PG 55John Chrysostom
On That [Saying]
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — reverted from mis-slotted digitized 2026-06-09 — PG column chips mark the printed columns.

in tribulationE DILATASTI MIHI, IN PSAL. IV (a). 4. Quemadmodum is qui in diversitate linguarum delectatur, et extraneorum sermonem vult ediscere, seipsum docere nequit, sed ab iis qui Hebraicam, Romanam, et barbaroruin linguam callent ediscit, ut secundum ipsos loquatur: sic qui prophetarum verba vult intelligere, Deum prophetarum precetur oportet, ut qui ipsos verba sua docuit, illis quoque eorum in telligentiam præbeat. Accedite ergo, fidelis consors que coetus, qui eadem, qua nos, vitæ via inceditis, qui in eadem nobiscum navi per salsum acerbumque vitæ mare navigatis, qui uno spiritu unoque animo Trinitatem celebratis, et ad unum regni cælorum por tum cursum acceleratis: commodate mihi, quæso, orationis vestræ ancoram. Cur autem hanc peto? Quia jam audivi singulos dicentes: 4. Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Quoniam ad Deum cla mantes statim exaudimini, non voce aerem replentes; sed ſide et virtute Deum placantes, ut naucleri, mer catores, nautæ et vectores, summi sacerdotes, pre sbyteri, clerus et populus, quemlibet hæc dicentem, quasi gubernatorem precibus juvate, ut ad portum veritatis sermo appellat. Cur inscriptio habet, 1. en finem in hymnis Psalmus Davidi? Quia ille male cœpit, et probe vitam finivit, ideo, In finem in hymnis. Coepit male respicere, cum vidit mulierem se lavan tem. Illa lavabatur, et hic lotionem deponebat; illa abstergebatur, et hic sese conspurcabat; illa exterius aqua frigida utebatur, et hic interius inflamınabatur. Hæc autem digna non erant hymnis et laudibus, sed vituperiis et correptionibus. Scintilla concupiscentise flammam adulterii accendit, adulterium ulterius pro cedens, cadem peperit: pravus enim amator, occisa ove, ejus pastorem interfecit. Duo animi motus duas edes patrarunt. Amor et ira armantur: amor mu lierem, ut over mactavit; ira virum interemit. Mu lierem autem ut ovem mactavit, quia adulterium continentiæ mors est. Ideo illam ovein vocavit Scri ptura, quia immaculatum corpus viro su custodierat. Ait quippe Nathan propheta in parabola sua: Venit viator ad virum divitem, et suis parcens ille, viri paupe ris ovem accepit, el mactavit (2. Reg. 12. 4): ovem vocans uxorem ob immaculatum) torum. Nam hono rabile connubium, et torus immaculatus (Hebr. 13. 4). Cardem autem appellat adulterium, quia cædes et homicidium continenti est contumelia talis. Verum quia per jejunium David adulterium abluit, et lacry mis sanguinis maculas abstersit, et singulis noctibus lectum lacrymis lavabat, quoniam mulierem se lavan tem intempestive respexerat, ideo initio in vituperiis, et in fine in hymnis, principio oculus concupiscen tiam immittit, in fine oculus fontes lacrymarum effundit, In finem in hymnis Psalmus Davidi. Operatio pœnitentiæ, fructus salutis; et quia ubi abundavit peccatum, superabundavit justitia: ideo dicebat 2. Cum invocarem, exaudivit Deus meus justitiam meam. Quia enim peccatum ut tyrannidem projeci, justitiam ut regnum retuli, Exaudivit Deus justitiam meam. Quo miam justa res erat, errantem me reverti, et lapsum resurgere, at scriptum est, Septies cadet justus, el re surgel (Prov. 24. 