non licet, mente ascende, et supra hoc cælum stans, respice in illud superius cælum, in immensam altitudinem, in lucem inaccessam, in angelorum po pulos, in archangelorum ordines, et in alias incor poreas virtutes: ac rursus binc descendens imagi nem illam nostram terrenam accipe, ac describe mihi illa quæ terrenum Imperatorem circumstant, puta viros auro decoratos, jugum albarum mularum auro ornatarum, currum lapillis coagmentatum, la minas in illo mobiles et agitatas, dracones in vesti mentis sericis depictos, aspides aureis instructas oculis, equos auro ornatos, frena aurea. At quando Imperatorem videmus, nihil eorum ultra respicimus ille quippe solus nos in se convertit; nempe purpu rea vestimenta, diadema, sella, fibula, calcei, vultus splendor. His omnibus simul accurate perpensis, ab his rursum cogitationem transfer ad superna, diem que terribilem cogita, qua Christus adveniet. Non enim jugum mularum tunc videbis, non currus au гeos, non dracones et aspides, sed quod horrorem incutiat, et tantum stuporem injiciat, ut cælestes ipsæ virtutes stent attonite: nam Virtutes cælorum, inquit, commovebuntur (Matth. 24. 29 ). Tunc cœìum totum aperietur, descendet vero unigenitus Dei Filius, non viginti, non centum satellitibus stipatus, sed mille nis et decies millies millenis angelis et archangelis, omniaque erunt timore et terrore plena, discissa terra, omnibusque hominibus ab Adam usque ad illam diem, ex terra surgentibus et abreptis, ipso cum tanta glo ria fulgente, ut solis et lunæ totam lucein occultent, radiis illis ipsam superantibus. Sed, heu me, quantus stupor ille, cum talia exspectantes bona præsentibus inhianus, nec cogitamus diaboli vafritiem, qui per res illas exiguas magnis nos privat bonis, dat lutum, ut abripiat cælum, umbram exhibet, ut expellat veri tatem, atque in somniis vanam ostendit pompam (hoc enim sunt præsentes divitiæ), ut, adveniente luce, nos omnium pauperrimos exhibeat. Quæ cum scia mus, dilecti, ejus dolum fugiamus, id vitare cure mus, no cum illo damnemur, ne nobis Judex dicat Discedite a me, maledicti, in ignem æternum paratum diabolo et angelis ejus (Matth. 25. 41 ). 7. At benignus est Deus; id non accidẹt, inquies. Ergone frustra scriptum est? Nequaquam, aies; sed ad comminationem solum, ut resipiscamus. Si igitur non resipiscantus, sed improbi maneamus, nonne, dic mihi, supplicium inferet? Ergo neque bonis mercedem retribuet? Retribuet, inquies: id enim ipsum decet, etiam supra meritum beneficia conferre. Hæc itaque vera sunt, et prorsus evenient: quæ autem ad suppli cia attinent, nequaquam? O multam diaboli vafritiem! o inhumanam ejus humanitatem! Ipsius enim est hæc cogitatio, ut gratiam conferat inutilem et segniores reddat. Quia novit enim, supplicii metum, ceu quod danı frenum, id præstare ut animis angamur et a vi tiis retrahamur, nihil non agit et molitur, ut illud radicitus erellat, quo demum sine timore per præci pitia feramur. Quomodo igitur illum superabimus? Quæcumque ex Scripturis proferimus dicent ii, qui contradicunt, comminationis causa scripta esse. Ve rum id de futuris forte dicere possint, etsi admoduna impie; de præteritis vero, deque iis quæ jam conti gerunt,non item. Interrogemus igitur eos: Audistisne de diluvio, deque pernicie illa universali? num etiam illud comminationis causa dictum fuerat? annon com tigit, et in exitum deductum est? nonne id testifican tur Armeniæ montes, ubi arca consedit? annon re liquiæ ejus illic hactenus servantur ad nostram admonitionem (a)? Similia tunc multi dicebant, ac per centum annos dum arca construeretur, ligna aptarentur, justusque clamaret, nemo erat qui credo ret: sed quia non crediderunt comminationi verbo rum, ultionem repente ac reipsa subierunt. Atqui is, qui tantum ipsis supplicium intulit, annon multo ma jus nobis inferet? non enim minora sunt hæc malis illius temporis. Tunc illicitis coitibus operam dabant nam Ingressi sunt, inquit, filii Dei ad filias hominu…38 (Gen. 6. 2): nunc autem nullum est genus peccati quod retro relinquatur. Maledictum Sodomorum non temporis spatio de Letum. Verum, si placet, ad alia supplicii ge nera sermonem convertamus, ut ex præteritis futora credantur. Num quis vestrum umquam in Palæ stinam pcregrinatus est? Mihi quidem videtur. Vos ergo dictorum veritati testimonium ferte. Nam ul tra Ascalonem et Gazamı ad ipsum postremam Jor danis fluvii terminum erat quædam regio magna el feracissima, quæ cum paradiso Dei concertare pos set: nam Vidit, inquit, Lot omnem regionem circum Jordanem, que irrigabatur quasi paradisus Dei (Gen. 13. 10). Verum hæc nunc est omnium desertorum desertissima. Stant enim arbores, et fructum habent, at fructus ille iræ divinæ monimentum est. Stant malogranata splendida facie spem bonam ignoranti bus præbentia, manibus autem accepta et fracta, fructum quidem nullum, sed pulverem cineremque multum intus positum exhibent. Talis est terra, tales lapides, talis ipse aer. Omnia incensa sunt, omnia in cinerem redacta, præterquam iræ monimenta, futuri supplicii indicia. Num et hæc sunt verborum commi nationes? num et hæc sermonum strepitus? Si quis non credit gehennæ, Sodomam cogitet, Gomorrhamı secum reputet, supplicium videlicet jam sumptum et hactenus manens. Id quod divina Scriptura enar rans de sapientia sic loquitur: Hæc justum, pereunti bus impiis, liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapolim (Sap. 10. 6. 7). Hæc etiam nunc In testi monium nequi!iæ fumigans stat deserta terra, et incerto tempore fructus arborum emittit. Necesse autem est et causam dicere ob quam talia passi sunt. Unum erat eorum scelus, gravequidem et exsecrandum; attamen unum. Insano in pueros amore ferebantur, ideoque ignea pluvia combusti sunt: nunc autem sexcenta paria et graviora perpetrantur, neque tale incendium immittitur. Quare? Quia alius ignis præparatus est, numquam exstinguendus. Quomodo enim qui pro unin (a) Reliquiæ arcæ Noe tempore Chrysostomi in montibus Armenia servabantur.