PG 53John Chrysostom
Exhortatory Sermon at the Beginning of the Holy Forty Days
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.
col. 21–22page 1 of 2

SERMO ADMONITORIUS SUB INITIUM SANCTE QUADRAGESIMA. 1. Gaudeo et lætor videns hodie ecclesiam Dei filio rum suorum multitudine ornari, vosque omnes multa cnm jncunditate concurrisse. Nam cum alacres vultus vestros intneor, voluptatis, quæ in animabus vestris ent, conjecturam capio maximam: quemadmodum et rapiens quispiam dicebat, Corde lætante viret facies (Prov. 15. 13). Eapropter et ipse hodie ingenti ala critate surrexi, una vobiscum lætitiæ illius spiritualis particeps futurus, et volens adventus sanctæ Quadra gesinæ, remedii, inquam, animarum nostraruin, vo bis annuntiator esse. Communis enim nostrum om nium Dominus, veluti pater filios amans, cupiens ea quæ uinquam peccaverimus abluere, hanc nobis per sanctum jejunium curationem adinvenit. Nullus igitur niœstus, nullus tristis appareat, sed omnes exsultent el gaudeant, ac gloriam referant in animarum nostra rum curatorem, qui hanc optimam nobis aperuit viam, et illius adventum magna cuin alacritate accipiant. Confundantur gentiles, pudore se abdant Jud:vi, vi dentes nostram caritatem bilari studio illius adventum salutantem ac excipientem, discantque per experien tiain, quantum inter nos sit et ipsos intervallum. Et illi quidem ferias et festas nominent ebrietatem, om menique aliam intemperantiam, ac turpitudines, quas verisimile est cos inde contrahere: at Ecclesia Dei ca quæ illis adversa sunt, nempe jejunium, ventris despectumi, et omnes alias virtutes illius comites, fe rias appellet. Hæ enim veræ feriæ sunt, ubi anima rum salus, ubi pax el concordia est, ubi̟ omnis hujus vitæ apparatus abigitur; ubi clamor, et tumultus, et coquorum discursus, et pecudum mactationes e niedio wolluntur: quies vero omnis, et tranquillitas, et ca ritas, et gaudium, et pax, et mansuetudo, et innumera bona pro illis in usu sunt. Concionum verus finis et usus.—De illo igitur pauca, obsecro, caritati vestræ colloquamur, idque primum rogeinus, ut sermones illos nostros placide suscipia tis, quo domum, fructum quemdam insignem asso quuti, redeatis. Neque enim temere et frustra huc convenimus, ut unus quidem loquatur, alius vero quæ dicuntur plausibus excipiat, et sic hinc excedamus sed ut et nos frugiferum quiddam et saluti vestræ conducibile loquainur, et vos lucro e dictis nostris accepto, et ample utilitatis fructum nacti, hinc exea tis. Ecclesia sane officina quæ:dam est medicinæ spi ritualis; et eos qui huc veniunt, oportet non ante domum redire, quam ubi congrua remedia accepe rint, illaque suis vulneribus adhibuerint. Nam que modo audire solum, et operibus nihil præstare, nihil profuturum sit, audi beatum Paulum dicentem: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed legis factores justificabuntur (Rom. 2. 13). Et Christus coll cionando dicebat: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrubit in regnum cœlorum, sed qui facit vo luntatem Patris mei qui in cœlis est (Matth. 7. 21). Igitur scientes, dilecti, nullam utilitatem ex auditu esse, nisi bona opera sequantur, ne simus auditores duntaxat, sed etiam factores, quo ipsa opera sermo nes sequentia multæ nobis fiduciæ sint occasio. Proinde explicitis vestræ mentis sinibus, sermones de jejunio suscipite. Et quemadmodum castam quain dain et ingenuam sponsam ducturi, thalaunis uudique tapetibus ornatis, domoque tota purgata, et ingressu omnuibus inhonestis ancillis interdicto, in cubiculum illam introducunt: pari modo vellem etiam vos, ex purgata niente vestra, valeque deliciis et voracitati dicto, natrem omnium bonorum, et pudicitia, alia rumque virtutum omnium magistram, jejunium, in quam, explicitis vestræ mentis sinibus suscipere, ut et vos majori·fruamini voluptate, et illud congruen tem vobis suam medicinani conferat. Nam si medici pharmaca dare volentes, ut putridum et corruptum humorem expurgent, a corporali hoc cibo abstinere præcipiunt, ita ut pharmaci efficaciæ non sit obsta culum, sed operari, suamque vim illud possit osten dere multo magis nobis spirituale hoe remedium, hoc est, utilitateın quæ ex jejunio est, suscepturis, tenuitate victus nostram mentem expurgare, et levio rem reddere convenit, ut ne ebrietate demersa utili tatein, quæ ex illo provenit, adimat. 2. Porro scio quidem fore ut multis ea, quæ hodie a nobis dicenda sunt, mira vidcantur: sed, obsecro, 1 Coislin, et tres alii, nost; œ.

