PG 56John Chrysostom
On Consolation in Death
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.
col. 293–294page 1 of 6

timore et tremore vivere in continentia, ut ne appa reatis indigni honore, et ne membra Christi flant mem bra scorti! Hoc verbuin potest omneni animam conti nentia munire, hoc verbum ardentes concupiscentias facile restinguit. Neque imber in ignem cadens ita fa cile flainmain deprimit, ut malas concupiscentias mar coscere facit sermo ille in animam admissus. Eosdem sermones nobis loqui et magnus Job potest, qui non solum diligens continentiæ fuit exercitator, sed et legem oculis suis posuit, ne in virginis viderent fa ciem, ne forte mentem illins irradians raperet pulchri tudo (Job 31. 14): quamvis quis non admiraretur et obstupesceret, videns virum hunc cnm diabolo qui dem viriliter certare, et omnes maligni machinas vin cerc, virginis autem faciem fugere, et a formosæ puellæ aspectu oculos subducere? Diabolum quidem videns accedentem non fugit, sed mansit sicut leo viribus ſidens: virgine autem visa non stetit, neque moratus in contnenda pulchritudine, sed statini te cessit. Censebat nimirum in prælio contra dæmones vlrili et audaci animo opus: in continentiæ autem præparatione victoriam concedi, non ex virginum consuetudine, sed secessu. Quisquis igitur promittit virginitatem, accipiat consilia continentissimi omnium hominum, qui et ipse ante Christum incarnatum tam diligens continentiæ fuit custos. Neque enim negligen ter audiendum, quod ante Christum incarnatum ap paruerint justi tantum continenti:e specimen exhiben tes. Non enim erat quod tanta vi ad virtutem illam urgeret, neque virginibus crimen erat neglecta conti nentiæ possessio. Quomodo autem hoc? Quia hujus causæ gratia Deus excelsus, universorum Opifex, no stram accepit formam, ut angelorum sanctimoniam ex cælo deduceret. Quando igitur homines post tantum honorem voluptatibus se mancipant, dici nequit te meritatis magnitudo, qua membra Christi membra meretricis facientes, Domini misericordiam afficiunt, et quantum in eis est, vanam roddunt. Audiunt d:e mones, et timent, quia Deus non connivet ut conjun gantur sibi, nos autem sibi adjungat. Et audent fidelium quidam abscindere se a Christo, at jungere meretricibus? Non tantum est malum e cælo in lutum cadere, quantum malum fuerit membrum Christi fa ctum a divino honore excidere, et membrum Meri scorti. Quando agitur concupiscentia mala inflammat animam, statim recordare Christi, cogita adstare tibi Paulum adhortantem, ac dicentem: Nescitis quod corpora vestra membra sunt Christi? Gerens membra Christi, faciesne membra scorti (1. Cor. 6. 15)? Si illo rum verborum fueris recordatus, statim fugientem videbis voluptatem. Nam si ancillas domina casta et pudica turpitudini deditas station solo aspectu pudicas facit: quid mirum, si titillantem voluptatem Christi memoria statim sopit? Semper crucem habe ante oculos tuos radiantem, et purus a peccatis per id temporis abibis. Nain sicut columna nubis, figura no stræ crucis, llebræorum multitudinem protegebat, ne quid mali ab Ægyptils pateretur (Exod. 13. 21 ); ita crux ante oculos visa ominem statim abigit malam vo luptatem. Hæc enim salus est animæ, foedarumque concupiscentiarum salubre antidotum. Etenim infir mitates corporis medicorum artes samant, animam autem ægrotam curant statim eloquia Christi. Eapro pter et eos qui peccarunt, et adhuc carnis serviunt voluptatibus, oramus et precamur, ut excitentur ac resipiscant, ne omnino ab affectionibus vincantur, neve impetu ferantur, neve in amaram servitutem sponte se subjiciant, sed se in acie opponant, et ti more Christi mentem corroborent, ac ejiciant ex arce gravem dominam: nit abjecta omni macula, et pec cantium turba, cum sancta et incorrupta anima pos simus accedere ad divina et reverenda sacramenta magni Dei et Șalvatoris Jesu Christi: cui gloria et im periuin in sæcula sæculorum. Amen. Hæc opuscula duo in latina interpretatione, quæ sola superest, inventionem tamen et eloquentiam Chrysostomi pra: se ferunt, omninoque digna sancto doctore sunt. Aliquid tamen suspicionis succurrit, ea non hoc ordine et ritu, quo hic comparent, ab ipso Joanne nostro edita fuisse, sed à quopiam alio, qui ex variis ejus locis hæc ita consarcinaverit. Utut res est, hæc digna plane sunt quæ Chrysostomi nomine publicentur. Præmittimus autem Admonitionem fratrum nostrorum Benedictinorum, qui