edit, nos quomodo sine laboribus sudoribusque re gnum cælorum consequamur? Donec, inquit, revertaris in terram, de qua sumplus es. O sententiam! o clemen tiam metu plenam! o sententiam consolatione ple nam! Nondum expulerat, et revocavit! nondum ejecerat, et resumpsit! Donec revertaris in terram, de qua sumptus es. Non dixit, Donec delcaris, donec dissolvaris; sed, Donec revertaris in terram, de qua sumplus es: ut tibi spem resurrectionis substituas. Illo te mitto, unde te accepi; ut te tunc accepi, to rursus possum accipere, Quia terra es, et in terram ibis. Non, Deleberis, sed, Ibis. Illud, Ibis, quidam in terpretati sunt, Reverteris. Quantum igitur per facul tatem licuit, per gratiam sancti Spiritus, vobiscum paradisum percurrimus, regia inonimenta legimus, vidimus reos libertate donatos, Judicis clementiam; qua utinam a Christo salutem consequamur, ut cx lestibus illis et sempiternis fruamur bonis, in Christo Jesu Domino nostro: quoniam ipsi gloria et im perium, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Jacobus Sirmondus ad Ennodium T. 1 postremæ Editionis, p. 1842, de hac homilia sic loquitur Severianus Gabalorum episcopus a serpente illo, quia symbolum erat crucis Christi, salutem, xal ånÒ ToÛ Enixatapátov súλoy!av fluxisse ait in Orat. II e decem quas Chrysostomi nomine in luceın dedit Card. Sirletus. Sed Severiano hanc asserunt, quam dixi, Damascenus et Hadrianus papa, cum Synodo Pari siensi. › Nihil itaque dubii relinquitur hanc homiliam esse Severiani, hominis certe non elinguis, sed ORATIO DE SERPENTE, QUEM MOYSES IN CRUCE SUSPEndit in deseERTO, DFQUE divina trinitate (a). 1. Heri sermonem instituimus contra hæreticos, et pro gloria Unigeniti concertavimus, non ut arcana quædam in lucem proferremus, sed ut gratiam ex animo profiteremur. Non enim ex verbis nostris Chri sti gloria augetur, sed præclaris ab eo ornati mune ribus, grato animo beneficium prædicamus. Absur dissimum enim esset, nos beneficiis ornatos, silentio munerum vicem persolvere: maxime vero cum David, ut modo audistis, ita jubeat: Omnis terra adoret te, et psallat tibi (Psal. 65. 4). Deum laudamus, non quod ipsi honorem afferamus, sed nobis ipsis honorem con ciliemus. Gloriam Deo referimus, non quam ipsi lar glamur, sed quam nobis immortalem conferamus uam Eos, qui me glorificant, glorificabo; et qui conte mnunt me, contemnentur (1. Reg. 2. 50). Pro virili nostra docuimus, non licere terminos gloriæ Dei transilire, non hominibus, qui in terra degunt, non angelis qui in cælis, non archangelis, non principati bus, non Cherubinis, non Seraphinis. At meministis, ut bene novi, quotquot estis discendi cupidi auditores, qua ratione his de rebus instituta oratio ad exitum deducta sit. Sed quia hodie, fratres, ipse Rex gloriæ crucem suam prænuntiavit, et Apostolus, regiam so quens Servatoris vocem, de cruce philosophatus est (nam Dominus discipulis dicebat: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur in manus inimi (a) Collata cum Codice Reg. 1658. corum [Matth. 20. 18]; Paulus vero Galatas objurgans scripsit: Quis vos fascinavit, quibus ante oculos Chri slus præscriptus est in vobis crucifixus? [Gal. 3. 1] ), quoniam igitur et regia Domini vox, et fidelis servi doctrina, regiis insistunt vestigiis, operæ pretium existimo, nos etiam pro virili de dominica cruce con sentanea loqui, non ut dignitatem illam attinganıns, sed ut pro virili nostra debitum persolvamus. Quid igitur ait Servator? Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur. Prædicit passionem victor mortis; crucem prænuntiat, qui cruce mortem dissol vit: certamen prænuntiat, ut victoriam prædicet. Hic rursus ad intelligendam Domini vocem animum con verte. Vide quanta cum auctoritate dicat: Ecce ascen dimus Jerosolymum, et Filius hominis tradetur, ut cru cifigatur. Qui hæc prædicit, in ipso certamine jam constitutus dignitatem auctoritatis mutat, negatque dignitatem divinitatis suæ dicens: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. 