PG 82Theodoretus of Cyrrhus (Cyrus)
Prefaceapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 9–10page 1 of 7
PG 82:9Τέλος είληφε τῆσδε τῆς βίβλου ἄφμζ' ἐν μηνὶ φευρουαρίῳ κε'· αὕτη ἡ βίω ῦλος ἐγεγράφη διὰ χειρὸς ἐμοῦ Πέτρου Καρνεάδου ἐκ πόλεως Επιδαύρου τὴν νῦν ἐπονομαζομένην Μονεμβα
col. 11–12page 2 of 7

Jectionum silva contulisse; operam quidem dedimus ne quidquam præter manifesta scribendi vitia prætermitteretur. Neque vero negleximus, quæ Gentianus Hervetus his commentariis a se Latine conversis atque Flo rentiæ ann. 1552 editis adjunxerat. Nam cum accepisset a Marcello Cervino, cardinali Sanctæ Crucis, horum commentariorum apographum, statuissetque in textu Pauli exprimendo sequi auctoritatem vete ris Latinæ interpretationis quotiescunque vidisset ab illa lectionem Theodoreti Græcam discrepare, ad marginem, quo modo reperisset in Theodoreto, notavit. In his Herveti sunt non pauca a vulgato Pauli et Theodoreti textu dissentientia, quæ notare et examinare profuerit, veluti illa: Kał tŵy to:ośtwv oux tot voo; Galat. v, 23, quæ lectio nullo in codice alio reperitur, quanquam probabilis videri potest et Pauli loco 1 Tim. 1, 9 in primis consentanea. Sed quoniam Græci veterum interpretum Græcorum, in his Theodoreti, sententias collegere in libris iis, quos Latinorum recentior consuetudo Catenarum nomine appellavit: propter ea institutum a nobis est, ut quæ ibi sparsa essent Theodoreti fragmenta conferremus. Quanquam ex eo genere, præter codi cem, quem supra laudavimus, Augustanum, nihil nobis præsto fuit, quam excerpta ea, quæ sub Theo duli, nescio cujus nomine, Latine edita sunt in Orthodoxographis, itemque in Commentariis, quos, haud scio an non satis bene, solent Ecumenio tribuere. Sed illa oppido pauca fuerunt, etiam ad unam Pauli ad Romanos Epistolam pertinentia; nec admodum adjuti fuimus Ecumenii opere, in quo, etsi. sunt plurima e Theodoreti scholiis ne notata quidem ipsius nomine, rarius tamen afferuntur e Theo doreto excerpta, sæpe etiam male additum est ejus nomen iis quæ ab aliorum interpretum auctoritate proficiscuntur, præsertim in roéceσt epistolarum Paulinarum ad Theodoretum nullo modo referendis, id quod commentarii ejus perspicue docent. Uberiorem segetem lectionum obtulit ad textum Pauli con stituendum cæterorum Theodoreti librorum collatio, in quibus sæpe alias lectiones exhibet quam in opere ipso conimentariorum ad Pauli Epistolas, identidem magis cum ipsis interpretationibus suis quam cum apposito Pauli textu consentientes. Et speramus quidem nos gratum fecisse studiosis criseos li brorum Novi Testamenti, quod ea colligenda suisque locis inserenda curaverimus, præsertim cum anim advertissemus hos locos a Millio Wetstenioque non modo negligentissime excussos, sed etiam ab hoc lectiones tanquam Theodoreti positas, a quibus quam maxime abhorret. Sed cum serius nobis in men tem venisset illam lectionis varietatem diligenter congerere, quain commentarii in Epistolam ad Ró manos essent typographi formis exscripti: quæ ad illam epistolam pertinent cum iis, quæ forte alibi neglecta fuerint, ad calcem quinti voluminis cum simili lectionum segete subjicienda curabimus. Cæte rum nos spes fefellit a Wetstenio facta (Prolegom. ad N. T. tom. I, p. 72), qui se profitebatur Sir mondi Theodoretum contulisse cum codicibus Basileensibus. Neque enim hujus generis quidquam vidi mus in Wetsteniano opere, nec in narratione de codicibus N. T. alium Basileensem commemoral or natum scholiis Theodoreti, præter eum quem septimum inter codices in Pauli Epistolas appellaveral (tom. II, p. 1), e quo quid ad Theodoretum castigandum vel restituendum duxerit ignoramus, nihil qui dem ejus rei oblatum fuit. In ecclesiastica Theodoreti Historia, quæ post ista scholia in hoc volumine sequitur, nihil quidem præsidii fuit e codicibus scriptis, præter fragmentum pertinens ad libri iv, c. 10 e codice quodam Au gustano qui continebat cinnum illum Joannis Damasceni de hæresibus editum a Cotelerio Eccles. Gr. Monument. t. I, cujus, si placet, notam conferas p. 786; sed tamen omnes fere editos libros tractavimus, ut vel hactenus speremus editionem nostram præstare cæteris, quod diligenter contulerimus quidquid discrepantium lectionum in his libris reperitur, cum nemini corum, quorum studio Theodoreti historia prodiit, in mentem venisset universam hanc silvam congerere. Sed quoniam profuerit cognovisse quid quisque præstiterit in edendo hoc Theodoreti opere, quoque modo textum constituerit, visum est oninem editionum historiam enarrare. Cum ex opere Theodoreti nihil editum esset præter fragmenta ca, quæ ab Epiphanio Scholastico sive Cassiodoro translata essent in Historiam tripartitam, Beatus Rhenanus cum editionem ejus novam sus cepisset Basileæ 1525, repetitam ann. 1528, nactus codicem Theodoreti Græcum, qui e bibliotheca Joannis Ragusini, cardinalis in bibliothecam Prædicatorum Basileensium transierat, ex illo epistolas synodorum et imperatorum Græcas interspersit textui Historia tripartita. quo eodem fonte nescio an fluxerit prima editio Græca omnis historiæ Theodoreti, quæ se excusam in fine profitetur Basileæ in