Editionem Ope rum divi Augustini curaverunt, et sexto Tomo p. 259 et seqq. hæc opuscula ediderunt, atque hoc Moni tum præmiserunt Exstant sermones isti duo in vetere Corbeiensi Codice ante mille, ut videtur, annos descripto, primus quidem hocce titulo prænotatus: Incipit sermo sancti Joannis de Consolatione mortis. Secundus autem primo quam proxime conjunctus absque titulo, nihilque aliud in fine habens nisi, Explicit de Resurre ctione. Cæterum alter iste sermo tertia parte, qua in ante excusis carebat, auctior nunc primum prodit ex laudato Corbeiensi exemplari: eaque pars recapitulationem eorum quæ in primo sermone dicta fne runt, continet, et aliis non incertis argumentis ad hoc opusculum pertinere cognoscitur. Joannem porro non alium quam Chrysostomum in fronte sermonis primi designatum opinamur. Confer Homiliam ípsius 41 in 1 Cor. 15, et Homiliam 1 in 2 Cor., et Homiliam 64 in Joan., Homiliam denique 7 ad populum Antiochenum, etc. › 1. Præbete silentium, fratres, ne vos transeat sermo utilis et in tempore necessarius. Nam tunc vel maxime opus est medicina, quando gravis nascitur ægritudo: et tunc sollicite collyrium adhibendum est, cum fuerit oculus dolore turbatus. Quicumque ergo non habet hunc dolorem, non obstrepat, sed potius audiat, quia non impedit sanum scire medicinain quæ prosit. Qui vero per huïse casum turbatum habet

col. 295–296page 2 of 6

oculum mentis, et doloribus cruciatur, magis inten tus sit ut aperiat oculum ad suscipiendum salutaris verbi collyrium, quo non solum consolationem, sed etiam remedium consequatur. Certum est autem, quia is qui dolet oculum, si eum medico infundenti collyrium aperire noluerit, collyrium quidem foris extra pupillam funditur, oculus vero remanet in do lore: sic et mens dolentis, si propter nimiam tristi tiam verbo se clauserit, non recepta salubri admoni tione, incipiet plus dolere, et forsitan pati illud quod in Scriptura continetur, Quia tristitia mundi mortem operatur (2. Cor. 7. 10). Beatus Paulus apostolus, fidelium doctor, medicus salutaris, duas esse dixit tristitias: unam bonam, et alteram malam; unam utilem, et alteram inutilem; unam quæ salvat, et al teram quæ perdit. Et ne dubium alicui videatur id quod dico, ipsa ejus verba recitabo. Ait enim, Quæ secundum Deum est tristitia, pœnitentiam in salutem sta bilem operatur (Ibid.): hæc est illa bona tristitia. Sequitur deinde: Nam sæculi hujus tristitia moriem operatur: hæc est illa mala. 2. Luctus an prosit, necne. Videamus ergo, fratres, ista tristitia quæ nunc est in manibus, quæ nunc agi tur in pectore, et auditur voce, utilis sit an inutilis, prodesse valeat an nocere. Jacet ecce corpus exanime, jacet in tabula homo sine homine, membra utique sine spiritu; clamatur, nec respondet; vocatur, et non audit; jacet facies pallida, forina mutata, per quam mors ipsa cernitur (a); cogitatur præterea ejus perpetuum silentium, cogitatur delectatio, aut quD fuit, aut quæ futura erat utilitas; cogitantur necessi tates, veniunt in mentem verba dulcissima, longa consuetudo requiritur. Hæc sunt sine dubio quæ movent lacrymas, incitant ululatum, et totum ani mum in profundam tristitiam deinergunt. Contra hæc tam valida, tam fortia doloris arma illud primo (b) omnium opponendum est, quia omne, quod nascitur in hoc mundo, necesse est mori. Hæc est enim lex Dei et sententia immutabilis, quam post defictum princeps generis humani accepit, dicente Deo, Terra es, et in terram ibis (Gen. 3. 19). Quid ergo novi contigit, si homo ad hoc natus divinæ legi ac sententiæ satis fecit? quid novi accidit, si ex mortalibus natus naturæ propriæ, quia nec poterat excusare, respondit? Non est inusitatum quod antiquum est, non est inauditum quod quotidianum est, non est proprium quod com mune est. Si avos et proavos novimus per hanc viam mortis profectos, si ipsos denique patriarchas et prophetas ab Adam protoplasto non sine occasu audivimus migrasse de sæculo, elevemus animum de profundo tristitiæ: quia quod debebat, hoc reddidit. Et utique debitum cum redditur, quam potest babere tristitiam? Hoc est vere debitum, quod nulla potest pecunia redimi: hoc est debitum, quod nec virtus excusat, nec sapientia, nec potestas, nec ipsi denique reges poterunt declinare. Plane hortarer cgo ut Post, cernitur, quidam Editi addunt, et horretur. Polisi (tram, post, doloris arma, ferum, spiritalibus debemus armari præsidiis. Illud ergo, etc. augeres tristitiam, si fuisset talis res, quæ cum pos set tua substantia redimi, vel differri, negligentia aut parcitate provenisset. Cum vero Dei decretum firmum sit et immutabile, frustra dolemus, et de nobis quærimus quare sit mortuus, cum scriptum sit, Do mini Dei sunt exitus mortis (Psal. 67. 