26. 39). Annon repugnantiam animadvertis? Incarnationem cogita. Sed ad propositum redeamus. Discipulis ait: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur. Vide quam caute loquatur. Cum passionem prædicat, humanam ostendit naturam, Filius hominis tradetur. Etenim corpus vizibile patitur; divinitatis vero digni tas, quæ intelligendo percipitur, vitam affert. Et figura quidem corporis, fratres, morte solvitur; virtus an tem inhabitantis id quod solutum erat excitat. Ipse
rit Christi, qui adoratur. Quocirca id nos accurate explicare, et vos studiose audire par est, 3. Figura serpentis, fratres, imago erat œconomia crucis. Quod autem ad modum attinet, sicut illa ser pentis figura imaginem quidem et speciem serpentis præ se ferebat, venenum autem nequitiamque serpen tis non habebat: sic et Servator, secundum divinum apostolum, in similitudine carnis peccati apparens, extra omne peccatum fuit; sicut et beatus Isaias, cum beato Paulo (a) consonans, ait: Qui peccatum non fe ci:; nec inventus est dolus in ore ejus (Isai. 53. 9; 1. Pat. 2. 22). Secundum Isaiam imaginem unam babes ad alteram accede. Contuere veritatem per figuras splendentem. Serpentes mordebant filios israel, quan do populus in perniciem ruit. Petit Moyses a Deo ut inedicinam salutarem præberet. Deus famulo medici nam beneficam commonstrat, et ait: Fac serpentem æneum, illumque erige ante tabernaculum testimonii (Num. 21. 8). Quid sibi vult hoc signum? Alii sunt mordentes serpentes, et alius pro i'lis crucifigitur. Quid significat ænigma? quid præ se fert umbra illa mysterii? Quemadmodum illic in figura aliis morden tibus serpentibus, alius qui non momorderat cruci affixus est: sic aliis peccantibus hominibus pro omui bus passurus est innocens Jesus. Pro serpentibus, qui mordebant, serpens innoxius crucifigitur; pro nobis, qui morti subjicimur, is, qui morti non subjectus fuit, crucifigitur. Quod præclare cum aliis Isaias prædixit in hunc modum: Pro peccatis populi venit in mortem; et, Dominus tradidit seipsum pro peccatis nostris (I sai. 53. 12. 6). Testimonio confirmanda iterum est my sterii ratio. Quemadmodum illic alii serpentes erant, qui mordebant, alius qui suftigebatur: ita et hic omnes peccaverant, et unus pro omnibus crucifigitur. Habes secundam; sed et tertiam imaginem considera. In ore duorum vel trium testium, stabil omne verbum (Deut. 19. 15). Quare crucifigitur serpens æneus? Ut ab oleantur morsus serpentium. Aliud ergo est quod in crucem tollitur, et alia quæ abolentur. Annon signi ficationem veritatis animadvertis? annon quasi sub in volucro Scripturæ vim œconomiæ perspicis? Sublatus in crucem est, inquit, æneus serpens, ut abolerentur ¸ morsus draconum; crucifixus est Christus, ut dæmo num operationes cessarent. Alius est serpens ille qui erigitur, alii qui comprimuntur dracones; alius qui cruci affixus est Christus, et alii qui abolentur dæino nes. Et quemadmodum illic imago serpentis, qui ap parebat, morsus serpentium abolevit, ita et hic mors Christi mortem sustulit, et dæmonas profligavit. Me rito itaque Servator imaginem sibi adaptans dixit: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereal, sed habeat vitam æternam (Joan. 3. 14. 15). Habes, mi frater, beatum Moysem alia figura crucem subindicantem; quo autem pacto, audi. Eos enim, qui de cruce loquuntur, multas mysterii contempla tioues in medium afferre oportet. Israelitis in deserto (a) Juxta Savil. legendum est, Petro, et reipsa, apud Petrum verba laudată leguntur. bellum intulere alienigenæ quidam, Amalecita dieti. Moyses autem Jesum Nave, populi ducem, et succes sorem suum, armatum proficisci jubet, ipso interea in monte manibus expansis manente. Nam ait Scri ptura: ‹ Moyses ascendit in montem, et expandit ma nus suas. Et factum est, cum extenderet manus, via cebat Israel; et cum dimitteret a corporea gravitate victus, vincebat Amalec › (Exod. 17. 