Præfatio 1. Longe plura hic sese statim disquirenda offerunt, quam in aliis multis in Scripturam sacram Chrysostomi Commentariis. Ipsa quippe operis inscriptio quaestiones movet non tam facile solvendas. Fertur enim ibi, post sancti Joannis Chrysostomi obitum Constantinum quemdam presbyterum Antiochenum, ex notis eductum hoc opus edidisse. Quæritur ergo. qui sit ille Constantinus, quæ sint illæ nota unde Chrysostomi homiliæ eductæ fuere: an illud exemplar, quod Constantinus emisil, sanum ad nos usque pervenerit, et an sit aliis exemplaribus semper anteponendum. 2. Constantinum hunc presbyterum Antiochenum putant Savilius et Tillemontits esse Constantium presbyterum Antiochenum; illum nempe qui Chrysostomum Cucusi exsulan tem adiit, ut videas supra Tom. 3, col. 612: qui illi Cucusi aderat, col. 670: qui ejus lateri hærebat, col. 743: is ipse videlicet cujus epistolas aliquot attulimus, col. 740 et sqq. Neque illos moratur quod hic Constantinus, ille vero Constantius appelletur; nam frequentissiina est in manuscriptis illarum vocum commutatio: atque, ut nos monuimus col. 741-742, Con stantius ille Chrysostomo familiaris, qui epistolam ad matrem et alios scripsit a nobis editas, id codice quodam Constantinus appellatur. Verisimile itaque videtur, neque tamen omnino certum est, hunc Constantinum sive Constantium colligendis et publicandis Chrysostomi in Epistolam ad Hebræos Homiliis operam navasse. 3. Inscriptio seu titulus sic habet in Editis et Manuscriptis: Joannis Chrys., etc., Interpre tatio in Epistolam ad Hebræos, edita ex notis post obitum ejus a Constantino presbytero An tiocheno. Quæritur quæ sint illa signa, quæ notæ. Ego vero Cangii, sèu polius scholiastis Basilicorum ab ipso allati dictis assentior, qui notas illas asserit esse ductus calami břèvio res, queis voces et verba celerius describebantur: ex hujusmodi notis Constantinus plano et vulgari modo descriptas homilias hasce protulit. Erasmo autem nemo assentitur, qui cum in titulo videret, post obitum, dixit, titulum ipsum satis verecunde fateri opus hoc non esse Chrysostomi. In his quippe bomiliis Chrysostomi stylus, dictio, sales, ethica præcepta, ą lectore perito statim percipiuntur. Erasmus vero levissime non semel censuras hujusmodi protulit, quæ, res serio tractantibus, levissimæ visæ sunt. 4. Jam superest inquirendum an illud exemplar, quod Constantinus emisit, sanum ad nos usque pervenerit, et an sit aliis exemplaribus semper anteponendum. Manuscripti certe Co dices etiamque Editi Græci sæpe et inter se et cum Constantini exemplari non consonant, frequenter etiam tam ii quos paucissimos vidimus, quam ii quibus usus est Savilius, longe plura complectuntur, quam exemplar illud, Constantini presbyteri. Hujus porro exemplaris non alia nobis superest notitia, quam in Latina Mutiani Versione, jubente Cassiodoro ador nata. Cassiodorus enim de Divinis lectionibus cap. 8: Ad Hebræos vero Epistolam, inquit, quam sanctus Joannes Constantinopolitanus episcopus Attico sermone tractavit, Mutianum virum disertissimum transferre fecimus in Latinum. Isthæc vero Mutiani interpretatio Latina cusa fuit Basileæ anno 1517 cum hoc titulo: Beati Joannis Chrysostomi Episcopi Constan tinopolitani expositio in Epistolam B. Pauli Apostoli ad Hebræos, ex notis edita post ejus obitum a Constantino presbytero Antiocheno Mutiano Scholastico interprete. 5. Eamdem postea Latinam versionem edidit Erasmus. In Manuscriptis quoque Romanis hæc interpretatio cum hoc titulo comparet. Cum autem post aunos tantum a Chrysostomi obitu circiter centum hæc interpretatio Latina emissa fuerit, verisimile omnino est illam se cundum exemplar a Constantino collectum editam fuisse, et hinc qualis fuerit Constantini collectio edisci posse. Mutiani porro versionem mirifice extollit Henricus Savilius in notis p. 551 vultque illam recentem, quæ paulo antequam ille scriberet, concinnala et typis data fuerat, ut pessimam rejici, illamque veterem quam optimam censet, ad latus Græci contex tus apponi. Nos optatui Savilii manum damus, dum Mutiani interpretationem ad imum pa ginæ apponimus*: utpote quæ, jussu Cassiodori adornata, vel hinc non negligi mereatur. Verum in aliis a Savilii sententia non parum deflectimus. Neque enim Constantini exemplari, quod sequutus est Mutianus, fidem semper habendam esse putamus, neque versionem illam recentiorem, quæ diversam a Constantini exemplari, Græcam seriem plerumque exprimit, omnino rejiciendam, sed emendandam censuimus, atque correctam e regione Græcorum posuimus; Mutiani enim versionem, utpote a Græcis hodiernis sæpius discrepantem, e regione poncre non licebat. G. Itaque licet in paucis Manuscriptis Græcis Chrysostomi Commentarius in Epistolam ad Hebræos compareat, mira inter eos lectionum varietas observatur: qualis deprehenditur * Necessitatibus typographicis angustiati, eam post opus ipsum ponimus. Ed17 Patr.