PG 50John Chrysostom
Sermon on the Venerable Cross — Editorial Notice on the Homily on the Resurrectionapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

uit fidelem te faceret; sicut dicit super Lazaruni: Pa ter, glorifica Filium tùum, ut et Filius tuus glorificet te. Et venit vox de cœlo dicens: Et glorificavi, et iterum glorificabo (Joan. 47. 1. et 12. 28). Scio quia semper me andis; sed propter turbam adstantem dixi, ut omnes credant quia tu me misisti (a ). Si quid igitur sustinuit, non propter sæipsum, neque propter Patrem suum, sed ut per crucem genus humanum salvum fa ceret. Et si nosse desideras, carissime, virtutem cru cis, et quanta possim ad ejus laudem dicere, andi Crux Christianorum spes, crux resurrectio mortuo rum, crux cæcorum dux, crux desperatorum spes, crux errantium via, crux injuria affectorum vindex, crux claudorum baculus, crux consolatio pauperum, crux divitum frenum, crux superborum depressio, crux male vivenrium pœnitentia”, crux adversus d:c mones tropeum, crux diaboli clades, crux infantium pædagogus, crux inopum sustentatio, eṛux navigan tium gubernator, crux tempestate jactatorum: portuus, crux obsessorum murus, crux pater orphanorum crux viduarum defensor, crux iniquorum judex, crux justorum columna, crux requies afflictorum, crux in fantium custos, crux virorum caput, crux seniorum finis, crux lumen sedentium in tenebris, crux regum magnificentia, crux barbarorum humanitas, crux ser vorum libertas, crux imperitorum sapientia, crux iniquorum lex, crux prophetarum prædicatio, crux apostolorum annuntiatio,crux martyrum glorialio,crux monachorum exercitatio, crux virginum castitas, crux gaudium sacerdotum, crux Ecclesiæ fundamentumi crux orbis securitas, crux templorum et altarium destructio, crux nidoris sacrificiorum depulsio, erux scandalum Judæorum, crux interitus impiorum, crux infirmorum virtus, crux ægrotantium medicus, crux mundatio leprosorum, crux paralyticorum corrobo ratio, crux esurientium panis, crux sitientium fons, crux undorum amictus: nuditatem autem cum dico, non corpoream astimes, sed fidei nuditatem '. Cum vero credens fueris baptizatus, tunc indutus vocaber.s atque audi Paulum dicentem: Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. 3. 27 ). Chri stum autem cum audieris, non Deum solum intelligas, neque solam ejus dispensationem in carne, sed utrum que. Sape cuim dixi, et dicere non cessabo: Mihi enim non pigrum est dicere, vubis autem tutum (Philipp. 3. 1) volo enim omnes esse doctores. Christus igitur dictus est, quia carnem induit: Jesus Christus est dictus, quod nomen est carnis ejus: Verbum dicitur, quia de Deo est Dei verbum: Filius, quoniam de Pa tre: Unigenitus, quoniam solus ex solo Deo: Deus quoniam Creator. Audi namque Joannem dicentem In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Joan. 1. 1-5). Vides quoniam hic est, qui verbo cælum extendit, et variam siderum multi tudinem adornavit, et carfum ad prati similitudine decoravit? Ilic est qui soli tantum lumen dedit, el cursum ejus definivit hic est qui lunam ad occasum determinavit hic est qui fundavit terram super aquas hic est qui terræ præcepit, ut herbam fœeni produce ret; et fontibus, ut aquis scaturirent; fluminibus, ut fluerent; lacubus, ut congregarentur: et mari termi (a) Hæc ad fidem Codicum Regiorum emendata sunt. Duo Reg., sed infidelitatis nuditatem: Editi, sed fidei nuditatem. Quæ, licet contraria sint, hic tamen eodein re cidunt. num imposuit ex arena, et aquis imperavit nt animas viventes educerent, ventis ut