Jam attigimus Commentaria seu. Homilias S. Joannis Chrysostomi in Scripturam sacram, quæ jure vel commentaria vel conciones vocari possunt, quia in illis interpretis_simul et Christianæ disciplinæ doctoris agit officium. Præeunt autem cæteris Homiliæ in Genesim. que numero sexaginta septem totum librum absolvunt. His subjiciuntur Sermones novem in Genesim, aliquot, ut videtur, annis editi antequam totum librum interpretaretur. Hos exci piunt Homilia quinque in Annam matrem Samuelis, quæ olim sex fuere, sed una earum in teriit. Agmen claudunt tres Homiliæ in Davidem et Saülem. In hæc autem omnia quædam hic observanda sunt. 31. De numero Homiliarum in Genesim, et Antiochiæne an Constantinopoli habitæ fuerint. De homiliis hisce non pauca disserit Photius, quæ in postremo Tomo una cum aliis ex eo dem scriptore excerptis publicabuntur: interim vero hæc annotanda sunt: Photium nempe sexaginta et unam homilias in Genesim se vidisse testificari: ne autem errorem in numero inesse putemus, addit eas se habuisse tribus voluminibus comprehensas, quorum unum vi ginti homilias habebat, secundum sexdecim, tertium viginti quinque; unde id necessario consequitur, vel illas quas numero 67 hodie habemus homilias, olim in pauciores divisas fuisse, vel Photii exemplar non omnes in Genesim homilias complexum fuisse. Hoc postre mum libentius credam: etenim omnes quas sexaginta septem numero habemus homiliæ suo gaudent exordio et fine, incipientis ac desinentis notam præferentibus. Ex iis autem Pho tius viginti septem in Quadragesima habitas dicit; cum tamen in hodiernis omnibus exem plaribus triginta duæ in Quadragesima habitæ ferantur; ac proinde certum est in duobus primis Photiani exemplaris tomis quinque homilias defuisse; nisi tamen id ex divisionis di versitate prodierit, quod ægre admiserim. Idem vero Photius subdubitare videtur Antio– chimne, an Constantinopoli hæ homiliæ habitæ fuerint. Savilius autem Photii usus aucto ritate sic sententiam expromit suam: «De loco et tempore assentior Photii conjecturis, babitas esse Constantinopoli, quod vel phrasis ipsa indicat, ut ipse loquitur, in inferius delapsa, ut sunt pleraque ejus scripta Constantinopolitana Antiochenis minus accurata; et auctor Vitæ Chrysostomi cap. 36 hunc librum in Genesim ponit inter excepta a scribis, et annis episcopatus sui secundo et quarto, hoc est annis Christi 399 et 401.» At judicium hujusmodi inde sumptum, quod quæ Antiochiæ edidit Chrysostomus accura tiora sint iis, quae Constantinopoli, admodum fallax est, ut fatetur ipse Savilius in notis p. 227. Hic vero prorsus falsum statuimus esse: nam hæ in Genesim homiliæ, quæ minus accurato, quam aliæ in utrumque Testamentum, stylo conscriptæ sunt, Antiochiæ certis sime habita fuere. Hujus rei argumentum perspicuum suppeditat Chrysostomus initio Ho miliæ 33 in Genesim. Nam causam aperiens cur Homiliarum in Genesim cursum post trige simam secundam interpellavisset, hæc ait: Nam sanctæ festivitatis adventus seriem nobis in terpellavit. Neque enim par erat, ut dum crucem Domini celebraremus, de aliis sermonem vo bis afferremus: mensa autem vobis apponenda erat suis congrua temporibus. Et idcirco quando venit dies traditionis, continua doctrinæ serie resecta, præsentibus quæ urgebant nos accommo dantes, in proditorem linguam laxavimus: deinde de cruce aliqua in medium protulimus. Postea, illucescente Resurrectionis die, necessarium erat ut de Resurrectione Domini caritatem vestram doceremus: et sequentibus diebus, per ea miracula quæ tunc facta sunt, resurrectionis demonstratio iterum afferenda erat: quando etiam Apostolorum Acta explanare cœpimus, inde vobis continua apponentes convivia, et crebris quotidianisque admonitionibus eos, qui nuper baptismi gratiam acceperant, exhortantes.
Homiliarum ergo in Genesim, quas in Quadragesima habuerat, cursum interpellavit, ut in hebiomada sancta de Juda et de cruce ageret, ac continenter de resurrectione, moxque de Actis Apostolorum, intermixtis admonitionibus ad eos qui nuper baptismi gratiam acce perant. Homilia vero secunda de Juda proditore Tom. II, his verbis incipit, Volebam de pa triarcha rursus sermonem habere; hoc est, de Abrahamo, de quo in trigesima secunda in Genesim homilia sermonem habuerat, post quam homiliam, ipso narrante, ab illo argu mento abstinuit aliquantum, ut supra memoratas conciones haberet. Homiliam porro de cruce quam supra memorat an habeamus incertum est; nescimus enim an ea alterutra sit earum quas secundo Tomo edidimus. Homilia vero de resurrectione quam edidimus Tomo secundo quæ hunc titulum habet, contra Ebriosos et de Resurrectione; illa, inquam, homilia eadein ipsa est quæ memoratur supra in loco illo, ex trigesima tertia in Genesim excerpto, quod sic evidenter probatur. In hac de resurrectione homilia; ubi