col. 23–24page 2 of 2

pe consuetudini temere serviamus, sed ratione res nostras instituamus. Numquid enim lucri quidpiam es quotidiana crapula jugique ebrietate nobis accedit? Et quid dico lucrum? Inio mulium damnum et jactura intolerabilis inde exspectatur. Cum primum enim mens vinolentia multa fuerit obruta, statim et in ipso initio utilitas, qua a jejunio est, repellitur. Quid enim insuavius, dic, obsecrn, quid item turpius, quam cum usque ad mediam noctem meracum sorbentes, sub auroram, solis jubare oriente, vinum quasi recens ingestum spirant, el occurrentibus quidem injucundi, ministris vero despiciendi apparent, et deridentur ab omnibus, qui modo quid deceat vel leviter intelligunt, et præ omnibus illis, quando propter nimiam illam et immodicam intempestivamque ac inutilem intem perantiam in se divinam provocant indignationem? Ebriosi, enim, inquit, regnum Dei non possidebunt (t. Cor. 6. 10). Quid igitur illis miserius fuerit, qui ob parvam et perniciosam voluptatem a regni vesti bulis ejiciuntur? absit autem ut quis ex iis qui hic convenerunt, hoc morbo implicitus sit: sed utinam omni cum frugalitate et continentia etiam hoc die convivati, et a tempestate ac procella, quam ebrietas gemerare solet, liberati, in portum animarum nostra rum, jejunium, inquam, appellere contingat, ut multa ubertate illius bona consequi possimus. Enim vero sicut crapula humano generi innumerorum ma lorum causa est et fomes, ita etiam jejunium ventris que neglectus omnium nobis bonorum semper causa fuit. Nam Deus cum ab initio hominem condidisset, et sciret eum hoc remedio ad animæ salutem nieltum habere opus, statim et in principio hoc mandatum primo parenti dedit, dicens: De omni ligno, quod est in “paradiso, comedendo comedes; de ligno autem scientiæ boni at mali, ne comedatis de ipso (Gen. 2. 16). Jam dicere, Hoc comede, hoc ne comedas, jeju nii figura erat. Porro cum hoc mandatum servare oportnisset, hoc tamen ille non fecit: sed ventris intemperantia victus, et transgressionem operatus, ad mortem condemnatus est. Quoniam enim malignus ¡lle dæmon et nostri generis inimicus vidit primum parentem in paradiso versantem, vitamquè illam mi serise expertem, et eum qui corpori sic annexus oral, tamquam angelum super terram agere, volens illum supplantare et dejicere ampliorum promissio num spe, illum etiam iis quæ in manibus habebat spolisvit. Tantum est malum non se continere intra proprios limites, sed majoribus inhiare. Et istud ipsum sapiens quidam declarans dicebat: Invidia autem diaboli mors intravil in mundum (Sap. 2. 24). Vides, dilecte, quomodo ab initio station ex crapula mors ingressum habuit? Considera autem iterum et post hæc divinam Scripturam subinde delicias incu santem ac dicentem alicubi: Sedit populus manducare at bibere, at surrexerunt ludere (Exod. 32. 6); alibi vero: El comedit, et bibit, et impinguatus est, et in crassatus, et recalcitravit dilectus (Deut. 32. 