col. 13–14page 3 of 7
PG 82:13Τοῦ μακαρίου Θεοδωρίτου ἐπισκόπου Κύρου ἐκκλησιαστικῆς ἱστορίας τόμοι
col. 15–16page 4 of 7
PG 82:15ἐν τοῖς παλαιοτάτοις ἀντιγράφοις, εὑρεθείσας 755: Τοὺς θεηγόρους φημὶ ἀποστόλους,: Οὐ φυσικὴν εἶναι λέγων εἰς κατάληψιν, ἐκ τοῦ ἐξ οὐκ ὄντων, 1, 17 κατακλίνασα άνακλ., 1, 8, ἐπισκόπων ὑγιεῖς ὑγιεῖ τέλει.
col. 17–18page 5 of 7

notæ errore quodam in illis variorum positæ Valesio redditæ fuerint, quanquam errorem ipse Rea dingius prodiderat; ut nihil dicam Taurinensem litterarum formis et vitiis operarum Britannica longe deteriorem esse. Ex his igitur libris per typographos editis universam varietatis silvam adhibuimus, non negli gentes eam, qnam Eusebius, Athanasius, Hilarius, Epiphanius, Socrates, Sozomenus, Nicephorus, itemque scriptor Historiæ tripartitæ offerebant in locis iis, ubi vel excerpta e Theodoreto dederant, vel scripta publica a nostro quoque promulgata. Quanquam in his hunc tenuimus modum, ut, quo uiam Theodoretum exprimere volebamus et scripta publica talia, qualia is suæ historiæ immiscuerat, eas fere lectiones prætermitteremus, quibus Theodoreti exemplum videbatur a cæteris discrepasse. Usi sumus etiam emendationibus, quas Joach. Camerarius tentaverat ad marginem interpretationis Latinæ Historiæ Theodoreti quæ Basileæ 1536 atque etiam alibi edita fuit. Sed præter quam in notis ad textum constituendum pertinentibus, parci fuimus in cæteris, ne voluminis molem nostra culpa augeremus, omninoque omne studium ad Scripturæ integritatem et paucos in primis obscuros locos retulimus. In quibus hoc unum licebit addere: subdubitare nos ad Hist. Eccl. lib. iv, c. 9, not. 10, sitne ibi nostræ præferenda conjectura Cotelerii (Not. ad Eccl. Grac. Monum. t. 1, p. 719), qui omnem loci mendosi obscuritatem natam putat ex archetypo epistolæ synodica Latino, in quo scriptum fuerit: Si quidem fuerint ex episcopis qui in fide visi sunt sani, pro quo Græcus interpres male legerit: in fiục usi. In Philotheo seu religiosa historia Theodoreti nihil adjumenti habuimus a scriptis editisve libris; nam illa varietas editionis Hervetianæ quæ istam bistoriam de Græco Latinam reddidit Paris. 1556 quaternis, vix digna est cujus mentionem faciamus. Sed ei adjunximus cum Herveto Orationem Theo doreti de charitate a Sirmondo in quartum tomum rejecta, cum veluti epilogus sit religiosæ historiæ. Epistolas tamen, quas tertium Sirmondi volumen complectebatur, satius duximus quinto tomo ser vare propterea quod et alias tomus is, quem edidimus, videbatur amplitudine sua, ut ille quintus parvitate, modum excedere, et sperabamus fore ut nancisceremur aliquot alias Theodoreti epistolas, quibus hæc nostra editio locupletari quodam modo posset. Omnino textum Theodoreti e recensione Sirmondiana expressimus, nisi in locis iis, quæ vel ineptam lectionem haberent vel talem, quam reclamantibus libris universis Sirmondus intulerat. Nihil quid quam ipsi sine libris emendare ausi sumus præter quam in paucis locis quæ manifesto vitio laborare videbantur. Sed ubicunque tamen, quod quaque