11). Quid sibi vult hæc figura? Judæus statim metuens, ne per ima ginem gloria crucis Christi effulgeat, ait, Nihil hæc figura pertinet ad ea, quæ tu fabularis. Precationis figura erat illa forma, non imaginis, prout tu opina ris. Quod si ita est, si vere victoria illa fructus pre cationis fuit, cur Scriptura non precationi victoriam adscripsit (non enim ait Scriptura: Cum precaretur Moyses: illud enim vere significat, victoriam non ſuis se precationis fructum), sed adscribit imagini figuræ que manuum? Cum enim manus demitteret Moyses, superabatur Israel; cum expanderet, profligabatur Amalec. Nam si id precationi adscribendum erat, di cere oportuisset: Et cum precabatur Moyses, vince bat. Sed, ut dixi, precatione omissa, non quidein ut inutili, sed ut quæ imagini crucis cedere deberet, fi guræ et signo victoriam adscribit. Quando euim Moy ses expandebat manus, vincehat Israel. Quid sibi vult expansa manus? Depinge tibi manus expansas, ut splendentem adorandæ Crucis imaginem videas. Ve rum defatigatus est, inquit Scriptura, Moyses; neque enim manus corporea gravitate victæ illam imaginem sustinere poterant. Quid ergo? Ne, soluta imagine, victoria quoque amitteretur, sustinent Aaron et Or, allevantque manus ejus, ne, evanescente imagine, vi ctoria quoque elaberetur. Cur omnino Aaron et Or manus suffulciunt? Aaron, fratres, sacerdotali inunere ſungebatur; Or vero regiæ tribus cognationem habe bat. Itaque imaginem crucis sacerdotium et regnuin instar satellitum stipant. Ac quemadmodum cum trans figuraretur Dominus in monte, visi sunt Moyses et Elias a dextris et a sinistris, ut regiam Christi ima ginem quasi satellites stiparent: sic etiam hic Aaron sacerdotil ordinem obtinens cruci adstat, et similiter Or primum regiae dignitatis florem habens crucem stipat. Ilæc a me dicta sunt, ut ostendam, quomodo priscis illis patribus pietatis imago fuerit proposita, necnon quam honorata ab illis fuerit œconomise figu. ra. Si autem illi qui prænuntiabant, tanta cum laude illam prædicarunt, et cum tanto honore præsignifica runt: quo ore nos Domini crucem divinamque illam œconomiain convenit celebrare? Non ignoro vos ma gno desiderio teneri talium orationum, quibus sacræ theologiæ dogmata explicantur: at quæ nunc dicta sunt illis sunt affinia. Ejusdem enim animi est el cru cem prædicare, et unigenitum Deum Verbum laudi bus extollere. Quamobrem sive divinitatem Unigeniu celebres, sive ejus œconomiam honores, una caden que est pietatis demonstratio. 4. Cæterum quando crucem, quando corporis œco nomiam audis, mentem erige ad sublimitatem pole statis Unigeniti. Ne illa figura, quæ hic tui causa fa
tias vitæ mundo largiri. Quia enim Adam formatus acceperat spiraculum vitae (Inspiravit enim Deus in faciem Adami, et factus est in animam viventem [Gen. 2. 7]), id quod ille accentum perdidit, hoc ego præ sens revoco. Lapsum erigo, corruptum renovo, mor tuum vivifico. Testis est incarnationis propheta ille qui meam insufflationem prædicavit. Et quis propheta exclamando hanc sanctam insufflationem prænuntiat? Audi, inquit, prophetam ex illis duodecim cui nomen Nahum, dicentem: Celebra, Juda, festa tua, redde Deo vota tua. Non amplius adjicient venire ad vetustatem (Nahum. 1. 15). Prima illa Consummata sunt, inquit; Non amplius adjicient venire ad vetustatem. Novam illo gratiam annuntiat, quia vetera desierunt: nova flo rent. Celebra festa tua. Cur dicit, Celebra? Quia in fe sto Paschiæ resurrcctio futura erat. Celebra, inquit, Juda, festa tua, redde Deo vota tua. Non amplius ad jicient venire ad vetustatem; consummata sunt, sublata sunt, id est, prima finem habent. Cur prima finem habent? Ascendit enim de terra qui insufflavit in faciem tuam, el ex omni afflictione liberavit (Nah. 2. 