PG 56John Chrysostom
Preface to Volume Sixapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 5–6page 1 of 3

OPERUM QUÆ IN HOC TOMO LVI CONTINENTUR. Interpretatio in Isaiam prophetam, capita VIII. Homilia VI in Oziam seu de Seraphinis. Homilia in locum illum Isaiæ: Ego Dominus Deus feci lumen, etc. Homilia in locum illum Jeremiæ: Domine, non est in homine via ejus, etc. Homiliæ II de prophetiarum obscuritate. Interpretatio in Danielem, capita XIII. Homilia in illud Joannis: Filius ex se nihil facit, etc. Homilia de Melchisedeco. Homilia contra ludos et theatra Homilia in illud: Hoc autem scitote, etc. Homilia de perfecta caritate. Homilia de continentia. Sermones II de consolatione mortis. Synopsis Scripturæ sacræ. Homilia in natalem Christi diem. Homilia de Legislatore. Homilia in illud Matthæi, In qua potestate hæc facit, etc. Homiliæ VI in mundi creationem. Homilia de serpente. Epistola ad Theodorum Mopsuesteuum. Spuria. col. Forsitan miraberis, Lector benevole, quod, dum in omnibus tum præcedentibus tum subsecuturis S. Joan nem Chrysostomum SS. Patribus versio Latina ad textum Græcum columna ad columnam accedit, in hacce nostra ejusdem S. Doctoris editione, pagina Latina juxta Græcam paginam tantum ponatur. Hæc causa fuit et quidem unica, quod priusquam nobis in animo fuisset integram SS. Patrum Ecclesiæ Græcæ tradi tionem contexere, jam quindecim abhinc annis seorsim edideramus Latine tantum S. J. Chrysostomi opera, litterisque mandaveramus immobilibus. Res cum ita se haberent, et nec in manu esset litteras immobiles movere, neque in animo hujusce editionis mere Latinæ novem delere volumina quæ jan integre typis immobilibus mandata erant et pluris quam sexaginta millibus constiterant francis, hunc feliciter inveni mus modum, non tamen sine opera et impensa, hæc aptandi huic editioni novæ, quæ sic lingua tum Græca tum Latina ditata evadit. Ex typis MIGNE. au Petit-Montrouge.

