PG 55John Chrysostom
Psalm 80
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 727–728page 1 of 3

viam; id est, ab iniquis, qui non incedebant via re gia. Hujus:nodi enim nunc sunt Judæi, qui in legem prævaricantur: quapropter non transire, sed per transire, viam dicuntur: igitur Sapientia in Prover biis, deceptum ab improba muliere juvenem, mente captum, pertranseuntem in foro prarter angulum, non transeuntem, dicebat (Prov. 7. 7. 8). 14. Extermina vit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est cam. Non tantum leo ob rapacitatem, nec draco ob nequitiæ venenum, cæteraque hujusmodi in Scriptu ris divinis allata; sed etiam aper, quod luto nequi tie gaudeat, diabolus appellatur, qui in malitiæ silva infructuosa habitat; et singularis, quia solus contra Deum arroganter se gessisse dicitur; ferus autem utpote ferox et intractabilis. Hic synagogam Judæo rum, ex quo maceries ejus destructa est, depascit; id est, ex quo Christus legale institutum abrogavit: nam inimici partibus adscripti sunt, quia neque legem, neque altare, neque aliud quidpiam eorum, quæ ad cultum Dei pertinebant, possident. 15. Deus virtutum, converte, el respice de cœlo, et vide. Quoniam neque lex, neque prophete Israelem converterunt, necessa rio rogat illum ut convertat; scilicet, ut corrigat. Quomodo convertat? Respiciens de cælo et videns. Quando non videt? At tunc eum cuin majore comni seratione respicere rogat, ut quid amplius quam an tea nobis beneficii conferat. Quid illud? In sequenti bus declaratur. Et visita vineam istam: 16. et perfice eam, quam plantavit dextera tua, et super Filium ho minis, quem confirmasti tibi. Vides quomodo postulet ut Deus, non agricole modo, sed etiam medici ofli cium adeat. Medici namque est visitare: qui medicus per seipsum invisit. 3. Itaque illum venire exoptat ut medicum, ut co lonum perficere vineam, auferreque spiritualem ver mem, resecare palmites redundantes, ex quibus fru clum excerpere non licebit. Cujus vero causa? Non lius, inquit, cujus maceriam destruxit, quam ini mico tradidit; sed propter palmitem dominicum, qui ex ea proditurus est. Quapropter cum dixisset, Visita vineam istam, subjunxit, Et super Filium hominis, quem confirmasti tibi; id est, propter Filium illum qui nasciturus ex vinea Judaica est, Quem confirmasti rii, visita illam. Vere etenim Judaici populi visitatio fuit Unigeniti adventus, siquidem illi visitationem ad misissent. Quamobrem Joannes dicebat: In propria venit, et sui eum non cognoverunt (Joan. 1. 11); ipse que Dominus Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. 15. 24). 17. Incensa igni, et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Quia vi nee synagogam Judaicam comparavit, jure sermonein dividit, nunc de imagine, nunc de illis ipsis loquens propter quos imaginem assumpsit. Incensa igitur est igni Judeorum vinea, id est synagoga. Illud est, de quo Christus dicebat: Ignem veni mittere in terram, el quid volo nisi ut accendatur (Luc. 12. 49)? Ideo in jectus ignis est, et suffossa fuit, ut ea suffossa, fun damentum in ea absconditum detegeretur: de quo Isaias dixit: Ecce ego injiciam in fundamenta Sion la pidem eximium, electum, angularem, pretiosum; et qui credet in eum, non confundetur (Isai. 28. 16). Quin etiam David dicebat: Memor esto, Domine, filiorum Edom in die Jerusalem (Psal. 136. 7); videlicet gen tium quæ dicebant: Exinanite usque ad fundamenta ejus (Ibid.). Eousque enim res Judaicæ a gentibus effodiuntur, scilicet examinantur, disquiruntur, donec fundamentum detexerint, quod illi occultant. Ideo ab increpatione vultus Dei, intellige Christi, peribunt. Increpavit enim eos, quod claves scientiæ habentes, neque ipsi ingrediuntur, et eos qui ingredi volunt prohibent (Luc. 11. 52). 