PG 64John Chrysostom
Letter 106 of Saint Leo the Great, Pope, to Bishop Anatolius
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

esse Deus. Neque enim cum deitatis jactura factus est homo, neque per incrementum ex homine factus est Deus; sed cum verbum esset, propter impatibilita tem, caro factum est, sua manente immutabili natura. ~SANCTUS AUGUSTINUS, DE NATURA ET GRATIA, Item Joannes, constantinopolitanus episcopus, cujus posuit sententiam, dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum. Quis hoc negat? et quia non est naturale, ideo contra illud legem la tam, et quod de arbitrii libertate descendit. Etiam hoc quis negat? Sed nunc agitur de humana natura, qua vitiata est; agitur de gratia Dei, qua sanator per medicum Christum, quo non indigeret, si sana esset, quæ ab isto tanquam sana, vel tanquam sibi suffi ciente voluntatis arbitrio, posse non peccare defen ditur. Ejusdem contra Julianum Pelagianum, t. X, lib. I, c. 6, p. 509 et 510, a. Itane ista verba sancti Joannis episcopi audes tan quam e contrario tot taliumque sententiis collegarum éjus opponere, eumque ab illorum concordissima so cietate sejungere, et eis adversarium constituere? Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere. Absit, inquam, ut constantinopolitanus Joan re Hæc deinde adjicit: Qui in sollo excelso sublimique sedet, in præsepio ponitur: qui impalpabilis, sun plex et incorporeus est, humanis manibus involvitur qui peccatorum vincula solvit, fasciis constringitur. CONTRA 'PELAGIUM, T. x, c. 64, P. 159. B. nes de baptismate parvulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque romano Innocentio, carthaginiensi Cypriano, cappadoci Basilio, nazian zeno Gregorio, gallo Hilario, mediolanensi resistat Ambrosio, etc. Postea quædam affert ex ejus epistola ad Olympiadem et ex sermone de Lazaro. Ejusdem, in opere imperfecto contra Julianum, 1. X, cap. 7, p. 4296 et 1297. Et mihi objicis peccati primi hominis granditatem, quæ tanti mali hominum omnium exstitit causa, quasi hoc ego solus vel primus dixerim? Audi Joan nem constantinopolitanum excellentis gloriæ: Pec cavit, inquit, Adam illud grande peccatum et omne hominum in commune damnavit. Audi etiam in genus Lazari resuscitatione quid dicat, ut intelligas corporis mortem de illo grandi venisse peccato: Flebat, in quit, Christus, quod eos qui immortales esse potuerunt, diabolus fecit esse mortales, etc. *CASSIANUS, DE INCARNATIONE DOMINI, LIB. VII, c. 30. Joannes, constantinopolitanorum antistitum decus, onjus sanctitas absque ulla gentilitiæ persecutionis procella ad martyrii merita pervenit, etc. Ejusdem lib.VII c. 30. Unde ego quoque ipse humilis atque obscurus nomine sicut merito, licet mihi inter eximios con stantinopolitanæ urbis antistes locum magistri usur pare non possim, studium tamen discipuli affectumque præsumo. Adoptatus enim a beatissimæ memoriæ Joanne episcopo in ministerium sacrum, atque obla tus Deo, etsi corpore absum, affectu illic sum: et illi dilectissimo mihi ac venerandissimo Dei populo, elsi nunc præsentia non admisceor, tamen mente conjungor.... Mementote magistrorum veterum, sa cerdotumque vestrorum, Gregorii nobilis per orbem, Nectarii sanctimonia insignis, Joannis fide ac puritate mirabilis Joannis, inquam, Joannis illius, qui vere ad similitudinem Joannis evangelistæ et discipulus Jesu et apostolus, quasi super pectus Domini semper affectumque discubuit. Illius, inquam, mementote, illum sequimini, illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sanctimoniam cogitate: illius memen tote semper doctoris vestri ac nutritoris; in cujus quasi gremio quodammodo amplexuque crevistis; qui communis mihi ac vobis magister fuit; cujus di scipuli atque institutio sumus. Illius scripta legi tc, etc. ‹COELESTINI PAPÆ EPIST. AD CLERUM ET POPULUM CP. CONCILIORUM TOMO III, P. 365. c. Quid non animabus vestris doctrina sanctæ memo riæ episcopi Joannis Immisit? cujus sermo catholi cam fidem instituens per totum orbem diffusus est, gui nusquam per doctrinam defuit, quia ubicumque lectus est prædicavit. THEODORETI DIALOG. I, T. IV, P. 31 ET 32. Joannem vero, magnum orbis lumen, qui primum quidem magno cum honore Antiochenam irrigǝvit Ecclesiam, deindeque regiam urbem sapienter coluit; annon putas apostolicam fidei regulam servasse?.... Hic igitur vir longe præstantissimus apostolicum hunc locum interpretatus est: sic autem loquitur Quare, quando audis, Verbum caro factum est, non turberis nec animum dejicias? Non enim substantia in carnem mutata est; hoc enim dicere extreme impieta tis esset; sed id quod erat manens, sic servi formam accepit, etc. SANCTI LEONIS MAGNI PAPE ANATOLIO EPISCOPO, EPIST. 106. Si firmo incommutabilique proposito dilectio tua ouram gratiæ communis habuisset, nihil profecto, quod ullam anxietatem tibi ingereret, exstitisset. Non enim sincbat ratio ut ejus caritatem spernerem, quem amore pacis et studio reparanda catholicæ fidei inter ipsa episcopatus rudimenta juvissem, optans in ecclesiasticis curis talem habere consorteni, ut mihi de sanctis præcessoribus tuis nec Joannis spiritualem copiosamque doctrinam, nec auctoritatem Attici, nec industriam Procli, nec fidem beati Fla viani deesse sentirem: et ita studiis tuis uterer, ut nullus auderet vel fidei Catholicæ resultare, vel ni cænis venerabilium patrum regulis contraire, etc.

Page scan enlarged

Notebook

Full View