1 ). Sed ad rem iterum redeamus, Celebra, Juda, festa tua, redde Deo vota tua. Non amplius adjicient venire ad vetustatem. Quænam festa? Illa enim vetera novorum imaginem ferebant. Prima dies Azymorum, quæ accu rate explorantibus imago passionis est. Post hanc dies Pentecostes, quæ imago et ipsa fuit adventus sancti et adorandi Spiritus. Festum Tabernaculorum, quod imago tabernaculorum cælestium erat. Hinc Dominus demonstrare volens, quandoquidem illa tabernacula teinporanea sunt, esse illa figuram futurorum taber anculorum, dicebat divitibus hujus mundi: Facite vo bis amicos ex mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula (Luc. 16. 9). Tem poranea igitur tabernacula æternorum figura taber naculorum erant. Quoniam ergo Christi œconomia seu incarnatio veteres figuras implebat, novainque illam gratiam Aørentem reddebat, probe propheta prænuntiat dicens: Celebra, Juda, festa tua, redde Deo vota tua; id significat illud, Non amplius adjicient ut veniant ad vetustatem. Renovata sunt enim vetera per gratiam, Consummala sunt, sublata sunt. Ascendit enim ex terra qui insufflat in faciem tuam, et qui te ex æru mnis eripit. At Nahum propheta Dominum gratiam in spirantem tibi nude exhibuit; Isaias autem alio modo eum qui ex mortuis surrexit et Spiritum sanctum suis elargitur, prænuntiat his verbis: Recordatus est die rum æternorum qui eduxit de terra pastorem ovium. Et loco illius, Insufflavit in faciem eorum, statim sub junxit: Qui posuit in ets Spiritum sanctum (Isai. 63. 41). Divina dignitas, divina nuncupatio, regia maje stas, intemerata gloria, incomprehensibilis virtus, qui cuin Patre conglorificatur, cum Filio regnat, qui operatur omnia, et divina munera singulis dividit, prout vult. Hæc bene novi Ecclesiæ domesticos robo rare, mordereque ac disrumpere inimicos ejus, maxi meque piæ religionis hostes, qui cum Patre et Filio conglorificare Spiritum sanctum recusant. O mise rian! Ne ea quidem quæ sortiti sunt ipsi, volunt tri buere Spiritui sancto. Apostolus autem de se, dequa sui similibus dicebat, Si compatimur, etiam conglorif cabimur (Rom. 8. 17). Paulus conglorificatur cum Deo, et Spiritus non conglorificatur? Mortalis natura in tantam sublimitateın evehitur, ut cum Christo gå rificetur, et adorandus Spiritus, nec iisdem nobiscum muneribus fruetur? De iisdem hominibus ait idem apostolus, Si compatimur, et conregnabimus (2. Tim. 2. 12); et Spiritus sanctus non regnabit cum Christo? O ingratum animum! o insaniam intolerandam! o sen tentiam impian, et ingentem blasphemiam, plagamque incurabilem! Nos exspectamus conregnaturos nos esse; et Spiritum sanctum in servi ordinem redigenius? 6. Hæc porro dicimus, fratres, non quod Spiritus sanctus ita debeat cum Christo conglorificari, ut nos conglorificamur, sed ut impietatem eorum confute mus, qui nec tantum quidem ipsi tribuere dignantur. Propitius sis nobis, Domine, circa ea quæ diximus. Licet enim impiorum dicta simpliciter et verborum tenus tantum repetamus, attainen nemo, fratres, pu tet hinc contumeliam Spiritui sancto inferri, quod eorum contumelia repetantur. Illas enim in medium proferimus, non ut impietati assentiamur, sed ut er rorem traducainus, et pictatis alumnos a prava illa doctrina avertamus. Etenim apostoli, qui Dominum amabant, et ejus majestatem viderant, Judæorum contumelias in sacris Evangeliis referre non dubita runt. Itaque scripta ibi sunt quæcumque ausi sunt illi de Christo dicere, quod peccator esset, quod ex Deo mon esset, quodque coram eo ausi sint dicere, Sama ritanus ea ta, et dæmonium habes (Joan. 8. 48). Verum Scriptura non scriptores accusat, sed blasphemos. Audi Spiritus vim et efficaciam, audi apostolorum laudes, eorum sequere doctrinam, sectare patrum vestigia; ne ex profanorum vestigiis in errorem de ducaris: Trinitatem adora, Trinitatem glorifica, Tri nitatem prædica. Ita sentiunt prophetæ, ita prædicant apostoli, ita credunt martyres. Audi Paulum Trini'a tem prædicantem: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus; divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (1. Cor. 12. 