18. Fiat manus tua super vio rum dexteræ tuæ, et super Filium hominis, quem con firmasti tibi. 19. Et non discedamus a te. Virum dex teræ Christum dieit; virum propter humanam natu ram; dexteræ ejus, primo quidem utpote qui in dextera Patris cum carne sedeat; deinde quia omnem creatu ram constituit. Ipsum etiam Filium hominis propter carnem vocat, sed ut existimaret illum to:um con substantialein Patri propter divinitatem, ait, Quem confirmasti tibi. Confirmavit enim eum, ut qui eum genuerit; confirmavit autem sibi, quia ejusdem po testatis et per omnia similem genuit. Super hos ¡m mitti rogat manum Patris, id est, ut prodeant in nos signa et miracula: hæc quippe modo manus, modo digitus Dei appellantur. Non ultra autem per prophe tain, aut deiferum quempiam virum, ut per Moysen, per Heliam, aut ipsis similes, signa super nos fieri ro gat sed per Filiuin, promittens, si id fiat, nos minime discessuros ab eo: sape namque discessimus. Vivifi cabis nos, el nomen tuum invocabimus. Vivificabis nos aqua vivente baptismatis. Tunc enim nomen ejus invo camus, a Christo Christiani vocati. 20. Domine Deus vir tutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi eri mus. Hæc frequenter dicuntur. Non enim in præsenti solum propheta supplicat: ostendens nos non alio modo converti, neque servari posse, quam per ad ventum vultus Dei, Verbi scilicet incarnati. 1. In finem, pro torcularibus. Psalmus Asaph. 4. Cur propheta hunc Psalmum inter eos qui pro torcularibus inscripti sunt locavit? Neque enim tor cular, aut vindemiam, aut primitias ex agro hic ullo modo commemorat: Joseph autem adducit, qui imago et testimonium Christi fuit, qui torcular cruciatuum pro nobis calcavit, ut ipse per Isaia prophetiam do cuit Torcular calcavi solus (Isai. 63. 3). Cur autem torcular vocat cruciatus? Quia nos sanguinem_ex ipsis fluentem musti instar bibentes lætamur. 2. Ez sultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob. Probe nos in Deo ut potenti et sincero auxiliatori exsultare jubet, non in homine quopiam: neque enim apud ho nines aut potentia aut sinceritas ulla servatur: quia animo pariter atque potentia instabili sunt. Quin etiam nos exsultare jubet, ut qui jam per Dei opem victores simus. Deo autem cuinam? Deo Jacob, inquit. Abraha mum tacet, Isaacum omittit, soliusque Jacob, ut rei præsenti opportuni meminit, Jubilationem vero me morans, victoriam quamdam aut symbolum jubilatio nem esse subindicat. Illa quippe victoria nobis sap plantato per Christum hoste parata est. Ideo Deum Jacob jure in medium adducit, quia Jacob supplan tatorem significat (Gen. 27. 36). 3. Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium jucundum cum cithara. Symbolum Veteris Testamenti tympanum est, utpote quod sonum emittat inconditum et obscurum, et quomiam Maria soror Moysis cum tympano ante popu lum Judæorum choreas agebat. Psalmista Novum etiam Testamentum exprimit: claram enim et distin ctam vocem psallentes emittunt; illo namque pacto Evangelium fequitur. Quia igitur pepulum Judaicum nunc alloquitur, illosque docet qua de re exsultare et jubilare debeant, ac quod pactum cum Ecclesia ex gentibus inire, clare illos hortatur ut accipiant nova, et dent illis vetera; illa quippe connexa utiliora eva dunt. Nam qui veritatem habet, magis impletur cum imaginem accipit; qui autem imaginem habet, magno afficitur beneficio cum veritatem accipit, cujus eausa imaginem possidet: quapropter ait: Psalterium ju cundum cum cithara, id est nova cum veteribus quemadmodum et Salomon ait in Canticis: Nova cum veteribus, quæcumque dedit mihi mater mea, frater mi, servavi tibi (Cant. 7. 13). Cur autem hæc psalterio et cithara comparavit? Quia hæc instrumenta inter se sunt affinia, sed diversos habent chordarum nexus; aliud enim superne, aliud inferne colligatum est quemadmodum Vetus et Novum Testamentum affinia inter se sunt, et ad unum scopum, pietatem nempe, respiciunt; sed illius præcepta deorsum vergunt, ob tenuitatem mandatorum: illius vero sursum, ob cel situdinem et sublimitatem eorum qui Christi disci puli fuerunt.

