conscientiam, et si invenias aliquid pœnitendum (in venies autem cum sis homo), trahe suspiria in con fessione, funde lacrymas in oratione, esto sollicitus de morte illa vera, de pœna animæ, erto solicitus de peccato, sicut David dicit: Quoniam iniquitatem meam pronuntio, et sollicitus ero pro peccato meo (Psal. 50. 5): et non de corporis hajus solutione terrebe ris, quod suo tempore in melius, Deo jubente, repa rabitur. Vide quemadmodum utrumque sententia di vina complexa est, dicens, Venit hora, cum mor tui, qui sunt in monumentis, resurgent (Joan. 5. 28). Ecce securitas, ecce contemptus mortis. Sed quid se quitur? Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Ibid. v. 29). Ecce diversitas resurgentium. Omnem quidem necesse est carnem resurgere dumtaxat humanam sed bonus resurget ad vitam, malus resurget ad pœnam, sicut scriptum est: Ideo non resurgent im pii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (Psal. 1. 5). Ut ergo non in judicium resurgamus, ill termissa mortis tristitia illam pœnitentiam et tristi tiam sumamus, et curam bonorum operum ac vitæ melioris habeamus, et ad hoc sit nobis cogitatio hu jus funeris et cadaveris, ut nos mortales esse noveri mus, et per hanc cogitationem salutem nostram, dum tempus est, dum licet, minime negligamus: scilicet aut fructificantes in melius, aut emendantes, si igno rantes erravimus: ne subito præoccupati die mortis, quæramus spatium pœnitentiæ, et non invenire pos simus, quæramus eleemosynas erogare et satisfa cere pro delictis, nec quod volumus concedatur. Ostensa igi 9. Recapitulatio sermonis utriusque. tur, fratres, mortis communis (a), ostensa lacryma rum interdictione, monstrata veterum adhuc fragili tate et non Christianitatis virtute, monstrato Domini sacramento et apostolorum de resurrectione docu mento, commemoratis apostolorum actibus, et marty rum passionibus, ostenso præterea David exemplo, et gentilis hominis insuper facto, ad ultimum expo. sita et noxia et utili tristitia, illa quæ nocet, isla quæ per pœnitentiam salvat: his omnibus sic osten. sis, quid nos facere jam aliud oportet, fratres, quanı gratias agentes Deo Patri dicere, Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra (Matth. 6. 10); tu dedisti vi tam, tu constituisti mortem; tu inducis in sæculum, tu educis de sæculo, ct cum eduxeris, servas; nihil enim deperit tuorum, qui nec capillum capitis eorum perire dixisti ‹ Auferes» enim ‹ spiritum eorum, et deficient, et in terram suam revertentur» (Luc. 21. 18); sed Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et re novabis faciem terræ› (Psal. 103. 29. 50). flæc ver. ba, fratres, digua fidelibus, hæc medicina salutaris hac spongia consolationis detersus oculus, hoc infusis collyrio rationis, non modo cæcitatem ex despora tione non sentiet, sed nec lippitudines aliquas tristitiæ sustinebit, quin potius oculis cordis lucida cuncta re spiciens, dicet secundum patientissimum illum Job, Dominus dedit, et Dominus abstulit; sicut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini bene dictum (Job 1. 