4 6). Cur non incipit a Patre? cur non primo illum prædicat, deinde Filium, demum Spiritum sanctum? Invertisne ordinem, Paule? mutasne serien? Dum Servator ita tradiderit, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. 28. 19), tune solvis theologiæ legem? Verum absit ne quid tale umquam de Paulo cogitemus. Sanctus enim ille et admirabilis praco, hoc probe noverat, se etiamsi Spiritus primo meni nisset, nihilominus theologiam illææsam servare, ne que inconfusam naturam contumelia afficere neque dividere indivisibilem dignitatem. Spiritum primo memorat, ut ostendat, Spiritum, etsi postremus scribatur, non hinc ultimum et postremum effici. Quia enim illi prave interpretantur non commume rantes, sed posteriori ordine numerantes post Pa trem Filium, post Filium Spiritum sanctum (pri mus enim, aiunt, Pater, secundus Filius, tertius Syl
Audivi vocem Domini dicentis, Vade, dic populo huic; Dominus Pater, Dominus Filius; nam Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. 109. 1). Do minus Spiritus sanctus: nam Dominus Spiritus est ubi vero Spiritus Domini, ibi libertas (2. Cor. 3. 17). Ne quis vero putet majus esse primum nomen, Deus, secundum vero, Dominus. Nam in natura immortali et Dominus et Deus, licet dictum illud non eamdem vim habeat, eamdem tamen dignitatem prædicat. Quid enim? Si nomen, Deus, primum esset, si se cundum, Dominus, sane Moyses non secundo ut primo usus esset dicens, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. 6. 4); oportuisset enim, si de primo men tionem facere voluisset, primum dicere sic, Deus tuus Dominus unus est: sed ut ostenderet nominum indifferentiam, Dominus primo dixit, postea Deus. Sed ad propositum redeamus. Dominus autem est Spi ritus. Dominus ergo Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus. Verum Paulus dicit, Unus Dominus. Si unus Dominus, quomodo Dominus et Dominus? Videlicet una dominatio. Eadem ratione et unus Deus, ait Paulus: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo om nia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (1. Cor. 8. 6). Ergo, ait hæreticus, Patrem Deum dixit, Filium vero Dominum. Videamus ergo, videa mus, fratres, videamus, quæso, num illud, Dominus, secundum sit nomen divinæ dignitatis, et annon vero primum ipsique congruens, atque Scripturæ sacræ testimonio fultum. Necesse enim est ut et nos accu rate loquamur, et vos studiose audiatis, illique ex veritate instituantur. Quis ergo nobis sermo testifica bitur, illud, Dominus, nomen esse primum et magni fcentissimæ gloriæ proprium, Audi prophetam Da videm: Confundantur et conturbentur in sæculum sæculi; et revereantur, et pereant. Et cognoscant, quia no men tibi Dominus (Psal. 82. 18. 19). Solet adversarius dicere de Servatore Verho: Nomen Christi Dominus, nomen Patris Deus. Rursus definitionem eorum, quæ proposita sunt, postulo. Hæreticorum verbis inhæres? permanesne in conditionibus propositis? Inconstan tiam enim tuam metuo. Quando confutatus es ex hac de monstrata veritate, ad aliud commentum confugis, si illic convincaris, declinas ad aliud improbitatis elemen tum, cum oporteret splendentem et illuminantem ve ritatem non effugere: non fugat enim cum illustrat verum, Fugit impius nemine persequente (Prov. 28. 1). 