etiam naturæ jura ignorantes: filios quippe et filias nostras dæmoniis immolavimus. 16. Et respice in ser ros tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. Vides rursum quomodo orationem resumpsit? Quid vero precatur? Ut Deus nos et opera nostra respiciat. Re spiciet autem nos, et ut proprios servos habebit, cum jus legi (hoc enim servorum proprium est) obse quentes fuerimus; tunc nos et opera nostra, utpote bona, respicere dignabitor. Diriget autem nos et fi lios nostros carnales, imo etiam spirituales, utpote qui a bonis bona didicerint, videns eos Dei dire ctione dignos esse. 17. Et sit splendor Domini Dei no stri super nox, et opera manuum nostrarum dirige super nos. Si splendore Dei, illustratione videlicet Spiritus sancti, dignemur, cujus consortes sancti suum et ipsi splendorem habuere: ait enim: In splendoribus san clorum tuorum; ex utero ante luciferum genui te (Psal. 109. 3): Opera manuum nostrarum, seu actio nes, super nos, id est pro nobis, a Deo diriguntur, sic secundum legem ab ipso dispositar, ita ut nobis dicatur id quod apostolis dictum fuit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est (Matth. 5. 16). Et opus manuum nostrarum dirige. Nam eleemo. synam psalmista subindicat: ipsa enim est opus exi mium manuum nostrarum; ideoque ex multis operi bus quæ in præcedentibus versibus memoravit, illud delegit, ut propriam dignitatem eleemosynæ tribue ret, quam si exerceamus non modicum carpimus lu crum, misericordiam scilicet Dei ejusque indulgen tiam: nam Beati misericordes, quoniam ipsi misericor diam consequentur (Matth. 5. 6). Laus cantici Davidi; sine inscriptione apud Hebræos. Psalmus xc. 1. Alii interpretes Psalmum hunc sine inscriptione habent. Cæterum non ideo negligenda inscriptio est; verum illi hærere convenit. Est enim Septuaginta interpretum, qui mutuo consensu rem sibi a Spiritu suppeditatam declaraverunt, quo ducti præsentem Psalmum laudem cantici Davidi necessario inscripse runt. Hanc enim ejus melodiam diligenter admodum considerare oportet, utpote quæ magna et mirabilia complectatur. 1. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. Adjutorium Altis simi sunt ejus leges, quæ datæ sunt in subsidium nostrum contra inimicos invisibiles. In hoc igitur ha bitat, qui secundum ejus scopum vitam instituit. Hic In protectione Dei cæli commorabitur; in futuro scilicet: contubernalis enim erit Deo, et in eodem habitaculo cum cæli Opifice commorabitur; sive ab ipso Deo, non ab aliquo opificio protegetur. 2. Dicet Domino Susceptor meus es el refugium meum, Deus meus, el sperabo in eum. Merito certe; nam qui se cundum præcepta Dei versatur, ille ut sperans in il lum confidenter agit, et protectorem eum obtinebit, cum stabit contra spirituales hostes; sin infirmus fuerit, id non evenit quod Dei protectio superetur, sed quod ipse per ignaviam suam se debiliorem reddide rit. Dicel Domino: Refugium meum es tu. Non aber raris, si id dicas, de præcedenti vita confisus. 3. Quo niam ipse liberabit me de laqueo venuntium, et a verbo tumultuoso. Laqueus venantium, quin etiam verbum tumultuosum, est consilium omne ad mala inducens, et deceptorum animos voluptatibus foedans, et hoc modo instituens. Ab hoc consilio nos liberat Deus, quando ad eum confuginius: tunc enim non ultra vo luptatibus irretiri possumus, compertum habentes mundana omnia cum Deo comparata, nullius pretii esse. 4. Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Cur propheta ex sua persona prius lo quutus, nunc alterum alloqui videtur, nisi quia ea, quæ nunc dicuntur, ad populum gentilium dirigun tur, quem instituit quo pacto tyrannidem usurpantes dæmones superare valeat? Et quod illi commilitium Deus promittit? Primum, inquit, a lege et prophetis he quippe sunt Dei scapulae, quoniam in illis, cea in scapulis propriam cognitionem deposuit in illis obunibrat cum qui ad se accedit, non sinens cum ab æstu diabolico aduri. Quamobrem Paulus apostolus umbram legis commemorat (Hebr. 10. 