benedictio, quando verborum et vitæ fuerit consen sus, et per opera Deum qui te creavit gloria affeceris, ut vult Evangelium dicens: Luceut lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui est in cælis (Matth. 5. 16). 3. Be ncdical te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram. Hoc est, Si hæc feceris, consequeris quoque Dei bene dictionem, si pernoctes, si sancte ores, si sis dignus stare in domo Domini, si teipsum templum aptum præbueris. Postquam ergo ea qua oportuit exhorta hone usus est, precatione concludit orationem. Hoc est enim optimi doctoris, et consilio auditorem eri gere, et precibus confirmare, robustumque reddere. Quid sibi vult hoc quod dicit, Ex Sion? Erat eis no men desiderabile, sacrique omnes ritus illic perage bantur et ideo precatur ut recuperent priorem sta tum religionis, illosque sacros ritus peragant, et hanc consequantur benedictionem. Deinde eos sustollens ad altiora dogmata, et Deum ubique esse docens, jus sisse autem templum ædificari propter illorum imbe cillitatem, et oportere eum undique invocare, subjun xit, Qui fecit cœlum et terrum. Preces ubique emittendæ. Sed illi quidem eum tunc illic invocabant, nos autem in omni loco, in omni agro, in domo, in foro, in solitudine, in navi, in diversorio, et ubicumque fuerimus. leco enim non prohibentur preces, modo sint mores, qui pre cibus conveniant. Postquam ergo in hac re nos recle gesserimus, Deum nbique invocemus, et aderit, nos que adjuvabit, et quæcumque sunt nobis difficilia, facilia reddet et expedita, nosque bonis futuris digna bitur: quæ detur nobis omnibus consequi, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 1. Laudate nomen Domini, laudate, servi, Dominum. 2. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3. Laudate Dominum, quia bonus Dominus. 1. Ad hoc rursus hortatur sacrificium, quod fit per laudes. Hoc est enim Deo sacrificium et oblatio. Et ideo alibi quoque dicit: Laudabo nomen Dei mei cum cantico, magnificabo eum in laude; et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungu las (Psal. 68. 31. 32). Loci autem et atriorum assi due meminit, eos loco affigens, et non sinens resilire; quandoquidem in principio quoque ipsum ideo jussit exstruere, quo omnis impietas et simulacra tolle rentur, ut omnes in unum locum cogerentur, et non libere effuseque vagarentur, nec nemora, fontes, montes et colles usurparent converterentque in occa sionem impietatis, illic sacrificantes, et libantes in excelsis. Quocirca eum quoque morte damnat qui extra templum sacrificat, dicens: Qui non obtulerit in tabernaculo, el sacrificaverit, sanguis ei imputabitur (Levit. 17 4). Ea de causa eos undique illic in unum locum cogit, ut audientes se modeste et temperate gerant, a falsaque et erronca cogitatione abstineant. Jubet autem eos canere, psallere et laudare, quia Dei laudes erant eis occasio pietatis, dum continerent vete res narrationes, ea nempe quæ in Ægypto, quæ in soli tudine, quæ in terra promissionis facta sunt, quomodo lex lata sit, quæ gesta sunt in monte Sina, et quænam bella confecerunt: simulque uno eodemque tempore Deus laude afficiebatur, et qui canebant, argumentum doctrinæ capiebant, quæ et vitam eorum componebat, et ad perfecta dogmata deducebat. Laudate Dominum, quoniam bonus Dominus. Alius, (a) Quoniam benignus est. Quod est iis qui audiunt maxime expetendum, hoc ponit assidue, humanitatem, misericordiain, be nignitatem. Psalmodiæ vis. Judaici populi electio. Psallite nomini ejus, quoniam suave est. Hoc dicit ostendens rem ipsam habere quamdam vel per se voluptatem una cum utilitate. Præcipuum etiam ejus lucrum est, ad Deum hymnos dicere, animam expurgare, cogita tionem in altum extollere, vera et accurata dogmata discere, de præsentibus et futuris philosophari. Hlabet autem cum his per melodiam multam voluptatem, consolationem aliquam et recreationem, atque euni qui canit venerandum reddit. Quod autem tales effi ciat, clarum est ex eo quod alter quidem interpres dicat, Quia decorum (b); alter vero, Quia suave. Ambo autem vera dicunt. Nam licet sit millies lascivus is qui canit, dum psalmum reveretur, sopit tyrannidem lasciviæ suæ licet sit oppressus malis innumerabi libus, et ab ægritudine animi occupetur, dum demul cetur a voluptate, levat animum, extollit cogitatio nem, et mentem sublimem evehit. 4. Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Non dicit beneficia quæ sunt eis cum aliis communia, sed quod est eorum proprium et eximium. Quodnam au tem hoc erat? Quod Dominus populum eum elegit, et sibi dedicavit, et præ aliis peculiarem quamdam in eos ostendit benevolentiam. Id autem faciunt ubi que prophetæ, ex beneficiis in ipsos coilatis permulta dicta sua componentes. Quid est autem, In possessio nem sibi? In opes, in facultates. Etsi enim sit populus exiguus, eum tamquam divitias elegit, non paucita tem, sed virtutem attendens, ad quam volens dedu cere elegit eos, eo scilicet quod alii homines non tan tas ei opes parent, quantas hic populus, ita ut học processerit et ex ejus qui illum elegit benevolentia, et ad eorum institutionem. Solet enim Paulus quo que appellare divitias salutem hominum, ut quando dicit Idem enim Dominus, qui est dives in omnes, et super omnes qui invocant ipsum (Rom. 10. 12). Et rursus, Domino suo stat, aut cadit (Rom. 14. 4). Vides quomodo ostendit Dei in eos benevolentiam, provi dentiam, curam, affectionem, cum eos vocaverit pos sessionem. Per bæc utraque ergo ostendit eximiam in eus providentiam, et quod elegerit, et quod in (a) Quis sit hic interpres ignoramus. Tota autem hæc lectio, Alius, Quoniam benignus est, deest in Savil. (b) Hebraica verba sunt, ☐y) 2. Interpretatio au tem or Eupené, quia decens, aut, quia decorum, est Aquile. Sequens autem interpretatio, Quia suave (öri no), non observata fuit in Hexaplis nostris, et est for tasse Symmaoli.