PG 50John Chrysostom
Editorial Notice to the Following Two Homilies on Pentecostapparatus
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

autem et criminibus obnoxii intus servantur, senten tiam a rege exspectantes: ita etiam quando Dominus advenerit, alii quidem qui fiduciam habent, in me dium ei occurrent aerem, damnati vero et qui mul torum sibi conscii fuerint peccatorum, hic præsto labuntur judicem. Chrysostomi kumilitas. Tunc et nos rapiemur non equidem meipsum in numerum ac calculum ra piendorum referens dixi, Nos: non equidera ita sum expers sensus ac rationis, ut propria ignorem peccata. Et nisi jam metuerem conturbare lætitiam præsentis festivitatis, flerem sane amarissime, istius dicti memor et mea peccata in memoriam revocans. Cum autem præsentis festi lætitiam confundere nolim, hic ser monem finiam, vigentem ac recentem vobis illius diei memoriam relinquens, ne glorietur dives in divitiis suis, neque pauper seipsum miserum reputet in pau pertate sua, sed quisque prout sibi conscius fuerit, vel hoc, vel illud faciat. Neque enim dives felix, neque pauper miserabilis: sed beatus, imo beatissimus, qui raptu illo in nubibus habitus fuerit dignus, licet om nium fuerit pauperrimus: quemadmodum vicissim qui exciderit, miser, imo miserrinius, quamvis om nium sit ditisstmus. Propterea dico, ut qui peccatis obnoxii sumus, lugeamus nos ipsos: at qui bonis ope ribus clarent, confidant; imo non solum confidant sed et confirmentur: neque illi lugeant solum, sed et mutentur ac convertantur. Licet enim et ei, qui male vitam ducit, improba postposita vita, að virtutern transire, iisque qui a principio bene vixerunt, simi lem fieri; quod et nos studeamus. Et qui bonæ sibi conscii fuerint vitæ, in pietate perseverent, bonam hanc possessionem semper augentes, et priori fiduciæ aliquid continuo addentes: qui autem diflidentes su mus ac timidi, multorumque nobis peccatorum conscii, mutemur in melius; ut ad illorum quoque fiduciam pertingentes, pariter cuncti atque unanines cum debita gloria angelorum Regem suscipiamus, bea taque illa lætitia perfruamur in Christo Jesu Domin● nostro, cui gloria et imperium cum Patre el sancio Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. "In homilia quinta de Anna Samuelis matre, queritur initio Chrysostomus, se præcedenti concione die Pentecostes habita frustra monuisse, non diebus solum festis, sed etiam aliis per annum ecclesiam essa frequentandam ea vero de re multa verba facit Chrysostomus initio prioris in Pentecosten homiliæ, unde statim videatur hinc temporis calculus peti posse. Verum huic opinioni reclamant ea, quæ mox sub jicit Chrysostomus in bomilia illa de Anna. In hoc enim, inquit, vobis commemoravimus filium illum pa ternarum facultatum absumptorem, tandem ad paternam domum postliminio reversum, universamque ejus miseriam, famem, dedecus, opprobria, et quidquid apud exteros pertulit, adduximus in medium, ut koc exemplo ad sobrietatem vos redigeremus. Hæc tam multa se retulisse dicit in illa, quam memorat, de Pen tecoste homilia: quorum ne ypû quidem in hac occurrit. Quamobrem hæc ad aliam pertinere homiliam nemo negaverit. Neque id mirum est: tam frequenter enim conqueritur Chrysostomus de paucitate conve nientium in ecclesiam, ut facile potuerit, duodecim annorum, quibus Antiochiæ concionatus est, spatio, in solemnitatibus Pentecostes eamdem querimoniam pluries repetere. Non parva autem oritur difficultas ex enumeratione insigniorum festivitatum, quas sub initium kujus concionis commemorat: ibi namque prima, «pwtŋ, dicitur esse Epiphaniæ festivitas; secunda Paschatis; tertia Pentecostes. Quæritur vero cur Natalis Christi solemnitatem omittat Chrysostomus, et cur Epipha nia prima ponatur. Cum enim certum exploratumque sit diem Natalem Christi tempore Chrysostomi An tiochiæ celebratam fuisse 25 Decembris, et Epiphaniam sexta Januarii, certe debuit ille dies Natalis in recensione memorari; imo primas tenere: nam cum Antiocheni annum inchoarent, ut creditur, mense

Page scan enlarged

Notebook

Full View