styło utitur admodum rudi et strigoso, verbis dictio nibusque inusitatis sæpe redundante. Quoniam vero apocryphos multos libros nobis ignotos legerat, multa futilia sæpe admiscet. Nam ut taceam ridiculas inter pretationes nominum Hebraicorum, quas persrpe re fert Homilia prima, cum genealogiam Christi expli cat, nescio unde expiscatus sit illa quæ de filiabus Adami cadem homilia dicit: «Vis autem scire quo modo aliquando licuit et sorores habere uxores, quo modo habuerunt Cain et Abel? Hæc nominá filiarum Adamı, quas in initio habuit post Cain et Abel, Rifam et Edoclam; et non peccaverunt, quia peccatum illud raritas hominum et necessitas excusabat.» Commemorat autem Anonymus librum nomine Seth, unde mutuatus illa esse videtur_apocrypha et insulsa, quæ de magis deque monte Victoriali rat. Homilia vero decima quarta circa finem orationi Dominicali hæc verba adjicit: Quoniam tuu gnum et virtus et gloria. Quæ alibi etiam com rari puto. Nihil mirum ergo, si talis homo, ape cryphis gaudens, librum etiam Pastoris et Clemca tinas adhibest. Quæ etiam apocrypha opuscula nulli sanctorum Patrum adhibuerunt. Anonymus hic in secretioribus libris scriptum esse dicit Homil. 4 paulo ante medium, Joannem Baptistam a Christo baptizatuma fuisse. Prologus'. Sicut referunt, Matthæum conscribere Evangelinm causa compulit talis. Cum facta fuisset in Palestina persequutio gravis, ut periclitarentur dispergi om nes, ut carentes forte doctoribus fidei, non carerent doctrina, petierunt Matthæum, ut omnium verborum et operum Christi conscriberet eis bistorians, ut ubi cumque essent futuri, totius secum haberent fidei statum. Quod autem ab humana ejus cœpit nativitate, et bumanam ejus generationem exposuit, compulit impia impudentia Judæorum, denegantium Jesum Christum de David semine ducere genus. Corpus au tein narrationis suæ ordinavit hoc modo: primum nativitatem, deinde baptismum, tertio tentationem, in quarto doctrinam, in quinto miracula, in sexto pas sionem, in septimo resurrectionem, et ascensionem ejus; nou solum historiam de Christo exponere vo lens per hæc, verum etiam evangelicæ vite statuni docere quoniam nihil est quod ex parentibus nasci mur, nisi iterum per aquam et Spiritum sanctum re nati fuerimus ex Deo, quoniam quod ex carne nasci tur, caro est; quod autem de spiritu, spiritus est (Joan. 3. 5. 6). Post baptismum autem necesse est con tra diabolum stare, quoniam ad hoc quisque ungitur. Et reædificatur in baptismo, ut contra tyrannum sus cipiat bellum. Post hæc, quasi omni superata tenta tioue, factus idoneus ad docendum, si quidem sacerdos est, doceat: et quia miraculorum faciendorum non est semper necessitas, doctrinam suam bonæ vitæ, quasi miraculis, factis commendet. Si autem laicus est, operibus doceat fidem: operibus se et hominibus conmendet, et Deo. Deinde quia non possumus aliter exire de mundo, nisi solntum fuerit corpus, per quod ingressi sumus in mundum, necesse est exire nos de hoc stadio mundi. Et quoniam omnis vita nostra ten tatio fuit, restat ut tentationis victoriam resurrectio nis merces sequatur et gloria. Matthæus sanctorum quidem, præcipue tamen peccatorum evangelista, qui non solum sermone, sed etiam ipsa vitæ suæ corre ctione peccatoribus evangelium prædicavit. Numquam enim telonearius constitutus, qui consueverat pecu nias colligere perituras, factus fuisset evangelista, ut sermones conscriberet in æternum mansuros, uisi ut * Titulus in Codice Vallis Dei Carthusianorum: Incipit originale S. Joannis Chrysostomi super Matthæum. Alter ti tulus ibidem: Incipil Commentarius sancti Joannis episcopi S. Matthew Evangelista. * Cod. V. D., dispersi omnes, quae lectio non spernenda. Alil, dispergi omnES. sno exemplo peccatores ad misericordiam pœnitentie invitaret: qui aliquando fuit cautus logotheta ratio nuni terrenarum, nunc autem diligentissimus est dis pensator spiritualium præceptorum. Tunc multos pauperes fecit fraudando pecuniam, nunc autem innu merabiles divites facit prædicando justitiam, ut ma gnificemus_Dominum propter eum voce prophetica, dicentes: Hæc commutatio dexteræ Excelsì (Psal. 76. Homilia prima es capite primo. Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abra ham. Liber est quasi apotheca gratiarum. Sicut enim in apotheca divitis alicujus omnis homo quod deside rat invenit: sic et in isto libro omnis anima quod cessarium habet invenit. Quid est quod ait, Liber ge nerationis Jesu Christi, filii David, filii Abrahæ? Ei quomodo dicit Isaias propheta, Et generationem ejus quis enarrabit (Isai. 53. 8)? Sed ille divinam genera tionem ejus inenarrabilem esse pronuntiat, iste autem carnalem exponit. Propterea non dixit, Jesu Christi filii Dei: sed Filii David, filii Abraham. Et quare Joannes statim in principio Evangelii sui divinitatis ejus monstravit naturain dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. 1. 4)? Quoniam Joannes, inter gentes in exsilio constitutus, Græco sermone Evangelium cansa gentium scripsit qua: non cognoscebant si Deus Filiuın habet, aut que modo genitum habet: idcirco superfluum erat primum incarnationis ejus mysterium gentibus demonstrare, cum illum ipsi quis esset nescirent: ideo necessariumi fuit primum illis ostendere, quia est Filius Dei Deus deinde in sequentibus, quia carnem suscepit, dicens Quia Verbunt caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. 1. 14). Matthæus autem Evangelium Judæis Hebraico ser mone conscripsit, sicut jam diximus supra, ut Judæi le gentes ædificarentur in fide. Judæi enim semper cogno scebant, quia est Filius Dei, et quomodo est Filius Dei. Superfluum ergo erat exponere eis divinitatis ejus na turam, quam ipsi optime cognoscebant; necessariums autem fuit mysterium incarnationis ejus ipsis osten dere. Quare autem non illi suffecit dicere illum filium Abrahæ solius, aut David solius? Quia ad ambos de Christo nascituro ex eis, promissio fuerit facta. Ad Abraham quidem sic: Et in semine tuo benedicentur omnes tribus terræ (Gen. 22. 18): quod intelligi non potest nisi in Christo, quoniam inter cæteros Judros et gentes numquam amicitia stabilis fuit. Ad David autem ita dicit: Juravit autem Dominus David verite
sem, et non frustrabitur eum: de fructu ventris tui pa
nam super sedem tuam (Psal. 131. 11). Ideo ergo
utriusque Alium dicit, ut utriusque promissiones in
Christo impletas ostenderet. Deinde quia Christus tres
ego populus Dei erat futurus primus. Sed quid? Posita est ante faciem ejus lex, quasi sepes, ut impediret justitiam ejus. Nam lex impedit fidem, non adjuvat, sicut scriptum est: Priusquam veniret mandatum, pec catum quidem mortuum erat, ego autem vivebam postquam venit mandatum, peccatum revixit autem mortuus sum (Rom. 7. 9. 10). Sic ergo impe ditus est populus Judaicus per legem, ut non ad ju stitiæ luceni veniret: sed subito temporibus Christi rupta est sepes legis, quæ erat inter Judæos et gen tiles, sicut ait Apostolus, Medium parietem maceria solvens (Ephes. 2. 14): sic factum est, ut ethnicus populus, qui primum, Judaico populo apparente, quasi in vulva tenebrosi mundi tenebatur inclusus postquain rupta est lex per Christi mandata, excluso Judaico populo, iste primus processit ad fidein, et postea sequitur Judaicus populus, sicut ait Apostolus Ecce mysterium vobis dico. Ex parte cæcitas in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (1. Cor. 15. 51. Rom. 11. 25. 26 ). Sive autem Zaram quis dicat in figuram populi fuisse gentilis, qui primum per prophetas demonstra tus apparuit, et ab eisdem prophetis dominici san guinis cocco signatus est. Dum enim per Christi san guinein regenerandus prophetizabatur, cocco dominici sanguinis signabatur: Phares autem in figura Judaici populi, qui sepe legis excluso populo gentili primus processit, illo postea sequuturo: maceria legis sub ata, non incongrue dicitur: propter quod et nomina tus est ille Zaram, quod est oriens, vel nobilis. Iste autem Phares, quod est præcisio, quoniam populus Christianus semper oriens erat futurus, semper illu stris; Judaicus autem interjectu legis præcisus ab eo. Et videtur quidem Judas ex incesto nurus suæ Thamar conjugio filios suscepisse, revera autem neque ex meretrice. Meretrix enim non fuit, quia propter amorem seminis Israel finxit se meretricein, cum non esset. Nurus autem non fuit, quia nullus filiorum Judæ habuit eam: nam primus filius Judæ, cum Judas, suo ipsius experimento exterritus, noluisset ei