Maximam studii laborisque nostri partem sibi vindicavit ultimus hujus editionis tomus, in quo ador
nando omnem dedimus operam ut, quæ Garnerius olim in Auctario suo congesserat, locupletiora, et, ubi
opus esset, emendatiora prodirent. Longo non utimur præfamine: de multis enim Lectorem jam in ipso.
opere, quia res ita ferebat, admonuimus. Primum locum tenet Reprehensio XII Anathematismorum Cy
rilli (a), ex Sirmondi nostræque editionis tomo quarto adhuc reliqua. Ex Auctario Garnerii ea omnia in
hunc tomum colligi debuerunt, quæ opportunum in superioribus nondum nacta erant locum: nonnulla
enim jam tomo primo in Commentariis ad Psalmos pertinentibas, et tomo quarto tum ad libros De curan
dis Græcorum affectionibus, tum in collectione epistolarum Theodoreti, allata esse norunt, quotquot edi
tione nostra utuntur, omnesque intelligent, qui ordinem, quo paginæ editionis nostræ paginis editionis
prioris respondent, ex tabula huic præfationi subjecta cognoscere velint. Lacunas, quas Garnerias in Ily
pomnesticis ad Psalmos pertinentibus reliquas fecerat, ex apographo codicis Vindobonensis explere, alia
que ex hoc et Florentino quodam apographo adjicere nobis licuit. Eam Auctarii partem, pag. 84–153.
quæ ad tomum quartum spectat, ex codicibus quidem locupletare non potuimus, ex Photio autem et Ma
rio Mercatore aliquot locos emendandi nostrisque utendi conjecturis opportunitas haud raro enata est.
Prolixis disputationibus occasionem dedissent Garnerii quinque Dissertationes, quæ proximum locum te
nent pag. 133—906; sed scribendus fuisset libellus, si refutandis omnibus audacioribus, et subinde parum
æquis ejus conjecturis vacare libuisset. Brevitati itaque studere, et vel minus recte vel iniquius dicta
paucis, si opus esset, arguere, quam in scriptorem, cujus aliquot quidem nævos, sed magna etiam esse
novimus merita, copiosa oratione invehi maluimus.
Numeri, quibus hæ Garnerii Dissertationes distinguuntur, in editione priori magnopere fallebant lecto
res, ut pag. 420 monuimus. Emendatione itaque opus fuit, ne in bac enim editione recurreret numerus
Dissertationis tertiæ, quo nomine duæ in Auctario Garnerii inscriptæ erant. Harum priorem, ut argumen
tum suadebat, appendicem fecimus secundæ, quæ de libris Theodoreto sive jure sive temere ascriptis ex
ponit: alteri vero quæ de fide Theodoreti agit, tertiæ nomen vindicandum esse duximus. Secundæ sub
junximus, pag. 350 seq., observationes illas, quæ Garnerius epistolis in Auctario primum editis adjece
rat. Hunc enim locum illis aptissimum putavimus, ne molestum esset lectoribus, hic et ibi, quæ ad illu
strandas Theodoreti epistolas pertinent, ceu disjecta membra colligere. Dialogos illos autem, quibus Gar
nerius inter Dissertationes locum dederat, ad finem hujus tomi remittendos esse duximus, quod quidem
consilium ob rationes, pag. 420 allatas, lectoribus, ut speramus, non displicebit. Dissertatio quinta, quæ
inscribitur De Theodoreto et Orientalium causa, et fere ducentas continet variorum epistolas ad historiam
Theodoreti pertinentes, multos in Auctario Garnerii habebat hiatus. Aberant enim ab editione ejus priori
Epistolæ complures quas qui legere vellet, majores illas Conciliorum collectiones adire debuit. Ex his au
tem fontibus cum non omnes possint haurire, magno se levatos putabunt onere, quotquot sunt harum re
rum cupidi et periti lectores, quibus integra jam offertur harum epistolarum collectio, multis Baluzii, Man
sii, aliorumque scholiis locupletata, de quibus diximus pag. 608..
Alteram hujus tomi partem constituunt septem illi Dialogi adversus Arianos, Macedonios et Apollinaristas,
una cum Eutherii Tyanensis Sermonibus (b), et accessionibus quibusdam ad tomum primum et quartum
(a) Librum hunc, jam inter Opera Cyrilli (t. IX)
editum, memoravimus tantum in fine tomi superio
ris. Edit. Patr.
(b) Dialogi adv. Arianos, etc., et Eutherii Tya
nensis Sermones jam inter Opera sancti Athana
sii prodierant, nostræ editionís tom. IV, ad quem
Lector revocatur. EDIT.
