PG 46Gregory of Nyssa
Editorial Notice on the Book on the Soul and the Resurrectionapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

(Jo. Christ. WOLF, Anecdota Græca sacra et profana, tom. II, Hamburgi 1722, in-8°.) Dialogus qui inter Gregorium Nyssenum et Macrinam, sororem ejus, de Anima et Resurrectione, facta ex obitu Basilii M. occasione, intercessisse fingitur, semper lectu dignus mihi visus est, ob industriam et doctrinam, quam ad argumenti hujus tractationem Pater optimus attulit. Perspexi autem, totam com mentationem pluribus locis in utraque editione Parisiensi, imprimis vero in priore, pessime acceptam et habitam esse. Quod ut appareret, partem illius totam cum versione Latina pristina notisque meis exhibendam censui, deinde vero satis me fecisse putavi, si varietates lectionum tantum subindicarem. Ceterum ipsæ illæ varietates exhibentur a me ex duobus diversis codicibus, iisque bonæ notæ, et ☛ plurimum, saltem in iis, quæ alicujus sunt momenti, secum invicem conspirantibus. Alter eorum ornamentum est insignis Bibliothecæ, quam illustris Zacharias Conradus ab Uffenbach, Reipublicæ Mono-Francofurtanæ seuator meritissimus, statorque rei litterariæ hodie præcipuus, non tam sibi servat, quam eruditis quod ad usum communem esse jubet. Scriptus is est sæculo xiv in charta, formam que refert quarti ordinis, prout describitur a doctissimo J. Henrico Maio, in Bibliotheca Uffenbachiana msta parte 11, pag. 425. Folio codicis illius 157 incipit hæc disputatio et decurrit usque ad p. 257. Et hic (verba habes Cl. Maii) additæ marginibus sunt varietates lectionum, calligraphi primam manum calamumque agnoscentes. Ad calcem disputationis, nempe folio 251, b, occurrunt napaonμiɛiwoɛis ti vắc, scholia quædaro, ad hunc ipsum tractatum. Horum scholiorum aliqua e regione textus poni cœperunt, mox cum marginis spatium non caperet omnia, rejecta ad hunc postremum fuere locum. Denique paulo post monetur, scholia ipso codice esse recentiora, et sero addita. Atque istud quidem exemplum cum edito, cel. Uſſenbachii precibus adductus, contulit illustris Steinhelius, serenissimi Poloniarum regis minister residens in urbe ad Mænum Francofurtana, eaque opera pro singulari, qua pollet, harum omnisque generis litterarum notitia et dexteritate diligenter et feliciter defunctus est, raro omnino xostra ætate exemplo, et vel ideo ad posteritatem omnino memorando. Ego vero pari virorum incom parabili non minus meo, quam publico, nomine pro isto litteras provehendi studio gratias decenter et officiose persolvo. Alter codex pervenit ad me beneficio Rev. Zachariæ Hasselmanni, verbi divini apud Oldenburgenses in Wagria ministri solertissimi dexterrimique, qui ejus mihi copiam liberaliter fecit. Est ille, meo judicio, ejusdem et ætatis et formæ cum priore, in charta diligenter et curate exaratus, atque id habens præcipuum, quod, cum commentatio hæc disputationis formam referat, colloquentium sermones descriptis rubro colore disputantium Gregorii et Macrinæ nominibus, a se invicem distin guantur. Quæ quidem res subinde contextus seriem egregie illustrat, quemadmodum vel ex specimine quod ipse dedi, patebit.

Page scan enlarged

Notebook

Full View