AD OLYMPIADEM ET AD ALIOS MULTOS. Epistolarum S. Joannis Chrysostomi verum ordinem assequi hactenus non potuimus: nam is, quem præ se ferunt Editiones Morelli, nec temporum, nec personarum ad quas epistolæ mittuntur, rectam seriem exhibet. In omnium optimo et antiquissimo Codice Coisliniano epistolarum ordo cum Editis non consentit, atque et ipse interturbatam seriem exhibet, qualem dedimus in Bibliotheca Coisliniana p. 565. Cæteri autem Mss. Regii sive Vaticani nec cum hoc nec cum Editis consentiunt. Savilius epistolas omnes ordine alphabetico disposuit; ita ut a nominibus personarum, ad quas epistolæ diri guntur, series earum ducatur: qui ordo etiamsi quid utilitatis præ se ferat, non est tamen amplecten dus. Si omnino potuissemus temporis ordinem certum atque indubitatum in epistolis constituere, hæc certe fuisset vera et omnium utilissima ordinandi ratio; at illud nulla arte fieri potest: nam ut sunt quædam epistolæ quæ alias quaspiam præcessisse omnino videntur, ita in maxima aliarum parte frustra quæras quæ prior, quæ posterior data fuerit. Quamobrem ordinem a Jacobo Billio et a Frontone Du cæo constitutum servare visum fuit: unde illud commodi accedit, ut epistolarum numeri sexcenties a scriptoribus præteriti præsentisque sæculi memorati iidem reperiantur, in promptuque sit epistolas in loco solito positas adire. Joannis Chrysostomi epistolas numero 173 primus dedit Jacobus Billius Prunæus, S. Michaelis in Eremo Abbas, hac præmissa præfatiuncula. Quod D. Joannem Chrysostomum hoc epistolarum libro nunc primum auctiorem habes, optime lector, id eruditissimo viro Jacobo Cujacio debes, qui pro summa sua humanitate, atque in rempublicam litterariam studio, benigne mihi Codicem Græcum commodavit. Etsi autem in his epistolis multæ sunt ejusdem argumenti, quæ fortasse propterea non nihil fastidii nasuto lectori parere possint, aliarum tamen, et præsertim earum quæ ad Olympiadem scriptæ sunt, utilitas hoc quidquid est mole stiæ facile, ut spero, compensabit. Tu opellam nostram boni consulas velim, ac pro mea salute ad Deum preces fundas. Vale.» His CLXXIII epistolis sexaginta octo adjecit Fronto Ducæus ex Codice Ms. Collegii Antverpiani Societatis Jesu, et septuagesimam nonam subjunxit ex apographo Joannis Sambuci, in quo centesimam septuagesimam octavam sequebatur. Etsi autem in his epistolis non paucæ sint, ubi eadem fere repe tentur, fatendum tamen est hoc corpus epistolarum inter nobilissima ecclesiastica monumenta compu- | tandum esse: hinc accuratissimas omnium notitias excerpimus circa magnum illud schisma orientalis Ecclesiæ, et exsilium Chrysostomi, ubi dira quæque S. Vir passus est, raptatus, et tantis affectus ma lis, ut quam ferro non audebant ipsi necem inferre adversarii, iminissis molestiis et cruciatibus intulerint. Ordo epistolarum, ut diximus, ita interturbatus est, ut vix ac ne vix quidem possit restaurari: sed ad lectoris commodum satis nobis fuit in cujusque epistolæ initio tempus quantum licuit, ac sæpe ex con jectura tantum, annotare. Epistolæ septemdecim ad Olympiadem, que cæteris præmittuntur, omnium longissimæ et elegan