21) in sæcula sæculorum. Amen. (a) Addendum post, mortis communis, vel, sorte, vel, cull ditione. Exstat hæc Synopsis in duobus Codicibus manu scriptis, quorum alter est Bibliotheca Coislinianæ, olim Seguerian, num. 388, alter Bibliotheca Lug duni Batavoruın, olim Isaaci Vossii. Prior est om nino recens, et circa typographiæ exordia, sed a pe rito nec indocto scriba exaratus ad fidem antiquioris; alterum etiam, etsi non licuerit oculis ipsis explo rare, recentem quoque puto, fnitque ab imperitiore amanuense descriptus. Ili porro Codices, ne ambo quidem totam Synopsin complectuntur, qualis ab au ctore adornata fuerat; sed in alio alia deficiunt; in utroque autem tota Novi Testamenti Synopsis deside ratur. Coislinianus initio exhibet præfationem ab ipso scriptore concinnatam, et optimæ note, quam Pro theoriam inscribit. Hæc autem Protheoria tota abest a Codice Lugdunensi: vicissimque Lugdunensis multa nabet, quæ in Coisliniano prorsus desunt; nimirum Synopsin in Leviticum, Epilogum in Synopses libro rum Regum; Synopses in Paralipomena, in Esdram, in libros Esther, Tobiæ, Judith, Job, in librum Sa pientiæ, in Proverbia. Ex hisce duobus Mss. prodit Synopsis isthæc, in qua nonnulla etiam ex Veteri Testamento desideran tur; nimirum Synopsis Psalmorum, et quinque Pro phetarum minorum. In utroque porro Codice Syno psis Joanni Chrysostomo tribuitur: in titulis enim Coisliniani et Lugdunensis Codicis Chrysostomi esse dicitur, ut mox videbis. Jam vero quæritur, utrum vere Chrysostomi sit, necne. Isaacus certe Vossius, cujus erat Codex ille Bibliothecæ Lugdunensis Bata vicæ, non putabat esse Chrysostomi, testificante Guil lelmo Cave in Historia sua literaria Genevæ anno 1705 edita, cujus hæc sunt verba, p. 215: ‹ Exstat Græce Ms. in Bibliotheca Vossiana sub Chrysostomi nomine Synopsis Veteris Testamenti; sed non esse genuinum Chrysostomi fœtuin ipse mihi olin confes sus est cl. Vossius.» At opinor Vossium hæc perfun ctorie legisse, et ex styli fortasse ratione calculum tulisse: quam styli formam non potuit in tam com pendiosa narratione deprehendere. Ad bæc vero Co dex ille Vossianus Protheoriam illain in fronte Syno pseos positam non habet: quæ sane Frotheoria sal prolixa et a sagaci viro scripta, quasdam suppeditat notas quæ Chrysostomo Synopsin vindicare videntur. In ipsa etiam Synopsi non pauca occurrunt, quæ pro Chrysostonio pugnant. Non ea porro mente hæc ar
gumenta proferimus, ut sine ulla prorsus dubitatione Synopsin esse Chrysostomi statuamus: non enim per inde affecti sumus, atque nonnulli scriptores, qui ea ´quæ ex tenebris cruunt, iis quos tractant auctoribus ita asserere conantur, ut nullam rationem habere vi deantur eorum quæ possunt contra objici. Etiamsi enim hæc quæ proferimus magni esse momenti perspi cuum nobis sit: antequam ultimum ea de re judi cium statuamus, argumenta nostra erudito lectori vf ferre visum est, ut tam illius, quam nostro judicio quid censendum sit tutius affirmemus. Primum igitur argumentum mutuamur ex hisce postremis Protheoriæ verbis, ubi scriptor enumerans Novi Testamenti libros, postremas ponit tres Episto las catholicas, et tres ex catholicis Epistolis. Catholicæ autem sunt Epistolæ septem, quarum tres tantum tempore Chrysostomi in Ecclesia Antiochena, cujus ille presbyter erat, recipiebantur. Nam licet Epistola secunda Petri, secunda et tertia Joannis, atque Epi stola B. Judæ apostoli inter sacrosanctas et canoni cas Scripturas a multis jam sæculis per totam omnino Ecclesiam recipiantur, prioribus tamen Ecclesiæ sæ culis istæ quatuor Epistolæ non in omnibus Ecclesiis ut canonicæ admittebantur: quædam enim erant, etsi paucæ, quæ illas