PG 48John Chrysostom
Two Treatises to a Young Widow
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Chapter 9Caput 9.

col. 595–596page 1 of 2

nos a pueris nostris puberibus majorem virtutem po stulanius, et quæ in prima ætate facientes laudaba mus, eadem si viri effecti præstent non æque admi ramur, sed alia multo iis graviora edere jubemus: ita et ab humana natura Deus primo quoque tempore eximia quædam facinora non exigebat, ut quæ pueri lius affecta esset: at ubi prophetas, apostolos audivit, Spiritus gratiam consequuta est, virtutis ei magnitu dinem auxit: nec injuria. Nam et mercedem amplio rem et præmia multo illustriora nunc proposuit: non enim amplius terra ac terrena, sed cælum, et quæ in telligentiam superent bona perfunctos exspectant. An non igitur absurdum sit, adultos adhuc in eadem in fantia persistere? Nam humana tum natura adversum se factionibus divisa erat, bello ardens internecino. Atque id describens Paulus ait, Aliam video legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et capti vantem me legi peccati, quæ lex est in membris meis (Rom. 7. 23). At nunc hæc non sunt. Nam quod im possibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis pec cati, et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. 8. 3). De iisque gratias agens Paulus dicebat: Infe lix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Ago Deo gratias per Jesum Christum (Rom. 7. 24). Itaque merito punimur, soluti tantumdem currere, quantum impediti, nolentes. Quamquam ut tantum dem possimus, nec sic pœna solvimur: nam qui alta pace fruatur, longe majus et illustrius tropæum eri gere par est, quam qui admodum bello prematur. Quod si in opibus, deliciis, conjugum studio, negotio rum cura assidue versamur, ecquando viri evadenius, spiritu vivemus, Domini res curabimus? An postquam hine migratum erit? Al non id laborum ac certami nis, sed præmiorum et pœnarum tempus erit. Tum nec virgini oleum in lucernis non habenti ab aliis sumere licebit, sed ea foris manebit (Matth. 25): nec qui sordidis indutus adstet, egressus mutare vestem poterit, sed ad gehennæ ignem abripietur (Matth'. 22) nec si vel Abrahamum imploret (Luc. 16.) quidquain tum proficiet. Quippe orta jam die propria, posito tri bunali, sedente judice, et manante quasi quodam ignis fluvio (Dan. 7 10), habita actionum nostrarum quæstione, non jam flagitia eluere sinemur, sed ad supplicium, iis debitum velimus nolimus trahimur modo, nullius tum precibus liberandi; sed quamvis quis pari fiducia sit cum magnis et admirandis viris, quamvis Noe, Job, Daniel sit (Respicit ad Ezech. c. 14. v. 14), etiamsi pro liberis ac filiabus deprecetur, nihil agat, sed necesse erit peccatores immortales pœnas expendere, ut qui recte fecerunt, honorem inire. Nam neque his neque illis finem fore Christus declaravit, ut vitam, sic supplicium æternum esse dicens: qui et dextris collaudatis, et sinistris damnatis, ita subdit Abibunt hi in pœnam sempiternam, justi vero in vitam sempiternam (Matth. 25. 46). Itaque hic serio laboran dum est, et qui uxorem habeat, ei perinde agendum ac si non haberet: et qui vere non habeat, ei cum virgi nitate reliquæ etiam omnes virtutes exercendæ sunt, ne post decessum ex hac vita incassum lamentemur.

Chapter 10Caput 10.

col. 597–598page 2 of 2
Monitum
PG 48:597ἐπὶ τῆς γενεᾶς τῆς ἡμετέ ἐπὶ τῆς γενεᾶς τῆς ἡμετέρας, ανο ἐπὶ τῶν χρόνων τῶν ἡμετέρων.
Page scan enlarged

Notebook

Full View