16); quia igitur injuste lapsus sum et juste pœnitentiam egi, Exaudivit Deus justitiam meam. Justitiam quippe suam David vocat pœniten tiam. Quemadmodum enim peccare et pœnitentiam non agere duplex est peccatum: primum quod lapsus sit; secundum, quod resurgere noluerit; ideo nam que Deus in Cainum irascebatur, non tam quod oc cidisset, quam quod post cædem non resipuisset: ita (a) Collata cum Codice Reg. 1962. quia ille peccavit et resipuit, in ipsa pœnitentia justi tiain acquirit; imo potius pœnitentia ipsi in justitiam computatur. Quandoquidem igitur Deus Davidis pœ nitentiam ut justitiam suscepit, ideo ait: Exandivit Deus meus justitiam meam. Vidit Deus mundatam animam, et suscepit orationem; supplicationis charta Jacrymis scripta erat, et placatus Rex schedulæ la crymis scripte subscripsit. Vel quia in præcedenti Psalino persequutionem ab Absalone oblatam lugebat, et a filio fugiens pudore affectus erat, et bellare con tra propria viscera non poterat, oratio autem inter posita tyrannum suspendit, et tyrannide oppressum servavit; quasi interrogatus, quomodo Absalonen vicerit, quomodo secundum Goliathum dejecerit, re spondit: Quomodo ursum vici 1? Oratione armatus Cum invocarem, exaudivit Deus meus justitiam meam. Sursum oratio ferebatur, et deorsum tyrannus in arbore pendebat. Quemadmodum enim peccante me Deus ipsum contra me suscitavit: sic me pœnitente, ipsum exercitui meo sternendum calcandumque præ buit. Et nunc peccantibus nobis Deus inimicos susci tat; sed dum impugnamur, non opus bello habemus ad eos propulsandos: sed potius a nobis rationes re petamus, et si quid peccavimus, id emendemus videbimus hostes ante oculos nostros cadere. Ideo enim præceptum nobis fuit, ut ne inimicos ulciscamur, quia ob peccata nostra ipsos sæpe Deus contra nos excitat; nihilque perficimus, dum illos impugnamus, quos Deus contra nos instigavit. Vis videre te op pugnantium ruinam; poenitentiam age de peccatis tuis, et inimici cadent. Deum autem Dominuín Da vid vocat Christum, Qui factus est nobis sapientia a Deo, justitia, et sanctificatio, et redemptio (i. Cor. 2. Si ergo in dextera Dei Christus, et pro nobis supplicat, conciliatorque fuit Davidi, ut in orando exaudiretur, non sibi, sed Christo illud reputabat, cum diceret Cum invocarem, exaudivit Deus meus justitiam meam. Cur cum invocaret exauditus est David? Cur? Quia reprehensus a Nathano statim in poenitentiam flexus est. Quia igitur obedivit cum re prehenderetur, exauditus est cum precaretur: nou procrastinavit ad pœnitentiam vocatus, nec Deus etiam providentiam distulit. Nam quasi herus a servo ro gatus, et quasi rex, milite gratiam postulante, ille servi, hic militis opera considerat: ac servus si nou fuerit proditor, et heri sui osor; et miles si pro rege pericula adierit, illique bene affectus sit: sic religio sus homo, si quasi servus et miles gratias Deo red dat, et jussus statim obsequatur, tunc supplicans citus exauditur. Non hæc ego dico; audi Deum in Isaia loquentem: Vis ut cum invocaveris, exaudiam? Animum adhibe; fac quod dico. Solve omne vinculum iniquitatis, dissolve tortuosa violentorum contracluum, omnem syngraphum injustam discerpe; frange s rienti panem tuum, el egenos vagosque induc in domum tuum; si videris nudum, operi eum, el a propriis 5. minis tui non superbies. Tunc clamabis, et Dominus exaudiet te; et adhuc te loquente dicet: Ecce adsum (Isai. 58. 6. 7. 9). Talis esto, o homo, et dicere poteris, Cum invocarem, exaudivit Deus meus justitiam meam. Clamávit lutum, et exaudivit figulus: invoca vit terra, et exaudivit cælum. Cum dixisset ergo David iis qui prope erant, quam cito exauditus fuisset, ser monem mutat, et exaudienti gratias agit his verbis. In tribulatione dilatasti mihi. Dilatavit autem illi Deus Reg.: Quomodo rebellem vici?

Page scan enlarged

Notebook

Full View