PG 55John Chrysostom
Homily on Psalm 128
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

quando aliquibus supplicia minatur, iis qui per pœni tentiam iram discutiunt, cohibetur supplicium: ita etiam si bona promittat, visi autem fuerint indigni qui promissa erant consequuturi, revocatur promissum). Quod ad eum ergo spectat, omnibus diebus est eam pollicitus: sua autem improbitate donum interrupe runt. Hæc autem dico, ut neque eo minante despere mus, sed pœnitentia iram repellamus: nec rursus bona promittente tarpescamus, sed studio, et in vita instituenda diligentia, promissa ad opus provocemus. Nisi enim ita faciamus, non sufficit ad conservandos nos sola promissio. Nam Judæ quoque pollicitus est eum es-e sessurum super thronum cum undecim di scipulis: nec tamen sedit; in causa autem non fuit ille qui promisit, sed is qui promisso indignus visus est. Et nos ergo cum habeamus regni promissum, ne simus ignavi ac desides, sed nostra quoque afferamus, ut possimus bona æterna consequi, gratia et benigni tate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et impe rium in sæcula sæculorum. Amen. dicat 1. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea nunc Israel. 2. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. Alius interpres dicit, (a) Sed non potuerunt mihi. Ilic quoque Psalmus cohæret præcedenti. Quo niam enim interrumpebatur ædificatio, nec opus de ducebatur ad finem, cos in bonam spem adducens, ne desperarent, ex præteritis jubet eos de futuris esse bono animo, et docet eos hæc verba dicere. Quænam illa? Cum sæpe eos invasissent, nequaquam potuerunt superare, nec integram victoriam reporta runt. Et tamen captivos, inquit, ceperunt, et in ter ram alienam traduxerunt, et multa bella vicerunt. Et tunc quidem maxime non ex propria virtute, sed ex Judæorum peccato superarunt. Quamquam alio qui nec ad finem usque perinansere victores. Neque enim potuerunt genus omnino delere, vel civitatem omnino evertere, aut gentem funditus perdere, sed cum paulisper, Deo concedente, vicissent, rursus vin cebantur. Quomodo autem vincebantur? Ad priorem felicitatem Judæis revertentibus. Quod quidem si gnificans alius interpres dixit, Sed non prævaluerunt super me. 3. Supra dorsum meum fabricaverunt peccato res, prolongaverunt iniquitatem suam. Quid hoc est? Non temere, inquit, et fortuito insidiabantur, sed mulla moliebantur et machinabantur, dolos struentes et clanculum invadentes. Illud enim, Supru dorsum meum, vel fraudem et exulceratam malitiam signi ficat, vel vim et violentiam. Hoc est, Aggressi sunt meam potentiam confringere. Alius autem pro eo, Fabricaverunt, dixit, Araverunt (b), ut ostenderet ipsos in parandis justo insidiis operam ponere. Pro longaverunt iniquitatem suam. Quid est quod dicit? Osterulit eos non solum cum magno impetu invasisse, sed etiam cum magna perseverantia, ut qui multum (a) Quis sit hic interpres nescimus. Hec interpretatio, araverunt, est juxta Aquilam et Theodotionem. temporis ea in re consumerent, et insidiari suum opus esse ducerent, in eoque assidue persisterent. Sed id nihil eis profuit, non nostris viribus, sed Dei potentia, coercitis. Quocirca ostendens eum qui erigit tropæum et parit victoriam, subjunxit: 4. Dominus justus con« cidit cervices peccatorum. Alius autem pro, Cervices, dixit, Funes, (a) significans insidias, insultus, machi nationes. Recte autem dixit, non, Dissolvit, sed, Con cidit: ut magis ostenderet eum id fecisse, reddentem eorum consilia penitus inutilia. Cum enim inciperet rursus construi civitas, multi undique invadebant in vidia extabescentes: nec id semel tantum, aut bis, sed sæpenumero fecerunt. Hoc ipsum etiam evenit in Ecclesia. Cum enim inciperet enasci, omnes eam assidue invadebant: in principio quidem reges, po puli, et tyranni: postea autem insidiæ hæreticorum et maximum, varium multiplexque bellum undique suscitabatur: sed tamen non prævaluit: sed profli gati sunt hostes, floret autem Ecclesia. 5. Confundan. tur el convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Alius, Subvertantur retrorsum (b). 6. Fiant sicut fœ num lectorum, quod priusquam evellatur, exaruit 7. de quo non implevit manum suam qui metit. Alius, Pugnum suum. Et sinum suum qui manipulos colligit. 8. Et non dixerunt qui præteribant, Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini. Adhortationem precatione concludit, ex narratione præteritorum, et ex oratione auditorem ad confiten dum adducens, et injustam belli causam ostendens. Ex invidia enim et odio bellum suscepere: et ideo dicit: Erubescant et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Non solum, inquit, vincantur, sed tur piter et ridicule. Deinde cum dixisset, Fiant sickl fœnum tectorum, persistit in similitudine, non eos tan tum fœno comparaus, sed fœno quod est supra do mos. Quamquam enim id quoque quod est in agro pingui, celeriter diffluit; volens tamen ostendere quam essent viles adversarii, eos comparat fœno quod est super domos: ut utrinque ostendat quanı sint fragiles et caduci, nempe et ex fœni natura, et ex natura loci. Tales, inquit, sunt insultus adversa riorum, qui non habent radicem, nec fundamentum qui aliquantisper quidem videntur florere, postea au tem deficiunt, et ex seipsis excidunt. Talis est pro speritas eorum qui vivunt in scelere, talis jucunditas rerum hujus vitæ: simul enim et cernitur et interit, ut quæ nec habeat fundamentum aliquod, nec poten tiam. Et ideo non est eis adhibendus animus, sed considerando quam sint fluxæ et caduca, deside randæ sunt res æternæ, immortales, immobiles, el in quas nulla cadit mutatio: quas detur nobis omni bus consequi, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri gloria simul cum sancto Spiritu, in sæcula sæculorum. Amen. (a) Hæc interpretatio, funes, est juxta Aquilam et Sym machum. (b) Juxta quem sit illa interpretatio ignoramus; nesci mus quoque juxta quem infra versum sit, pugnum.

Page scan enlarged

Notebook

Full View