21 ). Ista ergo communis vitæ conditio si recipiatur in animo, in cipiet gravatus cordis oculus, quasi prima infusione relevari. 3. Luctus nimius a ratione alienus etiamque pericu losus. Sed dicis, scio communem esse hunc sum; scio quia is, qui mortuus est, debitum solvit; sed delectationem cogito, necessitates repeto, consue tudinem requiro. Si propter hæc tristitia afficeris, errore duceris, non ratione gubernaris. Scire enim debes, quia Dominus, qui hanc dederat delectatio nem, dare potest et aliam potiorem, et qui tibi hanc intulit necessitatem, sufficiens est per aliam occasio nem supplere. Utilitatem 1 vero, sicut tuam vides, debes et ejus qui defunctus est cogitare: quia sic ei forsitan expediebat, sicut scriptum est: Raptus est. ne malitia mutaret ejus intellectum. Placita enim erat Deo anima ejus, ideoque properavit de media iniquitate educere eum (Sap. 4. 11. 14). De consuetudine autem quid dicam, quanı dum tempus' sic facit oblivisci, ut numquam fuisse videatur? Quod ergo tempus præstat et dies, multo magis debet ratio et bona præstare cogitatio. Et vel illud maxime cogitandum est, quod divina per Apostolum sententia diffinivit, Quia tristitia mundi mortem operatur (2. Cor. 7. 10). Quod si tam oblectatio, quam utilitas præsens, sive consuetudo, res mundi sunt et gaudia sæculi transi toria, propter hæc animum dejicere, et spiritum contristari, vide ne sit vere mortifera valetudo. Re petens autem iterum atque iterum dicam: Quia tri stitia mundi mortem operatur (Ibid.). Quare autem mortem operatur? Quia solet nimia tristitia aut ad dubitationem, aut ad perniciosain perducere blas phemiam. 4. Luctus iis qui ante Christum licitus. Cur Christus fleveril Lazarum. Lugere mortuos jam non licet.— Sed dicet aliquis: Prohibes lugere mortuos, cum et pa triarchæ plorati sunt, et Moyses ille famulus Dei, et multi deinde prophetæ, præsertim cum Job quoque justissimus vestem suam supra filiorum consciderit necem (Job. 1. 20)? Non ego prohibeo lugere mor tuos, sed gentium illuminator Apostolus, qui sic ait Nolo vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut qui spem non habent (1. Thess. 4. 12). Non potest Evangelii claritas obscurari, si ii qui ante legen, aut sub legis umbra positi fuerant, suos mortuos flebant. Et merito flebant, quia nondum de cælis venerat Christus, qui fontem illum lacrymarum sua resurrectione siccavit. Merito flebant, quia adhuc 1 Aliam lectionem habet Editio quædam August:ni nempe, potiorem, et necessitatem sufficit alia occasione "e plere. Utilitatem, etc. Sed præferenda videtur altera lecto quæ in margine affertur. Forte melius, quim interdum tempus.

col. 297–298page 3 of 6

mortis sententia permanebat. Merito lamentabantur, quia nondum resurrectio prædicabatur. Sperabant quidem sancti quique adventum Domini, sed mortuos interim flebant, quia nondum viderant quem spera bant. Denique Simeon unus de veteribus sanctis, qui prius fuerat de sua morte sollicitus, postquam Jesum Dominum adhuc puerum secundum carnem suscepit in manibus, de suo exitu gratulatur dicens, Nunc di mittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. 2. 29. 30). O beatus ille Simeon! Quia quod sperabat viderat, jam mortem suam pacein el requiem computabat. Sed dices· Ecce in Evangelio legitur, archisynagogi ploratam filiam (Luc. 8. 52), el sorores Lazari Lazarum flevisse (Joan. 11. 51). Sed illi adhuc secundum veterem legem sa piebant, quia necdum a mortuis Christum resurrexisse conspexerant. Flevit plane et ipse Dominus Lazaruın jam sepultum, non utique ut flendi mortuos formam daret, sed ut et se per lacrymas suas veruin corpus assumpsisse monstraret. Vel certe flevit amore hu mano' Judæos, quia nec tali signo monstrato in eum fuerant credituri. Neque enim mors Lazari causa esso poterat lacrymarum, quem ipse Jesus et dormivisse dixerat, et suscitaturum se promiserat, sicut et fecit. 