conciliabitur, tunc magis petita concedet, cum tu per teipsum rogaveris, cum puram adhibueris mentem, cum vigilem rationem, cum non perfunctorie oraveris, quod agunt multi, quorum lingua orationis verba pro fert, mens autem sæpe in domo, in ſoro, in viis per vagatur. Hoc vero totum est diaboli machinamentum. Quia enim novit nos illo tempore posse veniam pec catorum consequi', volens nobis orationis portum obstruere, illo tempore insurgit, mentem a verbis depellens et amovens, ut damnum potius quam lu crum referentes abeamus. Ilæc itaque cum scias, homo, cum ad Deum accesseris, cogita ad quem ac cedas: sufficitque tibi ad vigilantiam, fides ejus a quo gratiam exspectas. Respice in cælum, et cogita quem alloquaris. Si enim quis hominem alloquens, humanis honoribus tantillum sublimem, etiamsi oninium negligentissimus sit, omnino tamen seipsuni excitat, et mentem vigilare jubet: multo magis si cogitemus nos cum angelorum Domino colloqui, hinc idoncum attentionis argumentum sumemus. Quod si Alii: Quia enim novit illo tempore cum Deo conversari posse et veniam peccatorum consequi. et alia methodus aperienda sit, qua poterimus hane segnitiem depellere, boc dixerim. Sæpe completa oratione, nec auditis iis quæ dicebamus, discessimus, Si ergo illud cogitemus, statim orationem resuma mus; si illud ipsum iterum contingat, etiam ter et quater ipsam repetamus, nexque prius ab oratione discedamus, donec illam totam vigili mente protuleri mus. Si hoc senserit diabolus, nempe nos non prius discedere, quam illam studiose et vigili animo protule rimus, ab insidiis demum abscedet; scieus sibi nihil amplius per insidias suas profuturum, quam quod nos cogat sæpe eamdem orationem repetere. Multa, dilecti, quotidie vulnera accipimus a domesticis, ab extraneis, in foro, domi, a publicis negotiis, a privatis, a vici nis, ab amicis. Omnibus illis vulneribus remedia adhibeamus orationis tempore. Potest enim Deus, si vigili mente, ardenti animo, ferventique conscien tia accesserimus, et veniam petierimus, omniam no bis delictorum veniam concedere: quam utinam omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria cum sancto Spiritu, in sæcula sæculorum. Amen. Hanc homiliam primus edidit Joannes Baptista Cotelerius anno 1661, in-4°, p. 41, estque illa paulo me lioris notæ, quam alia in Psalmum sextum quam primam edidit ipse Cotelerius. Vix tamen crediderim esse verum Chrysostomi fetum: nam scriptor iste nimis est jejunus: exclamationibus tamen et interro gationibus abundans, ac nescio quid olet peregrinum. Tillemontius, subdubitans tamen, illam inter IN DAVIDEM REGEM, ET PAULUM APOSTOLUM, DE POENITENTIA: et in varia STÆ, QUE AD CHRISTI finem pertinent: et qUOD NON DEBEMUS DESPERARE NOSTRA (a). Modo audiistis hymnorum scriptorem Davidem cla mantem: 2. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et secundum multitudinem mise rationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. 50). Et iterum, 12. Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis, David clamat. Quare autem propheta dicit, Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam? Quia ubi misericordia, ibi salus est expers disquisitionis: ubi misericordia, (a) Collata cum Ottoboniano Codice R. III. 28, qui est undecimi sæculi. Cor judicium non sedet: ubi misericordia, rationes non reposcuntur. Semel misericordiain consequi cupio ab infirmitate me libera. Et cur David clamat, mundum crea in me, Deus? Qui tot præclara facinora gesserat, qui tropæra erexerat, qui Goliathum inter fecerat, et leonem suffocaverat, qui et tantam habebat libertatem Spiritus sancti, ille dicit: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam: et se cundum multitudinem miserationum tuarum dele iniqui tatem meam. Cum essem homo agricola, regeni me fecisti: regem factum, prophetam constituisti· in