PG 47John Chrysostom
Other Homilies
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — OCR floor from page-view — PG column chips mark the printed columns.
col. 125–126page 1 of 2
PG 47:125125 NUNC PRIMUM ADORNATA. num diebus pronuntiavit, et quidem, ut credere est, ante Pentecosten. Primo autem probat Annam et pa- trem simul et matrem Samuelis dici posse, ejusque duplicem virtutem celebrat, nempe in precibus assi- duitatem, et animi vigilantiam, quibus deinde tertiam addit, nempe conviciorum tolerantiam et mansuetu- dinem, carptimque dicit precandum esse antequam ad mensam accedatur. Tertium, quem ante Pentecosten dixit, orditur lacrymis Annæ; aitque lacrymarum imbrem irrigare plantam precationis; ita ut fructus et celerior et major proveniat. Annam in exemplum proponit, quo pacto liberi sint educandi. Cum autem illa Samuelem ara sacræ cultui addixerit, ejus sacrificium sacerdotum oblatis hostiis comparatur. Demum disciplina cœlesti imbuendos juvenes esse dicit. Quartus, quem de Anna habuit, sermo intercidit, ut colligitur ex iis quæ in quinto sermone, qui jam quartus illo amisso inscribitur, dicuntur num. 3 : nempe in præcedenti sermone explicata fuisse hæc verba cantici Annæ : Confirmatum est cor meum in Domino, etc. : quorum interpretatio non habetur in co qui tertius est. Quintus, qui nunc quartus in titulo fertur, ab au- ditorum paucitate incipit, et quia circi spectacula solitam frequentiam abstulerant, contra ludos eque- ¿tres, cosque qui illo properandi causa ecclesiam de- sererent, multa pro more suo profundit. De preca- tione demum agit, aitque orationem cum affectu con- junctam esse debere, omnemque locum esse ad orandum opportunum. Quartus et quintus ante Pen- tecosten dicti fuere. Sextus, qui nunc quintus inscribitur, post festum Pentecostes habitus fuit, ut post initium dicitur. Principio adversus eos loquitur, qui in diebus festis et solemnitatibus tantum ecclesiam frequentabant : deinde explicat quid sit dies festus, ac de Anna pro more loquitur. Item agit adversus eos, qui incusant divinam providentiam, eo quod in hac vita quidam sint divites, quidam pauperes. Denique ait pauperta- tem utilissimam esse, ac plus voluptatis atque securi- tatis habere, quam divitiæ habeant, demonstrat. Homiliæ aliæ.-Homiliam Debitoris decem millium talentorum hoc anno se habuisse commémorat Chry- sostomus (T. 3. c. 17), cum ait num. 4 : Nos autem unam chordam pulsavimus per totam Quadragesimam, dum legem vobis de juramento recitavimus; et Dei gra- tia effectum est, ut pleraque a nobis ora in hac legis melodia ita instimta sint, ut depulsa prava consuetu- dine, pro eo quod ante Deum jurabant, jam nihil nisi Est, et Non est, et Crede mihi, in lingua sua circumfe- rant, idque in omni colloquio, etc. Itaque certo cer- tius est ipsum hanc concionem habuisse eodem anno quo Homilias in Statuas habuerat; neque minus ex ploratum est ipsum hanc primam habuisse concionem postquam ex morbo convaluerat, ut ex primis con- cionis verbis arguitur. Quasi ex longinqua peregrina- tione, inquit, ad vos reversus essem, ila me hodie af- fectum sentio ; cum enim nullum amicorum consortium + 126 esse potest, nihil conmodi affert eorum præsentia. Quamobrem nos qui domi versubamur, peregre versan- tibus nihil hac in parte feliciores fuimus: nimirum qui superiore tempore nulla vobiscum colloqua habere po- tuimus : sed danda est venia, cum illud non inertiæ sed infirmitatis silentium fuerit. Certum itaque est hane primam homiliam habuisse Chrysostomum postquam ab ægritudine convaluerat. Jam quæritur quænam ægritudo: num illa qua laborabat dum martyrum solemnitates per urbem celebrarentur, de qua supe- rius. Si de illa intelligatur, hanc certe concionem habuerit antequam Homiliam in Dominica τῆς ἐπισω Soutons et lomilias de Anna prædicaret. Verum adeo fre- quenter Chrysostomus infirmitatibus corporeis detine- batur, ut non possimus id quasi certum statuere : qua- re in incerto res maneat oportet. In hac vero homilia id præcipue probare nititur, omni peccato deteriorem esse injuriarum