col. 7–8page 2 of 3

exstlil otio frueretur hanc suscepisse operam: sed hæc omnia incerta sunt, nec nisi augu rando proferri possunt. Cur autem imperfectum opus remanserit, quis vel conjectura assequi possit? Quæ super sunt autem ad medium tantum capitis octavi pertingunt. Ubi animadvertas velim, illam in capita divisionem,quæ in hisce Commentariis observatur, a quodam nupero, secundum divisionem hodierne Vulgatæ nostræ invectam fuisse. Priscis enim temporibus, apud Græcos maxime, aliæ diversæque obtinebant in capita divisiones. Commentarium vero numquam a Chryso stomo perfectum absolutumque fuisse arbitror: sed cum animo perficiendi coepisset, in gruentibus negotiis alio fortasse abductus fuerit. Interpretationem porro Latinam Godefridi Tilmanni, utpote paraphrastice adornatam, ac verbis inutilibus redundantem, rejecimus, novamque paravimus. Certe is cum ratione pugnare videtur, qui Chrysostomum, quo nullus in dicendo locupletior, ita de Græcis in La tinum convertit, ut nova adhuc in interpretatione verborum redundantia compareat. Ad Homilias in Oziam et de Seraphinis nihil novi proferendum habemus, sed satis sunt ea quæ diximus in Monito, col. 93-98. Nec quidpiam suppetit circa duas sequentes homilias ad dendum iis, quæ in Monitis singularum ibidem narravimus: idipsumque dicimus de duabus Homiliis de Prophetiarum obscuritate. Commentarium in Danielem non sine aliquo scrupulo inter germana Joannis nostri opera locavimus. Dictio certe Chrysostomi est; genus interpretandi a Chrysostomi more non dis cedit sed tam compendiosam narrationem in sancti doctoris operibus vix reperias; non solet quippe ille ita jejune et exiliter disserere. Quamobrem dicamus oportet cum Cotelerio et Tillemontio, opus a Chrysostomo tentatum, non absolutum fuisse. Neque tamen talem esse hanc nostram opinionem puto, ut adimere omnem adversam suspicionem possit. In duas vero sequentes homilias, quas non ita pridem ex Manuscriptis eruerat v. cl. Ben zelius, quantum satis erat, diximus in Monitis. Hoc unum addere libet, nos priorem, quæ in ter præstantissimas numeranda, edidisse ad fidem Ottoboniani Codicis, unde ego exscripsi Romæ, qui Codex longe accuratior est Anglicano, quo usus est Benzelius. Quod spectat autem Homiliam contra Circenses ludos et theatra, qua pulchrior altera non est in Chrysostomi scriptis, quamque nunc primum a nobis erutam publicavimus, quid sen tiremus, quid de anno, imo de die qua habita fuerit statuendum putaremus, abunde diximus in Monito ad eamdem. Verum quia secundæ curæ potiores sunt, novam eamque gravissi mam difficultatem circa tempus et diem habitæ concionis ex ipsis Chrysostomi verbis oriri deprehendimus, qua de re jam nobis agendum incumbit. § II. Disquisitio circa tempus et diem quo habita fuit egregia illa Concio contra ludos Circen ses et theatra, quam nuper erutam edidimus, col. 263 et sqq. Ut intelligatur, qua in re difficultas versetur, retractanda sunt ea quæ in Monito diximus, repetenda illa quæ circa tempus et diem habitæ concionis dicuntur initio homiliæ. Jam an num unum emensus erat Chrysostomus in episcopatu Constantinopolitano, etenim annus tandem est elapsus ex quo in vestram civitatem advectus sum: cum ordinatus ergo fuisset anno 398, atque ut ait Socrates, 26 Februarii, jam secundum episcopatus annum agebat. Illo igi tur anno feria quarta hebdomadæ cujusdam irrumpente pluvia ingenti atque omnia secum trahente, et ab ore, ut ita dicam, agricolarum mensam rapiente, comatas spicas dejiciente, cæteraque omnia per humidæ materiæ copiam devastante, litaniæ et supplicationes fuere, etc. Diximus autem post Chrysostomum hæc feria quarta accidisse: ait enim, uno tantum inter posito post tantam alluviem die, ludos Circenses in Parasceve editos fuisse. In Parasceve igitur, quidam ex grege Christianorum relicta ecclesiæ concione, ad spectaculum concer tantium equorum transfugerunt, atque ita debacchati sunt, ut totam urbem vocibus clamori busque repleverint.... Ne ipsam quidem diem reveriti, in qua symbola salutis generis nostri consummata sunt. Verum in Parasceve (a), cum Dominus tuus pro orbe crucifigebatur, et sacri ficium tale offerebatur, paradisus aperiebatur, et latro in antiquam reducebatur patriam, male dictio dissolvebatur, peccatum delebatur, diuturnum tollebatur bellum, Deusque reconciliabatur cum hominibus, atque omnia mutabantur: in illa die in qua jejunare oportebat, confiteri, et gratias precando referre ei qui tot bona orbi contulit: tunc tu relicta ecclesia et sacrificio spirituali, fratrumque cœtu, atque jejunii gravitate, captivus a diabolo ad illud spectaculum abductus es. Hæc ita pathetice effert Chrysostomus, ut putaverim Parasceven illam, quam tantopere cele brat ille, esse feriam sextam hebdomadæ sanctæ, ac proinde illa omnia, quæ pluribus recenset S. antistes, in hebdomade sancta accidisse: fateorque me hanc sententiam amplexum fuisse. Verum contra illam gravissimæ insurgunt difficultates, quarum alteram primo perceptam expo sui in Monito, estque hujusmodi: In concione ait Chrysostomus, ante tres dies imber ingens. Im ber autem ille decidit feria quarta hebdomadis,quinta feria nihil memoratur accidisse, in Pa rasceve ludi equestres multos ex catholicis abduxerunt; Sabbato iidem ipsi Christiani thea trorum spectacula adierunt. Hinc vero sequi videtur hanc homiliam ipsa die Dominica habitam fuisse, inter quam diem et feriam quartam præcedentem retro numerando tres intercede (a) Hæc intelligenda esse de die veneris ante Pascha ex eo probatur, quod in illa ipsa die evenerint quæ hic memoral, et quod jejunium magnum seu quadragesimale in medio proferatur.

