PG 55John Chrysostom
Homily on Psalm 150
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

ita eos reduxit a Babylone, non solum in liberatione, sed etiam in rerum gestarum miraculo ens clario res efficiens. Lætabuntur in cubilibus suis. Magnam ostendit securitatem, quando hæc subjungit, magnam y nietem, magnam lætitiam, magnam voluptatem. Hæc autem dicit, ut sciant non suis armis, nec suis viribus, sed Dei auxilio id totum factum esse, et oportere id attrahere per humilitatem et mansuetu dinem. 6. Exultationes Dei in gulture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum; 7. ad faciendam vindic tam in nationibus, increpationes in populis. Ostendit bie bellum cum chorea gerendum, et ipsos si canant et laudent superaturos esse. Exaltationes enim dicit hymnos, psalmos, gratiarum actiones. Et ideo Exal tationes alius dicit Hymnos (a). Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Quid hoc est? Quoniam qui vicerant, assidue probra in eos ingere bant, pollicetur se rebus ipsis eos redarguturum, ostensurum non Dei imbecillitatem, sed ipsorum pec cata dedisse eis victoriam. Cum itaque satis pœnaruin dedissent, soluın annuit benignus et clemeus Deus, et res corum in admirabilem venere mutationem. Vide autem insignem victoriam. Subjungit enim et dicit: Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Vidisti vires ingentes? Non solum enim expulerunt hostes ac rejecerunt, sed iis etiam captis reversi sunt, Dei potentiam om nibus ostendentes. 9. Ut faciant in eis judicium con scriptum. Quid est, Judicium conscriptum? Apertum, manifestum, quod est in confesso, quod non potest dari oblivioni. Quæ enim Dei sunt, sunt ejusmodi, ut et rerum gestarum magnitudine et miraculorum excellentia in omne tempus extendantur. Talis ergo erit, inquit, victoria, et tale tropæum, ut sit omni bus manifestum, æque apertum, ac si esset in colum na scriptum, et numquam delebitur. Gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Quænam en est? Vicisse, vel potius non absolute vicisse, sed ita vicisse per Dei opem, per supernum auxilium. Vide autem quomodo rursus assidue meminit sanctorum, eos ad bene in stituendæ vitæ et virtutis studium excitans. Mihi autem videtur non victoriam tantum dicere gloriam, sed laudes, hymnos, et cantica, docens per omnia, quod qui Deum laudant, magnam gloriæ accessionem sus cipient, et se clariores efficient, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium, in sæcula sæculorum. Amen. Laudate Deum in sanctis ejus. Alius, in sancio suo. Alius, In sanctificato suo (b). Vel hoc hic dicit de populo, vel de vita sancta et de sanctis viris. Vide autem quomodo librum rursus concluserit gratiarum actione, docens nos oportere hoc esse principium et finem eorum, que et facimus et dicimus. Et ideo dicit Paulus: Omne quodcumque Unus, sed etiam in miraculorum productione. (a) Gr. úµvodoylaç. Quis ita verterit ignoro. Certe non videtur satis idonea vocis,, interpretatio. (b) Prior interpretatio est Symmachi, posterior Aqui e. Vide in Hexaplis. facitis in sermone et opere, semper gratias agite Deo et Patri per ipsum (Col. 3. 17). Ita etiam precationis nostræ proœmium hinc capit initium. Dicere enim, Pater noster, est eorum qui agunt gratias propter dona quæ acceperunt, et ea omnia per hoc nomen ostendunt. Qui enim dixit patrem, confessus est fi liorum adoptionem: qui autem confessus est adoptio nem, justitiam, sanctificationem, redemptionem, peccatorum remissionem, suppeditationem sancti Spiritus prædicavit. Oportet enim hæc omnia prius exstitisse, ut nos filiorum adoptione sic fruatur, et qui patrem vocemus digni habeamur. Mihi autem vi detur aliud quoque innuere dicens: In sanctis enim suis, id est, per sanctos suos. Gratias ergo agite, quod talem vivendi formam in vitam introduxerit, vel etiam homines angelos effecerit. Et ideo cum prius dixisset, In sanctis, subjunxit: Laudate eum in firmamento virtutis ejus: id quod jam dixi indicans. Hoc est enim Deo magis curæ quam illud. Cælum enim propter hominem, non propter cælum homo factus est. Alius autem pro eo quod est, In firma mento, dixit, Indelebili. Alius, In firmamento impe rii ejus (a). Porro aliud quoque mihi videtur signifi care, sicut in priori Psalmo. Quemadmodum enim illic dicit, Laudate eum angeli ejus: ita etiam hic dicit, Laudate eum in firmamento ejus (Psal. 148. 2): hoc est, Qui estis in firmamento ejus. Non cessat enim assidue supernas quoque potestates assumere socias laudationis. 2. Laudate eum in virtutibus ejus (b). Alius, Per potentias ejus. Hebræus autem dicit, Begeburo thau. Hoc est autem quod dicit: Laudate eum pro pier vires ejus, propter potentiam ejus, propter mi racula ejus, propter virtutem, quam ostendit per omnia, quæ sunt infra, quæ sunt supra, quæ commu niter fiunt, et quæ privatim, quæ sigillatim, et quæ perpetuo. Laudate eum secundum multitudinem ma gnitudinis ejus. Et quomodo fieri potest ut laudem emittat, quæ ejus magnitudinis multitudini respon deat? Non dicit laudem quæ respondeat, sed, Quan tam, inquit, potes animo comprehendere multitudi nem ejus magnitudinis, tantain et talem offer: quan tum tibi conceditur, qualem par est offerre niagno Deo et supra modum magno eum qui homo est nemo enim potest dignam offerre. Vidisti desiderium animi? vidisti inflammatam mentem, quæ urget, in vitat, et contendit, ut et propriam imbecillitatem su peret, et ad ipsum deinceps cælum evolet, quæ Deo est colligata, et ei magno desiderio addicta? 4. Lau date eum in sono tube. Alius, Per sonum corneæ (c). Laudate eum in psalterio et cithara. Alius, Per na blum et lyram. 5. Laudute eum in tympano el choro; laudate eum in chordis et organo. Alius, Per chordas citharam. 6. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus; (a) Prior interpretatio est Symmachi, posterior Aquila. (b) Hebraice Ti, in fortitudinibus ejus. (c) Hæc interpretatio est Syinmachi. Hic textus deficie bat in Savil. et Morel., ubi illud, Landate eum in psalteric et citharu, desiderabatur: ita ut sequens interpretatio ad priorem partem versiculi pertinere perperam videretur. Illud unum, per nablumet lyram, cujus interpretis sit igi ratur. Perinde nescitur cujus sint illa, in chordis et cithara.

Page scan enlarged

Notebook

Full View