de ebrietate multa edisserit, hæc ait num 1: Abstineamus ab ebrietate: non dico, abstineamus a vino, sed ab ebrietate abstineamus; non pinum efficit ebrietatem: est enim Dei creatura; Dei porro crea tura nihil efficit mali, sed voluntas maligna efficit ebrietatem. Hæc autem verba mire conso nant cum illis Concionis primæ in principium Actorum, tertii Tomi num. 2: Non sunt igitur malum divitiæ, sed illegitimus earum usus est malum. Et sicut nuper de ebrietate verba faciens non vinum accusabam; quippe cum omnis creatura Dei bona sit, quæ cum gra. tiarum actione percipitur: sed malum usum, etc. Hæc itaque concio, ut illud, nuper, indicat habita fuit paucis diebus post illam contra ebriosos et de resurrectione, id quod mirifice consonat cum illo supra allato loco ex Homilia 33 in Genesim: Postea illucescente Resur rectionis die, necessarium erat ut de resurrectione Domini caritatem vestram doceremus: et se quentibus diebus per ea miracula, quæ tunc facta sunt, resurrectionis demonstratio iterum afferenda erat: quando etiam Apostolorum Acta explanare capimus, inde vobis continua appo nentes convivia, et crebris continuisque admonitionibus eos, qui nuper baptismi gratiam ac ceperant, exhortantes. Inde vero quædam necessario inferenda videntur, nempe Homiliam ilfam contra ebriosos et de resurrectione eodem anno habitam fuisse quo dictà est Homilia de Juda proditore, triduoque post illam: alias quoque sequentibus diebus de resurrectione dictas fuisse quæ jam non exstant: atque eadem serie Homilias de Actis Apostolorum, sive de principio Actorum, quæ paucis post resurrectionem diebus haberi cœptæ sunt. Inde etiam planum est Homilias in Acta non esse illud opus in omnia Apostolorum Aeta, quod in tomo 9 edetur, quodque ad conciones Constantinopolitanas referendum est; nam illæ con ciones annum fere integrum occuparunt; hæ autem decem numero tempore a Pascha ad Ascensionem intercurrente habitæ sunt. Alioquin vero idipsum clare testificatur Chryso stomus Homilia eadem prima in principium Actorum num. 3, ubi hæc legimus: Superiori bus diebus apud vos de apostolicis verbis, deque evangelicis disseruimus, cum de Juda verba faceremus: disseruimus et de propheticis; hodierno die volumus de Actis Apostolorum verba facere, etc. Advertas etiam velim, in prima et tertia Homilia in principium Actorum haberi admonitionem ad illos qui nuper baptismi gratiam acceperant, ut dicitur in loco supra al lato ex trigesima tertia homilia in Genesim. Perspicuum igitur est Homilias in Genesim, de Juda proditore, et in Acta sive in principium Actorum una serie eodemque anno habitas fuisse. Ho porro Homiliæ in Acta decem numero fuere, nempe quinque in principium Acto rum, quarum secundæ maxima pars interiit. Quatuor item Homiliæ de mutatione nominum in hac serie ponendæ, quia argumentum, ut videre est, sumitur ex libro Actorum; licet enim in quarta illud primæ ad Corinthios, Paulus vocatus, etc., explicet, argumentum tamen priorum concionum ibi passim prosequitur. His homiliis adjungendus Sermo ille nonus in Genesim, ultimus nempe eorum sermonum, qui post 67 homilias priores locantur, quique ad illarum in Acta homiliarum seriem ideo pertinere potest, ut videas in Monito ad eumdem. Decem itaque Homilias in Acta tunc habitas dicere possumus. d Exploratum ergo est, ut diximus, illas homilias eodem quo illas in Genesim anno, ea demque in urbe, habitas fuisse. Antiochiæ vero, an Constantinopoli habitæ fuerint, non est quod perquiramus; quando in secundæ Homiliæ in principium Actorum exordio, perinde alque in titulo dicitur eam in Palæa, seu in veteri ecclesia habitam fuisse: quæ Palma cele bris Antiochena occlesia erat, ut nemo nescit. Id quod etiam probatur ex initio Homiliæ duodecimæ in Genesim, ubi ait se cursum homiliarum in hunc Scripturæ librum interpellasse, ut eos commonefaceret. qui aberant a caula Christi, et Judæos sectabantur, id est, Judæorum jejunium jejunabant; nam in Quadragesima et jejunii tempore hi sermones sunt habiti. Hujusmodi autem morbo laborabant quidam Antiochenorum, adversus quos etiam concionem habuit Chrysostomus anno 386, cui titulus: Adversus eos qui Judæorum jejunium jejunant. Quamobrem cum de Constantinopolitanis nihil hujusmodi scriptum occurrat uspiam, hinc sequitur Antiochiæ has conciones dictas fuisse, quod ex supradictis jam liquido comproba (um est. § II. Quo anno Homiliæ in Genesim habitæ sint. Restat ut quæramus de anno quo hæ Homiliæ in Genesim sunt habitæ. Qua in re nos omnino hærere fatemur. Circa hanc quæstionem operose edisserit vir sagacissimus, omniumque longe accuratissimus, Tillemontius, cujus verba Latine translata referre ne pigeat. Quod spectat annum, quo ha Homiliæ sunt habitæ, nonnisi conjectura dicere possumus. Illas Chrysostomus habere cœpit Dominica jejunium præcedente, ut per Quadragesimam