non admittebant, ut videas apud Sixtum Senensem libro primo in fine sectionis secundæ. Sed a maxima Orientalis Ecclesiæ parte, et a toto pene Occidente inter canonicos libros cense bantur; inter libros videlicet divinos, canouice scri ptos, traditos et creditos, inquit magnus ille Eccle siæ præco Athanasius, qui catholicas Epistolas se ptem in illorum numero locat. At Ecclesia Antio chena quatuor illas supra memoratas Epistolas Joan mis Chrysostomi tempore non admittebat, imo pri stini tenax propositi, ne tempore quidem Justiniani Imperatoris illas adhuc adoptaverat; id quod Syro rum proprium erat, ut modo videbimus. Quod autem Ecclesia Antiochena secundam et tor tiam Joannis non reciperet, id liquido comprobatur ex Homilia mox edenda, quam prior publicavit Joan nis Chrysostomi nomine Cotelerius, quamque proba mus in Monito infra non Chrysostomi esse, sed cujus dam presbyteri Antiocheni illius ævi coram Flaviano episcopo concionantis. In hac igitur Homilia, num. 6, de Joannis evangelista Epistola secunda et tertia hạnc dicuntur: ‹ Idem ille præco, qui hæc prædicavit, in Epistola sua scribit: prima autem Epistola inter ca quæ in Ecclesia recipiuntur, non inter apocrypha recensetur: nam secundam et tertiam patres extra canonem ponunt; primam vero Epistolam Joannis esse omnes consentiunt.» Hinc vides secundam et tertiam Joannis Epistolam inter canonicas Antiochiæ non lia bitas fuisse. Secundam item Petri, et Epistolam Ju da apostoli, perinde atque secundam et tertiam Joan nis, a Syris, atque adeo ab Antiochenis non admissas fuisse discrte docet Cosmas Ægyptins, qui tempore Justiniaui Imperatoris scribebat. Hunc scriptorem edi dimus anno 1706. Sic autem habet p. 292, multa de catholicis Epistolis et de carum auctoritate ante lo quutus: Apud Syros autem non nisi tres prædiciæ reperiuntur; videlicet Jacobi, Petri et Joannis: aliæ quippe penes illos ne quidem habentur. Perfectum itaque Christianum dubiis inniti non oportet, cum eæ Scripturæ, quæ in canone repositae, et apud om nes in confesso sunt, omnia satis declarent.» Hine ma nifeste vides etiam tempore Justiniani Imperatoris ex catholicis illis Epistolis nonnisi tres apud Syros, atque adeo in Ecclesia Antiochena, receptas fuisse. Hinc igitur palam est hunc Scriptorem, quem jam in publicum emittimus, quique tres tantum Epistolas catholicas sive canonicas admittit, Antiochenum esse; jamque hinc aliquam titulo conciliari fidem, in quo dicitur esse Joannis Chrysostomi. Et vere san ctus hic doctor, qui Scripturæ sacræ libros omnes in Homiliis suis adhibet, quatuor illarum Epistolarum loca nusquam affert; aut saltem hujusmodi loca in ejus scriptis nondum deprehendi: etiamsi vero de prehenderentur, non tamen inde sequeretur cam Scripturæ partem canonicam haberi: nam illis tem poribus non pauca erant in quibusdam Ecclesiis, quæ legebantur quidem, sed canonica esse non reputa bantur. Monendum autem existimo, locum haberi Homilia sexta Joannis Chrysostomi in Genesiin, p. 40 Editionis nostræ, ubi sic legitur: Ii vero qui ali quando se in diabuli retia injiciunt, canibus comparan tur a Scriptura divina: Homo enim, inquit, qui con vertitur a peccato suo, et iterum in idipsum redit, similis est caui ad vomitum redeunti. Ibi vero nos in margine locum indicavimus 2 Petri 2, 22: at etsi ili de cane ad vomitum reverso agatur, certum est hare locum ad secundam Petri Epistolam non referenduni esse, sed ad Proverbiorum librum, cap. 26, v. 11 atque adeo marginalem notam sic restituendam esse Prov. 26. 