col. 729–730page 2 of 3
PG 55:729Σαλπίσατε ἐν νεομηνίᾳ σάλπιγγι, ἐν εὐσήμῳ ἡμέ τὰ ἑορτῆς ὑμῶν. Σαφῶς τὸ δεῖν ἐν νεομηνίᾳ σαλπίζειν τὸν ἐν νόμῳ διαγορεύεται, οὐ μὴν ἑκάστου μηνός· διό περ ἡμέρας εὐσήμου Δαυίδ ἐμνημόνευσεν, εἰς τὴν μίαν του εβδόμου μηνὸς τὸν λόγον αναπέμψαι βουλόμενος. Αὕτη γὰρ εὔσημος, τουτέστιν, ἐπίσημος διὰ τὸν νόμον ἐτύγχανε φησὶ δὲ οὕτως· Τοῦ μηνὸς τοῦ ἑβδόμου, μιᾷ τοῦ μηνός, ἔσται ὑμῖν ἀνάπαυσις, μνημόσυνον σαλπίγγων. Όθεν καὶ νῦν ὁ ψαλμῳδὸς ἐπήγαγεν. "Οτι πρόσταγμα τῷ Ἰσραὴλ ἐστι, καὶ κρίμα τῷ Θεῷ Ια κωδ, δηλῶν ὡς οὐ καινοτομεῖ τὸν λόγον, ἀρχαία δέ τινι νομοθεσίᾳ ἕπεται, ἀλλὰ ταὐτῆς ἀνθ' ὅτου τὸ παρὸν ἐμνη μόνευσε, πάντως νεομηνίαν μὲν τὸν καιρὸν καλῶν τῆς τοῦ Σωτῆρος ἀφίξεως· τις γὰρ ἐν Χριστῷ, καινὴ κτίσις· τὰ ἀρχαῖα παρῆλθεν· ἰδοὺ γέγονε τὰ πάντα καινὰ, ὁ Παυλός φησι· σάλπιγγα δὲ τὸν εὐαγγελικὸν λόγον, εὔσημον δὲ ἡμέραν, τοῦ Δεσπότου Πάσχα· ὅθεν ᾿Ακύλας μὲν Πανσέληνον ἐκδέδωκε, Σύμμαχος δὲ Μη νιαῖον, τὴν πεντεκαιδεκάτην τοῦ μηνὸς ἡμέραν ἑκάτερος λέγοντες. Ἐν ταύτῃ δὲ σαλπίζειν κατὰ τὸν νόμον οὐκ ἐξῆν, ὥστε τὴν ἡμέραν ἐκείνην ἄρα αινίττεται, ἐν ᾗ Χριστὸς ὑπὲρ ἡμῶν πάσχει. Τεσσαρεσκαιδεκάτῃ γὰρ ἐν τῷ καιρῷ τοῦ τυπικοῦ Πάσχα παραδοθείς, τὸν σταυρὸν κατὰ τὴν ἑξῆς δηλαδὴ τὴν πεντεκαιδεκάτην ὑφίσταται. Εκείνην τοίνυν νεομηνίαν καλεῖ καὶ πανσέληνον, ὡς ἀρχὴν ἅμα καὶ πλήρωμα τοῦ καιροῦ, καθ᾽ ἂν ἡμῶν ἡ σωτηρία τυγχάνουσα. Ἐν αὐτῇ κελεύει σαλπίζειν, τουτέ ἐστιν, εὐαγγελίζεσθαι, πρόσταγμα τοῦτο τῷ Ἰσραὴλ εἶναι φήσας, πρόσταγμα δὲ οὐχ ἁπλῶς, ἀλλὰ κρίμα τῷ Θεῷ Ἰακώβ, ὅστις ἀπὸ τοῦ σταυροῦ ἀρχὴν ἐνεργείας λαβὼν, τὸ εὐαγγελικὸν ἐδικαίωσε κήρυγμα· διόπερ τοῖς ἀποστόλοις ἔλεγεν• "Οταν ὑψωθῶ, πάντας ἑλκύσω πρὸς ἐμαυτόν. Ὅτι δὲ Θεὸν Ἰακὼς τὸν Χριστὸν ἐπωνόμαζε, τοῖς μετὰ ταῦτα μάνθανε. Μαρτύριον ἐν τῷ Ἰωσὴς ἔθετο αὐτὸν, ἐν τῷ ἐξελθεῖν αὐτὸν ἐκ γῆς Αἰγύπτου. Τίνα τὸν Θεὸν Ἰακώβ; Περὶ οὗ φθάσας ἔλε γεν. Πῶς δὲ, Μαρτύριον, ἐν τῷ ἐξελθεῖν αὐτὸν ἐκ τῆς Αἰγύπτου; Ἐπειδὴ γὰρ εἰκὼν τοῦ Χριστοῦ ὁ Ἰω σὴφ ἐτύγχανε διὰ τὸν τῶν ἀδελφῶν φθόνον, διὰ τὴν προ σιν, διὰ τὴν ἐν ἐλευθερία δουλείαν, διὰ τὴν τῶν ἀστέρων προσκύνησιν, καὶ ἕτερα τοιαῦτα, ὅσα ἐξὸν ἐκ τῆς κατ' ἐκεῖνον ἱστορίας ἐκλέγεσθαι· ἔργῳ δηλῶσαι βουλόμενος, ὅτι μαρτύριον αὐτοῦ καὶ στήλη Ἰωσὴφ ἐτύγχανε, καὶ καθάπερ ἐκεῖνον, οὕτως καὶ αὐτὸν ἐξ ἐπιβουλῶν ἐπιβου καὶ διεδέχοντο. Αποθανόντος Ηρώδου, ὅστις αὐτὸν ἀνα ελεῖν ἐπεχείρησεν· ἐπανελθὼν γὰρ ἐξ Αἰγύπτου ἐν τῇ Γαλιλαίᾳ διὰ τὸν φόβον Αρχελάου κρύπτεται, ὡς καὶ τούτου μετὰ τὸν Ἡρώδην ἐπιβουλεύειν μέλλοντος. σε. Ποῦ καὶ πότε; Ηνίκα πάντως πρὸς Μωϋσῆν Ελε γεν· Ἰδὼν εἶδον τὴν κάκωσιν τοῦ λαοῦ μου τοῦ ἐν Αἰγύπτῳ, καὶ τῆς κραυγῆς αὐτῶν ἀκήκοα ἀπὸ τῶν ἐργοδιωκτῶν αὐτῶν. Οἶδα γὰρ τὴν ὀδύνην αὐτῶν, καὶ κατέβην ἐξελέσθαι αὐτούς· Επήκουσά