PG 64John Chrysostom
Editorial Noticeapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.
PG 64:657(Mai, Biblioth. nov. IV, 153.) Quod diu optavi ut in bibliothecæ Vaticanæ codicibus novum aliquod insigne atque indubium magni Chrysostomi scriptum comperirem, id nunc demum evenisse puto. Etenim in pulcherrimi magnique co dicis catena Patrum Græcorum ad Salomonis Proverbia, reliquias non modicas commentariorum Chry sostomi ad prædictum divinum librum nactus sum, quas cupide exscriptas, raptimque Latinitate donatas hic expono. Nihil enim hujus prope inaudita lucubrationis legitur, ne in palmari quidem Chrysostomi Operum Maurina editione, apud quàm tantummodo T. XIII, p. 2, dicuntur a Montfauconio hæc: "‹lu dia rio quodam, Moscovitica bibliotheca manuscriptorum brevissimus catalogus affertur, interque alia ha bentur commentaria S. Joannis Chrysostomi in Proverbia Salomonis, quæ nusquain afibi memorata com perimus. › Pergit porro ibi dicere Montfauconius, suspicari se in Moscovitico cofice excerpta potius operis, catene alicui ut fit inserta, quam integrum purumque opus exstitisse: quod mihi alioqui vix persuadet; namque auctores in catenis contexti, non ita absolute ac seorsum recitari in catalogis solent quamobrem mihi summum desideriuin inest (si certe adbuc codex ille supersit) cognoscendi nam ibi forte tam dives tamque optabilis sancti Patris thesaurus conservetur. Moscoviticus ergo codex primum est de veritate hujus operis testimonium. Sequitur alterum testimonium ex catena Græcorum Patrum in Proverbia, cujus Latina tantum inter pretatio, auctore Theod. Peitano, lucem aspexit. Ibi enim inter alios Patres, Chrysostomi quoque fra gmentorum mediocris numerus legitur, quæ ex commentario in Proverbia, non ex aliis ejusdem scriptis, sumpta apparent. Tertium adhuc testimonium catena manuscripta Græcorum Patrum ad eadem Prover bia suppeditat, quæ in Coisliniano superest (Bib. Coist. p. 247), ubi item inter alia, Chrysostomi quoque nomen occurrit. Quod autem Montfauconius opp. T. III, præf. p. 2, existimat, partes codicis Coisliniani ex variis Chrysostomi operibns excerplas esse, falli mihi videtur; præsertim quia non per seipsum, sed per alios, ail (T. 1 præf., cap. 3), inspexisse Chrysostomi scripta in codicibus Coislinianis. En autem quartum huic operi testimonium a Vaticano codice nunc accedit, in quo Chrysostomus divinum librum explanat, haud obiter vel oblata dum de aliis scriberet, occasione, sed presse omnino atque ordinatim, prolatis sacri textus verbis, et absque ulla alienæ rei commistione explanatis: ita ut hunc esse proprium verumque Chrysostomi ad Proverbia commentarium, quanquam in catena concisum et valde imminutum atque interruptum, nemo prudens dubitaturus, ut spero, sit. Porro Vaticana catena plane differt a Coisliniana: primo quidem quia Patrum nomina variant; deinde, quia nullus auctor a medio codice Coisliniano usque ad finem nominatur; at vero in Vaticana catena per totum omnino codicem singulorum auctorum tituli in fragmentis singulis accuratissime in margine semper scribuntur. Neque ipsi Peltani catenæ similis est Vaticana, primo quia illa Latina est; iterum quia Pa tram pariter nomina variant; tertio quia Chrysostomus ibi longe infrequentior rariorque est, quam in Vaticana, et a capite XX ad finem nullus; quod aliter apud nos fit: quanquam Latina Peltani fragmenta ita sæpe cum Græcis nostris consonant, ut novi testimonii vice nobis fungantur, revera Chrysostomum in Vaticano codice haberi. Quod si argumentis etiam ex conjectura deductis fidendum est, a Cassiodori, Suidæ et Pastrengii satis notis affirmationibus discimus, Chrysostomum in universum Veteris Novique Testamenti volumen fuisse commentatum; in quo labore Salminonis Proverbia ab eo neglecta quis credat? quandoquidem id genus moralis operis concionatoriæ ejus eloqnentiæ populique eruditioni apprime erat idoneum? Certe inter de perditos Chrysostomi ad SS. Biblia labores, explanatio quoque in minores prophetas recensenda est namque ejus in Zachariam expositionem memorat Ephræmius Antiochenus apud Photium cod. 229, Nonne vero latentem Chrysoston in Da nielem explanationem primus e codice Scorialeusi Cotelerius protulit? Nonne uberes ejusdem in Jere miam copias primus item ex Vaticana catena Ghislerius eruit? quem Ghislerii librum Montfauconius multo ante se publicum ignoravit. Nobis vero Ghislerii exempluin adhortationi et exemplo fuit ad vesti gandas alius, ut fecimus, in Vaticanis Patrum ad SS. Biblia catenis, tanti viri reliquias. Mieditum Chry sostenii ad Joburn commentarium in codice Florentino nuntiavit nobis cum specimine ejus Bandinius catalog. Gr. T. I, p. 409, repetiisque specimen illud Gallandius in PP. Bibliotheca T. VIII; quod Chry sostomi opus ex eodem Florentino codice frustra se olim promittebat editurum Fontanius Nov. Delic. T. III præf., p. 17. Utinam vero exsurgat aliquis, qui Florentinum scriptum accuratius inspiciat, de re criticum judicium instituat; et si operis dignitas lain clari auctoris nomini par est, publicis typis com mendet! Denique Chrysostomi commentarios (¿ñoµvýµata) in Marci Lucæque Evangelia diserte memorat cum laude Suidas, qui tamen nondum apparuerunt. Nos certe augendoruin Chrysostomi scriptorum haud nunc primo studium omendimus. Namque ejus homiliam de Pentecoste ex Vaticano codice sumpsimus (Spicil. Rom. T. IV). Homiliam ejusdem de An nuntiatione Deiparæ, duce quam vulgavimus Nicephoro, in numerum genuinarum, contra criticorum mo rositates, restituimus (sub fin. Apolog. pro SS. imag., p. 137). Item in eumdein honoris gradum revoca vimus brevem Chrysostomi de Paschate Sermionem, quem eidem critici eripiebant; Studita vero noster magna cum laude asserebat (Orat. de Paschate). Denique scriptam a Martyrio Antiocheno patriarcha lau dationem Chrysostomi contemporalis familiarisque sui, in secundo Bibliothecæ hujus volumine parti:n saltem divulgavimus. Equidem constat vitandum sedulo esse spuríorum scriptorum periculum atque labem: attamien nos mediocrem jamdiu numeruin observavimus, in diversarum bibliothecarum codicibus, ávexdótwv Chrysostomii bonæ frugis sermonum, partim Græcorum, partim etiam ad Latinam linguam antiquitus trauslatorum, et quidein in summæ aliquando vetustatis exemplaribus. Hos, vita comite, vel boruin partem, cum eruditis publice communicabimus. Quin et ipsam Aniani interpretationem homiliarum Chrysostomi partim adhuc ineditam scimus, atque in codicibus vidimus. Nemo autem credat MontfancoΡ. 819: Ο σοφός Ἰωάννης ἐρμηνεύων τὸν προφήτης Ζαχαρίαν.
Page scan enlarged

Notebook

Full View