11 (a). Ilic animadvertas velim, Chrysosto mum concionantem hic et sexcenties alibi Scripturæ loca, prout memoriæ sese offerebant, allegavisse, longeque diverso a Scripture textu modo. Locus ergo Scripturæ, quem hic respicit Chrysostomus, est ver siculus ille Proverbiorum, quem ille pro more et ad suum scopum concinnavit, ut ad captum plebis esset accommodatior; sic autem habet in Lxx interpreti bus Sicut canis cum reversus est ad vomitum suum, odiosus est effectus, sic stultus malitia sua reversus ud peccatum suum. Cum hoc loco prorsus consonat ille supra; ad Epistolæ vero secundæ Petri locum non perinde quadrat; sic porro ille habet: Contigit enim eis illud veri proverbii: canis reversus ad suum voni tum; et, sus lota in volušabro̟ luti. Certum itaque ex ploratumque est locum Chrysostomi non huac se cundæ Petri versiculum respicere, sed illum Prover biorum. Quamquam, ut dixi, etsi sccunda Pe:ri Epi stola aliquando usus esset Chrysostomus, non inde tamen sequeretur illam vel ab se vel ab Ecclesia An el (a) In hac nostra Editione, Tom. IV, col. 53. ubi salicet occurrit locus de quo hic agitur, verba, Homo.... similis est cani, etc., non ad secundam Petri Epistolamı, sed ad Proverb. cap. 26, v. 11, PP. Maurinorum erro em declinan tes, revocavimus.
t'ochena, ut canonicam admissam fuisse. Iline porro liquidum est auctorem Synopseos esse vel Antioche num vel saltem Syrym, alque, ut fert titulus, Chry sostomum; quod et aliis probabitur argumentis. Aliud argumentum inde sumitur, quod inter cano nicos Scripturæ libros, quos solos in fine Protheoriæ suæ auctor noster recenset, Apocalypsis non compa reat. Ne vero putetur cam lapsu graphico prætermis sam fuisse, vetat scholiastæ cujusdam nota margi nalls, quæ sic habet, Nora ipsum non memorare Apo calypsin. Apocalypsis enim priscis Ecclesiæ sæculis non in omnibus Ecclesiis recipiebatur, ut aiunt Eu sebius, Hieronymus de Scriptor. Eccles.; Nicepho rus vero patriarcha in Catalogo suo, quem edidimus in Bibliotheca Coisliniana, p. 205, illam inter apo crypha recenset, ut et alius qui infra in nota memo Fabitur: verum patres omnes præcipui, Athanasius, Basilius, Gregorius Nazianzenus, totusque Occidens, ut legitimum Joannis apostoli opus, et ut canonicam Scripturam habuere: demumque per totam Eeclesiain tum Græcam tum Latinain in canone sacrorum divi norumque librorum recepta est. Attamen in hac Synopsi Apocalypsis non memora tur, et monente scholiasta, id non librarii vitio tri buendum est. Unde arguitur a scriptore ipso, atque ut hinc consequi videtur, ab Ecclesia, cujus ipse erat, nondum receptam fuisse cuin hæc scriberentur. Certe Joannes Chrysostomus, qui auctor operis fertur in titulo, numquam Apocalypsi usus est in lomiliis aliisque libris suis, etsi, ad mores informandos, in quo generc maxime versatur sanctus doctor, in Apo calypsi multa idonea opportunaque reperiantur, præ cipueque in tribus prioribus capitibus. Quantamcum que diligentiam adhibuerim, ut explorarem num quid piam in tanta operum serie ad Apocalypsin spectans deprehenderetur, nihil hactenus reperi. Et tamen multa erant in libris verbi gratia, de Sacerdotio, quæ ad rem maxime conferre posse videbantur. Inde autem aliud