spirazent: qui montes appendit statera, nubibus ut moverentur præcepit, jn memis, quadrupedibus, reptilibus, volueribus a Su per terram discurrerent. Quid autem de angelis dicamı, de' archangelis, Thronis, Cherubin et Seraphim, Prine patibus ac Potestatibus, ordinibus, temporibus, annis, mensibus, hebdomadibus, diebus, et horis et noctibns, de lumine, de tenebris, et de rerum sub stantia? Novissime autem creavit hominem ad imagi nem et similitudinem suam, et in paradiso posuit. Videns autem humanum genus a diaboli malitia su peratum, voluit primitias nostras induere, et illas cruci afligere, ut, sicut per lignum transgressio, ita rursus per lignum salus esset. Emulatione autem in citatus diabolus, quod ipse quidem de cælo projectus fuerat, Adam autem in paradiso versabatur, tanquam telo quodam serpente usus per illum egit, atque ita primum illos in paradiso versantes alloquitus est incorporeus enim cum esset, cum corporeis loqni non poterat et Evæ dixit: Bonum hoc lignum el pul chrum ad vescendum: et, Quocumque die comederitis ex ipso, eri:is sicut dii (Gen. 3. 5. 6), cuncta scientes. Cum ergo persuasisset Evæ, decepit illam; tum illa viro suo persuasit et ex ligno comederunt. Cmn au tem comedissent, apparnerunt nudi: tum ait Deus Adamo, Ubi es (Gen. 3. 9)? Cum audis, Ubi es? no ignorantiam Deo tribuas; dixit autem, Ubi es? quia dixerat illis diabolus, Qua die comederitis, sicut dii eri tis; quasi putarent illi se deos futuros, propterea dixit illi Deus, Adam, ubi es? hoc est, Comedisti, et homo permansisti: nonne tibi præcepi, ne de boc ligno comederes? tu vero comedisti, et transgressus es hoc sibi vult illad, Ubi es? Foliis autem ficus crant cooperti, peccati faciem obvelantes. Et quid dicit Adam? Aud.vi vocem tuam deambulantis in pura diso, et absconditus sum (Gen. 3. 10 ). Et dixit, Quid hoc fecisti (1b. v. 11 )? Tum ad Deum dixit Adım Mulier, quam dedisti mihi (Ib. v. 12), ipsa me seduxit, Deinde ad Evam, Quis te? Quid vero illa dixit? Ser pens seduxit me. O'Eva, esto, te viro tradidi, num et serpenti te tradidi? Ilis autem sese excusabant, quod vellent pœnam evadere; tum ad Adam dixit Deus Maledicia terra in operibus tuis, spinas et tribulos ger minabit tibi; in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Deinde ad mulierem: In doloribus paries liberos, multiplicabo dolores tuos; et ad virum tuum conversio ua, et ipse ti dominabitur. Tum ad serpentem: Su per pectus tuum et ventrem tuum gradieris, et terrain comedes omnibus diebus vitæ tuæ, et homo tibi domina bitur, et ipse observabit caput tuum, et tu calcaneum ejus (Ib. v. 14. sqq.). Cur autem serpenti maledixit ut super pectus et ventrem graderetur, el terram man ducaret omnibus diebus vitæ sua? Pectori maledixit, quod in ipso consistat cor, quod malum excogitavit ventri, quia per cibum seduxit: terram autem man ducare jussit omnibus diebus vitæ suæ, quoniam Adam erat de terra terrenus. Tres ergo sententiamı exceperunt, quandoquidem tres quoque transgressi fuerant. Quoniam a ligno transgressio fuerat orta, sicut ante dixi, propterea primitias istas liguo voluit affigere: ut quemadmodum per lignum transgressio sic per lignum salus esset. Pro his antem omnibus Patri et Filio, et Spiritui sancto gloriam offeramus, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. › Reg, unus, ignominiæ, Non minora, quam præcedentes conciones, spurita t's signa præfert hæc homilia. Quamobrem jamdiu inter Spurta locum habet. Interpretatio ejus Latina est Frontonis Ducæi.

Page scan enlarged

Notebook

Full View