8. Divinitas Christo vindicatur. Pneumatomachi red arguuntur. - Nos autem ad propositum revertamur. Cognoscant, quia nomen tibi Dominus. Si Patrem me moret, disce nomen Patris esse illud, Dominus. Et si Patris nomen est Dominus, ait Paulus, Unus Dominus Jesus Christus. Sed Dominus Pater, Dominus Filius. Ergo ut consors est nominis, consors est et dignitatis. Verum Judæus abnuit confiteri, id de Patre dictum fuisse, ut illud, Dominus, Filio adscribens, illud, Deus, Patri servet: definitionem probo, conditiones accipio. Non distinguo nominum adorandæ Trinitatis dignitatem, ut sæpe dixi, quia Ecclesia indistinctam babet gloriam: sed ad miseriam tuam me demitto, ac dico, Detur hoc, Cognoscant, quia nomen tibi Down= nus; quid igitur flat de illo verbo quod sequitur, Tu solus Altissimus super omnem terram? Ergo secundum impietatem doctrinamque tuam, non amplius Pater erit Altissimus, quia solus Filius est Altissimus. Hie, fratres, non fluctus maris sunt, ut quis præfocetur, sed caritatis fluctus qui sanctificent. Attamen cum Christus loquatur et prædicetur, quietem agat hæe religiosa navicula. Absurdum enim est mare ipsum vestigia Domini conspicatum, bæc audiens, Face, of mutesce (Marc. 4. 39), auctoritatem reveritum esse, Ecclesiam vero non obtemperare Domino verba vitæ loquenti, sc divinam vere gratiam in labiis habenti nam Diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. 44. 3). Sed ad propositum redeamus. Cognoscant, quia nomen tibi Dominus. Utrum vis elige, non quasi res in tua pole state sit posita: neque enim cum Jesus Nave ad po pulum diceret: Eligite vobis hodie cui servia:is, an düs, quos coluerunt patres vestri, an Domino Deo nostre (Jos. 24. 15), idco potestatem eligendi hominibus concede bat, sed ut ostenderst, pietatem sequi arbitrium dili gentium Deum. Item alibi: Vos testes estis contre vos, quod vos Dominum elegeritis, ad serviendum illi (Ibid. v. 22). Quemadmodum enim ibi optio Dei diguitatem non contumelia affecit, sed liberum arbitrium piorum ostendit: sic etiam nunc, si libero arbitrio optionem dedero, non dignitatem contumelia afficio, sed arbi trium exploro. Illud, Cognoscant quia nomen tibi Do minus, de Patrene, an de Filio dictum est? Nam si de Patre, et si nomen Patris sit Dominus, nomen quoque Filii Dominus Unus enim Dominus Jesus Christus, per quem omnia (1. Cor. 8. 6); ergo quemadmodum dignitas, ita et nomen commune est. Verum Filii uo men Dominus est: ergo solus Filius est Dominus nam Tu solus Altissimus super omnem terram. Ergo cum unus et solus Dominus sit Filius, Pater aliemus a dominatione est? Absit. Neque enim cum Pater so lus prædicatur Deus, ideo Filius a divinitate priva tur: nam In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1. 1). Ergo neque hoc, Deus Pater, Filium excludit a divinitate nam Deus erat. Verbum; neque cum Filius dicitur, Unus Dominus, alienus ostenditur Pater a dominatio ne: nam Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. 109. 1). Dominus ergo Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanetus: Dominus enim Spi ritus est (2. Cor. 3. 17). Sed rursum hæreticus ex asperatur excitaturque, ac Dominum audiens Spiritum sanctum, disrumpitur. Quomodo, inquit, Spiritus est Dominus, qui per prophetam Davidem loquens, Fi lium celebrat his verbis, Dixit Dominus Domino meo? Viden', inquit, Spiritum sanctum per prophetam lo quentera Dominum confiteri suum et Patrem et Fi lium? Quid igitur, fratres? Ne proposita dictio apud auditores in dubio versetur, in ipsam vocis disqui sitionem veniam, totum vobis dictionis sensum plicabo. 9. Servator aliquando, cum in Judæorum sya agoga disputaret exploraretque quam de se opi
benedicet te. Attollet Dominus vultum suum super te, et det tibi pacem › (Num. 6. 25. 26). Vide sanctam Trinitatem diserte celebratam. Et quænam gratia a Spiritu sancto non proficiscitur? et quod donum non ab illo datur? quod bonum sine ipso? quod cæleste bonum sine Spiritus sancti opera hominibus contin gere possit? Scrutamini Scripturas, et videte. Itaque Scriptura sacra cum voluerit quidpiam, quod supra naturam factum sit, indicare aut ostendere, Spiritus auctoritati omnia adscribit, Verbi gratia, Samsonem, egreginm illum bellatorem, cum egregia illa ac stu penda fortiter gesta Scriptura describit, Spiritus sancti ducta id fecisse præmittit. Venerunt, inquit, Alienigenæ multi et innumeri in Samsonem; solus que ille erat, neque id tantum, sed etiam ligatus, Quæ igitur spes libertatis vincto? quæ salutis captivo? quomodo unus multis superior erit? Spiritus Domini descendit in Samsonem et irruit in Alienigenas, repertaque asini maxilla, mille viros interfecit. Ac vide divinæ Scripturæ sapientiam, Cum inexpertis in credibile videretur, vinctum solutos vicisse, et solum multos superasse, ideo apposite præmisit: Et Spiri rus Domini advenit in Samsonem et accepta maxilla asini, mille viros occidit (Judic. 