σου ἐν ἀποκρύφω καταιγίδος. Ὅτε ἐπὶ τὸ Σιναίον κατήλθεν ὄρος, καὶ νεφέλη γνοφώδης τὸ ὄρος ἐκάλυψεν (ἡ τοιαύτη δὲ νεφέλη καταιγὶς ὀνομάζεται), τότε αὐτῶν ἐπήκουσε, Τί λεγόντων; Τοὺς λόγους οἷς ἐλάλησε Κύριος ποιήσομεν, καὶ ἀκουσόμεθα. Ἀλλὰ μικρὸν ὕστερον ψευδομένους κατέλαβε· τὰ γὰρ ἑξῆς τοῦτο σαφῶς κα ρίστησιν. Εδοκίμασα σε ἐπὶ ὕδατος ἀντιλογίας. Ενθὰ τὸν Θεὸν ὁδεύοντες ελοιδόρησαν, καὶ πολλῶν ση μείων ἔμπροσθεν ἀπολαύσαντες, ἀμνημονήσαντες πάνε των, πρὸς Μωϋσέα ἔλεγον· “Οφελον καὶ ἀπεθάνομεν τῇ ἀπολείᾳ τῶν πατέρων ἡμῶν ἐναντίον Κυρίου, καὶ ὅσα τούτων ἔχεται, τὴν τῶν Ἰουδαίων βλασφημίαν γνωρίζοντα. Τούτοις διάψαλμα τοῖς στίχοις ὁ ψαλμῳδὸς ἐπήγαγεν, οὐχ ἁπλῶς, οὐδὲ μάτην, ἀλλ᾽ ἴσως μὲν πρός τινα καιρὸν τὴν προφητείαν ἀναπαύσας· τὸ δὲ ἀληθέστερον, ἐπειδὴ τὸ τοῦ Χριστοῦ σαφῶς εἰσήγαγε πρόσωπον. "Ακουσον, λαός μου, καὶ διαμαρτύρομαί σοι. Εἰ βού λει κληθῆναι λαὸς Θεοῦ, ἄκουσον αὐτοῦ τῆς ἐντολῆς, ἵνα κτήσῃ τὸ μέγα τοῦτο καὶ ἀξίωμα. Πλὴν ἰδεῖν ἄξιον, τίνα καὶ ποῖα διαμαρτύρεται. Ισραήλ, ἐὰν ἀκούσῃς μου, οὐκ ἔσται σοι θεὸς πρόσφατος, οὐδὲ προσκυνήσεις θεῷ ἀλλοτρίῳ. Ἐγὼ γὰρ εἰμι Κύριος ὁ Θεός σου ὁ ἀναγαγών σε ἐκ γῆς Αἰγύπτου. Τὸ, Ἐὰν ἀκούσῃς μου, τούτου χάριν προσέταξεν, ἵνα δείξῃ προειδώς μὲν αὐτῶν τὴν παροινίαν, οὐ μὴν διὰ τοῦτο ἀναιρῶν αὐτοῖς τὴ μεταθέσθαι. Ἐξῆν γὰρ, εἴπερ ἐβούλοντο· καὶ ἡ τοῦ Θεοῦ πρόγνωσις οὐ βλάπτει τὴν μετάνοιαν, ἐπειδὴ καὶ τοῦτο προγινώσκει, ὅτι καὶ τοῖς ἁμαρτωλοῖς ἔξεστι μεταθέσθαι, εἰ βούλοιντο. Πλὴν ἀλλὰ τι καινὸν καὶ μυστηριώδες ὁ προφήτης αινίττεται· ἡ Θεὸς δὲ διὰ τοῦ προφήτου μᾶλλον. Τί γὰρ τὸν τῶν Ἰου δαίων λαὸν διαμαρτύρεται; "Οτι ἐὰν αὐτοῦ ἀκούσῃ. Αὐτοῦ, τίνος; Οὐ μαρτύριον ἦν ὁ Ἰωσήφ, οὗ αἱ χεῖρες ἐν τῷ κοφίνῳ ἐδούλευσαν· οὐκ ἔσται ἐν αὐτοῖς θεὸς πρόσφατος, οὐδὲ θεῷ ἀλλοτρίῳ προσκυνήσουσιν. Οὐκ εν γὰρ ὁ Χριστὸς πρόσφατος θεός, οὐδὲ ἀλλότριος· αὐτὸς δὲ ἦν ὁ ἀναγαγὼν αὐτοὺς ἐκ γῆς Αἰγύπτου, αὐτὸς ἦν ἀπ' ἀρχῆς, αὐτὸς καὶ μετὰ ταῦτα, ὡς διὰ τῆς Ἡσαΐου προφητείας ἐδήλωσε· φησὶ γὰρ, Ἐγώ εἰμι θεὸς πρώτ τὸς, καὶ οὐκ ἔστιν ἄλλος πλὴν ἐμοῦ. Σωτὴρ δὲ χωρίς πάσης ἀντιλογίας ὁ σαρκωθείς, ἵνα σώσῃ τὸ γένος τὸ ἡμέ τερον, λέγεται. [] Πλάτυνον τὸ στόμα σου καὶ πλη ρώσω αὐτό. Διὰ τί μὴ τὰ ὦτά φησι, μηδὲ τὴν καρδίαν, ἀλλὰ τὸ στόμα; Ἐπειδὴ ἄρτος ζωῆς ὁ Λόγος ὁ καταβὰς ἐξ οὐρανῶν ἐχρημάτιζεν· ὃν εἴ τις τὸ στόμα διὰ τῆς εὐγνωμοσύνης πλατύνας ἐδέξατο, πλήρης Θεολογίας ἐγίνετο. Καὶ οὐκ ἤκουσεν ὁ λαός μου τῆς φωνῆς μου, καὶ Ἰσραὴλ οὐ προσέσχε μοι. Οὐδὲ γὰρ διδάσκοντος ἢ εὐαγγελιζομένου ἀκοῦσαι ἐκαρτέρησαν, οὐδὲ θαυματουργοῦντι προσέχειν ἠβουλήθησαν· ἐβάρυναν δὲ τὰ ὦτα αὐτῶν, ἵνα μὴ τοῦ Κυρίου τὰς ἐντολὰς ἀκούσωσιν Εκάμμυσαν τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτῶν, ὡς Ἡσαΐας ἔλεγεν, ἵνα μὴ τὰ σημεῖα θεάσωνται. Τί τοίνυν ἀντὶ τού των πεπόνθασιν; Καὶ ἐξαπέστειλα αὐτοὺς κατὰ τὰ ἐπιτηδεύματα τῶν καρδιῶν αὐτῶν· πορεύσονται ἐν τοῖς ἐπιτηδεύμασιν αὐτῶν. Ἐπιτηδεύματα καρδιών τὰς ἐννοίας τὰς ποικίλας λέγει, καὶ τὰς μεθόδους τῶν λογισμῶν, οἷς ὁ τῶν Ἰουδαίων λαὸς ἐπιβουλεύων τῷ Κυρίῳ ἐκέχρητο, ἡνίκα ἔλεγον· Τί ποιήσομεν, ὅτι οὗτος ὁ ἄνθρωπος πολλὰ σημεῖα ποιεῖ; ᾿Εὰν ἀφώμεν αὐτὸν οὕτως, πάντες πιστεύσουσιν εἰς αὐτὸν, καὶ ἐλεύσονται οἱ Ρωμαῖοι καὶ ἀροῦσιν ἡμῶν· καὶ τὴν τόπον καὶ τὸ ἔθνος. Κατὰ τοῦτο τοίνυν τὸ ἐπιτήδευμα, καὶ κατὰ ταύτην τὴν βουλήν, ἐξαπεστάλησαν καὶ ἐπορεύθησαν· Ρωμαίοι γὰρ αὐτῶν καὶ τὴν πόλιν καὶ τὸν τόπον παρέλαβον, αὐτοὶ δὲ αἰχμάλωτοι ᾤχοντο. Εἰ ὁ λαός μου ἤκουσέ μοι, Ισραὴλ ταῖς ὁδοῖς μου εἰ ἐπορεύθη· ἐν τῷ μηδενὶ ἂν τοὺς ἐχθροὺς αὐτῶν ἐτα πείνωσα, καὶ ἐπὶ τοὺς θλίβοντας αὐτοὺς ἐπέβαλον ἂν τὴν χεῖρά μου. Θρηνεῖ τὸν τῶν Ἰουδαίων λαὸν, ὅτι Θεοῦ νομοθετοῦντος οὐκ ἤκουσεν, ὅτι ταῖς ὁδοῖς αὐτοῦ οὐκ ἐπορεύθη τοῦ ἀπλανοῦς καὶ σώζοντος· οὐδὲ τοὺς ἐχθροὺς αὐτῶν συνεχώρησε ταπεινωθῆναι τοὺς δαίμονας. οὐδὲ ἐπὶ τοὺς θλίβοντας αὐτοὺς ἐπιβληθῆναι τὴν τοῦ Θεοῦ χεῖρα. Επέβαλε μὲν ὁ Θεὸς τὴν ἑαυτοῦ δεξιὰν ἐπὶ β'.Γλῶσσαν ἣν οὐκ ἔγνω ἤκουσεν. Ποίαν; Τὴν τῶν συκοφαντούντων, ἐρεῖς· ταύτην γὰρ οὐκ ἔγνω· οὐκ ἀγνοῶν, ἀλλ' ὡς τὸ ψεῦδος εἰς ὦτα μὴ θέμενος· [] Θεοῦ γὰρ τὸ τοιοῦτον ἀλλότριον. Ἀλλ' ὅμως ἐπειδὴ γέγονεν ἄνθρωπος, ἐν τῷ κρίνεσθαι, τῶν συκοφαντούντων ἀναγκαζόμενος ήκουεν. "Ην δὲ καὶ τοῦτο τῷ Ἰωσὴφ μαρτύριον, ἐπειδὴ καὶ αὐτὸς λεγούσης τῆς Αἰγυπτίας ήκουσε· Κοιμήθητι μετ᾿ ἐμοῦ· οὐ μὴν ἔγνω της λεγούσης τὴν γλῶσσαν· οὐδὲ γὰρ συγκατέθετο. Απέστησεν ἀπὸ ἄρσεων τὸν νῶτον αὐτοῦ· οὐκ ένω τοφόρησε, φησί, τῇ ἁμαρτίᾳ· λέγει γὰρ ἄρσεις τὰ τῶν ἁμαρτημάτων φορτία, ὧν ὁ Δαυὶὸ τὸ βάρος αινιττόμενος ἔλεγεν· Ωσεί φορτίον βαρὺ ἐβαρύνθησαν ἐπ' ἐμέ ἀλλ' ὁ μὲν Ἰωσὴφ τῆς μοιχείας, παντελῶς δὲ ἁμαρτίας ὁ Χριστὸς ἀπέσχετο· Αἱ χεῖρες αὐτοῦ ἐν τῷ κοφίνῳ ἐδούλευσαν. Ἐδούλευσεν ὁ Χριστὸς ἐν τῷ παρόντι βίῳ, ὃς δὴ καὶ κόφινος δικαίως ονομάζεται, ἐπειδήπερ ἐν αὐτῷ πάντα τὰ ἀγαθὰ καὶ κακά, καθάπερ ἐν τῷ κορίνῳ σωρεύσαντες, φέρομεν ἐπ᾽ ὤμων, ὅταν ἐντεῦθεν οδεύσωμεν. "Ομα τοίνυν της προφητείας τὸ ἀκριβές, καὶ θαύμαζε πῶς περὶ τοῦ νέου Ἰωσήφ φησί, τοῦ Χριστοῦ Απέστησεν ἀπὸ ἄρσεων τὸν νῶτον αὐτοῦ· ἐπειδὴ ἁμαρτίαν οἰκείαν οὐκ ἐβάστασεν, τὰς χεῖρας δὲ αὐτοῦ ὅμως ἐν τῷ κοφίνῳ ἐδούλευσε του παρόντος βίου· τὸν γὰρ κόφινον τῶν ἡμετέρων ἁμαρτημάτων βαστάζων ἐδούλευσε. Πλὴν ἀλλὰ πολλῇ μεταβάσει προσώπων κατά τὴν νῦν ψαλμῳδίαν ὁ προφήτης ἐχρήσατο. Ανω γὰρ πρὸς τινὰς νενικηκότας, καὶ διὰ τοῦτο καιρὸν ἔχοντας ἑορτῆς διαλέγεται· ἐκεῖθεν μεταβὰς εἰς τὸν Ἰωσὴφ τὸν λόγον καὶ τὴν εἰκόνα τὴν τοῦ Χριστοῦ μετέθηκε· νῦν δὲ σαφῶς πρὸς τὸν λαὸν τὸν ἐξ Ἰσραὴλ ἀποτείνεται· φησὶ δὲ οὕτως· Ἐν θλίψει επεκαλέσω με, καὶ ἐδυσάμην