1). Penna sunt Evangelia: nam qui secundum illa vitam insti tuit, quasi alatus a terra in cælum sublimis agitur. Ab his itaque sperandum, seu tali in Deum spe in structum esse oportet, ut evangelica dege jubetur, ita ut non speretur in Deo et mainona, sed in Deo tan tum (Luc. 16. 13): sic enim nullo modo vel a sensibi libus vel a spiritualibus inimicis lædi poterimus. 5. Scuto circumdabit te veritas ejus. Scutum firmum non mentientis est veritas: veritas autem Dei est Christus, ut sæpe diximus: hujus scutum est crux, qua circummuniti omnia bella confidenter adimus, omnes inimicos profligamus: ut indicant ea quæ se quuntur. Non timebis a timore nocturno, 6. a sagilla volante in die. Timor nocturnus est voluptatum car nis: in tenebris enim maxime irruit: sagitta volans in die, est avaritia: hoc enim tenipus ipsis opportu num est ad volatum, nempe ad orationem. Utrumque tamen in dæmonum incursu intelligas oportet: hi quippe noctu nos terrere solent, cooperantibus tenie bris ad terricula; per diem autem volant; sunt enim aerei; neque quiescunt, sed ins'ar sagittarum incan tos et armis nudatos invadunt. negotio perambu lante in tenebris, a ruina et dæmonio meridiano. Vides etiam superiora de dæmonibus dicta fuisse? Quorum quia multæ sunt differentiae (multæ quippe fallacia species discurrunt), negotio, inquit, perambulante in tenebris, id est, a quocunque in tenebris agente iterque faciente. Hoc enim cum generaliter dixerit, adversarias potestates commemorat, quæ in tenebris gaudent, et ob nequitiam nullum cum die habent commercium: quapropter in tenebras exteriores ab ducendæ sunt: imo etiam per meridianum diei tem pus insequi solent: eo quippe tempore plerique ho minum quiescere solent. Cum autem fures sunt et latrones, frequentiores hominum conspectus fugiunt, imaginis nostræ dignitatem reveriti: quapropter plurimum circa monumenta, et cœnosa desertaque loca versantur. Ideoque circa meridien nos adoriri et invadere tentant. 7. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropin. quabit. Arma justitiæ dextra et sinistra Paulus aposto lus nos docuit: gloriam et ignobilitatem, infamiam et bonam famam, et cætera (2. Cor. 6. 7. 8). In bis adversarie potestates debellate cadunt: sed a sini stris pauciores, a dextris plures. Quamobrem, Al tere tuo, quo sinistrum latus hic propheta intelligit, quo pacto illud a dextro distinxit, millia hostium casura dicit; a dextro decem millia. Ne vero mire ris initium namque dæmonum lapsus sunt sancio. rum ærumnæ: martyrum videlicet, eorumque qui martyrum certamina amulati sunt. Erumnæ et cru ciatus a sinistris constituti sunt: hinc eos qui a dex tris ceciderunt enumerat. ut 2. Veruntamen plurimæ idolorum potestates per honores eorum, qui Christi cultores fuerunt, destre ctæ sunt. Sic plagam et destructionem inimicorum sine labore confectam dicit; ita ut ne quidem ause sint ad nos accedere, ut nobiscum stataria pugna di micarent. 8. Verumtamen oculis tuis considerabis, d retributionem peccatorum videbis. Etsi procul, inquit, et invisibiliter pugnent, utpote invisibiles, altamen erecta adversus cos tropa ipsis oculis videbis, ac it cem illis ab iis quos deceperant redditam. Nam qui prius idola fabricabantur, nunc idola destruunt; qu prius templa exædificabant, nunc illa incendunt; qui prius opera manuum suarum deos faciebant, nune lua nibus suis illos dejiciunt. Quomodo autem hæc facia sint audi; nam propheta respondens humani generis personam suscepit: 9. Quoniam tu, Domine, spes mes. Grai animi simul et veritati consona sunt verba. El enim per spem in Deum bellum adversus principatus, potestates et mundi rectores tenebrarum (Ephes. 6. 12) recte gessimus, neque alio modo potuissemus, nos carnales, incorporeos vincere. Altissimum posuisti
