PG 48John Chrysostom
On Virginity
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

Ilunc eximium de Virginitate librum Antiochiæ a Chrysostomo editum fuisse, ipse testificatur in fine Ilomiliæ 19 in Epistolam 1 ad Corinthios his verbis Si autem præteriimus ea quæ dicenda essent de Virgi nitate, nemo nos negligentiæ damnet; integer enim liber in hunc locum a nobis est editus: et cum quam potui mus accuratissime et diligentissime omnia illic persequuti sinus, supervacaneum esse duximus ea rursus hic expo nere. Locum porro illum, quem Homilia 19 in Epist. 1 ad Corinthios in argumentum sibi proponit, scilicet Bonum est homini mulierem non tangere, etc., in hoc de Virginitate libro perpetuo versat et discutit; ita ut perinde certum sit hunc de Virginitate librum in Homilia illa commemorari, ut certum est ipso leste Chrysostomo Homilias in Epistelam 1 ad Corinthios Antiochiæ habitas fuisse. Antiochiæ igitur, vel fortas sis in solitudine isti urbi vicina librum de Virginitate emisit Chrysostomus: utrum enim cum presbyter es set, an cum diaconus, an vero antea cum in solitu dine degeret, non ita conspicuum, ut infra dicetur. Verum Tillemontius tantam huic enervandæ sen tentiæ difficultatem quodam in loco hujusce de Vir ginitate libri se reperisse putat, ut illa adductus hunc librum in episcopatum ejus conferat, editumque Con stantinopoli putet. Is locus est num. 9, ubi sic loquitur Chrysostonius Quomodo igitur conjugium veto, qui conjuges non accusem? Stupra veto et adulteria, ma trimonium non item: et illa audentes castigo, alque ab Ecclesiæ cœtu proscribo. Hæc, inquit Tillemontius, nom■isi episcopus proferre posse videtur, quia solus episcopus ab Ecclesiæ cœtu arcendi facultatem ha bet atque illa ductus ratione Chrysostomum jam episcopum hunc emisisse librum opinatur. Sic levis sima ille conjectura certum indubitatumque Chrysos tomi testimonium labefactare nititur. Etiamsi enim Chrysostomus hoc loco ex persona sua loqueretur, quod amen non existimo, non desunt exempla ubi illum adhuc presbyterum imperiosius 1. quutum deprehendi muus. Sic infra Homilia 22 ad populum Antiochenum quam homiliam sine dubio, ip-oque fatente Tillemontio, Antiochiæ presbyter habuit, ex persona sua sic loqui tur: Quadraginta dies jam præterierunt: si Puscha quoque sacrum præterierit, nulli jam deinde veniam dabo, non admonitionem, sed vim imperii et severitatem non contemnendam adhibebo. Jam igitur denuntio et prúiesior, si conveniam singulos, et experimentum su mam: nam haud dubie sumam; quod si deprehendam aliquos hæc vitia non correxisse, pœnam irrogabo, edi cam ut foris extra sacra mysteria consistant. Hic, ut patet, ex persona sua loquitur Chrysostomus pre¡by ter, episcopo si non præsente, saltem in urbe tuni degente. Quamobrem Tillemontii argumento ne vel minimum quidem impetitur asserta ipsius Chrysos tomi testimonio sententia. Quid quod in memorato de Virginitate loco non ex sua, sed ex Pauli persona loqui prorsus videtur Chry sostomus? Nam toto hujus de Virginitate libri prin cipio contra hæreticos Marcionitas et Manichæos agit, qui matrimonium damnabant: adductisque Pauli locis, quibus ille ad virginitatem hortatur, post ali quot argumenta demum num. 9 hæreticos hæc obji cientes inducit: Tu vero non velas matrimonium. Apage (respondet Paulus) ut tecum æque insaniam. Et cur (inquit hæreticus) hortaris matrimonium non con trahere? Quod virginitatem (reponit Paulus) matrimonio longe præstantiorem sentiam. Hic certe Paulum loqui manifestum videtur: nam ille est qui superius ad virginitatem cohortans inducitur his verbis: Volo omnes homines esse, ut ego sum, continentes; ct, De virginibus præceptum Domini non habeo, consilium au tem do. Deinde vero postquam hæreticis ut supra responderat, paucis interpositis una serie resumit Ad hæc qui cohortor, rem (i. e. matrimonium) non improbo; nec qui se înduri non patiantur, accuso..... Quomodo igitur conjugium veto, qui conjuges non accu sem? Stupra veto et adulteria, matrimonium non item et illa audentes castigo, atque ab Ecclesiæ cœtu pro scribo. Hac sane dicta Pauli sunt, seu potius Chryso stomi Paulum loquentem inducentis: qui tropus ita Chrysostomo familiaris est, quod jam sæpe vidimus, ut qui velit omnia quæ ex aliorum persona profert Chrysostomus, quasi ipsius dicta ad literam accipere, magnam rebus ad sanctum doctorem spectantibus caliginem inducat necesse sit. Itaque hunc de Virginitate librum emisisse Chry sostomum ante quam episcopus esset ex ipsius supra allato testimonio satis superque probatur. Num vero presbyter tum esset, an diaconus, an in solitudine degeret, pariter incertum: ex scriptis enim ejus nihil hajusmodi expiscari possumus. Joannis Livinci Gan davensis interpretationem, multis in locis emendatam, retinendam censuimus.

Continue reading PG 48: De Virginitate →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View