exsurgit, sive argumentum, sive conje ctura, qua hanc Synopsin Chrysostomo asserere posse videmur. Hæc sunt argumenta quæ mutuamur ex Pro theoria Synopseos. In ipsa porro Synopsi alla multa sunt, quæ Chry sostomum ejus esse auctorem probent. Exempli causa, paulo post initium Geneseos, ubi Cham verenda pa tris sui revelasse narratur, ideoque et Cham et filius ejus Chanaan maledicitur: hæc ibi leguntur: Post ca vero Semo quidem et Japheto benedixit; maledicit autem Chanaanum, quia pater ejus Chain revelaverat nuditatem patris. Maledictio autem illa eventum ha buit in Gabaonitis; imo potius specie quidem male dictio erat, sed revera prophetia.» Et hæc est sen tentia Chrysostomo propria, quam apud cæteros ec clesiasticos Scriptores non nemini me legere, nempe maledictionem Chanaani in Gabaonitis impletam ſuis se. Ipsissima, inquam, S. doctoris sententia, iisdem ut plurimum verbis expressa. Sic enim habet in Isa fam, cap. 2, v. 1, bujusce Tomi VI col. 28: ‹ Id quod etiam in Chanaano factum est. Neque enim videmus illum servivisse fratribus suis, neque etiain maledi. ctionem excidisse, sed in Gabaonitis ex Chanaano ortis finem accepisse. Nam id quod dicebatur prophetia erat, maledictionis forma prolata.» Et hoc ipsum alio modo dicit infra in Synopsi Josuæ: ‹ Cum non pos sent Israelitæ propter data juramenta Gabaonitas oppugnare, servos ipsos constituerunt, lignarios et aquæ bajulos. Ilic exitum habet prædictio Noc, quam dixit: Chanaan puer servus: ex illo namque hi orti erant. › Hæc sane non parvi momenti erudito lectori videbuntur ad opus Chrysostomo adjudicandum. Aliud argumentuin, nec sanc levius, eruitur ex ca dem Geneseos Synopsi: Assumit Thara puler Abrahæ filios suos Abraham et Nachor et nepotem suum Lot, et venit in Charran. Hæc certe lectio vitiata fuit, c! Na chor contra fidem textus Hebraici, editionis LXX ct vulgatæ, in hunc textum irrepsit. Ilanc porro lectionem nusquam alias reperi, nisi apud Chrysostomum, quem certum est ita legisse in exemplari suo: nam llomil. 31 in Gencsim, col. 282 Tom. 4 nostræ editionis, sic legimus: Et accepit Tharra Abram el Nachor filios suos, et Lot filium Arran filii sui. Hæc vero lectio sic habetur in omnibus omnino cum Editis tum manuscriptis, ct in cadem Homilia infra, col. 285, seq., cadem lectio bis repetitur: ita ut nihil dubii subesse possit, quin lúc locus sic expressus fuerit in exemplari quo Chry sostomus utebatur: quo usus est etiam auctor Synop scos, sive ipse Chrysostomus, ut ex hoc et ex præ cedentibus argumentis probari videtur. Non minorem præcedentibus probationem eruimus cx Synopsi Deuteronomii, ubi dicitur: Ilic jacet illud, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Quia ergo ma ledictio prolata erat in eos qui non observarent leyem Maledictus omnis qui non manet in omnibus scriptis in hoc libro de lege loquitur Moyses, nec poterat Chri stus in hanc incurrere maledictionem: implevit namque legem, maledictionem maledictione commutavit, suspen sus in ligno. Hoc ipsum pluribus enuntiatum habes Commentario in Epistolam ad Galatas, capite 5, ubi rem explicat ille, et, quæ hic breviter extulit, multis explanat verbis. lis vero referendis brevitatis causa supersedeo. Sed studiosum lectorem hortor, ut locum ipsum adeat, et meo periculo ibi Chrysostomum ea pluribus narrantein, et eundem Chrysostomum in Łac Synopsi epitomen