13. 14. 15): ut cum secundum humanam naturam id incredibile videretur, per Spiritus potentiam crederetur. Itaque probe Moyses dixit: Quomodo persequetur unus mille, et duo fugabunt decem millia, nisi quia Dominus tradidit eos, et Deus vendidit illos (Deut. 32. 30)? Lege Scripturas et in singulis facinoribus Spiritus sancti virtutem an tepositam animadvertes. Venerunt Alienigenæ, et Spiritus Domini advenit in Samsonem (Judic. 14. 6). Insiliit leo et discerpsit leonem ut hædum. Vinctus est ferreis catenis, et uxor ejus ad eum, Alienigena in Samsonem. Sed iterum Scriptura: Et Spiritus Do mini venit in Samsonem, et soluta sunt vincula, ul si stuppa sential ignem (Jud. 16. 9 ). Nullum ejus præ clarum facinus inducit, non præmissa Spiritus effica cia. Deinde cum omni virtute nudatus esset, attende animo, quid dicat Scriptura, quæ ubique dixerat, cum aliquod facinus aggrederetur, et vinceret, Spiritus sanctus venit in Samsonem. Postquam caput ejus de tonsum est, prodito gratiæ pignore, statim scripsit, Et Dominus discessit a Samsone (Jud. 16. 20). Cum Alienigenæ venerunt, Spiritus Domini descendit in ipsum: cum autem recessit, art, Et Dominus discessis ab illo. Et jure quidem: nam Dominus Spiritus est (2. Cor. 3. 17 ). Nec solum in Veteri Testamento id animadvertes, sed etiam in apostolis. Quando ma gnam quamdam et præcellentem virtutem divinæ Lise ræ prædicant, ubique Spiritus auctoritatem præmittit. Inducit rursus Paulum in Cypro exsecrandum illum Elymam magum verbo punientem, quod contra ve ritatem pugnaret; et quia rem stupendam narraturus erat, oculos nempe verbo exstinctus, ait: Ecce manus Domini in te, et eris cæcus, non videns solem (Act. 15. 41 ). Illud autem et Pauli et omnium mortalium natu ram superabat, nempe oculos hominibus verbo ex stinguere. Verbum enim hominis non mutat naturam, nec oculos excæcat. Ne quis ergo humana verba re spicieus, de re obstupesceret, et commentitium quid dam dici putaret, præmittit iterum Scriptura Spiritas sancti auctoritatem. Tunc, inquit, Paulus Spiritu sancto repletus ait illi (Ibid. v. 9). Habes et aliam cir ca Spiritum sanctum demonstrationem: si quis homo rudis melius, quam facultas ferat, loquatur: verum hanc rursus operationem Scriptura Spiritui adscribit. Exempli gratia, Petrus et Joannes in Judæorum fre quentia concionantur: Et tunc, ait, Petrus plenus Spiritu sancto dixit ad populum: An justum est in con spectu Dei, vos potius audire, quam Deum, vos judicale (Act. 4. 8. et 19). Cur ergo dicitur, Plenus Spiritu sancto? Quia indoctum excedebat hæc loquendi fidu cia, ne quis piscatorem respiciens, orationi illi san ctæ cum libertate habitæ fidem non haberet, præmisit Spiritus sancti sapientiam, ne mireris abundantiam. Quod si videtur, alium consideremus, ut magis ac magis dicta confirmentur. Sanctis cælum aperitur sed sine Spiritu sancto non aperitur; neque enim oculis corporis cælum apertum videtur, sed Spi ritus sancti operatione. Vidit Stephanus cælos aper tos; verum, ut ait Scriptura, cum esset plenus Spi ritu sancto (Act. 6. 5), vidit. Nusquam igitur, fratres, cælum licet apertum videre, sine Spiritu, neque do cendi autoritatem sumere, nec miraculorum virtutem exhibere sine sancto et adorando Spiritu. Omnia enim operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis, prous vult (1. Cor. 12. 11): cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.