idem argumentum, ut verisimile est, tractaret. Secunda enim die sequenti, feria scilicet se cunda et prima die jejunii, dicta fuit; tertia, feria tertia; quarta, die insequenti. Sicque re liquas continenter singulis diebus habitas fuisse credere est, licet id non significet Chryso stomus; nisi forte ex occasione quadam aliud argumentum tractandum occurreret. Cer tum quippe est populum quotidie in ecclesiam convenisse, Chrysostomumque singulis dicbus concionatum esse. Eodem etiam in Genesim argumento pergebat Sabbato et Dominica, licet iis diebus non jejunaretur: nam undecima homilia in horum alterutro die habita fuit. Ho miliæ quinta, sexta, septima, octava, nona continenter suis quæque diebus habitæ fuerunt. Neque dicere possis eas ad quinque dies jejunii secundæ hebdomadis pertinere; nam decima in die jejunii dicta fuit,» et in hebdomada quinque tantum jejunii dies erant, «et undecima Sabbato istius secundæ hebdomadis pronuntiata est. Si ergo homiliæ in Genesim singulis diebus una serie habitæ fuerint, id quod circa sex saltem priores omnino verisimile est, sexta utique feria sexta primæ hebdomadis Quadragesimæ pronuntiata fuerit. In sexta homilia Chrysostomus queritur Antiochenos, nulla quotidianarum adhortation num, nulla quadragesimalis pœnitentiæ ratione habita, circi Indis interfuisse. Hi haud dubie circenses ludi eadem ipsa die celebrati fuerant; nam in Quadragesina vespertino tempore conciones habebantur: unde consequi videtur hunc annum esse aut 395, aut 396. Kalenda rium enim Romanum ludos nullos assignat initio mensis Martii. Ludi quippe Gotthici, qui a quarta Februarii ad nonam habebantur, non hic a Chrysostomo commeinorantur. Verum ludi adhuc assignantur undecima Februarii, qui anno 395 concurrit cum feria sexta primæ hebdomadis Quadragesimæ, quia Pascha istius anni incidit in vigesimam septimam Martii. Annotantur etiam ludi ad ultimam Februarii, id quod ad annum 396 pertinere potest, quo, cum Pascha incideret in decimam tertiam Aprilis, vigesima nona Februarii concurrebat cum feria sexta prima hebdomadis Quadragesimæ. Ex istis vero duobus annis anteferendum du cimus annum 395, quia putamus Chrysostomum anno 396 Homilias de pænitentia habuisse. Quibus ita constitutis, ludi circenses illi, de quibus queritur Chrysostomus homilia 41, quæ tribus post Pentecosten hebdomadibus habita est (id est forte Sabbato 4 Junii, si vere sit an nus 395), illi fortasse erunt qui ad primum istius mensis diem notantur. Verum hæc non ut rem exploratam et certam damus: cum maxime ignoremus utrum hoc Kalendarium tunc temporis Antiochiæ in usu esset, nec sciamus utrum ludi omnes circensium cursus exhibe rent, Poterant item ludi celebrari non consueto ordine. Imo etiam ludi annotantur ad duo decimum diem Februarii perinde atque ad undecimum; ita ut cum Chrysostomus absterret eos qui circo adfuerant, ne in par erratum incidant, videatur monere debuisse, sequenti die exploratum fore num monitis suis obtemperassent. Verum ii forte ludi qui duodecimo die celebrabantur non erant circenses: nam ibi Kalendarium non notam præfert cm. XXIIII. id est commissuræ XXIV, quæ videtur mihi esse nota ludorum circensium. Illa quoque nota ein. XXIIII. et cm. XII. occurrit ad nonam, vigesimam quintam, et vigesimam septimam Februarii: verum hi dies ne per totum quidem tempus quo presbyter fuit Chrysostomus in feriam sextam primæ hebdomadis Quadragesimæ incidunt. Illa nota cm. ad ultimam Februa rii non ponitur, quo etiam excluditur annus 396. «Alio item argumento abducimur ne anni 395, quem assignamus, notas esse certas pute mus: quod videlicet non omnino exploratum sit sextam homiliam feria sexta habitam fuisse. Cum enim undecima Sabbato secundæ hebdomadis haud dubie dicta fuerit, ex tredecim præ cedentibus diebus, incipiendo a Dominica ante Quadragesimam, in qua prima homilia habita fuit, tres certissime dies, aut concione vacui fuere, aut conciones habuere ad aliud argumen tum pertinentes, vel si ejusdem argumenti fuerint, certe jam deperditas. Atqui tres illi dies nonnisi ante quintam, vel decimam vel undecimam statui possunt, quia aliæ omnes conti nenter et una dierum serie dicta sunt. Ex hisce porro tribus unus saltem inter decimam et undecimam constituendus: qui enim pransi decimæ adfuerant, non feriam sextam, ut cre dere est, delegerant, ut jejunium solverent. ▸ Hactenus Tillemontius: ubi observes quanto labore ae studio, uti solet, illas temporis notas sit persequutus; quantaque prudentia a judicio absolute ferendo abstineat. Contra illam vero sententiam, quam ille hærens et subdubitans amplectitur, alii et fortasse majores possunt scrupuli proferri. Kalendarium enim illud Romanum Constantini Magni anno 325, ut fertur in titulo, editum, et a Petavio publicatum in Uranologio p. 112, incertum