col. 731–732page 3 of 3

inimicos tribulantes, illosque sub conspectum non ca dentes humiliavit; sed non Jud:eorum causa: cornu namque dæmonum etiamnum super illos exaltatur; sed in nostrum gentium gratiam humiliati sunt, qui ipsis servitutem negavimus, eorumque cultum destru ximus. Quamobrem iratus Judæis Deus ipsos inimicos sibi statuit, ut sequentia declarant: 16. Inimici Do mini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. Inimici, quinam? De quibus Paulus dicebat: Inimicos crucis Christi, quorum finis interitus (Philip. 3. 18. 19). Ideoque tempus eorum, id est, ultionis ipsis inferen de, in futuro sæculo fore comminatus est. In quo au tem mentiti sunt? Quia ipse ad illos, ut ad propria venit, Et sui eum, ut ait Joannes, non receperunt (Joan. 4. 11). 17. Cibuvit eos ex adipe frumenti, et de petra nelle saluravit eos. Ipsis hoc exprobrat narrans quibus affecti beneficiis, ingrati manserint, per sensibilia sp ritualia subindicans. Frumenti enim adipem legem vocat, ob spiritum inhabitantem in litera: quapropter in alio Psalmo ait, Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te (Psal. 147. 3. [14]). Quodnam illud sit in sequentibus docet: Qui emittit eloquium suum terræ (Ibid. v. 4. [15]). Mel namque ex petra prophetas appellat: quoniam a Christo, qui petra est, prophe tiam habent, qua ipsos satiavit Deus, non prophetam unum dans aut alterum, sed multos in multis genera tionibus. 1. Intellectus Asaph. Psalmus LXXXI. Brevis est inscriptio Psalmi: hoc enim habet argu mentum adhortationem ad justitiam et reprehensio em, quod his non adhæreant. Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat. Magna hæc est Dei erga nos liberalitatis demonstratio, quia suam ap pellationem opificio Opifex indidit. Et ipse Deus per excellentiam dictus, hanc gratiam quibusdam conces sit, ut similiter vocarentur; iis nempe qui principatus diguitatem secundum zelum Dei omnium principis habent, et servant. Quamobrem nunc deos illos e populo qui præeminebant appellavit, de quibus etiam Moyses dixit: Diis non maledices, et de principe populi tui non male loqueris (Exod. 22. 28). Verum ex illis eos qui veraces sunt, et qui dignitatem suam non ementiuntur, quique prophetiæ, aut sacerdotii, aut ducum exercitus dignitatem obtinent, tanto dignatur honore, ut stet in illorum synagoga, quemadmodum ait psalmista; eos autem qui sibi præstito honore in digna fecerant, in medio dijudicat, hoc est, in con spectu omnis creaturæ, dignitate et habitu prorsus denudans eos, et traducens, quia cum imperare de buissent, ipsi contra nequitia imperio se subjecerunt; quos propheta modo corripit, modo hortatur in se quentibus. 2. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Pulchre illud, Usquequo, præmi sit, ostendens illos in iniquitate diu persistere, et Dei tolerantiam non persentiscere; ac nullo modo cogi tant tempus transire atque prætercurrere, quo elapso iniquos ultio invadet: quapropter judicant iniquita tem, et facies peccatorum sumunt, cum oporteret Dei sententiam ubique stare, qui justitiam desiderat, ideoque in singulis judiciis faciem suam repræsentat ita ut Moyses dicat: Non accipies personam in judi cio, quia Domini est judicium (Deut. 1. 17). Cur au tem ait, Faciem peccatorum sumitis? Quia omnis qui justitiam corrumpere studet, et judicium adversus proximum ferri satagit, vere peccator est, licet justi speciem præ se ferat. Diapsalma induxit, quia repre hensionem in consilium mutat. 3. Judicate pupillo et mendico, humilem et pauperem justificate. Non dicit, Judicate justo, neque prophetæ, neque sacerdoti, de quibus Deus ita præcipit: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. 104. 15). sed Pupillo dicit, mendico, humili, pauperi. Quare? Quia illis quidem injuriam accipere convenit, quem admodum Paulus dicit: Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini (1. Cor. 6. 7)? His vero intolerabile est injuriam pati, ob instan tem ex ætate aut ex pauperie infirmitatem: quam obrem illis legislator vehementius patrocinatur. 4. Eripite pauperem, et egenum de manu pēccatorīs liberate. Quasi de feris agrestibus, de iis qui injustitia et ava ritia delectantur, loquitur, quapropter alibi ait: In sidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua: insidia tur ut rapiat pauperem (Psal. 10. 9). Itaque qui men dicum servat, pastoris dignitatem atque pretium re fert; pastoris, inquam, illius, qui semetipsum tradens pro nobis ex spiritualibus nos feris eripuit; qui an tem rapit et devastat, inter feras numeratur. Ut autem in nobis injuria affectorum patrocinium adaugeat, ad didit, De manu peccatoris liberate, ut ad defensionem festinemus, si quando videamus injuriam inferentem infirmum, et sine commiseratione esse. Infirmus quippe est peccator, utpote qui in Deum impingat; sine commiseratione autem, quia ne sibi quidem par cit, nedum alteri. 5. Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Quid nescierunt? Præsentis vitæ statum fluxum, humanæ vitæ instabilitatem; quia agros agris, domibus domos adjungunt, sæpeque hære inimicis suis accumulant. Quid autem non intellexe runt? Ipsos circa minima occupatos, majoribus sese fraudare; quapropter in tenebris nequitiae ambuland, ad lucem accedere crubescentes: Omnis enim qui mola agit, odit lucem (Joan. 3. 