PG 56John Chrysostom
Editorial Notice on the Homily on Melchizedekapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

sed piam quod non faciat Pater: quæ enim hic facit, hæc et ille facit. Illud igitur, seipso non potest facere, nec libertatem, nec potentiam tollit, sed concordiam demonstrat, consensum, et arctam conjunctionem, estque unionis perfectæ signum. Cum enim sabbatum solveret, et prævaricationis illum accusarent, dicen tes: Alia Deus præcepit, alia tu facis; hanc eorum impudentiam comprimens ille ait: Non aliud a me, quan) quod a Patre, factum est; neque ipsi sum con trarius vel hostis. Quod si non ita loquutus est, humaniori et crassiori modo sermonem adumbravit, cogites eum cum Judæis sermonem habuisse, qui illum Deo contrarium esse putabant. Ideo, ne quis tale quidpiam suspicaretur, statim addidit: Opera enim, quæ ille facit, et Filius similiter facit (Joan. 5. 19). Si vero nihil a seipso facit, quomodo similiter facit? Non enim facere magnum est: illud enim agebant et apo stoli, mortuos excitabant, leprosos mundabant; sed non Similiter ut ipse. At quomodo illi? Quid nobis at tenditis, quasi propria virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare (Act. 3. 12)? Quomodo autem Jesus? Uſt sciatis quia potestatem habet Filius hominis dimit tendi peccata in terra (Marc. 2. 10. Luc. 5. 24); ac rursum de resurrectione mortuorum: Sicut Pater sus citat mortuos, et vivificat, ita et Filius quos vult vivifi cat (Joan. 5. 21). Licet satis fuisset dixisse, Ita; sed ex abundanti, ut impudentiam illorum retunderet qui contradicere vellent, illud addidit: Quos vult, nempe cum omni potentia. Idcirco ait: Opera enim, quæ ille facit: non dicit, Similia et Filius facit; sed, Eadom ipsa Filius facit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sixe ipso factum est nihil (Joan. 1. 3). Vides quomodo eo intendat orationem, ut indicet arctissimam unio nem, conjunctionem et consensum, non Similia di cens, sed, Ea ipsa, et Similiter, ut Pater? Idcirco sese attemperans ac demittens, illic etiam cum magna cau tela dicto hujusmodi usus est. Non enim dixit, Nisi quidpiam doceatur a Patre, ne tu illum discentem in duceres; neque dixit, Nisi quid jubeatur, ne in servo rum ordine ipsum esse suspicareris: sed, Nisi quid viderit Patrem facientem. Et hoc etiam illo modo di ctum, magnam indicat cum Patre conjunctionem. Si enim potest Patrem videre operanten, et scire quo inodo operetur, ejusdem est substantiæ. Sæpe nam que ostendimus antea, substantiam Dei neminem posse accurate videre, neque clare cognoscere, nisi ejusdem sit naturæ. Angelum certe nuda substantia præsen tem homo, licet magna virtute ornatus, videre non potuit, nempe Daniel. Ideo banc quasi singularem naturæ suæ prærogativam efferebat, dicens: Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. 1. 18). Et rursum: Non quod Patrem viderit quisquam, nisi is qui est a Deo, ille vidit Patrem (Joan. 6. 46). Etsi multi alii, pro phetæ, patriarchæ, justi et angeli viderint: sed de perfecta cognitione loquitur. Ne itaque dicamus eum tunc facere, cum videt eum: nam qua ratione illud constaret, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1. 3)? necnon illud, Opera quæ ille facit, hæc et Filius similiter facit (Joan. 5. 19)? Nam si similiter facit, quomodo, cum prius viderit illum, tunc facit? Necesse enim erit ex hoc tuo di cto etiam Patrem tunc operari cum viderit alium operantem; id quod extremæ dementiæ insaniæque fuerit. 7. Sed ne hæc imbecilla et absurda confutantes sermonem longius producamus, hoc addemus: quia cum Judæis sermonem habebat, qui illum Deo con trarium dicebant, et legislatori inimicum, quod ex iis quæ facta fuerant illi colligebant, sic ille sermo nein humaniore et crassiore modo concinnavit, pru denti auditori relinquens, de his ita sentire, ut Deo consentaneum erat, et eos qui crassiori modo intel ligebant corrigens; quamobrem dicebat: Opera enim quæ ille facit, hæc et Filius similiter facit. Neque enim exspectat, donec viderit Patrem facientem, ut tunc fa ciat, neque disciplina opus habet: sed videt ejus sub stantiam, ipsamque clare novit: Sicut enim novil me Pater, et ego agnosco Patrem (Joan. 10. 15); omnia autem operatur et efficit cum potestate ipsi conve nienti, cum intelligentia et sapientia ipsum comi tante, cui nihil aut discere aut videre opus sit. Quo modo enim opus fuerit, cum sit perfecta Patris imago, et omnia, quæ ille, similiter faciat et cum eadem po testate? De potestate enim loquens hæc subjunxit; Ego et Pater unum sumus (Joan. 10. 30). Hæc igitur omnia, quæ dicta sunt, scientes et intelligentes, aversemur hæreticorum cœtus, rectæque fidei perpe tuo hæreamus, et accuratam paremque doctrinæ vi tam instituamus, ut futura bona consequamur, gra tia et miserationibus Domini nostri Jesu Christi, cui gloria e: imperium, una cum Patre et Spiritu sancto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum, Amen. Hanc quoque homiliam eruit laudatissimus vir Ericus Benzelius ex Codicibus Anglicanis et Upsaliæ edidit. Est autem, quod spectat ejus partem non minimam, præcedenti non dissimilis. Licet enim de Melchisedeco, ut fert inscriptio, agatur, non minima tamen pars homiliæ contra Anomœos est. Deinde vero contra Melchisedecitas disputatur, qui dicebant Melchisedecum esse Filio majorem; alii autem puta bant esse Spiritum sauctum; ut docet etiam Epiphanius Hæresi 46, al. 55, quod in notis dicimus infra. Cave autem putes hanc in Melchisedecum homiliam eam esse, quam commemorat Chrysostomns in Homilia

Continue reading PG 56: Ejusdem Homilia →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View