eorum exhibentem comperiet. Auctor hic noster Chrysostomus passim cum Judæ is, quorum magnus Antiochie numerus erat, concer tat. Illud ipsum in hac Synopsi frequenter observatur, nihil obstante brevitate, quain vel ex ipso suo nomi ne Synopsis exigit. Aliquando etiam loca indicat, quæ possint contra Judæos usurpari, ut in Synopsi Jere miæ sic: «Et si malum fecerint, non faciam ego bo na quæ loquutus sum ut facerem illis. Iloc autem caput contra Jud.ros utile erit, cum dicent, Doininum ipsis bona promisisse. Cum enim non crediderint Do mino nostro Jesu Christo, ipsi sibi ipsis causa fuere præsentium malorum. 1 Chrysostomi scopus est multis in locis, et Judæis et Christianis probare, præcepta hujusmodi legalia
non fuisse tanta religione servanda. Quin etiain san etos viros in Veteri Testamento illa facile transgres sos esse, quoniam ea, quæ ad ritum cultumque ex teriorem pertinebant, non esse tanti momenti, et fa cile posse prætermitti putabat. Sic in Isalam supra, col. 19 (a Græcis referendis brevitatis causa supersedeo ) legimus: Holocausta arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. In hæc ver ba Chrysostomus ita loquitur: «Nam quia accusati frequenter, quod cæteris virtutibus vacui essent, pro maxima defensione sacrificia obtendebant, ut quæ frequenter persolvebant, merito uterque propheta, imo potius cæteri onnes ab hac defensione illos ex turbant. Unde planum est ea non esse per se præci pue constituta, sed ut ad rectum vitæ institutum cæ terasque virtutes illos deducerent. Expositione au tem in psalmum 43, Tom. V, col. 167 sqq., totus est ea in re probanda, dicitque præceptum de sabbato so lutum fuisse, cum populus per septem dies armatus sub Josue fuit; nam septem continui dies necessario sab batum includunt. Hæc sæpissime decantat Chrysosto mus. In Synopsi autem libri Josue infra sic dilucide loquitur: «Tunc Jesus cultris lapideis circumcidit Ju dæos: quia quadraginta annis versatus fuerat Israel in deserto ideoque multi corum bellatorum, qui ob ierant, incircumcisi erant. Pro illis substituit Deus fi lios corum, quos Jesus circumcidit: quod ipsi incir cumcisi mansissent in via. Tunc fecit Pascha: et a die qua comederunt azyma ex frumento terræ illius, defecit manna. Jubetur Jesus solvere calceamentum suum, et circuire Jericho cum tubis et arca septem diebus: quo peracto per se muri ceciderunt. Manifestum itaque est jam tunc cœptum esse solvi sabbatum: undecumque initium quis ducat, necesse est sabbatum incidere in septem illos dies. › Statuit ergo Chrysostomus præ cepta illa ad exteriorem cultum pertinentia, non fuis se vel a sanctis viris tanta religione servata, ut cir cumcisio et sabbatum. In his utique non alium quam Chrysostomum agnoscere possum; quid vero si cum tot aliis argumentis hoc etiam adjungas? Alibi quo que in hac Synopsi loca reperias, ubi scriptor se cum Judæis sæpe manum conserere subindicat. Præter hæc argumenta, quæ sane validissima esse nemo a præjudicata opinione liber non fateatur, alia forte minora, sed quæ ob frequentiam, et repetitam loquendi probandique similitudinem pro Chrysosto mo pugnent, hic congerere animus est. Initio Syno psis Geneseos dicit, filios Dei in Genesi dici eos, qui a Setho orti erant, et hunc locum Psalmi affert, Ego dixi, dii estis. Idipsum vero pluribus dicit Homilia 22 in Genesim, allato eodem Psalmi