20), ut Paulus dicit. Ideo etiam fortasse objurgat illos, quod in tenebris amība. lantes, nescierint neque intellexerint id quod sequitur. Quodnam illud? Audi: Moveantur omnia fundamenta terræ. Quod si fundamenta terræ moventur, quomodo poterunt in illa manere? His ita se habentibus cur fratrem fraudamus, cur egenum comedimus, cum nullus hinc nobis fructus oriatur? 6. Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. 7. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Quando nam omnes esse deos et filios Altissimi declaravit? Non enim amplius de principibus tantum, sed de toto genere humano loquitur. Certe quando hominem efformavit Deus, dignitatis talem definitionem de dit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudi nem nostram; et dominentur omnibus piscibus ma ris, et volatilibus cæli, et jumentis, et universæ terræ, et omnibus reptilibus (Gen. 1. 26). Quod si custodis sent, nec inobedientia Dei imaginem prodidissent, non morte damnati fuissent. Contumelia enim in Deum est ejus majestatem ignorare, et eadem pati quæ dia bolus. Quamobrem ait, Sicut homines moriemini, ostendens humanam passionem esse mortem. Atta men licebat non mori, si Dei legem ab initio servas semus; nostra quippe natura utrunque habuisset. Sicut unus, inquit, de principibus cadetis, diabolum subindi cans, qui principis potentiam inter angelos sortiebatur quamobrem ait Paulus: Non est nobis colluclatio ad versus sanguinem el carnem, sed adversus principatus el potestates (Ephes. 6. 12); inflatus autem et majora appetens, decidit. Idipsum homini contigit; cum au disset enim hæc serpentis verba: Scit enim Deus quod quacumque die comederitis ex eo, scilicet ligno, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum el malum (Gen. 3. 5): inobedientie se dedidit, unde necessario sequutum est eum in ruinam morbo animi sui debitam decidisse. 8. Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. Non præsentem igitur hereditatem, sed futuram propheta subindicat ideo Deum rogat ut surgat, et judicet terram, videlicet hominem: cum surrexerit autem in omnibus gentibus hereditabit. Omnibus quippe con gruentem dat sortem; aliam humilibus, aliam tempe rantibus; hanc beneficis, illam mochis, aliam super bis, aliam avaris: gentes quippe in præsenti non linguarum, sed vitæ diversitatem vocavit. 1. Canticum Psalmi ipsi Asaph. LXXXII. 1. Jure canticum et Psalmum præsentem narratio nem appellavit: quoniam prophetiæ, quam plerumque Psalmuin appellat, canticum triumphale contra quos dam inimicos admiscuit. 2. Deus, quis similis erit tibi? Hoc propheta dicit, non interrogans (stulta enim in

Continue reading PG 55: Psalmus LXXXI →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View