5. Habuerunt ergo veteres suum morem, suaшnque fragilitatem, Christi adventum præcedentes *. Jam vero ex quo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ex quo primo Adæ datanı sententiam Adam novissimus solvit, ex quo nostram mortem sua morte destruxit, et ab inferis die tertia Dominus resurrexit, jam non est terribilis mors fidelibus: non timetur occasus, quia Oriens venit ex alto. Clamat ipse Domi nus qui mentiri nescit: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet et omnis qui vívit et credit in me, mortem non videbit in æternum (Joan. 11. 25. 26). Manifesta est, fratres carissimi, vox divina, quia qui credit Christo, et ejus mandata custodit, si mortuus fuerit, vivet. Hanc vo cem beatus Paulus apostolus accipiens, et totis fidei viribus retinens, instruebat: Nolo, inquit, vos igno rare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis (1. Thess. 4. 12). O mira Apostoli pronuntiatio! Uno ser nione, antequam doctrinam proferat³, resurrectionem commendat. Dormientes namque appellat illos, qui mortui sunt, ut dum dormire eos dicit, resurrecturos sine dubitatione consignet. Non, inquit, tristes sitis de dormientibus, sicut et cæteri. Qui spem non habent, contristentur: nos autem qui spei filii sumus, colla temur. Quæ autem nobis spes sit, ipse commemorat di cens: Si credimus, quia Christus mortuus est, et resurrexit ita et Deus eos, qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo (1. Thess. 4. 13). Jesus enim nobis et hic viventibus salus est, et hinc recedentibus vita est. Mihi, inquit postolus, vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. 1. 21). Lucrum plane, quia angustias et tribulationes, 1 Ms. Corbeiensis, more humano. Ms. Corbeiensis, Christi adventu pendente. Editi quidam, uno sermone ut utrumque doctrinam pro quas habet longior vita, mors accelerans lucrifacit. Jam vero ordinem et habitum spei nostræ describit Apostolus. Hoc,» inquit, ‹ vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu ejus non præveniemus eos qui dormierunt quia ipse Dominus in jussu et voce archangeli, et in Luba Dei descendet de cælo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi: deinde nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino crimus › (1. Thess. 4. 14– 16). Hoc est quod dicit, quia cum venerit Dominus, inveniet multos in corpore Christianos, qui nondum experti sunt mortem: et tamen nou ante rapientur ad cælum, quam mortui sancti de monumentis resur rexerint, tuba Dei et voce archangeli suscitati. Cum autem fuerint suscitati, juncti pariter cum viventibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum ipso regnabunt. Nec sane possit dubitari quod possint corpora, quamvis sint gravia, in aera sublevari: cum jubente Domino Petrus ipsum corpus habens super undas ambulaverit maris (Matth. 14. 29), Elias quoque ad hujus spei confirmationem, per hunc aera curru flammeo sit raptus ad cælum (4. Reg. 6. Quales futuri simus post resurrectionem. — Sei! quæris forte: Quales erunt qui a mortuis resurrexe rint? Audi ipsum dicentem Dominum tuum: Tunc, inquit, ¡¨sti fulgebunt, sicut sol in regno Patris sui (Matth. 13. 43). Quid splendorem commemorem solis? Cum fideles transfigurari necesse est ad ipsius Christi Domini claritatem, ut testatur apostolus Paulus ‹ Nostra,» inquit, conversatio in calis est: unde et ipsum Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Chri stum, qui transformabit corpus humilitatis nostræ ad conformationem corporis gloriæ suæ (Philipp. 3. 20. 21): transfigurabitur sine dubio caro ista mortali; ad conformationem Christi claritatis, induct' mortale immortalitatem: quia Quod seminatum fuerat in infir mitate, protinus surget in virtute (1. Cor. 15. 43). Non timebit caro amplius corruptionem, non patietur ſa mem, non sitim, non ægritudines, non casus adver sos. Pax enim tuta, et firma securitas vitæ est. Alia utique cœlestis est gloria, ubi et gaudium sine defe ctione præstabitur. 7. Mors magis optanda, quam luġenda, sed non sibi inferenda. - llæc in sensu et oculis gerens beatus Paulus dicebat, ‹ Optabam dissolvi, et cum Christo esse multo magis melius» (Philipp. 1. 23). Et adhuc aperte docens, ‹ Dum sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Habemus autem magis,» inquit, ‹ bonam voluntatem peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum› (2. Cor. 5. 6-8). Quid agimus nos parvæ fidei homines, qui anxiamur et deficimus, aliquis de caris nostris migret ad Dominum? Quid 1 Mss., induetur. si * Sic Ms. Corbeiensis. Editi vero quidam, multo enim melius. Infra Ms. Corb., præsentes esse et adventare Do mino.

