refugis et erubescis? quam tandem quæso, veniam, obtinebis? non audis sapientem quemdam monentem, ac dicentem, Est confusio adducens peccatum (Eccli. 4. 25)? Sed ne reprehendat quispiam, times? Transfer in me culpam, qui dixi; dic ita jussisse doctorem: ego paratus sum cum illis, qui reprehendunt, disceptare ac rationem reddere: imo vero neque vos, neque nos quispiam reprehendet, tametsi valde sit impudens; sed laudabunt omnes, ac nos curæ studiique nomine commendabunt, non in patria tantum nostra, sed et ii qui vicinas habitant urbes, quod apud nos sit tanta vis caritatis, tantus ardor anioris in fratres. Sed quid ego homines dico? ipse angelorum nos Dominus col laudabit. Cum itaque propositam mercedem noveri ne venationem negligamus, neque soli die mus, crastino revertamur, sed unusquisque prædam secum habens adveniat. Si illa tantum bora veneris, qua quisque domo egressus in viam se dat, cumque ad hujus loci visitationem traduxeris, nulla deinceps erit difficultas; sed post lapsum temporis multam ie quoque tibi gratiam habebit, et vos cæteri omnes laudabunt et efferent: quodque omnium maximumı est, multa vobis ob isthæc cælorum Dominus conferet præmia, et lucrum istud et laudem augebit. Quæstum igitur animo versantes, quem inde colligimus, ante urbem omnes effusi compreliensos fratres nostros huc reducamus, ut crastino etiam die plenum nobis thea trum reddatur, ac conventus sit perfectus; ut pro pter hoc studium nostrum ac diligentiam hic adhi bitam in æterna Tabernacula sanctus martyr multa cum fiducia nos recipiat; quam utinam consequi nobis omnibus contingat, per gratiam et benignitatem Do mini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, una cum sancto et vivifico Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Ut notat Fronto Ducæus, in Menologio Græcorum quodam manuscripto ad diem 16 Novembris annVA tiatur festum S. Barlaami martyris, quemadmodum et in Martyrologio Romano. Alia vero Græcorum Me nologia hoc festum ad decimam nonam Novembris referunt. Sed longe alia tempestate ea solemuitas tem pore Chrysostomi celebrabatur. Nam in homilia in illud Apostoli dictum, Nolo vos ignorare, Fratres, quod Patres nostri omnes sub nube fuerunt, etc., quæ homilia die festum S. Barlaami [681] insequente habita est, ut ibidem ait Chrysostomus, diserte dicit S. doctor byemem jam præteriisse æstatemque advenisse Liberati sumus, inquit, hyeme, et æstate perfruimur, blande afflante zephyro. Quæ cum ad Novembrem mensem minime quadrare valeant, hinc sane consequitur longe diverso anni tempore celebratum tuue 1. Omnis potestas impatiens consortis est. Ad sa cram istam solemnitatem festumque beatus nos Bar laam convocavit, non ut ipsum laudemus, sed ut ipsum æmulemur; non ut laudum simus auditores, sed ut præclarorum ejus facinorum fiamus imitatores. In sæcularibus quidem rebus, qui ad magistratus summos provehuntur, haud alios umquam ejusdem honoris prærogativæ consortes vellent cernere: livor enim illic et invidia dividunt caritatem: in spiritua libus vero non ita, sed contrarium penitus evenit tunc enim maxime honoris proprii sensum capiunt martyres, cum suos conservos ad bonorum sucrum (g) Collata cum Mss. Regils 1950, et 2345. cousortium viderint pervenisse. Itaque si quis marty res laudare velit, martyres imitetur: si quis religio nis athletas celebrare præconiis velit, illorum labores emuletur hoc nihilo minorem, quam propria recie facta, martyribus afferet voluptatem. Atque nt intel ligas tunc cos peæcipue sua bona sentire, cum in tuto nos viderint collocatos, remque illam maximo sibi honori ducere, Paulum dicentem audi: Nunc vivimus, si vos statis in Domino (1. Thess. 5. 8). Et vero Moyses ante hunc Deo dicebat, Si quidem dimittis eis pecca tum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem seri psisti (Exod. 32. 31. 32): cælestem honorem non sentio propter istorum calamitatem: corporis quæ dam connexio est et structura cœtus fidelium: quid