Dedi cor meum in omne opus, quod efficitur sub sole (Eccle. 8. 9). Opera manuum Dei nos ipsi sumus. Ma nus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me, ait ipse in alio Psalnio (Psal. 118.73). Ait quoque Isaias: Et nunc, Domine, pater noster es tu: nos vero lutum, et tu for malor noster: opera manuum tuarum omnes nos sumus (Isai. 64. 8). In creaturis ergo lætamur, ut qui illis fruamur: in nobis ipsis exsultamus; id quod amplius est quam lætari; et jure quidem: quia cum lutei si mus, tanta possessione fruimur; insuperque Opificis filii vocamur. 6. Quam magnificata sunt opera tua, Domine nimis profunde facia sunt cogitationes tuæ. 2. Magnificata sunt opera Dei, non quod ipsa ma gnitudine creverint, sed quod nos in eorum cognitione profecerimus, eorumque magnitudinem, quantum li cet, capere valeamus; imo potius cognoscere potuc rimus illa esse incomprehensibilia. Imo et cogita tiones ejus, id est ejus circa nos consilia, quibus nostra dispensat, nobisque consulit, in tantum profunda facta sunt, ut Paulus dicat: O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus (Rom.11.33)! Sed quemadmodum justi ideo Deum celebrant, ipsumque supra modum admirantur: ita peccatores stulte co gitant de illis, imo ignorantia per stultitiam parta in ca impingunt; quod declarat id quod sequitur: 7. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. Stulti enim est non cedere sapientie Dei, neque nosse illum omnia cum justitia gubernare, et cuni aquitate administrare, et utiliter dispensare, etiamsi nos rerum quæ fiunt causas ad tempus ignoremus. Unde tamen insipientibus accidat ut impingant, postea declarat. 8. Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut in tereunt in sacculum sæculi. Peccatorum enim exortus temporaneum habet decorem.. Exortum autem ipsum vocat non ob splendorem; sed ut discas ipsum infor tunia subsequi. Decipit stultos et insipientes, ac de Deo ut sine providentia mundum relinquente cogitationes immittit; nec secum reputant, peccatores etiamsi ex oriantur, ita oriri, ut, tamquam fœnum, statim atque floruerint marcescant. Verumtamen eorum prosperi tatem suspiciunt omnes qui operantur impietatem. Se enim confidere demonstrant: fiducia vero illis æternam parare perniciem deprehenditur: in malis enim confi dere pejus est, quam illa operari. 9. Tu autem Altis simus in sæculum, Domine. Sæpe diximus sæculum præsentem vitam ab hoc maxime propheta appellari in quo dicit Deum esse Altissimum, id est, incompre hensibilem illud enim per altitudinem subindicatur semper quidem, nunc vero magis. Nam in futuro, etsi non in totumi, multum tamen, si comparatio fiat cum præsenti cognitione, judicia Dei comprehende mus. Quapropter Paulus dicit: Ex parte cognosci mus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut cognitus sum (2. Cor. 13. 9. 10. 12). 10. Quo niam ecce inimici tuì, Domine, quoniam ecce inimici qui peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. Ideo, inquit, nunc non possumus Dei judicia comprehendere: quia inimici ejus, scilicet peccatores, in futuro sæculo peribunt: et tunc omnes qui operantur iniquitatem disperguntur; ita ut nunc ipsis congregatis et stantibus, necdum debitam pec catoribus perniciem sortitis, quidam eos decipiant, quasi non pœnas sint daturi, quibus vel in hac vita jam non levis ultio adsit, quod Dei inimici appel Tentur; maximaque instet comminatio, ipsos non modo perituros, sed etiam dispergendos esse. Fru stra igitur sibi cognationes et amicitias in malitia congregant, ignorantes nihil horum diu stare posse, Deo omnem iniquorum cœtum dissipante. 