col. 299–300page 4 of 6

agimus, quos peregrinatio in hoc mundo magis de lectat, quam repræsentari ad Christi conspectam? Vere, vere peregrinatio est omne quod vivimus: nam sicut peregrini in sæculo, sedes habemus incertas, laboramus, desudamus, vias ambulantes difficiles, periculis plenas: undique insidiæ, a spiritalibus, a corporalibus inimicis¹, undique errorum calliculi sunt præparati. Et cum tantis periculis urgeamur, non solum ipsi non cupimus liberari, sed etiam liberatos tamquam perditos lugemus et plangimus. Quid nobis præstitit Deus per suum Unigenitum, si adhuc mortis timemus casum? Quid nos renatos ex aqua et Spiritu gloriamur, quos peregrinatio de hoe mundo contristat? Ipse Dominus clamat, Si quis miki ministrat, soquatur me: et ubi ego sum, ibi erit et minister meus (Joan. 12. 25). Putas si rex terrestris ad suum palatium vel convivium aliquem vocet, non cum gratiarum actione properabit? Quanto magis ad cælestem currendum est regem, qui quos receperit, non solum convivas, sed etiam conregnatores* efficiet, sicut scriptum est Si commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, el conregnabimus (2. Tim. 2 11. 12). Nec hoc ego dico, ut quis manus sibi inferat, aut se interficiat contra voluntatem Dei creatoris, aut animam ut de corporis sui expellat hospitio; sed hoc dico, ut lætus et gaudens, cum aut ipse vocatur et proximus, et ipse vadat, et euntibus gratuletur. Hæc enim est Christianæ fidei summa, vitam veram exspectare post mortem, reditum sperare post exitum. Accepta igitur voce Apostoli, cum flaucia jam dicamus gratias Deo, qui nobis contra mortem victoriam dedit, per Christum Dominum nostrum, cui est gloria et potestas nunc et in sæcula sæculorum. Amen. 1. Resurrectio unde apud infideles dubia. Supe riori quidem libello perstrinximus breviter de conso latione mortalitatis', de spe resurrectionis: nunc plenius et validius de eisdem dicere properamus. Si quidem hæc, quæ loquutus sum, fidelibus quidem certə sunt, infidelibus autem ac dubiis videntur esse fabulosa, ad quos pauca strictius proferamus. Certe quicumque estis increduli, omnem dubitationem, de substantia corporis sustinetis. Discreditur enim a qui busdam, carnem conversam in pulverem, iterum possO resurgere, iterum reviviscere. Cæterum de anima nullum posse hominum dubitare: si quidem de animæ immortalitate nec philosophi ipsi, cum sint pagani, dissentiunt. Nam quid est mora, nisi separatio cor poris animæque? Recedente enim anima, quæ sem per vivit, quæ mori nescit, quia de flatu Dei est*, solum corpus emoritur: quia aliud in nobis mortale, aliud immortale est. Sed recedens anima, quæ carna libus oculis non videtur, ab angelis suscipitur, et * Ms. Corb., a spiritalibus inimicis, tantum, et ibidem, undique errorum casus sæculi præparati. Ms., conregnaturos. Editi veteres Augustini, de consolatione mortuorum. Corb. Codex, de consolatione mortalitatis. Editi veteres, de flatu Det est inspirata, et paulo post, quæ carnalibus oculis videri non poleši. collocatur aut in sinu Abrahæ, si fidelis est; aut in carceris inferni custodia, si peccatrix est: dam sta tutus veniat dies, quo suum recipiat corpus, et apud tribunal Christi judicis veri reddat suorum operam rationem. Ergo quia de carne tota cunctatio est ', hujus est inûrmitas defendenda, et resurrectio con signanda. 2. Mortui quomodo resurgent. Probatur Deum mor tuos posse suscitare. Quod si quis requirat a me dubius et incredulus, Quomodo mortui resurgent, que autem corpore venient? respondebo ei ore ac verbis Apostoli, Insipiens, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur: et quod seminas, nudum seminas granum tritici aut alterius alicujus seminis (1. Cor. 13. 35-37), mortuum et aridum sine humore; et cum putrefactum fuerit, fecundius surgit, fitque vestitum folliculis, aristis armatum. Qui ergo granum tritici suscitat propter te, ipsum te non poterit sUSCİ tare propter se (a)? qui solen quotidie quasi de sepulcro noctis suscitat, et lunam quasi de interitu reparat, et tempora recedentia revocat ad utilitatem scilicet nostrain: ipsos nos, propter quos omnia re parat, non requiret, et semel patietur exstingui º, quos suo flatu accendit, quos suo spiritu animavit? et in perpetuum jam non erit homo, qui illum ple et agnovit et coluit? Sed iterum dubitas, quod possis reparari post mortem, restitui post cinerem et ossa consumpta? O homo, dic mihi, quid ſuisti ante quam in matris utero concipereris? Nihil utique. Deus ergo, qui te creavit ex nihilo, nonne facilius poterit reparare de aliquo? Mihi crede, facilius poterit reficere quod ante jam fuit, qui potuit ª creare quod non fuit. Qui te ex gutta informis liquoris in tuæ matris utero in nervos, venas et ossa jussit excrescere, poterit, mihi crede, de utero terræ iterum generare. Sed times no forte ossa tua arida vestiri pristina carne non pos sint? Noli, noli, secundum tuam impotentiam, Dei æstimare majestatem. Deus.ille rerum omnium pro creator, qui vestit arbores foliis, et prata floribus, poterit et tua ossa illico veris tempore in re-ur rectione vestire. Dubitaverat aliquando de hoc ipse propheta Ezechiel, et interrogatus a Domino, utrum viverent ossa arida, quæ videbantur sparsa per cam pum, respondit, Tu scis, Domine (Ezech. 37. 3). Sed postquam Deo jubente, et selpso prophetante, vidit ossa ad sua loca et juncturas currentia, postquam vidit ossa arida nervis ligari, venis intexi, carne con tegi, cute vestiri, postea prophetavit in spiritu, et veniens spiritus uniuscujusque introivit in corpora illa jacentia, et resurrexerunt, et mox steterunt " sic confirmatus de resurrectione propheta, scripsit visionem, ut ad posteros tantæ rei cognitio perveni * Ediu veteres, tota contradictio est, quae lectio nom spernenda. ⚫ lidem, et cineres patietur exstingui. 3 Ms. Secunda manu, quam potuit. * Mas., illo certo veri. Hæc, et mox steterunt, desunt in Mss. (a) Ilsec, ipsum le non poterit suscitare propter se, in ve teribus Editis habentur, et ad marginem rejecta sunt postrema Editione. Sed puto ad seriem quadrare.

col. 301–302page 5 of 6

ret. Merito ergo clamat Isaias: Exsurgent mortui, el resurgent qui sunt in monumentis, et lætabuntur qui sunt in terra. Ros enim, qui abs te est, sanitas est illis (Isai. 26. 19). Vere enim, sicut rore madefacta semina germinant et exsurgunt, sic rore Spiritus ossa fide lium germinabunt *. 3. Aliud argumentum. Sed dubitas, quomodo de parvis ossibus totus homo restitui possit? Revera tu ex modica scintilla ignis ingentem suscitas flammam; Deus non poterit ex modico cineris tui fermento to tum corpusculi tui redintegrare conspersum? Nam etsi dicas: Nusquam comparent carnis ipsius reli quiæ; forsitan enim aut igne consumptæ sunt, aul a bestiis devoratæ: hoc primum scito, quia quidquid consumitur, in terræ visceribus continetur, unde rursus poterit Deo præcipiente produci. Nam et tu, cum non appareat ignis, adhibes lapillum, et modi cum ferri, et excutis de visceribus lapilli quantum opus est ignis. Quod ergo per tuam industriam et sapientiam, quam tibi Deus ipse concessit, facis, ut producas quod non apparet *, majestas illa divina fa cere sua virtute non poterit, ut quæ interim non vi dentur excutiat? Mihi crede, potest omnia Deus. 4. Christus futuram resurrectionem testificatur. Item apostoli et martyres, et Machabæorum mater. Hoc tantum require, utrum promiserit se facere resur rectionem: et cum promissam tantorum didiceris testimoniis, imo cum ipsius Christi Domini certissi mam habeas cautionem, confirmatus fide, mortem desine jam timere. Qui enim timet adhuc, discredit qui discredit, peccatum contrahit insanabile, quia sua incredulitate audet Deum aut impotentem aut certe asseverare mendacem. Sed non ita beati apo stoli, non ita sancti martyres probant. Apostoli, pro pter hanc prædicationem resurrectionis, Christum resurrexisse prædicant, et in ipso mortuos suscitan dos annuntiant, nec mortem nec tormenta recusa verunt nec cruces. Si ergo in ore duorum vel trium testium stat omne verbum: resurrectio mortuorum, cui tot et tam idonei testes exsistunt, cui cum effu sione sanguinis testimonium dicunt, quomodo potest in dubium revocari? Quid autem sancti martyres? habuerunt certam spem resurrectionis, annon? Si non habuissent, non utique per tantos cruciatus et pœnas mortem pro lucro maximo suscepissent: non cogitabant supplicia præsentia, sed præmia sequutura. Sciebant dictum, Quæ videntur, ad tempus sunt; quæ autem non videntur, æterna sunt (2. Cor. 4. 18). Au dite, fratres, virtutis exemplum. Mater septem filios hortabatur, et non lugebat, sed potius lætabatur videbat filios suos ungulis radi, ferro concidi, sar tagine assari; et non lacrymas fundebat, non ulula tus tollebat, sed sollicite ad tolerantiam filios horta batur. Non enim erat illa crudelis utique, sed fidelis amabat filios, non delicate, sed fortiter. Hortabatur In veteribus Editis, sic rore sancti Spiritus ossa fide lium visitata cum sue cerpore in æternam gloriam germi nabunt. 11æc, ut produces quod non apparet, et mox, ut quæ interim non videntur excutiat, desunt in Ms. filios ad passionem, quam gaudens ipsa quoque sus cepit. Erat enim de sua ct suorum filiorum resur rectione secura. Quid loquar viros, quid ſeminas, quid pueros, quid puellas? quomodo sibi de ista morte Juserunt, quomodo summa celeritate ad cælestem militiam transierunt? Poterant utique ad præsens vivere si voluissent, quia in ipsis erat positum, Chri stum negando viverent, aut confitendo morerentur sed magis elegerunt vitam projicere temporaneam, et vitam assumere sempiternam, excludi de terra, e incolere cælum. 5. Formido mortis excluditur. Inter hæc, fratres, quis dubitationis est locus? ubi potest adhuc mortis residere formido? Si martyrum sumus filii, si eorum socii volumus inveniri, non contristemur morte, non lugeamus caros, qui nos præcedunt ad Dominum. Nam si plangere voluerimus, ipsi nobis insultabunt beati martyres, et dicent: 0 fideles! o regnum Dei cupientes! vos qui caros vestros delicate morientes in lectis utique et plumis, cum mœroṛe plangitis et lugetis, si eos a gentilibus propter nomen Domini cru ciari et interfici videretis, quid facturi essetis? Aut non vobis præcessit exemplum? Abraham patriarcha filium unicum offerens sacrificium, gladio obedientiæ jugu lavit (Gen. 22. 