PG 60John Chrysostom
Table of Contentsindex
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Concionibus in Acta Apostolorum interserit: Homiliæ in Acta quinquaginta sunt, et per in tegrum fere annum sunt habitæ: neque enim quotidie, sed quinto quoque die, vel septimo, vol tardius, illas concionando proferebat. Declaratque ipse illas se, cum archiepiscopalus tertium annum ageret, ad populum habuisse. Homilias vero in Genesim quo tempore habuerit scire non dum potuimus: incertum quippe est an in vigesima octava illas memorare velit, quas tertio ar chiepiscopatus sui anno habuit, an alias. Palam est, eum has etiam cum archiepiscopus esset composuisse; viginti septem nempe, in quadragesima secundi (archiepiscopatus sui) anni, reli quas autem in quarto anno. Loquutio ejus cum solita claritate puritateque splendorem profluen tiamque exhibet, conjunctam cum sensuum ubertate, et concinna exemplorum copia. Inferior tamen est Homiliis in Acta, ad humiliorem declinans dictionem; tantoque spatio, quanto hæc in Acta opera Commentariis in Psalmos et in Apostoli Epistolas inferior est. Hæc Photius, qui in numero Concionum in Acta errat, quadraginta tantum esse dicens, cum quinquaginta quinque numero sint, ut etiam Homiliarum in Genesim numerum non accurate retulit; nisi fortassis menda in ejus exemplaria irrepserint, quod facilius est cum anni numeralibus lite ris notantur. Neque felicius procedit cum ait, Homilias in Genesim habitas fuisse Constanti nopoli, partem scilicet earum anno archiepiscopatus Chrysostomi secundo, et partem anno quarto. Certum quippe est Homilias in Genesim Antiochiæ, cum adhuc Chrysostomus pre sbyter esset, dictas fuisse, ut in Præfatione ad Homilias in Genesim probavimus. Quod de stylo ait, cum scilicet Homiliarum in Acta dictionem præfert Homiliarum in Genesim loquu tioni, nescio an iis omnibus, qui stylum utriusque operis conferre voluerint, placiturum sit. Certumque est in utroque opere Chrysostomum a solita eloquentia non parum deflectere. Utri autem operi hic nævus magis adscribi debeat, examinare non magnum operæ pretium fuerit. Cur Homiliæ in Acta humiliore stylo conscriptæ videantur, quam cæteræ Chrysostomi. Ait Photius conciones, quas Antiochiæ habuit Chrysostomus, ornatiores cultioresque esse illis quas Constantinopoli pronuntiavit. Quod ut plurimum verum esse fatendum est. Cave tamen hoc dictum pro norma habeas, et hinc semper judicium ferendum censeas. Nam is ipse Photius, qui hanc posuit tesseram, Homilias in Genesim inter incultiora Chrysostomi opera locatas, Constantinopoli dictas fuisse affirmavit, quæ tamen Antiochiæ certissime, ipso indicante Chrysostomo, habitæ fuerunt. Nihilominus stat illud, quod supra dictum est, Con ciones nempe in Acta, quæ Constantinopoli dictæ fuere, inter jejuniores humilioresque quoad magnam sui partem computandas esse: id vero hinc evenisse putatur, quod imperatoria urbis præsul constitutus Chrysostomus et negotiorum, quæ tantæ civitatis cura afferebat, mole obrutus, ornandis poliendisque concionibus spatium non habuerit: maxime vero an nis 400 et 401, queis habitas putamus hasce homilias, ut mox dicetur. Tunc enim Gaina et Gothis tumultu omnia replentibus, Chrysostomus, qui eorum conatibus pro virili obsiste bat, minus operæ adornandis concionibus insumere valebat, nec mirum si præpedito tot tan tisque negotiis artifice, tumultuarium aliquid in hoc opere deprehendatur. Alia vero per plexæ et nonnullis in locis hiulcæ seriei causa non abs re affertur, quod videlicet librarii, qui dicta sancti doctoris excipientes describebant, in tumultuariis illis, et ex tempore prola tis concionum partibus, alii aliud conscriberent. Hinc haud dubie orta est illa tanta varietas, quæ in Codicibus has homilias efferentibus observatur. Ut enim in ima pagina aliquoties monuimus, tanta in Manuscriptis occurrit lectionum diversitas, ut si omnia exscripsissemus, novam seriem concionibus longitudine pene parem attulissemus; idque nullo fructu. Varie tates enim illæ tam frequentes, vel ordinem verborum periodos constituentium diversum efferunt solummodo, vel synonymas voces suppeditant. Neque animus erat tantam operum Chrysostomi molem, quantam scriptorum nullus umquam suppeditavit, superfluis accessio nibus augere. Unum restat explorandum, cur nempe Joannes noster in omnibus fere in Acta Concioni bus, postquam libri versiculos explanandos protulit ac brevi interpretatione donavit, aliam illamque brevem eorumdem versiculorum explicationem aggrediatur, hoc vel simili præ misso dicto, sed superius dicta repetamus: id quod in aliis nullis ejus in Scripturam sacram Commentariis observatur. Ipse fortasse Chrysostomus hujus solvendæ quæstionis modum subministravit, quando in primæ concionis principio ait, Actorum librum ita ignotum au ditorum plerisque esse, ut ne quidem noverint an exstet, et an ita pretiosus liber inter Bi blicos compareat. Ut igitur ignoti antea libri pleniorem notitiam inculcaret, post priorem explanationem, alteram adjecerit; quod extemporale additamentum plerumque intricatum et nonnumquam hjulcum est. Hæc enim styli perplexitas in his maxime additamentis ob servatur. Nam ethica, et ea quæ ad mores informandos post additamenta sequuntur, suam semper servant dignitatem, et vere Chrysostomi eloquentiam ut plurimum saltem præ se ferunt. Quo anno hæ in Acta Homiliæ habitæ fuerint. Ipso Chrysostomo duce et locum et annum statuimus, quo has conciones habuit. Non se mel enim indicat se episcopum et in episcopali solio sedentem concionari: indubitatumque est hasce conciones in Constantinopolitanis censendas esse. Habuit autem illas anno episco patus sui tertio, ut testificatur ille Homilia quadragesima quarta col. 312: Ecce per gratiam Dei nos triennium jam habemus, non quidem nocte et die hortantes, sed post tres sæpe dies, vel post septem hoc facientes. Ubi observes illud, triennium habentes, si literam sequaris, signifi care Chrysostomum in episcopatu jam triennium emensum fuisse, quando ad hanc quadra

Page scan enlarged

Notebook

Full View