timore et tremore vivere in continentia, ut ne appa reatis indigni honore, et ne membra Christi flant mem bra scorti! Hoc verbuin potest omneni animam conti nentia munire, hoc verbum ardentes concupiscentias facile restinguit. Neque imber in ignem cadens ita fa cile flainmain deprimit, ut malas concupiscentias mar coscere facit sermo ille in animam admissus. Eosdem sermones nobis loqui et magnus Job potest, qui non solum diligens continentiæ fuit exercitator, sed et legem oculis suis posuit, ne in virginis viderent fa ciem, ne forte mentem illins irradians raperet pulchri tudo (Job 31. 14): quamvis quis non admiraretur et obstupesceret, videns virum hunc cnm diabolo qui dem viriliter certare, et omnes maligni machinas vin cerc, virginis autem faciem fugere, et a formosæ puellæ aspectu oculos subducere? Diabolum quidem videns accedentem non fugit, sed mansit sicut leo viribus ſidens: virgine autem visa non stetit, neque moratus in contnenda pulchritudine, sed statini te cessit. Censebat nimirum in prælio contra dæmones vlrili et audaci animo opus: in continentiæ autem præparatione victoriam concedi, non ex virginum consuetudine, sed secessu. Quisquis igitur promittit virginitatem, accipiat consilia continentissimi omnium hominum, qui et ipse ante Christum incarnatum tam diligens continentiæ fuit custos. Neque enim negligen ter audiendum, quod ante Christum incarnatum ap paruerint justi tantum continenti:e specimen exhiben tes. Non enim erat quod tanta vi ad virtutem illam urgeret, neque virginibus crimen erat neglecta conti nentiæ possessio. Quomodo autem hoc? Quia hujus causæ gratia Deus excelsus, universorum Opifex, no stram accepit formam, ut angelorum sanctimoniam ex cælo deduceret. Quando igitur homines post tantum honorem voluptatibus se mancipant, dici nequit te meritatis magnitudo, qua membra Christi membra meretricis facientes, Domini misericordiam afficiunt, et quantum in eis est, vanam roddunt. Audiunt d:e mones, et timent, quia Deus non connivet ut conjun gantur sibi, nos autem sibi adjungat. Et audent fidelium quidam abscindere se a Christo, at jungere meretricibus? Non tantum est malum e cælo in lutum cadere, quantum malum fuerit membrum Christi fa ctum a divino honore excidere, et membrum Meri scorti. Quando agitur concupiscentia mala inflammat animam, statim recordare Christi, cogita adstare tibi Paulum adhortantem, ac dicentem: Nescitis quod corpora vestra membra sunt Christi? Gerens membra Christi, faciesne membra scorti (1. Cor. 6. 15)? Si illo rum verborum fueris recordatus, statim fugientem videbis voluptatem. Nam si ancillas domina casta et pudica turpitudini deditas station solo aspectu pudicas facit: quid mirum, si titillantem voluptatem Christi memoria statim sopit? Semper crucem habe ante oculos tuos radiantem, et purus a peccatis per id temporis abibis. Nain sicut columna nubis, figura no stræ crucis, llebræorum multitudinem protegebat, ne quid mali ab Ægyptils pateretur (Exod. 13. 21 ); ita crux ante oculos visa ominem statim abigit malam vo luptatem. Hæc enim salus est animæ, foedarumque concupiscentiarum salubre antidotum. Etenim infir mitates corporis medicorum artes samant, animam autem ægrotam curant statim eloquia Christi. Eapro pter et eos qui peccarunt, et adhuc carnis serviunt voluptatibus, oramus et precamur, ut excitentur ac resipiscant, ne omnino ab affectionibus vincantur, neve impetu ferantur, neve in amaram servitutem sponte se subjiciant, sed se in acie opponant, et ti more Christi mentem corroborent, ac ejiciant ex arce gravem dominam: nit abjecta omni macula, et pec cantium turba, cum sancta et incorrupta anima pos simus accedere ad divina et reverenda sacramenta magni Dei et Șalvatoris Jesu Christi: cui gloria et im periuin in sæcula sæculorum. Amen. Hæc opuscula duo in latina interpretatione, quæ sola superest, inventionem tamen et eloquentiam Chrysostomi pra: se ferunt, omninoque digna sancto doctore sunt. Aliquid tamen suspicionis succurrit, ea non hoc ordine et ritu, quo hic comparent, ab ipso Joanne nostro edita fuisse, sed à quopiam alio, qui ex variis ejus locis hæc ita consarcinaverit. Utut res est, hæc digna plane sunt quæ Chrysostomi nomine publicentur. Præmittimus autem Admonitionem fratrum nostrorum Benedictinorum, qui Editionem Ope rum divi Augustini curaverunt, et sexto Tomo p. 259 et seqq. hæc opuscula ediderunt, atque hoc Moni tum præmiserunt Exstant sermones isti duo in vetere Corbeiensi Codice ante mille, ut videtur, annos descripto, primus quidem hocce titulo prænotatus: Incipit sermo sancti Joannis de Consolatione mortis. Secundus autem primo quam proxime conjunctus absque titulo, nihilque aliud in fine habens nisi, Explicit de Resurre ctione. Cæterum alter iste sermo tertia parte, qua in ante excusis carebat, auctior nunc primum prodit ex laudato Corbeiensi exemplari: eaque pars recapitulationem eorum quæ in primo sermone dicta fne runt, continet, et aliis non incertis argumentis ad hoc opusculum pertinere cognoscitur. Joannem porro non alium quam Chrysostomum in fronte sermonis primi designatum opinamur. Confer Homiliam ípsius 41 in 1 Cor. 15, et Homiliam 1 in 2 Cor., et Homiliam 64 in Joan., Homiliam denique 7 ad populum Antiochenum, etc. › 1. Præbete silentium, fratres, ne vos transeat sermo utilis et in tempore necessarius. Nam tunc vel maxime opus est medicina, quando gravis nascitur ægritudo: et tunc sollicite collyrium adhibendum est, cum fuerit oculus dolore turbatus. Quicumque ergo non habet hunc dolorem, non obstrepat, sed potius audiat, quia non impedit sanum scire medicinain quæ prosit. Qui vero per huïse casum turbatum habet