PG 55John Chrysostom
Psalm 81
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

inimicos tribulantes, illosque sub conspectum non ca dentes humiliavit; sed non Jud:eorum causa: cornu namque dæmonum etiamnum super illos exaltatur; sed in nostrum gentium gratiam humiliati sunt, qui ipsis servitutem negavimus, eorumque cultum destru ximus. Quamobrem iratus Judæis Deus ipsos inimicos sibi statuit, ut sequentia declarant: 16. Inimici Do mini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. Inimici, quinam? De quibus Paulus dicebat: Inimicos crucis Christi, quorum finis interitus (Philip. 3. 18. 19). Ideoque tempus eorum, id est, ultionis ipsis inferen de, in futuro sæculo fore comminatus est. In quo au tem mentiti sunt? Quia ipse ad illos, ut ad propria venit, Et sui eum, ut ait Joannes, non receperunt (Joan. 4. 11). 17. Cibuvit eos ex adipe frumenti, et de petra nelle saluravit eos. Ipsis hoc exprobrat narrans quibus affecti beneficiis, ingrati manserint, per sensibilia sp ritualia subindicans. Frumenti enim adipem legem vocat, ob spiritum inhabitantem in litera: quapropter in alio Psalmo ait, Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te (Psal. 147. 3. [14]). Quodnam illud sit in sequentibus docet: Qui emittit eloquium suum terræ (Ibid. v. 4. [15]). Mel namque ex petra prophetas appellat: quoniam a Christo, qui petra est, prophe tiam habent, qua ipsos satiavit Deus, non prophetam unum dans aut alterum, sed multos in multis genera tionibus. 1. Intellectus Asaph. Psalmus LXXXI. Brevis est inscriptio Psalmi: hoc enim habet argu mentum adhortationem ad justitiam et reprehensio em, quod his non adhæreant. Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat. Magna hæc est Dei erga nos liberalitatis demonstratio, quia suam ap pellationem opificio Opifex indidit. Et ipse Deus per excellentiam dictus, hanc gratiam quibusdam conces sit, ut similiter vocarentur; iis nempe qui principatus diguitatem secundum zelum Dei omnium principis habent, et servant. Quamobrem nunc deos illos e populo qui præeminebant appellavit, de quibus etiam Moyses dixit: Diis non maledices, et de principe populi tui non male loqueris (Exod. 22. 28). Verum ex illis eos qui veraces sunt, et qui dignitatem suam non ementiuntur, quique prophetiæ, aut sacerdotii, aut ducum exercitus dignitatem obtinent, tanto dignatur honore, ut stet in illorum synagoga, quemadmodum ait psalmista; eos autem qui sibi præstito honore in digna fecerant, in medio dijudicat, hoc est, in con spectu omnis creaturæ, dignitate et habitu prorsus denudans eos, et traducens, quia cum imperare de buissent, ipsi contra nequitia imperio se subjecerunt; quos propheta modo corripit, modo hortatur in se quentibus. 2. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Pulchre illud, Usquequo, præmi sit, ostendens illos in iniquitate diu persistere, et Dei tolerantiam non persentiscere; ac nullo modo cogi tant tempus transire atque prætercurrere, quo elapso iniquos ultio invadet: quapropter judicant iniquita tem, et facies peccatorum sumunt, cum oporteret Dei sententiam ubique stare, qui justitiam desiderat, ideoque in singulis judiciis faciem suam repræsentat ita ut Moyses dicat: Non accipies personam in judi cio, quia Domini est judicium (Deut. 1. 17). Cur au tem ait, Faciem peccatorum sumitis? Quia omnis qui justitiam corrumpere studet, et judicium adversus proximum ferri satagit, vere peccator est, licet justi speciem præ se ferat. Diapsalma induxit, quia repre hensionem in consilium mutat. 3. Judicate pupillo et mendico, humilem et pauperem justificate. Non dicit, Judicate justo, neque prophetæ, neque sacerdoti, de quibus Deus ita præcipit: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. 104. 15). sed Pupillo dicit, mendico, humili, pauperi. Quare? Quia illis quidem injuriam accipere convenit, quem admodum Paulus dicit: Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini (1. Cor. 6. 7)? His vero intolerabile est injuriam pati, ob instan tem ex ætate aut ex pauperie infirmitatem: quam obrem illis legislator vehementius patrocinatur. 