terius tibi contingat (Joan. 5. 14). Propterea enim sic dixit, et bonos docens ut virtutem secure conservent, et qui liberantur a peccatis, in optima mutatione ma neant, ut omnes communiter bona cælestia conse quàntur: quibus detur nobis omnibus frui, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et potentia in sæcula sæculorum. Amen. 1. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælo (a). Vides ubique effulgens captivitatis lucrum. Nam qui sæcularibus erant rebus affixi, et Assyriis Ægy ptiisque fidebant, necnon murorum ambitui et pecu niarum copiæ, ab illis omnibus sese avellentes, ad invictam manum confugiunt, ab illa spe pendent; al que excelsa instructi mente, a terrenis avulsi; nec templum pro more adire valentes, quod destructura fuerat, a cælo Deum tandem invocant. In cœlo au tem habitare dicitur; non quasi loco circumscriptus sit, absit: ipse quippe omnia implet; sed quasi in cælestibus illis potestatibus quiescat et maneat; nam dicitur etiam in hominibus habitare: Inhabitabo enim in illis, et inambulabo (2. Cor. 6. 16). Cum igitur in barbarorum regione degerent, non mediocri doctrina imbuti sunt; eo quod scilicet a vite commodis omni bus sequestrati essent, discerentque, ubique Deum, si invocetur, facile precibus annuere. Quia enim fu turuin erat, ut novi vitæ instituti radius demum ori retur, incipit propheta quæ futura erant attingere, locorum observationem sensim et quasi per ænigma solvens toliensque. 2. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in ma nibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Hic etiam vide pie tateni vigentem et firmam: non enim ad breve solum tempus sperant, sed diutius affixi et anhelantes. Il eoqué exemplum in medium attulerunt, boe ipsum subiudicantes, non aliunde sibi spem adesse auxilii et suppetiarum, seque nibil aliud spectare: quando quidem ancilla et servus hoc unum habent subsi dium, quo victum et vestitum cæteraque necessaria comparent, ut ad heros suos respiciant; neque rece dunt, sed exspectant donec acceperint, et cum rece perint, gratias habent: illudque ipsum assidue fa ciunt. Ut hoc igitur ostendat, ipsos scilicet ad eun respicere, idque assidue præstare, nullamque aliam spem habere, sed bujus præsidii exspectationi defi xos esse, utpote quorum omnia bona illius sint, an cillam et servos commemoravit. Vide quo pacto illi, qui prius invitabantur ut ad Deum currerent, et cum nausea et fastidio hæc audiebant, jam calamitate me liores evaserint; ita ut ab illo absistere nolint, sed maneant, serviant, postulentque donec misereatur ipsorum. Non dixit, Donec mercedem reddat, donec præmium retribuat, sed, Donec misereatur. Tu igitur, (a) Hujus Psalmi expositionem non Gentianus Hervetus, sed alius retus Interpres ex Græco fecerat: verum ita paraphrastice, ut vix agnosceres hanc ipsamme an aliam erationem interpretari voluerit. Novam nos interpretatio nem concinnavimus. o homo, assidue permane, sive recipias, sive non re cipias: etiamsi non recipias, ne recedas, et prors!!s accipies. Nam si principem illum crudelem viduæ as siduitas inflexit, quam veniam assequaris tu, qui tam cito resilis, torpes, et deficis (Luc. 18)? Non vides quomodo ancillæ a matronis pendent, dum nec meni tem nec oculum alio vagari sinunt? Sic tu facito: se quere Deum solum, aliisque omnibus dimissig ex numero servorum ejus esto, et quæcumque tibi utilia petieris, impetrabis. Es misericordia salutem consequimur. 3. Mise rere nostri, Domine, miverere nostri, quia multum re pleti sumus despectione. 4. Multum repleta est anima nostra. Vidisti contritum animum? Ex misericordia salutem consequi rogant; imo nec ex misericordia, quasi eam mereantur: sed quia magnas dedere pœ nas, ut ait Daniel: Pauci facti sunnus præ omnibus gentibus quæ sunt super terram³ (Dan. 3. 37): id. ipsum illi dicunt in precatione sua. Extremam passi sumus miseriam, patria et libertate excidimus: bar barorum servi, in opprobriis diu versamur, fame, inedia et siti consumpti: consputi, coneuleati omne tempus transegimus: ideo parce et miserere nobis. Quid autem sibi vult, Multum repleta est anima nostra? Ipsa, inquit, anima nostra soluta est, tabefacta ma gnitudine malorum. Multos videre est qui dire vexati fortiter ferunt. At nos, inquiunt, hoc perdidimus ægre ferimus afflicti, frangimur. Quia enim honori bus non ut par crat usi fuerant, contrariis eos rebus castigat Deus, quod ubique facientem illum videre possumus. Sic et Adamum quia paradisi habitatione non recte usus erat, ejectione correxit, et uxorem quæ ex honoris æqualitate pejor evaserat, servitute et subjectione meliorem fecit. Ipsos quoque Judæos, ti bertate et diuturna domi securitate in pejus mutatos, effrenes, et dissolutos, per contraria corrigit. Hi porro misericordiam consequi rogantes, Deum sic alloquun tur: Multum repleta est anima nostra. Opprobrium abundantibus, et despectio superbis. Alius, Multis sa tiala est anima nostra, obloquentibus abundantibus, et despicientibus superbis. Alus, Subsannatione arrogan trum. Alius, Despectione corum qui bonis affluunt. Hi igitur eidem hærent sententiæe. Calamitatem enim deplorant cum dicunt: Satiata est anima nostra sper nentibus; Septuaginta vero aliud dicunt: Transeant hæc ad illos, et iisdem ipsi fruantur, quæ aliis fece runt, eorumque fastus et tumor deprimatur. Quod sæpe evenisse videamus: nam id frequenter solet fa cere Deus, nempe altos spiritus assumentes deprimit, et inflatos humiliat, ut eos invertat a via ad perni eiem ferente. Nihil enim superbia pejus. Ideo tenta tiones et ærumnæ, corpus mortale, et multæ super venientes calamitates: ideo ægritudines et morbi; ut innumera frena adhibeantur animae superbienti et tu more inflate. Ne itaque turberis, dilecte, cum in ' Sic legitur in Savilio, sed quia magnas dedere panos eadem fere dicebant pueri in Assyria captivi, «pæner fucti sumus, etc., quibusdam prætermissis quæ probe ad seriem quadrant.