exstlil otio frueretur hanc suscepisse operam: sed hæc omnia incerta sunt, nec nisi augu rando proferri possunt. Cur autem imperfectum opus remanserit, quis vel conjectura assequi possit? Quæ super sunt autem ad medium tantum capitis octavi pertingunt. Ubi animadvertas velim, illam in capita divisionem,quæ in hisce Commentariis observatur, a quodam nupero, secundum divisionem hodierne Vulgatæ nostræ invectam fuisse. Priscis enim temporibus, apud Græcos maxime, aliæ diversæque obtinebant in capita divisiones. Commentarium vero numquam a Chryso stomo perfectum absolutumque fuisse arbitror: sed cum animo perficiendi coepisset, in gruentibus negotiis alio fortasse abductus fuerit. Interpretationem porro Latinam Godefridi Tilmanni, utpote paraphrastice adornatam, ac verbis inutilibus redundantem, rejecimus, novamque paravimus. Certe is cum ratione pugnare videtur, qui Chrysostomum, quo nullus in dicendo locupletior, ita de Græcis in La tinum convertit, ut nova adhuc in interpretatione verborum redundantia compareat. Ad Homilias in Oziam et de Seraphinis nihil novi proferendum habemus, sed satis sunt ea quæ diximus in Monito, col. 93-98. Nec quidpiam suppetit circa duas sequentes homilias ad dendum iis, quæ in Monitis singularum ibidem narravimus: idipsumque dicimus de duabus Homiliis de Prophetiarum obscuritate. Commentarium in Danielem non sine aliquo scrupulo inter germana Joannis nostri opera locavimus. Dictio certe Chrysostomi est; genus interpretandi a Chrysostomi more non dis cedit sed tam compendiosam narrationem in sancti doctoris operibus vix reperias; non solet quippe ille ita jejune et exiliter disserere. Quamobrem dicamus oportet cum Cotelerio et Tillemontio, opus a Chrysostomo tentatum, non absolutum fuisse. Neque tamen talem esse hanc nostram opinionem puto, ut adimere omnem adversam suspicionem possit. In duas vero sequentes homilias, quas non ita pridem ex Manuscriptis eruerat v. cl. Ben zelius, quantum satis erat, diximus in Monitis. Hoc unum addere libet, nos priorem, quæ in ter præstantissimas numeranda, edidisse ad fidem Ottoboniani Codicis, unde ego exscripsi Romæ, qui Codex longe accuratior est Anglicano, quo usus est Benzelius. Quod spectat autem Homiliam contra Circenses ludos et theatra, qua pulchrior altera non est in Chrysostomi scriptis, quamque nunc primum a nobis erutam publicavimus, quid sen tiremus, quid de anno, imo de die qua habita fuerit statuendum putaremus, abunde diximus in Monito ad eamdem. Verum quia secundæ curæ potiores sunt, novam eamque gravissi mam difficultatem circa tempus et diem habitæ concionis ex ipsis Chrysostomi verbis oriri deprehendimus, qua de re jam nobis agendum incumbit. § II. Disquisitio circa tempus et diem quo habita fuit egregia illa Concio contra ludos Circen ses et theatra, quam nuper erutam edidimus, col. 263 et sqq. Ut intelligatur, qua in re difficultas versetur, retractanda sunt ea quæ in Monito diximus, repetenda illa quæ circa tempus et diem habitæ concionis dicuntur initio homiliæ. Jam an num unum emensus erat Chrysostomus in episcopatu Constantinopolitano, etenim annus tandem est elapsus ex quo in vestram civitatem advectus sum: cum ordinatus ergo fuisset anno 398, atque ut ait Socrates, 26 Februarii, jam secundum episcopatus annum agebat. Illo igi tur anno feria quarta hebdomadæ cujusdam irrumpente pluvia ingenti atque omnia secum trahente, et ab ore, ut ita dicam, agricolarum mensam rapiente, comatas spicas dejiciente, cæteraque omnia per humidæ materiæ copiam devastante, litaniæ et supplicationes fuere, etc. Diximus autem post Chrysostomum hæc feria quarta accidisse: ait enim, uno tantum inter posito post tantam alluviem die, ludos Circenses in Parasceve editos fuisse. In Parasceve igitur, quidam ex grege Christianorum relicta ecclesiæ concione, ad spectaculum concer tantium equorum transfugerunt, atque ita debacchati sunt, ut totam urbem vocibus clamori busque repleverint.... Ne ipsam quidem diem reveriti, in qua symbola salutis generis nostri consummata sunt. Verum in Parasceve (a), cum Dominus tuus pro orbe crucifigebatur, et sacri ficium tale offerebatur, paradisus aperiebatur, et latro in antiquam reducebatur patriam, male dictio dissolvebatur, peccatum delebatur, diuturnum tollebatur bellum, Deusque reconciliabatur cum hominibus, atque omnia mutabantur: in illa die in qua jejunare oportebat, confiteri, et gratias precando referre ei qui tot bona orbi contulit: tunc tu relicta ecclesia et sacrificio spirituali, fratrumque cœtu, atque jejunii gravitate, captivus a diabolo ad illud spectaculum abductus es. Hæc ita pathetice effert Chrysostomus, ut putaverim Parasceven illam, quam tantopere cele brat ille, esse feriam sextam hebdomadæ sanctæ, ac proinde illa omnia, quæ pluribus recenset S. antistes, in hebdomade sancta accidisse: fateorque me hanc sententiam amplexum fuisse. Verum contra illam gravissimæ insurgunt difficultates, quarum alteram primo perceptam expo sui in Monito, estque hujusmodi: In concione ait Chrysostomus, ante tres dies imber ingens. Im ber autem ille decidit feria quarta hebdomadis,quinta feria nihil memoratur accidisse, in Pa rasceve ludi equestres multos ex catholicis abduxerunt; Sabbato iidem ipsi Christiani thea trorum spectacula adierunt. Hinc vero sequi videtur hanc homiliam ipsa die Dominica habitam fuisse, inter quam diem et feriam quartam præcedentem retro numerando tres intercede (a) Hæc intelligenda esse de die veneris ante Pascha ex eo probatur, quod in illa ipsa die evenerint quæ hic memoral, et quod jejunium magnum seu quadragesimale in medio proferatur.