est an idem inanserit ad usque finem sæculi quarti; imo certum videtur in multis saltem mutatum fuisse nam secundum profanæ plurium deorum religionis ritus concinnatum est totum; qui impii ritus demum sub Theodosio Magno sublati sunt. Ad hæc certum videtur urbes il las orbis præcipuas, qualis erat Antiochia, suos, aut aliquos saltem sibi proprios habuisse ritus, quantum ad ludos et alia in Kalendariis adscribi solita: quo posito quid possumus ex Kalendario Romano circa Antiochenos ritus statuere? Quod vero dicitur, querimoniam Chry sostomi initio homiliæ sextæ non spectare ludos Gotthicos, id certe divinando dici videtur; quis enim scit an in ludis Gotthicis, saltem in eorum quibusdam, cursus equorum adhibere tur? At contra hujusmodi cursus totus est Chrysostomus in homilia sexta. Demum tabulas Paschales, queis hæ omnes conjecturæ nituntur, aliquando fallaces esse probavimus in Monito ad Homilias contra Judæos Tom. 1. Nec tam perspicue scimus utrum circa celebra tionem Paschæ ritum Alexandrinum servarent Antiocheni. Iis omnibus itaque perpensis fa teamur necesse est, incertum prorsus esse quo anno hos in Genesim sermones Antiochiæ
habuerit Chrysostomus. Id unum sine dubio dicimus, magnam eorum partem in Quadrage sima habitam fuisse: illamque Quadragesimam non esse anni 386, in qua octo ab his diver sos serinones habuit; neque anni 387, quam pene totam in deploranda Antiochenorumı ob eversas statuas calamitate absumpsit. § III. De stylo Chrysostomi in his in Genesim Homiliis. Photius, cap. 172, de stylo Chrysostomi in his Homiliis loquens, ait ejus dictionem istius modi esse, ut in iis observetur consueta Chrysostomo claritas, puritas, splendor et copia di cendi, sententiarum frequentia, et aptissimarum similitudinum abundantia, sed eas remis siore et humiliore dicendi genere scriptas; tantumque Homiliis seu Commentariis in Acta stylo inferiores, quantum illa in Acta Commentaria inferiora sunt Commentariis in Epistolas Pauli, et in Psalterium. Ac revera hæ homiliæ, licet magnam ubertatem, itemque solitam Chrysostomi inventionis felicitatem præ se ferant, non tamen pari studio accurationeque concinnata videntur. Hic sæpe animadvertas longissimas texi periodos, quæ parentheses. alias super alias inductas tam frequenter exhibeant, ut principii oblitus orator scntentiam imperfectam relinquat, et aliquando verbum ad syntaxin necessarium prætermittat. Nequo vero id mirum tibi videatur, sí perpendas periodos illas aliquando ita extendi, vix ut in pagina una absolvantur: in pagina, inquam, ex nostris quæ longæ latæque admodum sunt. Hinc inferas oratorem nostrum hæc concionantem non ita semper paratum meditatumque ad con cionem venisse, sed multa ex tempore, ut menti sese offerebant, dixisse. Si causam porro quæras, perpendas velim, ipsum in hac Quadragesima ad usque hebdo madis sanctæ dimidium non modo illas triginta duas priores in Genesim homilias habuisse, sed etiam alias identidem memoratas, quæ suadente quapiam temporis occasione Homiliarum in Genesim cursum interpellabant; et fortasse alias quoque habuisse ab se non commemo ratas ita ut quotidie ferme et quidem longissime concionatus sit. Id autem a viro, præser tim qui per totum annum par fere concionandi officium exsequebatur, non posse sine ex temporali declamatione, saltem identidem repetita, præstari fateamur necesse est. In extem porali autem declamatione, ubi ingenium tanta pollens inventione, nova semper oranti suppeditat, quid mirum si nonnumquam contra præceptiones grammaticas peccetur, et si minus stricte observetur syntaxis? Non ingratum vero lectori fore existimo, si illorum in Genesim homiliarum per Quadragesimam habitarum ordinem, et quanto elapso tem poris spatio alia aliam sequuta sit, hic perscribam; id quod etiam Tillemontius fecit. Prima igitur homilia dicta fuit Dominico die antequam quadragesimale jejunium iniretur secunda die sequenti, quo jejunium incipiebatur; tertia et quarta in feriis tertia et quarta hæ continenter singulis diebus dictæ sunt. Incertum vero est utrum inter quartam et quin tam aliqua dies intercesserit aut concione vacua, aut ad aliud concionandi argumentum de putata; ut ut est, quinta, sexta, septima, octava et nona homiliæ continenter singulis sibi succedentibus diebus dictæ sunt, partim in prima, partim in secunda Quadragesimæ hebdo anade; decima etiam in secunda hebdomade, aut feria quinta, aut sexta; undecima in Sab bato secundæ hebdomadis. Duodecima habita est post aliam vel alias, quæ ad diversum a Genesi argumentum spectabant. Inter duodecimam quoque et decimam tertiam vel unus vel plures dies interfuerunt. Decima quarta habita est die decimam tertiam insequente; decima quinta similiter sequente die; decima sexta die item sequente; decima septima uno vel plu ribus post decimam sextam