10): nec ei, quem tanto amore dilexit, pepercit, ut Domino obediens probaretur. Sed si dicatis, illum propter Dei hoc fecisse præceptum et vos habetis præceptum, ut non tristes sitis de dor mientibus. Qui ergo minima non servant, majora quando servabunt? An nescitis, quia animus qui in talibus frangitur, ad fortiora reprobus invenitur? Quis timens rivum, mare aliquando ingreditur? Sic qui plangit impatienter amissum, quando poterit ad martyrii pervenire certamen? Nam qui in his con stans et magnanimus exsistit, jam sibi gradum ad potiora substernit. 6. Egregium Davidis exemplum. Vestes nigræ in luctibus. Sufficiant hæc, fratres, ad mortis con temptum, et ad spei futuræ confirmationem. Superest ut unum de veteribus exemplum proferam, quod omnem consolationem faciat, et quod etiam patienti bus cordis auribus volo omnes audire. David rex ma gnus filium dilectum, quem sicut ɔnimain propriam diligebat, infirmitate percussum impatientissime fe rebat (2. Reg. 12. 16. seqq.): et cum humana jam auxilia nihil prodessent, seipsum convertit ad Domi num, deposita regali gloria, sedit in terra, jacuit in cilicio, non manducavit, non bibit, septem diebus con tinuis orans Deum, si forte sibi filius donaretur. Accesserunt seniores domus ejus, consolantes roga verunt ut panem sumeret, veriti ne forte, dum filium vellet vivere, ipse ante deficeret. Non potuerunt ex torquere, non cogere; amor enim impatiens solet pericula ipsa contemnere. Jacet rex in squalore cili cir ægrotante filio: nec verba faciunt consolationem, nec ipsa escarum necessitas vocal. Mens tristitia * Ms., Nec tanto amor pepercu.

col. 303–304page 6 of 6

S. JOANNIS CHRYSOSTOMI ARCHIEP. CP. DE CONSOL. MORTIS. pascitur, pectus dolore reficitur, oculi lacrymas pro potibus fluunt. Inter hæc factum est quod decreverat Deus: moritur puer. Uxor in luctu, tota domus in planctu, servali pavidi, quid fieret exæstuantes: nemo enim audebat domino filium mortuum nuntiare, ti mentes utique, ne illo qui sic impatienter adhuc vi vum lugebat, si audisset mortuum, vitæ faceret finem. Dum strepunt famuli inter se, dum tristes alter ad alterum dicere aut suadet aut vetat, intellexit David, prævenit nuntios, an vitam filius exhalasset inter rogat. Negare non possunt, factum fletibus indicant. Fit concursus insolitus ³, exspectatio grandis et me tus, ne quid sibi periculi pius pater inferat. Surgit continuo rex David de cilicio, surgit hilaris, quasi filium suum audisset incolumem: vadit ad balneas, lavat corpusculum, vadit ad templum, adorat Deum, epulatur cum amicis, compressis suspiriis, gemitu omni deposito, vultu jam læto. Mirantur domestici, stupent amici novam et subitam conversionem audent denique interrogare, quid sibi vellet hoc, ut cum vivente filio sic doluerit, mortuo non doleret? Respondit vir ille magnanimitate præcipuus: Ne cesse fuit cum adhuc viveret filius, et humiliari, et jejunare, et lugere in conspectu Domini; erat enim spes impetrandi commeatus vitæ: at vero postquam voluntas Domini facta est, stultum est et impium, animum lamentatione inutili macerari: sic dicens Ego ibo ad illum, ille non revertetur ad me (2. Reg. 12. 28). Ecce exemplum magnanimitatis atque virtutis. Quod si ille David, adhuc sub lege positus, sub illa, non dico licentia, sed necessitate lamentationis, sic animum a luctu irrationabili separavit *, sic tristitiam suam suorumque compescuit: nos qui jam sub gratia suinus, sub certa spe resurrectionis, quibus omnis tristitia in:erdicitur, qua fronte mortuos nostros gen tilium more plangimus, ululatus insanos attollimus, veluti alio genere bacchantes, conscissis tunicis pe etora nudamus, verba inania et nænias circa ³ corpus et tumulum defuncti cantamus? Postremo etiam qua ratione vestes nigras