11. Et ex altabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia pingui. Unicornes sunt josti, sed Christus maxime, qui uno cornu cruce contra ad versarias potestates usus est. Hic nobis cornu de dit fidem in ipsum, qua contra omnes stemus: quod cornu dominico cornui, nempe cruci, congrnen tem altitudinem habet. Quemadmodum enim crus per passiones celebrata fuit, sic etiam piorum fides per ærumnas et persequutiones gloria afficitur. Quin etiam senectus nostra, id est, extrema ætas in mise ricordia pingui exaltatur. In novissimis enim tempo ribus qui nostri largiter et liberaliter miseretur advenit, ut peccatores et publicanos in regnum suum vocaret. 12. Et respexit oculus meus in inimicos meos; et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. Qu'a dæmonas inimicos esse nostros sermo srpe declaravit, respexit oculus noster in ipsos, ido lorum ruinam contemplans, templorum incendia ararum destructionem, quibus nos ad mortem cepe rant. Auris nostra audivit, quæ contra eos eventura esse Jesus comminatus est; sic autein ca respexinus. Quarnain autem illa sunt? Nempe igem æternum paratum esse diabolo et angelis ejus (Matth. 25. 41 ). Pulchre autem illos insurgentes vocavit, ostendens nos ab eis tantum differre, quantum a famulis heri. Verum si ignavi fuerimus, videntes nos infirmos et dormientes in nos insurgunt velut famuli in heros infirmos, somno deditos. 13. Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani mul'iplicabitur. 3. Non frustra justum palmæ comparat, sed quia parva ejus pars sub terra est, totum autem super terram, fructusque ejus ob ascendendi difficultatem et sublimitatem non potest a feris decerpi. Ad hæve vero palma nihil abjectum et contemnenduin habet, sed omnia utilia sunt: quæ singula si ad justum re feras, quam germana et invariabilis sit hære imago miraberis. Quinetiam rami palmæ certantibus et cur rentibus in symbolum victoriæ dantur: itaque in futuro sæculo non alio modo, quam per justitiam, coronari possumus. Quamobrem dicebat Paulus: In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Do minus in illa die, justus judex (2. Tim. 4. 8). Cur an tem, dices, Sicut cedrus in Libano multiplicubitur? Quoniam Libanus ob infructuosam cedri naturam, gentium symbolum et figura est: attamen in gentibus etiam Dei justitia multiplicatur. Nam multi quidem prophetæ, multiqne patriarchæ, et alii deiſferi justique viri ex Israele prodierunt; at eorum numerum supe rarunt martyres, illi qui ex gentibus exhibiti sunt, in quibus justitia Dei in multitudinem accrevit. Verum quomodo in multitudinem accreverit, ex sequentibus disce. Vel quod palma florem habeat album, et ſrn ctum suum, quamdiu immaturus est, occultum ser vat; cum autem illum comedi vult, tunc profert sic justus primo virtutes occultat; sed cum ilke ad perfectionem venerint, ipsæ sese produnt. 14 Plan tati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri flore bunt. Pro illo, Plantati, reliqui interpretes Trans plantati ediderunt; ita ut manifestum sit, non cedros quaslibet, sed eas quæ ab errore transplantatæ sunt, in domo Dei esse: de quo Paulus ait ad Timotheum scribens: Ut scius quomodo oporteat in domo Dei ver sari, quæ est Ecclesia Dei viventis (1. Tim. 3. 15). Vel quia Libanus, cum sit mons idololatriæ deditus, donec habet in se cedros, e a Scriptura vituperan tur: cum autem illæ ad structuram sancti Templi translatæ sunt, tunc laudat ipsas. Salomon enim ex eis quasdam sumpsit ad structuram templi Domini. In atriis domus Dei nostri florebunt; videlicet in Ec clesiis particularibus. Nam Ecclesiam Dei generaliter sumptam domum Dei appellavit: vel etiam domus Dei lex est in quam gentes ex iniquitate apud ipsas vigente transplantatæ, in atriis Dei, nempe in prace ptis floruerunt et fructum tulerunt. 15. Adhuc mal tiplicabuntur in senecta pingui. Res eorum prosperæ, inquit, non sunt temporaneæ. Ne quis boc de genti bus postquam floruerint suspicetur; sed in senecta florida multiplicantur et augentur: procedente namque tempore gentium pietas multiplicatur. Et bene patientes erunt, 16. ut annuntient, quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. Viden' quomodo Benc