recordationem. Hanc continenter, ut &idetur, sequutæ sunt tres Homiliæ de Davide et Saule (T. 4. c. 675 ). Argu- mentum enim quod in Homilia de Debitore decem millium talentorum cœperat, nempe de injuriarum re· cordatione depellenda, in hisce tribus homiliis una serie, exemplo Davidis usus, strenue persequitur, et quidem adoo pathetice ut auditorum lacrymas excus- serit, atque ut videre est, Antiochenos ad præce- plum illud, Diligite inimicos vestros, implendum aş- duxerit; ut in Quadragesima præterita eodem a jura- mentis, quibus admodum assueti erant, avocarat. In mentem nihi subito venit verisimile nullo modo esse posse Chrysostomum Homiliam de Debitore et tres sequentes habuisse post ægritudinem illam qua post Pascha anni 387 detentus fuit, dum festa marty - rum multis diebus per urbem Antiochiam celebra- rentur: 1° quia post illam Paschali tempore infirmi- tatem prima concio fuit illa, quam in Dominica intowčoµivng videre est, ut ibidem initio dicitur, et concio de Debitore prima quoque est, sed post ægri- tudinem haud dubie aliam. 2° Quia si homiliæ de Debitore et tres sequentes tempore Paschali habita fuissent ante Homiliam τῆς ἐπισωζομένης et de Anna, in his haud dubie memoratæ fuissent, ut aliæ a tem- pore Paschatis dictæ memoratæ sunt. Alioquin autem verisimile non est homilias illas quatuor vel conti- nenter ante Pentecosten vel alternis vicibus cum ho- miliis de Anna habitas fuisse. Quapropter puto Chry- sostomum, qui frequentissime morbo laborabat, post Pentecosten ignoto nobis mense ægritudine captum fuisse, et ubi convaluit, primam homiliam illam ha- buisse de debitore decem millium talentorum, ubi contra injuriarum recordationem concionatus est. In prima de Davide homilia de tolerantia agit, et quod oporteat inimicis parcere, nec de quopiani male loqui. In secunda probat non modo virtutem exercere, sed etiam virtute præditos laudare, non parum utili- tatis afferre quodque David magnificentius tropæum erexerit parcendo Saŭli, quam prostrato Goliath, ma- gisque sibi profuerit quam Sauli.
col. 127–128page 2 of 2
PG 47:127127 S. JOANNIS CIIRYSOSTOMI VITA, In tertia, ubi vidit multos ex iis adesse, qui nuper ut theatralia spectacula adirent concioni non inter- fuerant, dixit ex hujusmodi spectatoribus multos ad- ulteros fieri, hincque bello et contentiones nasci. Ad- dit vero Davidem cum Safle omne patientiæ genus superasse: clauditque dicers rapinam patienter ferre, non minorem virtutem esse, quam eleemosynam erogare. Mense autem Septembri anni 387 jam initam con- tra Judæos concertationem (T. 1. c. 871), quam anno proximo 386 mense circiter Septembri cœperat, ea- dem tempestate resumpsit. Id ille initio quartæ, quæ harum posteriorum prima est, sic enuntiat: Rursus illi infelices mortaliumque omnium miserrimi Judæi je- junaturi sunt : rursus Christi gregem muniamus necesse est; ideoque se decem diebus antequam Judæi jejn- narent hæc monita dedisse ait, quia multi ex grege suo, quadam superstitione moti, cum Judaeis jejuna- bant. Aitque primo Judæorum illud jejunium quod contra voluntatem Dei fieret, impium et sceleratum esse ideoque illos ab hoc Judaico suscepto jejunio avertit, et in concionis fine alios qui ab hujusmodi Judaico jejunio abstinerent hort tur, ut fratres suos avocent ab hujusmodi jejuniis, quæ theatralibus etiam spectaculis longe pejora essent. Quintam homiliam orditur ab auditorum frequentia, quam solito majorem esse gaudet, et pristinum argu- mentum ardentius suscipit, ac Judaica omnia pror- sus abrogata esse pronuntiat. Templum vero Jeroso- lymitanum numquam esse restaurandum probat, non ex Christi modo, sed ex prophetarum etiam prædi- ctionibus. Leges Christianorum solummodo in perpe- tuum servandas esse, cæteras omnes obsolevisse. De Judæorum postea pernicie pluribus agit, ultionemque Dei de illis sumptam fuse persequitur. Danielis vero prophetias minutatim explicat, peculiaremque scrmo- nem de hebdomadibus Danielis instituit. Judæorum ut templum restituerent conatus commemorat, sub Hadriano Imperatore, sub Constantino, demumque sub Juliano