diebus. Decimam septimam decima octava, nulla die interposita, sequuta est. Decima nona an continenter habita sit ignoratur, similiterque vigesima, quanı diebus sequentibus, nullo interposito die, exceperunt vigesima prima, vigesima secunda, vigesima tertia,vigesima quarta, brevique interposito spatio,continuis diebus, vigesima quinta, vigesima sexta, vigesima septima, vigesima octava. Vigesima nona an post vigesimam octa vam, nulla interposita die, habita sit, ignoratur. Trigesima, cum magnam hebdomadem at tigisset, ut ipse Chrysostomus ait; trigesima prima, et trigesima secunda, iis hebdomadis sanctæ diebus qui feriam quintam in Cœna Domini præcedunt. § IV. De editione LXX Interpretum qua usus est Chrysostomus, a communi aliquando diversa. Diversas ævo Chrysostomi fuisse Editiones LXX, alque in diversis Ecclesiis non eas dem usurpari narral Hieronymus, Chrysostomo æqualis. «Alexandria, inquit præfatione in libros Paralipomenon, et Egyptus in LXX suis Hesychium laudat auctorem; Constanti nopolis usque Antiochiam Luciani martyris exemplaria probat; media inter has provinciæ Palestinos Codices legunt, quos ab Origene elaboratos Eusebius et Pamphilus vulgaverunt totusque orbis hac inter se contraria varietate compugnat.» Et in Epistola ad Augustinum, quæ est in postrema Editione 74, ironice loquens ait: «Vis amator esse verus LXX Inter pretum? Non legas ea, quæ sub asteriscis sunt: imo rade de voluminibus, ut veterum te fau torem probes. Quod si feceris, omnium Ecclesiarum bibliothecas damnare cogeris. Vix enim unus aut alter inveniatur liber, qui ista non habeat.» Ex his locis colligitur longe di versas inter se fuisse LXX Interpretum Editiones, illamque diversitatem peti debere ex variis Interpretum locis, nempe Aquila, Symmachi, Theodotionis et aliorum, quæ loca Origenes inseruerat in textum LXX, cum asteriscis id indicantibus. Quæ aliarum versionum particulæ in exemplaribus multis remanserunt, in aliis plures, in aliis pauciores. Præter
illam diversitatis causam aliæ haud dubie fuerunt, uti solet in libris toties descriptis, toties emendatis. Indeque est quod non raro videmus a scriptoribus Græcis, et nonnumquam a Patribus, in primis vero a librariis, qui exemplaria septuaginta Interpretum descripserunt, Editionem septuaginta Interpretum commemorari et cum textu suo comparari, qui tamen textus est etiam LXX, sed multis admixtis varietatibus. Id etiam apud Chrysostomum obser ves, maxime vero Commentariis in Psalmos, ubi postquam sui exemplaris lectionem attu lit, aliam nonnumquam affert quasi ex septuaginta Interpretibus; ita ut primo conspectu videatur exemplar quo utebatur Chrysostomus aliud esse, etsi exemplar illud non aliam quam Editionem septuaginta Interpretum haberet; sed ob supra memoratas causas in multis diversam ab ea quæ in Hexaplari Editione ab Origene posita fuerat. De his si plura deside res, consule Præliminaria nostra in Hexapla Origenis. Ut ad rem veniamus, exemplar Chrysostomi in Genesim in non paucis differt ab Editione septuaginta Interpretum vulgata, quæ omnium manibus circumfertur, quamque Editionem Romanam appellamus; etsi non tantam diversitatem hic animadvertamus, quantam Homi liis in Psalmos. Varietatum autem exempla quædam hic afferre libet: minuscula certe dis– crimina si afferremus, longissimam texeremus præfationem, atque supervacuum laborem nullo fructa susciperemus: nam discrimina illa leviora, ut pleraque ex Antiochena illa se ptuaginta Interpretum Editione manarunt; ita multa alia librariorum vitio a Chrysostomi tempore inducta; non pauca etiam ex oratore ipso vel memoriter loquente, vel Scripturæ seriem ad suam concinnante orta sunt. Satis ergo nobis erit ex præcipuis varietatibus non nullas ad exemplum et specimen tantum afferre, Cap. 4 Gen., v. 6, LXX habent, Et contri status est Cain valde, et concidit vultu suo. Ubi Chrysostomus active: Et tristitia affecit Cain valde; et concidit vultus ejus. Tristitia affecit, supple, Deus, qui modo loquebatur. Alii au tem Interpretes, iratus est, verterunt illud T. Cap. 5, v. 2, hæc verba, et benedixit eos, quæ in LXX habentur, et ex Hebraico expressa sunt, in Chrysostomi exemplari non exsta bant; nec dici potest illa prætermissa fuisse vel a librariis vel a' Chrysostomo orante: nam quater vel quinquies repetuntur, et Chrysostomus, qui hæc minutatim explicat, non præter missurus erat illam benedictionem, si in exemplari suo adfuisset. Aliæ identidem occurrunt varis lectiones, sed ut plurimum leves. Genus autem varietatis aliud non raro reperitur Interpunctionis videlicet discrimen, quod tute, candide lector, inter legendum animad vertes. qui Sunt et alia in quibus Chrysostomus Scripturæ textum ad seriem suam concinnavit, ut mos est concionatoribus, ut verbi causa col. 366 locus hic, eap. 17, v. 12: Puellus