col. 9–10page 3 of 3

bant dies pleni et integri, Sabbatum, Parasceve et feria quinta. Sed si homilia in die sancto Pascha habita fuerit, cur ne verbum quidem in concione tota de resurrectione Domini ha betur? Nam etsi dici fortasse possit Chrysostomum illo die, ut indignationem suam in eos, qui theatra diebus sanctis adierant, exoneraret, concionem habuisse, nihilque aliud cogi tasse au potuit in die sancto Paschæ nihil omnino de tanta celebritate ne carptim quidem loqui? Si vero in sequentem diem homiliam mittamus, alia exsurget difficultas; non enim tres tantum dies, sed quatuor pleni et integri intercedent; ac licet dici possit Chrysostomum tres dixisse dies non supputando, sed tempus circiter assignando, certe vix in animum in ducere possis, Chrysostomum contra eos qui in Parasceve ad ludos Circenses accurrerant, et Sabbato theatra obscœnis spectaculis plena adierant, nihil dixisse de Paschatis die Sab batum illud insequente, si vere fuisset illa hebdomas sancta. Altera neque minor ex verbis ipsis Chrysostomi oritur difficultas. Imber ille ingens, in quit, omnia trahebat, comatas spicas dejiciebat, orάxvas nopeestas xataxitos, id est secundum li teram, spicas comatas ut se inclinarent cogebat, quibus verbis tempestatem messi proximam indicat (a). Quomodo autem id intelligi queat de campis quales sunt ineunte Aprili, herba vi ridi nempe, non comatis spicis, repleti: siquidem hoc anno, si fidendum Tabulis Paschali bus, Pascha incidit in sextam Aprilis diem? Ut ut vero est, comatæ spicæ non possunt vel ineunte vel medio Aprili in agris erigi. Quid vero si dicamus hæc ad hebdomadam sanctam non referri, sed ad aliam hebdomadam mense circiter Junio, quando spica comantes in agris observantur circa Constantinopolin? Hoc pacto certe difficultates omnes solverentur: videndum ergo an Parasceve illa, in qua symbola salutis generis nostri, in qua Dominus pro orbe crucifigebatur, etc., possit de qualibet feria sexta seu Parasceve intelligi. Apud Græcos utique Parasceve pro feria sexta accipitur Purasceven enim diem Veneris esse ait Clemens Alexandrinus Strom. VII, p. 744, et Chroni con Anonymi manuscriptum a Carolo Cangio in Glossario Græco allatum hæc de Constan tino magno habet, Constantinus multas leges pro Christianis tulit, jussitque Parasceren et Do minicam honorari, illam propter crucem Domini, hanc propter resurrectionem. Hic certe videtur Chrysostomus de alia Parasceve loqui, quam de illa quæ in hebdomada sancta celebrabatur; alioquin enim annon de Sabbato sequenti loquens, quo pars Christiani po puli ad theatra se contulit, objurgaturus illos erat quod in vigilia ipsa sanctissimi Paschatis ad profana et lasciviæ plena illa spectacula se contulissent? De cæteris quæ sequuntur opusculis, quæque in Editionibus Chrysostomi Græco-Latinis non exstabant, satis diximus in Monitis ad singula. Quae Monita prudens lector legere ne omittat; sunt enim ea mente concinnata, ut majorem ex homiliarum lectione fructum per cipiat. III. De Synopsi Scripturæ sacra, et cur Chrysostomus in recensione librorum Novi Testa menti Pauli Epistolas ante Evangelia ponat. Synopsin Scripturæ sacræ ex Manuscripto quodam Coisliniano desumpsimus; Codex autem ille mutilus in multis locis erat: nam præterquam quod in Veteri Testamento plurima desiderabantur, tota Novi Testamenti Synopsis deerat, quam tamen ab se concinnatam ipse auctor in prooemio testificatur. Quapropter nihil non egimus, ut si qua in aliis bibliothecis laterent, quorum accessione sartum tectum opus dare possemus ea nobis amicorum ope mitterentur exscripta. Ubi vero comperi alium ejusden Synopseos Codicem exstare Lugduni Batavorum in bibliotheca, quæ olim Isaaci Vossii fuerat, virum doctissimum Abrahamum Gronovium rogavi ut mihi eorum quæ in Manuscripto nostro deerant copiam faceret, anno tatis diligentissime iis quæ Manuscriptus noster contineret. Ille autem vir eruditus et hu manissimus, ea omnia quæ in nostro Codice desiderabantur, diligenter exscripsit, ut trans mitteret mihi; cum autem is cui apographum suum dederat mihi transmittendum, summa usus negligentia, illud amisisset, et pessum dedisset, eamdem iterum vir ille, non sat a me laudandus, curam, eumdem laborem suscepit, perfecit atque misit, cui ego immortales ha beo gratias. Synopsin igitur ex hisce duobus Codicibus exceptam edidi: ipsique Diatribanı præmisi, in qua pluribus probavi Chrysostomi notas et indicia multa in illa haberi quæ ejus genuinum esse opus suaderent: neque tamen calculum omnino ea de re tuli, sed ut par crat, me eruditorum ea de re sententiam exspectare professus sum, ut non meo tantum, sed literatorum per orbem judicio opus Chrysostomo assereretur. Argumenta porro ad eam rem bene multa protuli; sed aliud superest non omittendum, ac vel ea de causa proferendum quod aliquid singularitatis præ se ferat. In fine Proœmii ad Synopsin librorum Novi Testamenti enumerationem sic orditur Chysostomus: Sunt autem Novi Testamenti libri Epistolæ quatuordecim Pauli, quatuor Evangelia, duo discipulorum Christi Joannis et Matthæi, duo autem Luca el Marci, quorum alius Petri, alius Pauli disci pulus fuit. Et sic catalogum ad finem usque prosequitur. Itaque librorum Novi Testamenti recensionem parans, ab Epistolis Pauli orditur, et post Epistolas illas Evangelia numerat, contra quam in aliis omnibus etiam antiquissimis Scripturæ sacræ catalogis observabatur siquidem hic ordo ubique comparet, ut primum quatuor Evangelia. hinc Actus apostolo rum, postea Epistolæ Pauli, demum Epistolæ, quas catholicas appellabant, numerentur. Licet enim Scripturæ omnes paris sint auctoritatis, paremque fidem exigant, utpote que Spi Quis vero Chrysostomi dictionem translatam proprio sensu accipiat? Nam in hujus orationibus mense Aprili jam in venire licet spicas comatas, quas apud agricolas Junio demum reperias.

Page scan enlarged

Notebook

Full View