omnino et Mariam adventus meus (Exod. 3. init.): sin autem ignis ille, qui divini ipsius ignis e cælo adven tum adumbrabat, rubum quidem rigabat, minime au tem incendebat, quid existimas de veritate dicendum, quæ non in flamma ignis, sed in specie pluviæ de scendit? Tum vero postea rem imperatam peregit an gelus, et ad Virginent ingressus eam his verbis com pellavit Ave gratia plena, Dominus tecum (Luc. 1. 28). Non jam amplius diabolus contra te: nam ubi prínum hostis vulnus inflixit, ibi medicamentum me dicus apponit: unde initium egressus mors habuit inde vita ingressum paravit. Per mulierem mala oriuntur, per mulierem bona scaturiunt. Ave gratia plena: noli erubescere tamquam damnationis causa Mater enim ejus qui damnavit, per gratiam redderis. Ave gratia plena: salve quæ mundo in viduitate ja centi sponsum paris impolluta. Ave gratia plena, quæ in utero matris mortem submergis; ave templum Dei animatum; ave cælo ac terræ par habitaculum; ave spatiosum incomprehensibilis naturæ receptaculuın. Quæ cum ita sint, ægrotantibus medicus per eam ad venit, in tenebris sedentibus justitiæ sol apparuit, tempestate jactatis anchora portusque tranquillus, servis implacabili odio disjunctis legatus est natus et pacis vinculum, captivis redemptor appulit, bello ve xatis firmum ineffabilis gaudii et caritatis umbracu lum. Ipse enim est pax nostra (Ephes. 2. 14), ut ait divinus Apostolus: qua utinam æternum frui possi mus, benignitate ipsius Christi Deique nostri, cui gloria in sæcula seculorum. Amen. Non lectu indigna est hæc homilia, licet ab Savilio, Frontone Ducæo, Tillemontio, quibus nos adstipu lamur, Chrysostomo abjudicanda censeatur. Stylus non inventionem quidem illam Chrysostomi præferet, non profluentem orandi modum, non similitudinum frequentiam, non popularem doctrinam: nihil tamen hic habetur a sagaci scriptore alienum. Licet autem inscriptio censum et descriptionem Deiparæ præfo EXIIT EDICTUMŢA cæsare augustO (Luc. 2. 1); ET IN DESCRIPTIOnem deiparæ (a). 1. Cum communis omnium nostrum Servator na sciturus est, dilectissimi, a Cæsare Augusto in totum orbem terrarum universale exit edictum. Nam quo niam universalis gratia quædam toti mundo affulsura erat, ea quæ sunt reipublicæ cum religione quodam modo connectuntur, et in universum orbem fit unum decretum Servatore nascente. Exiit igitur edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis, in præparationem concordiæ concentusque religionis ut Evangelii prædicationi via sterneretur, ut iter do ctrinæ præpararetur. Prius quidem multi erant prin cipatus, quando Cæsaris non erat edictum præconii ejusdem universalis; postquam autem per universum terrarum orbem communiquodam præconio religionis fides propaganda fuit, tum universus orbis sub una tessera copulatur: neque tantum orbis terrarum, sed 1 et cælestibus terrena junguntur, et magno hominum commodo pietas ac Dei cultus publicatur, ut nemini divina veritas occultetur. Imperat Cæsar Augustus, et paret Joseph, ac virginem secum assumit. Cum Græcum ac gentilem aliquem, vel ipsum etiam Ju dum interrogaveris, quamobrem Augusto tantum bonoris obtigerit, ut multo tempore regnarit (annos enim sex et quinquaginta mensesque quatuor impe ravit), nihil illi quidem respondent; ipsi vero sorte aliqua longissimum temporis spatium obvenisse arbi trantur, neque rerum causas intelligunt, neque Dei gratiæ credunt. Ejus enim ætate natus est Jesus Christus. Si igitur Romanorum Imperator Augustus et primus, eo imperante solum, Salvator Christus merito in ipsa constitutione imperii Romanorum dispensationem in carne suscepit. Erat quippe im mittenda virga ferrea, de qua dixit David, Reges cos in virga ferrea, et, Postula a me, et dabo tibi gen tes hereditatem tuam, et possessionem tuam termi nos terre (Psal. 2. 9. 8): quasi solus cum Filio Pater colloqueretur ac diceret, Regnum tuum aspernati sunt Judæi, tuumque imperium probris affecerunt; contemptibilis natio est hæc, pauci sunt, (a) Collata cum Cod. Reg. 2313. qui aversati sunt: Postula a me, et dubo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ non angulum Palæstina, neque circumcisam natio nem, vanam et anima vecordi præditam, sed Dabe tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam_ter minos terræ. Reges autem eos, quandoquidem Evangelio obedire noluerunt, quandoquidem mira culis credere noluerunt, reges eos non sermone, sed opere et virga ferrea, imperio Romano: propterea virga imperio sunt subjecti. Nam cum Jerosolyma venisset Jesus, et in templo mercatum ac negotiatio nem turpi lucro redundantem conspexisset, vende bant quippe intus, et emebant, et occasione ac specie sacrificiorum intra fanum ipsutn mercaturam exerce bant cum ergo virgam et flagellum de funiculis fe cisset, ejecit ens de templo, dicens, Nolite facere do mum Patris mei domum negotiationis (Joan. 2. 16). Quod si virgam illam tolerassent, non utique eos in virga ferrea rexisset: quando autem salu tarem virgam ignominiose rejecerunt, non flagello subjecti sunt, neque sermoni, qui minime stupidos acrique præditos sensu castigat; sed virgæ ferrem ac sæpenumero illam submovere conati sunt, sed comprehendit eos virga ferrea, quæ non simpliciter percutit, sed e medio tollit. Quo itaque tempera virga ferrea initium cepit imperantis Augusti ætate, tunc nimirum et Christus est natus. Principium Ró manorum principium prædicationis, quartum tempo ram regnum. Haec enim apud prophetas mystico in futurum recondita videre licet: nihil quippe non scri ptum reperitur neque in Novo, neque in Veteri Te stamento; sed Vetus Novum præoccupavit, et Velns interpretatum est Novum. Ac sæpe dixi duo Tests menta esse et duas ancillas duasque sorores, que Dominum unum satellitum in morem stipant. Dominus apud prophetas annuntiatur, Christus in Novo prædi catur: non nova sunt nova, vetera siquidem præces serunt: non exstincta sunt vetera, quippe quæ in Nove Testamento sunt exposita. Enimvero Danielem illum intueri potes, juvenem quidem ætate, prophetia vero