loco. Ex Hcbero Hebraicam linguam nomen accepisse dicit hic eodem fere modo, quo in Genesim, Tom. IV, col. 279. Quod ad decimas spectat quas obtulit Abraham Melchisedeco, eadem brevius bic dicit quæ in Commentario in Ge nesim, col. 327, 328, codem allato B. Pauli loco. De filiabus Lot idem hic paucioribus dicit, quod pluribus narrat in Genesim, col. 410-412. Item de sacrificio Abrahæ compendio narrat ea, quæ fuse explicat in Genesim, col. 431. Allegoriam de Natalibus Phares et Zaræ eodem modo hic explicat atque Comnientario in Genesim, col. 534, 555. Id quod circa finem Synopsis Geneseos dicit Sicimam a Symeone et Levi captam fuisse, idipsum narrat pluribus llomil. 59 in Gen., col. 516, 517. Hæc porro lectio capitis 49, 10, quæ in Synopsi sic habet, donec veniat is cui reposi tum est, semper sic effertur a Chrysostomo; alii vero scriptores variant: nam quidam hoc ipso modo legunt; alii vero, donec veniant quæ illi reposita sunt. In Exodo, quod dicitur in Synopsi, manus Moysis extensas, quæ victoriam Israelitis pepererunt, figuram crucis fuisse, hoc ipsum refert Chrysostomus, Homil. in illud: Pa ter, si possibile est, Tom. III, col. 36. Dicet fortasse quispiam: Si hæc Synopsis genui num sit Chrysostomi opus, cur a nemine, quod qui dem sciamus, memorata est? cur tantum de illo opere apud omnes Ecclesiasticos scriptores silen tium? Verum non est quod stupeas de tanto silentio, quando ne decimam quidem partem operum Chiy. sostomi, quæ nunc exstant, a Photio cæterisque scii ptoribus memoratam comperimus; de his autem ope ribus loquor, quæ germana esse apud eruditos omnes in confesso est. Neque est quod aniremur hoc opus adeo neglectum fuisse, ut ejus pars maxima excide rit, ex Veteri nempe Testamento quædam et illa omnia quæ ad Novum pertinebant. Ilujusmodi quip; e generis scripta Græci adinodum negligebant, homilias vero tuin veras, tum spurias, libentissime scribebant. Nam utrumque Testamentum sic a Chrysostomo in compendium redactum fuisse docet Protheoria illa, quam solus habet Codex Coislinianus. Si Novi Testa menti Synopsis superesset, multa haud dubie depre hendereinus, quæ Joanni Chrysostomo totam Syno psin assererent. Nam quantam putas diligentiam ad hibuisse illum in tractandis, atque in compendium redigendis B. Pauli Epistolis? Quam Scripturæ par tem et frequentius adhibuit, et quasi præcipuam ubi que celebravit; si tamen quid præcipuum dici possit in iis, quæ primum auctorem Spiritum sanctum ha bent. Illas certe Epistolas adeo in mente, in memoria versabat, ut eas ubique et quavis minima data occa sione adhiberet in homiliis in aliisque operibus cu jusvis generis. Inde est, ut in Synopsi Pentateuchi sæpe Paulum videas in medium adduci, in iis nimirum Pentateuchi locis, quæ Paulus in Epistolis suis adhi buerat. Quodque singularissimum est, in Protheoria sua, ubi libros Novi Testamenti, quos in Synopsin redegerat, recenset, a quatuordecim Epistolis Pauli exordium ducit, ipsasque præmittit ipsis quatuor Evangeliis et Apostolorum actibus. Unde fortasse no vum quispiam argumentum eruat ad Synopsin Chry sostomo asserendam, qui non semel Paulum se vehe menter amare profitetur, et plus Pauli libris et actis utitur, quam cæteris Scripturæ sacræ libris (a). Stylum autem quod spectat, profluentem illam ver borum et similitudinum copiam, qua uti solet Chry. (a) Vid. Temi Lujus træf § 11.