15). Quin et Sodomorum inesta indeprecabilem illam iram cum ex aliis malis tum hinc sibi accersiverunt. Audi estim prophetam dicentem: Hæc iniquitas Sodomorum, quod in satietate panum lasciviebant (Ezech. 16. 49). Morbus enim ille quasi radix et fons quidam malorumi om aium est. 3. Jejunium exemplo sanctorum commendatur. Vidisti crapulæ nocumentum? Vide etiam jejunii præ clara facinora. Quadraginta dies cum jejunasset ma gnus Moses, legis tabulas accipere potuit: et quoniam, ut descendit, vidit populi iniquitatem, quas cum tanto studio, et assiduitate, accipere potuit, eas abjectas contrivit (Exod. 24. 18; at 31. 18; et 32. 19), ab surdum esse consens, ebrium et prævaricatorem po pulum leges a Domino conditas accipere. Quapropter denuo quadragiuta dierum jejunio opus habuit admi randus ille propheta, ut tabulas propter ipsorum ini quitatem contritas iterum superne receptas deportaret (Exod. 34. 28). Totidom dierum jejunium et ma gnus Helias transegit, vitataque mortis tyrannide, et curru igneo, quasi in cælum raptus, etiam usque in hanc diem mortem nom expertus est (3. Reg. 19. 8). Vir quoque desideriorum, peracto multorum dierum jejunio, admirandanı illam visionem nactus est, et leonum furorem compescuit in oviumque mansuetu dinem vertit (Dan. 10. 3), non naturam commotans, sed feritate manente appetitum mutatum cohibens. Hoc jejunio et Ninivitæ usi, sententiam Domini revocarunt. efficientes ut tam jumenta quam homines illud susci perent, et sic abscedentes unusquisque a malis stu diis, ad clementiam universorum Dominum provoca rent (Jonæ 3. 7). Et quid circa servos ulterius ver sor? Etenim possemus et alios plurimos commemo rare et in Veteri, et in Novo Testamento per jejunium celebratos; verum operæ pretium est, ut ad commu nem nostri omnium Dominum veniamus. Dominus enim noster Jesus Christus et ipse quadraginta die ∙ruin præmisso jejunio, sic certamen contra diabolum aggressus est (Matth. 4. 2), omnibusque nobis exemi plum dodit, ut per illud armemur, et ex illo robur sumamus, ut ad pugnam contra diabolum instreamur. At hic fortassis rogaverit quispiam eorum qui acutius vident, et excitatiore animo sunt: quare totidem, quot servi, dies Dominus jejunare conspicitur, et nu merum illum non transgreditur? Non hoc tentera, neque frustra, imo vero sapienter et pro ineffabili tt lius benignitate factum est. Nempe ne existimetur ap parenter tantum advenisse, et non assumpsisse car nem, vel extra humanam esse naturam, propter hoe illum ipsum numerum jejunat, neque alios his dio bus adjicit, sic volens contentiosorum impudentiain frenare. Nam si rebus ita gestis, quidam etiamnum ista loqui audent, nisi horum præscius hanc illis an sam ademisset, quid non dicere aggressuri erant? Ideo uoluit plures dies jejunare, sed totidem, quot servi: ut re ipsa nos crudiat, se cadem qua nos carme amictum et a matura nostra extraneum non fuisse. 4. Cæterum quoniam a nobis demonstratum est quam magna sit jejunii vis, et quam multiplex ex illo utilitas, idque exemplo servorum ac Domini est osten sum; idee obsecro caritatem vostram, ut scientes

Page scan enlarged

Notebook

Full View