Apostata, qui ipsis favebat; et tamen omnia illis frustra cessere. Demum postquam dixerat Malachiam prophetam Christianum cultum præsigni- fièavisse, claudit concionem, cæteris homiliis duplo saltem longiorem; ita ut etiam ex orandi ardore at- que prolixitate raucitatem contraheret. Neque tamen ille sic destitit a concionando, sed postridie raucus oratoris munus suscepit, et sextam homiliam dixit præsente Flaviano episcopo et magna populi frequentia. Atque de templi destructione sub Vespasiano primum loquitur, et oratoris magis quam annalium scriptoris munus exercens, dicit jam quin- gentesimum annum agi ex quo templum Jerosolymi- tanum destructum fuerat; licet non plus quam tre- centi decem et octo anni ab excidio illo elapsi essent. Verum solet Chrysostomus in concionibus suis has temporum rationes et supputationes parum curare, ut alibi observamus. Hinc vero scopum persequens S. doctor, dicit et probat necem Christi malorum causam Judæis fuisse, aitque Deum indignius tulisse . 128 Christi necem, quam vituli adorationem. Ex prophe- tis denuo probat futuram Judæorum reprobationem. Deinde quanta sit sacerdotii dignitas demonstrat, et nunc abrogatum esse apud Judæos sacerdotium evin- cit, observatque libros sanctos non sanctam efficere synagogam, nihilque non agit ut auditores suos aver- tat a synagogæ et aditu et imitatione. Idipsum argumentum persequitur in septima con- cione probatque Judaicos ritus abrogatos esse, sacer- dotes apud Judæos esse non posse, unicumque sa- crificium esse per corpus Christi ; ac legem sublatam fuisse, non ob peccata Judæorum, sed quod imper- fecta esset. Demum ad Melchisedecum venit, cujus sacerdotii dignitatem celebrat, et ex propheta probat sacerdotium illud extremum esse, exque Pauli dictis Christum esse verum illum sacerdotem ex ordine Melchisedeci. Hac vero in re diutius immoratur, de- mumque claudit, auditores cohortans ut fratres suos a Judaicis observationibus avertant, et ad veram re- ducant viam. Propter hoc enim, inquit, nos tantum la- borem suscipimus, neque ut plausum strepitumque refe- ramus, sed ut avulsos ad viam veritatis reducamus. - Octavam habuit postquam jejunium Judæorum transierat, quod jejunium ebrietatem esse dicit. Rur- sumque auditores hortatur, ut fratrum emendationi et saluti cousulant et advigilent: nec modo ante pec- catum, sed etiam post peccatum manus illis porrigen- das esse dicit, ut Deus fecit Adamo. Peccata vero fratrum corrigenda, non evulganda esse. Quoniam autem Judæi se medicos esse dicebant, atque incan- tationibus ac ligaminibus ad curandos morbos ute- bantur, contra eos qui ad tales medicos confugerent insurgit Chrysostomus, aitque mala potius patienter ferenda, quam tales adhibendas curationes, atque ad Deum et ad sanctos martyres esse confugiendum, ac signo crucis utendum Aliæ conciones. Hoc tempore habita fuit concio illa in Psalmum 44 (T. 5. c. 155), Quemadmodum desiderat cervus, etc., ut ipse Chrysostomus nec obscure indicat initio his verbis: Vos quidem, inquit, nos nu- per admirabamini, quando verba fecimus de Melchise- deco, propter eorum quæ dicta sunt longitudinem : egu autem vos admirabar propter vestram in audiendo al- tentionem et sapientiam, et quod cum prolixior se obtu- lisset oratio, nos ad finem usque consequuti estis. Et quibusdam interpositis: Quemadmodum ergo tunc di- cebam, quod dum lupi gregem invadunt, relicta fistula, fundam in nlanum sumunt pastores: ita nunc, festa Judæorum præterierunt, qui sunt quibusve lupis immaniores, relicta rursus funda, redeamus ad fistulam. Hinc vides hanc in P almum 41 homiliam tunc habi- tam fuisse, cum nuper de Melchisedeco multa dixis- set, et homilias contra Judæos absolvisset. Multa autem de Melchisedeco dixit in homilia contra Judæos septima, quæ est penultima illius argumenti. Quod vero de pastore dicit, adveniente lupo fundam su- mente, in quarta habetur, ubi initio secundi contra Judæos belli sic classicum canere videtur Chrysosto- mus : Rursus infelices illi mortaliumque omnium mi- dum
Page scan enlarged

Notebook

Full View