octo dierum circumcidetur vobis, et vernaculus, et emptitius: et omnes in summa, ut ita dicam, qui apud vos sunt, hoc signum suscipient. Et quisquis non circumcidetur in die constituto, perdetur. Hic certe multa mutavit Chrysostomus, atque Scripturæ seriem in breviorem formam redegit, neque putandum est sic in ejus exemplari scriptum fuisse. Insignis est locus col. 522, ex capite 35, versu 16, ubi LXX habent, Factum est autem, cum appropinquaret Chabratha qua itur in Ephratam. Chrysostomus vero sic habet, Quando ap propinquavit ut intraret in Ephrata, omissa voce Chabratha, quæ viros doctos hactenus torsit. Ego vero non ausim dicere in exemplari S. Chrysostomi non fuisse; probabile quippe est illum eam, quod non intelligeretur, omisisse. Vide quæ de hac voce diximus in Hexa plis nostris. Cetera iis observanda relinquimus, qui varietates Biblicas ex professo tractant. V. Quid sit centesima a Chrysostomo memorata. Homilia 3 in Genesim col. 38, Chrysostomus de Christo loquens, ait: Neque enim, quemadmodum hiç, centesimam solum promittit, sed centuplo plura datis. Centesima varic accipiebatur: erat quippe centesima auctionum videlicet rerum in auctione venditarum centesima pars, quæ ærario publico vel fisco cedebat: erat quoque centesima rerum vena lium que exigebatur: itemque centesima genus tribu:i. Demumque centesima usura ge nus, Exo Græcis, qua qui in foenus accipiebant, singulis mensibus centesimam' par tem solverent, ita ut centum mensibus sortem æquarent. Hoc vero postremum genus cen tesime, hic intelligit Chrysostomus, ut optime conjecit Savilius. Hic enim agitur de cente sima que promittitur; id quod de hac solum, non vero de supradictis intelligi potest vero illa frequens apud Græcos erat. Hac de re vide Joh. Fredericum Gronovium De pecunia veteri lib. 3, cap. 13. VI. De magna Hebdomade, de die xvpia, quæ est Dominica Pascha, et de horis inæqualibus. Quam nos sanctam et majorem hebdomadem vocamus, que est Quadragesime ultima, eam Antiocheni aliique magnam hebdomadem vocabant: qua de re hunc insignem Chrysostomi, col. 273, locum afferimus: Eodem modo et nos faciamus oportet, quia in magnam hanc hebdo madem Dei grația pervenimus, nunc maxime jejunii cursus nobis intendendus, et ferventiores fundende preces, faciendaque diligens et pura peccatorum confessio, et in bonis operibus seduli tas exhibenda, eleemosyna larga, aquitas, mansuetudo, aliæque virtutes, ut talibus ornati virtu tibus, ubi in diem Dominicam venerimus, Domini liberalitate fruamur. Magnam autem voce mus hebdomadam, non quod longiores in ca sint hora: sunt enim alia quæ multo majores horus habent; neque quod plures dies habeat: est enim idem numerus in hac aliisque omnibus. Quare ergo illam vocamus magnam? Quia in illa magna quædam et ineffabilia bona contigerunt nobis. Hic diem Dominicum vocat Chrysostomus diem sanctum Paschæ, quam vocabant etiam diem Do
pori conveniens fuisset eos qui in sepulcris martyrum versarentur, earum laudum, quæ mar tyribus debentur, exsortes discedere. Successit his ad abstinendum a juramentis cohortatio. Cum enim totam rusticorum nationem in urbem ingressam_ cerneremus, kos illo instructos a nobis viatico censuimus dimittendos. Hæc vero confer, sodes, cum Homilia XIX ad populum Antiochenum, Tom. 2, cui homiliæ titulus est: Dominica Servatæ, ad homines agros colen– tes, et de vitando juramento; et hanc ipsam homiliam ad rusticos qui supra memorantur habitam fuisse fateberis; contra quam ego, Tillemontio adstipulatus, in Præfatione secundi Tomi statueram, ubi Dominicam Passionis eam esse quæ in titulo Servatæ vocatur, opinari me cum tanto viro testificatus sum. Non esse autem Dominicam Passionis, sed aliam multis post Pascha diebus occurrentem, jam certum indubitatumque videtur; atque adeo hæc ho milia non est ultra inter quadragesimales conferenda. Omnia hic quadrant; homilia enim ad rusticos in primo sermone de Anna supra memorata post festa martyrum celebrata est. et contra juramenta erat: hæc quoque homilia XIX ad rusticos habita est, post festa martyrum, et contra juramenta. Quod autem Tillemontius duas fuisse homilias crediderit, hoc inde evenit, quod putaverit eos rusticos, qui in sermone de Anna memorantur, ex in fima plebe fuisse, illos autem, qui in homilia XIX, fuisse episcopos, aut presbyteros ex longinqua regione venientes. Episcopos certe fuisse vix crediderim, presbyteros autem sal tem quosdam eorum fuisse vix negari potest: illud enim prorsus indicare videntur hæc verba: Horum quemque cerneres nunc quidem boves jugantem aratorios, aratrum trahentem et profundum scindentem sulcum; nunc autem sacrum ascendentem suggestum, et subditorum animas arantem; nunc quidem agri spinas excidentem falce; nunc vero sermone ex animis peccata extergentem. Infra vero dicit: Apud hos non