4. Eripite pauperem, et egenum de manu pēccatorīs liberate. Quasi de feris agrestibus, de iis qui injustitia et ava ritia delectantur, loquitur, quapropter alibi ait: In sidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua: insidia tur ut rapiat pauperem (Psal. 10. 9). Itaque qui men dicum servat, pastoris dignitatem atque pretium re fert; pastoris, inquam, illius, qui semetipsum tradens pro nobis ex spiritualibus nos feris eripuit; qui an tem rapit et devastat, inter feras numeratur. Ut autem in nobis injuria affectorum patrocinium adaugeat, ad didit, De manu peccatoris liberate, ut ad defensionem festinemus, si quando videamus injuriam inferentem infirmum, et sine commiseratione esse. Infirmus quippe est peccator, utpote qui in Deum impingat; sine commiseratione autem, quia ne sibi quidem par cit, nedum alteri. 5. Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Quid nescierunt? Præsentis vitæ statum fluxum, humanæ vitæ instabilitatem; quia agros agris, domibus domos adjungunt, sæpeque hære inimicis suis accumulant. Quid autem non intellexe runt? Ipsos circa minima occupatos, majoribus sese fraudare; quapropter in tenebris nequitiae ambuland, ad lucem accedere crubescentes: Omnis enim qui mola agit, odit lucem (Joan. 3. 20), ut Paulus dicit. Ideo etiam fortasse objurgat illos, quod in tenebris amība. lantes, nescierint neque intellexerint id quod sequitur. Quodnam illud? Audi: Moveantur omnia fundamenta terræ. Quod si fundamenta terræ moventur, quomodo poterunt in illa manere? His ita se habentibus cur fratrem fraudamus, cur egenum comedimus, cum nullus hinc nobis fructus oriatur? 6. Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. 7. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Quando nam omnes esse deos et filios Altissimi declaravit? Non enim amplius de principibus tantum, sed de toto genere humano loquitur. Certe quando hominem efformavit Deus, dignitatis talem definitionem de dit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudi nem nostram; et dominentur omnibus piscibus ma ris, et volatilibus cæli, et jumentis, et universæ terræ, et omnibus reptilibus (Gen. 1. 26). Quod si custodis sent, nec inobedientia Dei imaginem prodidissent, non morte damnati fuissent. Contumelia enim in Deum est ejus majestatem ignorare, et eadem pati quæ dia bolus. Quamobrem ait, Sicut homines moriemini, ostendens humanam passionem esse mortem. Atta men licebat non mori, si Dei legem ab initio servas semus; nostra quippe natura utrunque habuisset. Sicut unus, inquit, de principibus cadetis, diabolum subindi cans, qui principis potentiam inter angelos sortiebatur quamobrem ait Paulus: Non est nobis colluclatio ad versus sanguinem el carnem, sed adversus principatus el potestates (Ephes. 6. 12); inflatus autem et majora appetens, decidit. Idipsum homini contigit; cum au disset enim hæc serpentis verba: Scit enim Deus quod quacumque die comederitis ex eo, scilicet ligno, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum el malum (Gen. 3. 5): inobedientie se dedidit, unde necessario sequutum est eum in ruinam morbo animi sui debitam decidisse. 8. Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. Non præsentem igitur hereditatem, sed futuram propheta subindicat ideo Deum rogat ut surgat, et judicet terram, videlicet hominem: cum surrexerit autem in omnibus gentibus hereditabit. Omnibus quippe con gruentem dat sortem; aliam humilibus, aliam tempe rantibus; hanc beneficis, illam mochis, aliam super bis, aliam avaris: gentes quippe in præsenti non linguarum, sed vitæ diversitatem vocavit. 1. Canticum Psalmi ipsi Asaph. LXXXII. 1. Jure canticum et Psalmum præsentem narratio nem appellavit: quoniam prophetiæ, quam plerumque Psalmuin appellat, canticum triumphale contra quos dam inimicos admiscuit. 2. Deus, quis similis erit tibi? Hoc propheta dicit, non interrogans (stulta enim in

Continue reading PG 55: Psalmus LXXXII →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View