de causa discesserimus a Sirmondo, lectores admo auimus. Denique, cum in Historia Theodoreti ecclesiastica quæque fere editio aliam partiendi rationem sequeretur, servata quidem Sirmondiana ad marginem curavimus notari eam in capita divisionem quæ. in cæteris editionibus obtinebat, ut quæ secundum illas citata occurrant, facilius etiam in nostra re periantur. Cæterum, ut maxima laus debetur curatoribus bibliopolii orphanotrophei nostri, qui tantis sumptibus et incredibli diligentia operam dederunt ut quam emendatissime amplissimeque excuderentur tam vasta Theodoreti Opera, tempore eo quo fere studia Græcarum litterarum, in primisque sanctorum Patrum, frigere, certe rarissimi esse harum rerum emptores videntur: ita spero fore ut harum litterarum amantes et studiosi viri vel commendatione sua honestissimum istud institutum adjuvent, Deumque O. M. rogo ut quicunque his libris Theodoreti usi fuerint, eos quam plurimos eorum fructus ad do ctrinam pietatemque alendam atque augendam capere jubeat, Scripsi Halis die 27 Aprilis ann. 1771. Cum ad eam partem scholiorum Theodoreti in Epistolas Paulinas pervenissem, ubi mentio facta erat loci Cor. 1, 13, de igne omnia spectaturo, alteriusque Galat. 11, qui Pauli cum Petro disceptatio nem complectitur, atque observassem interpretationem hujus e Theodoreti commentariis excidisse, contra in illo interpretando esse qui dicerent Theodoretum quamdam quasi significationem ignis, quem purgatorium appellant, reperisse: sperabam me interea, dum commentarius iste typographi formıs

col. 19–20page 6 of 7
PG 82:19οὐδενὶ φαίνεται πώποτε εἰρηκώς.
col. 21–22page 7 of 7

A. Conf. art. x, quod postea expunxit in editione Apologiæ Latina, facta Witebergæ octonis. Cujus rei sic reddit rationem (in Epist. ad Joan. Cratonem, Consilioruni Latt. t. 11, p. 385): In Theophylacto Œcolampadius bona fide reddidit verba nɛpì ɲɛtastolyósɛws, quæ invenit in suo codice. Tota illa ser tentia deest in nostro codice. Ita veteribus libris insertæ sunt corruptelæ! et quæ ibi similia habet cadem fere repetit in Epistolis ad Hardenbergium a Pezelio editis plag. E. Compendia Scripturæ quibus in codicibus citandis usi sumus, de quibus caterisque libris, unde varietas lectionis ducta est, præfatio nostra copiosius narrat. In Epistolis Paulinis A. Augustanum, B. Bavaricum indicat. In Historia Theodoreti Ecclesiast. Allat. est codex Allatii, cujus excerpta ad i et 11 librum Valesius habebat. Bas. Gr. Prima est editio Græca Basileensis a. 1536. Bas. Lat. Editio Hist. tripartita Basileæ facta, cui interspersit Beatus Rhenanus Græcas epistolas synodorum e Theodoreti H. E. Casaub. Codex Merici Casauboni cujus lectt. in editione Hist. Eccl. Britannica. Christoph. Lectiones sunt Christophorsoni ex edit. Genevensium. Savil. Codex Savilii quo usus est Valesius. Scal. Lectiones Jos. Scaligeri, ex editione Genevensium. Steph. seu Steph. I. Textus editionis Stephanicæ. Steph. II. Lectiones in libello ad calcem edit. Stephanicæ. Cætera facile intelliguntur.

Page scan enlarged

Notebook

Full View