sunt mulieres luxuriantes, nec vestimen torum ornatus, nec colores et fuci, sed omnis hujusmodi morum corruptio pulsa est: unde facilius quoque subditum sibi populum in modestiam deducunt. His certe perpensis, horum saltem partem maximam presbyteros fuisse fatendum est; nam episcopos fuisse tunc colonos et rusticos vix crediderim. Verum etsi presbyteri fuerint, etsi etiam episcopi, hi tamen omnino rustici erant, arantes, armenta curantes, sarculo ter ram sarrientes, aliaque vilissima agri ministeria exercentes, vili veste utentes; iique ma gno numero, ut per totum homiliæ decimæ nonæ initium videre est. Hi autem quinam alii sunt, quam ii de quibus sermone in Annam dicit, Cum enim totam illam rusticorum vel agricolarum gentem in urbem ingressam cerneremus? Jam hinc certe manifestum mihi quidem est. eamdem utrobique homiliam memorari, quæ ad agricolas habita sit, quæ anno 387, quæ post diuturnam plurimorum martyrum celebri tatem, quæ de juramentis, quæ item multis post Pascha diebus dicta fuerit: nam hoc quo que necessario adjiciendum, ut mox videbitur. Verum est quod fortasse objiciatur in homilia quippe decima nona ait Chrysostomus, se dum martyrum festi dies celebrarentur ægrum decubuisse; at in homilia prima in Annam nulla morbi mentio, imo videtur Chrysostomus tunc temporis vel de martyribus conciones babuisse, vel saltem habere potuisse, unde inferatur illum tunc non ægritudine laborasse; utque difficultatis ratio plenior evadat, utriusque homiliæ verba referenda sunt. In Homilia itaque ad Antiochenos decima nona sic orditur: Epulis sanctorum martyrum excepti estis his præteritis diebus, spirituali celebritate repleti exsultastic honestis exsultationibus; vidistis aperta latera, et ilia concisa, cruorem undique defluentem, infinitas tormentorum species; hu manam vidistis naturam supernaturalia præstantem, et coronas sanguine contextas; pulchram saltastis choream, in omnem partem civitatis hoc præclaro duce vos circumagente. Sed nos vel invitos infirmitas domi manere cogebat. Tamen elsi solemnitati non interfuimus, voluptatem participavimus; etsi de concione fructum non cepimus, vobiscum tamen lætitiam commu nem habuimus... propterea et domi sedens gaudebam vobiscum, et morbo nondum solutus sur rexi, et cucurri ad vos, ut desiderabiles facies vestras intuerer; deinde vero de agricolarum adventu, in quorum gratiam hanc concionem contra juramenta habuit, multis edisserit; Homilia autem prima in Annam hæc habet: Postea rursum multis diebus sanctorum festivi late potiti sumus, neque tempori conveniens fuisset eos, qui in sepulcris martyrum versarentur, carum laudum, quæ martyribus debentur, exsortes discedere. Successit his ad abstinendum a juramentis cohortatio. Cum enim totam rusticorum turbam in urbem ingressam cerneremus hos illo a nobis instructos viatico censuimus dimittendos. Hic sane primo conspectu videtur de duplici festivitatum martyrum serie agi, quorum priori non adfuit Chrysostomus, quod ægritudine laboraret; in posteriori vero vel adfuit, et concionatus est, vel, etiamsi non con clonatus sit, non morbus certe in causa fuit, cur nou concionaretur; alioquin morbi excusa tionem attulisset, et hanc rationem dedisset, cur materiam concionis quam paraverat ad. tantum tempus distulisset. Verum sí quis Chrysostomi morem probe teneat, non mirabitur eum hic morbum non tangere et eam causam silere, tum quia rem admodum recentem, ac nemini non notam ne cogitabat quidem commemorare; tum quia in præcedenti concione qua ad rusticos seu agricolas erat, quæque priorem de Anna præcessit, morbum suum commemoraverat, ne que id in hac concione repetere voluit. Certe ille non nos, qui tot sæculorum curriculo post illam concionem vivimus, alloquitur, ut minutatim omnia ignorantibus aperiat, sed Antio chenos, qui nuperrime hæc gesta viderant, nec ampliori notitia opus habebant. Alioquin vero hæc festa martyrum, quæ in diversis urbis partibus celebrabantur, impedimento semper fuissent, quo minus de hac materia, quam in prima de Anna oratione se paravisse dicit.
concionaretur; non enim poterat, etiamsi bona valetudine fuisset, in festis martyrum in diversis Antiochiæ partibus celebrari solitis, aliud quam martyrum ipsorum argumentum tractare: ex duobus ergo impedimentis morbum hic reticuit, martyrumque memoriam in medium adduxit. At cur in his diutius moramur? quando aliunde certum est concionem illam decimam no nam non potuisse Dominica Passionis haberi, ut ego pridem cum Tillemontio existimave ram: nam si illo die habita fuisset, festa illa martyrum, quæ longa serie per omnem partem civitatis celebrabantur, incidissent illo anno in hebdomadem vel in hebdomades Dominicam Passionis præcedentes: in hac quippe concione illa ut jam omnino elapsa. commemorat. Illa ergo martyrum festa in media Quadragesima