tingimus, nisi ut nos vere in fideles et miseros non tantum Aletibus, sed etiam vestibus approbemus? Aliena sunt ista, fratres, ex tranea sunt, non licent: et si licerent, non decerent. Sed aliquantos de fratribus et sororibus, licet fides propria et præceptum Domini fortes faciat, parentum tamen et vicinorum opinio debilitat et frangit: no lapidei et crudeles judicentur, si pepercerint vesti mento, si non insanis luctibus fuerint debacchati. Et học quam vanum est, quam ineptum, opiniones hominum errantium cogitare, et non timere, ne quid minus faciat de fide quam suscepit! Quare non magis discit tolerantiam ille qui talis est? quare non a me FJIU, necessitas avocavit, tristitiam patitur, et mox, oculi lacrymis perpetibus fluunt. Infra vero, Domino filium mortuum nonrinare. * Ms., Fil concursus solitus. Infra, ne quid sibi filii ipsius pter. * Alil, conversationem, minus recte, ni fallor. * Edill, superavit. * us., et vana circa. Hæc, si pepercerint vestimento, desunt in Ms. discit fidem ille qui dubius est? Quando etiam si tantus sit dolor ejusmodi pectoris, tacite debeat luctum sensu digerere', et non levitate sui animi publicare. 7. Ethnici audita filii morte dictum. Plangendi eth nici, Judæi, el catechumeni morientes. Unum adhuc volo proponere exemplum ad corrigendos eos qui plangi mortuos arbitrantur. Exemplum autem de paganorum historia est. Fuit quidam princeps paga nus (a), qui habebat filium unicum, satisque dilo ctum. Hic cum in Capitolio idolis suis gentili errore sacrificaret, nuntiatur ei quod filius ille unicus de fuisset (b). Non reliquit sacra, quæ gerebat in mani bus, non lacrymavit, nec omnino suspiravit: sed quid respondit, audite: Sepeliatur, inquit; memini enim me filium genuisse mortalem. Vide responsum, vide hominis pagani virtutem, ut nec exspectari se jusscrit, vel ut præsente se sepulturæ filius tradere tur. Quid agimus, fratres, si diabolus hunc in diem judicii coram Christo contra nos producat et dicat, Hic meus cultor, quem ego præstigiis decipiebanı meis, ut serviret cæcis et surdis simulacris, cui ego nec resurrectionem a mortuis, nec paradisum, nec cælorum regna promiseram, hic filii nobilis sapiens unici mortem nec doluit nec ingemuit, nec tali nun tio mea sacra deseruit: tui autem Christiani, tui fi deles, pro quibus ideo crucifixus et mortuus es, u mortem ipsi non timerent, sed essent de resurrectione securi, non soluın lugent mortuos et voce et habitu, sed etiam ad ecclesiam procedere confunduntur, ali quanti etiam ipsi clerici tui et pastores ministerium suum intermittunt, vacantes luctui, quasi insultantes tuæ voluntati? Quare? Quia quos voluisti, de sæculi caligine ad te vocasti. Quid ad hæc respondere pote rimus, fratres? Nonne confusio nos apprehendet, cum in hac parte inferiores gentibus invenimur? Et utique lugere debet paganus, qui nesciens Deum, mox ut moritur, recto cursu pergit ad pœnam. Plangi debet Judæus, qui Christo non credens, animam suam perditioni depirtavit. Dolendum est plane de catochumenis nostris, si aut sua incredulitate, aut negligentia proximorum, sine baptismo salutari re cesserint. Cæterum qui sanctificatus gratia, signatus fide, conversatione probatus, vel innocentia securus, de hoc mundo recedit, beatificandus est, non lugen dus; desiderandus, non plangendus; sed desiderandus cum moderatione, cum sciamus nos ipsos accedenti bus temporibus sequuturos. 8. Tristitia salutaris quænam. Terge igitur lacry. mas, intermitte suspiria, compesce gemitus, o lide lis, et pro hac tristitia salutarem illam indue tristi tiam, utique quam beatus Apostolus secundum Deumi esse memoravit, quæ salutem stabilem solet operati (2 Cor. 7. 10); utique pœnitentiam facinorum commis sorum. Scrutare pectus tuum, propriam interrogans 1 Habent, dirigere, Editi vetercs, qui mox verbo, par blicare, sermonem claudunt. (a) Plutarchus in Laconicis Apophthegmatibus p. 22, Titus Livius 1. 2. (b) Forte, defunctus esset [vel defecissol].

Page scan enlarged

Notebook

Full View