PG 84:11κοντα ὑπομνηματιστῶν εἰς τὴν Οκτάτευχον καὶ τὰ τῶν Βασιλειῶν, ἤδη πρῶτον τύποις ἐκδοθεῖσα ἐπιμελείᾳ Νικηφόρου Ἱερομονάχου τοῦ Θεοτόκου.pertinentibus. Ad Dialogos illos quod attinet, mutare quidem noluimus titulum roŭ paxaplov @ɛodwphtou, quem illis dederat Garnerius; in superioribus autem et in ipso limine hujus operis jam monuimus,
imo nuper in Programmate Academiæ nomine scripto, quo dies festos memoriæ Jesu Christi a mortuis
resuscitati sacros indiximus, instituta cum genuinis scriptoris nostri libris comparatione probavimus,
libellum istum nullo jure Theodoreto vindicari posse. Textum Græcum passim ex editione Henr. Stephani
et ex Bened. Operum Athanasii editione emendare licuit. Hac præstantissima Athanasii editione usi quoque sumus ad emendandas aliquot lectiones in Eutherii Sermonibus. Hos quidem Harduinus in scholio
quod exstat pag. 1117, dicit octo et decem esse, sed alii fere omnes numerant XVII. Harduinus itaque videtur calculo addidisse epistolam illam proœmialem, quæ præmittitur pag. 1118 editionis nostræ.
Reliquum est, ut de iis dicamus, quæ Addendorum nomine complexi sumus. Ad tomi primi partem
priorem tum augendam tum illustrandam haud parum utilitatis nobis attulit egregia illa Catena in Octateuchum et libros Regum recens edita Lipsiæ, anno 1772 et 1773, quæ inscribitur Σcipà ¿vòç xal nevTHκοντα ὑπομνηματιστῶν εἰς τὴν Οκτάτευχον καὶ τὰ τῶν Βασιλειῶν, ἤδη πρῶτον τύποις ἐκδοθεῖσα ἐπιμελείᾳ
Νικηφόρου Ἱερομονάχου τοῦ Θεοτόκου. Quam præclare de re litteraria meruerit, qui edendæ hujus Catense
curam in se suscepit, vir rever. nunc vocatus archiepiscopus in ditione Venetorum, nostro omnibus prohari cupimus exemplo, et optamus ut aliorum etiam excitentur studia ad Patrum scripta ex hoc novo
fonte locupletanda. Largam enim esse hanc messem, intelligent omnes ex illis quæ pag. 1176–1233 attulimus (a). Nec amplius dubitandum est de veritate conjecturæ, in quam inciderunt viri eruditi, Quæstiones
illas Theodoreti in Octateuchum aliosque historicos V. T. libros, ex parte admodum prolixas, non ubivis
autem satis cohærentes, esse conflatas ex minoribus scholiis ad hunc illumque locum illustrandum ab
illo compositis. Quod ut eo magis appareret omnibus, utque illis utiles essemus, qui aliquando de scriptore
nostro iterum edendo mereri velint, nec alienum a nobis, nec molestum putavimus laborem illum, quem
in congerendis scholiis ad hæc excerpta pertinentibus ultro nobis imposuimus. Ex his enim intelliget Lector
Quæstionum earum unam alteramve subinde ad plura capita et commata pertinere, mukisque constare
partibus, quæ in Catena non sine improbo labore quæri et colligi potuerunt. Quo quidem labore nunc peracto hoc nos effecisse putamus, ut facillime omnes cognoscere possint, quo unumquodque sit referendum.
Ad libros Regum præter Catenam jam laudatam usi sumus excerptis ex codicibus olim Coislinianis, pag.
1196 descriptis, quæ debentur studio cl. Lobsteinii, ord. philosophorum in Acad. Argentoratensi´ nunc
adjuncti. Subjecimus deinde pag. 1234 seq. quæ in apographo Vindobonensi et Florentino deprehendimus ad Hypomnestica in Psalmos pertinentia.
Indices debentur studio cl. Baveri, A. M. et scholæ Hirschbergensis rectoris meritissimi, qui jam multis
ingenii atque doctrinæ speciminibus laudem meruit, quam hoc novo labore feliciter peracto auctam illi
gratulamur. Efficit etiam cl. Bertram A. M. assiduitate sua et eximia diligentia, ut multi mirarentur, adẹo
rara in hoc universo opere esse typothetarum sphalmata.
Inter maxima autem beneficia, quæ Deo T. O. M. accepta refero, hoc imprimis per totam vitam meam
celebrabo, quod hodierno die ex voto mihi contigit. Adjuvante enim divina, quæ omnes cogitationes laudesque nostras superat, gratia, ad finem nunc perductus est labor, per octo, et quod excurrit, annos inter
multas difficultates et vicissitudines continuatus. Quem ut Deus in summi nominis sui gloriam, multamque
aliorum utilitatem cedere jubeat, supplex oro.
Dabam Halæ, in Academia Fridericiana, d. xxvı Aprilis, A. R. S. MDCCLXXIIII.
(a) Hanc lectionum varietatem ex catena Lipsiensi expressam ad tomum primum revocavimus et textui
subjecimus. EDIT. PATR