celebrata fuissent, hoc præ claro duce, scilicet Flaviano episcopo, Antiochenos tunc ducente. Atqui certissimum est tunc Flavianum episcopum Constantinopoli fuisse, nec rediisse nisi uno duobusve ante Pa scha ejusdem anni diebus: qui ergo potuit Antiochenos ad festa martyrum per diversas urbis partes tunc celebrata circumducere? Quod si quis contra verisimilitudinem omnem negaverit hunc præclarum ducem fuisse Flavianum episcopum, is certe non negabit tunc temporis, cum scilicet festa martyrum per urbem celebrarentur, Joannem Chrysostomum ægrum domi mansisse: illud enim ipse dicit in concionis exordio. At quomodo potuit in media illa Quadragesima æger domi manere, qui per totam Quadragesimam Antiochenos, dira ob eversas Imperatorum statuas patientes, et graviora exspectantes consolabatur, ac continuis concionibus rem eamdem tractabat, ita ut etiam una ex postremis concionibus, at ibidem fertur, decem ante Pascha diebus dicta fuerit? His omnibus perpensis, certum indubitatumque videtur homiliam illam quæ decima nona ad Antiochenos fertur, post Pascha anni 387 habitam fuisse. Illam præcessere Martyrum festivitates, quibus peractis, ad rusticos sive agricolas, qui in urbem advenerant, hanc con cionem de juramentis habuit. Similiterque in homilia prima de Anna post peractas multas martyrum festivitates ad rusticos concionem de juramentis habuit. Quis non videat eamdem ad rusticos de juramentis habitam homiliam utrobique commemorari? Quis nos ultra fer ret, si his omnibus sic accurate examinatis camdem rerum seriem in Quadragesima, eam dem quoque post Pascha constitueremus, martyrum festos dies multos continuos, ad ventum rusticorum, et concionem de juramentis ad illos habitam? Annon illa earumdem rerum repetitio tam proxime facta quid absonum et a verisimilitudine alienum præ se fert? Ule itaque ordo tenendus est qui in homilia prima de Anna enuntiatur, ut agmen ducat ho milia de reditu Flaviani, quæ in die sancto Paschæ habita fuit; deinde sequatur concio, sive conciones, si quidem plures habitæ fuerint, ad gentiles qui, vi calamitatis Antiochena ad meliorem reducti frugem, Christianæ fidei nomen dederant; sub hæc festa Martyrum multis diebus, in omnem civitatis partem celebrata sunt, doni manente ægritudinis causa Chryso stomo; demum die Dominica Servatæ dicta fuit homilia illa ad rusticos de juramentis, qua inter homilias quadragesimales jacet et decima noha numeratur: quæque loco movenda esse suadetur ex supradictis. Jam quærendum restat quænam sit illa Dominica Servatæ, quæ in titulo decimæ nonæ ad Antiochenos homiliæ memoratur: ex illa enim perquisitione fortasse novum argumentum ad eadem quæ superius probanda emerget. Dixeram in Præfatione ad Tomum secundum, et quidem post Tillemontium, videri mihi Dominicam illam Servata, esse Dominicam Passionis, que quindecim ante Pascha diebus celebratur. Id quod nulla alia permotus ratione dixi, quam quia hæc homilia inter quadragesimales semper locum habuit, tam in Manuscriptis. quam in Editis; et cum in Dominica habita fuisse testificetur vetus inscriptio, nullam aliam putabam Dominicam ad hanc concionem quadrare posse, quanı Dominicam Passionis: et eadem de causa puto Tillemontium in eadem ipsa Dominica dictam eam fuisse existimasse. Savilius autem illam Dominicam esse eam, quam in Albis vocant, significavit: ac licet non tam longe a vero aberret quam ego aberravi, ex præjudicata id tantum opinione dixisse pu tandus est. Leo Allatius vero De Dominicis et hebdomadibus Græcorum, p. 1460, hæc habet: «Ås censio quoque Domini apud Cappadoces, Episozomene, dicebatur.» Erat adnotatum in manu scripto Codice Gregorii Nysseni: «Vernaculo Cappadocum usu Episoxomene dicitur Ascensio D.N. J. C. Legiturque inter Andriantas, sive Statuas, Chrysostomi homilia, Dominica Epi sozomenes (a). Latinis hæc Dominica est quinta post Pascha.»Hactenus Leo Allatius, qui in quæstionem, quam agitamus, nullo modo ingressus, non potuit ex præjudicata opinione loqui. Si in hac autem Dominica habitam ad rusticos de juramentis concionem ponamus, et illam Dominicam Servatæ, ut fert ipse titulus, esse Dominicam quintam post Pascha statuamus, omnia quadrabunt. Post habitam enim in die Paschæ homiliam de reditu Flaviani, Chryso stomus concionem unam vel plures habuerit ad gentiles, hinc in morbum inciderit, domique æger manserit, dum multis diebus, et in omnem civitatis partem festu martyrum celebrarentur; demumque instaurata utcumque valetudine, nondumque solutis morbi reliquiis, hanc ad rusticos seu agricolas concionem habuerit, Dominica quinta post Pascha, quae Ascensionem præcedit, posteaque Sermones in Annam continenter dixerit illo ordine, quo diximus in Monito ad eosdem. Episozomene, genitivo Fl isozomencs, est vox Græca kuuping u, yuz Latine, servatu, interpretatur.