accipere conjugem ex filiabus Chananæorum, sed dedisset ei Thamar ex filiabus Aram, mater autein ejus, cum esset Chananæva, hortaretur eatn accipere ex genere suo ille consilio matris usus, non contigit eam, pro pter quod et percussit eum Dominus malignantem. Alter autem filius, audito quod fratri suo semen fuerat suscitatura, non sibi, semen suum effudit in terram, propter quod et ipse percussus est. Et sic factum est, ut Thamar virgo maneret. Hæc autem ita de filiis suis gesta cum nesciens Judas diu lamentaretur, et plangeret, pœnitens quia nefandum opprobrium cuin uuru sua, ut putavit, fecisset in Israel, et diu preca retur Deum, nec luctus sui terminum faceret, adstitit ei angelus Domini, et hæc omnia exposuit ei, sicut fuerant gesta, et consolatus est cum. Judas autern tantæ fuit religionis, ut et postquam cognovit non eam fuisse uxorem filiorum suorum, non acquieverit ei appropinquare: quoniam etsi quantum ad Deum ipsa non erat nurus, tamen quantum ad scientiam hominum nurus videbatur. Providebat enim bonum, non tan tum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Phares autem genuit Esrom. Quoniam quidem causa et ra tione providentiaque Dei posita sunt hæc nomina, credimus, maxime cum essent hi principes generis electorum: qua autem causa et ratione posita sunt, verc ipsi scierunt, qui posuerunt, et Deus, cujus pro videntia ponebantur. Nos vero quod intelligere pos sumus in nominibus ipsis, hoc loquimur, maxine cum nullam scripturam canonicam de istis personis habea mtis. Esroni enim, sicut Hebraeoruin sermonum no minum interpretes dicunt, interpretatur, jaculum videns. Jacula autem sunt inimici, omnes passiones carnales, quas intrinsecus diabolus jaculatur in aui mam, et omnes tentationes adversitatum, qua: pro venerint fidelibus extrinsecus jaculante diabolo. Ommes deinde homines iniqui, quos vel contra veritatem, id est Dei voluntatem, vol contra servos ejus excitat inimicus, jacula ejus sunt, de quibus omnibus dicit Apostolus: Ante omnia accipientes scutum fidei, in que possitis omnia jacula maligni ignea exstinguere (Ephes. 6. 46). Qui ergo videns est jaculunı, vigilans est con tra versutias inimici, et de longe prospicit jacula ejus, et cavet, aut scuto fidei suscepto retorquet ad Domi num. Vult ergo Dominus omnes servos suos videntes esse jacula super se venientia. Qui autem non videt ea super se venientia, quomodo ea declinet? Potest et aliter homo justus jaculum videns intelligi, ut sit ipse jaculum videns Christi, cum et ipse Christus dicatur jaculum Patris, Isaia dicente: Qui posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua (Isai. 49. 2). Iste ergo vir fidelis, et jaculum Christi, et missus a Christo et jaculum est, non irrationabile, sed rationabile: et videns, ut sciat ipse quæ debet configere, et quæ per transire. Esrom autem genuit Aram. Aram interpre tatur visio eorum, vel irritatio eorum, vel elatus, aut Jux eorum. Sicut nominum istorumi significatio dat intelligere æstimo quod in tempore istius Aram, filii Israel in Ægypto valde erant multiplicati et elati, et refulgentes. Et multiplicatio eorum zelabilis facta erat in oculis Ægyptiorum, et irritatio erat facta ipsorum, secundum quod in Exodo scriptum est: Ecce genus filiorum Israel multiplicatum est super nos; venite ergo, circumveniamas eos (Exod. 1. 9. 10). Et in tempore ejus forsitan gerentes eos sub depressione Egy ptiorum Dominus vidit, sicut scriptum est: Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et genitum ejus audivi (Exod. 3. 7). Idcirco secundum provi dentiam Dei tale nomen ei impositum est, vel quia irritaverunt Ægyptios valde crescentes, atque elati; vel quia vidit eos Dominus ingemiscentes et laborantes. Et ex consideratione temporis ipsius credibilis res est. Nam tribus modis circuinvenerunt filios Israel: pri mum in opere luti, deinde per obstetrices, tertia vice ut expositos facerent infantes suos, in quo tempore natus est Moses. Denique ipse Aram Aminadab filiam accepit uxorem, sororem Naason. Inter circumven tionem ergo unam, et inter circumventionem alterain non nisi ut aliquot transacti sint anni. Et ita fit, ut recte multiplicatio filiorum Israel in tempore Aram zelabilis facta fuisse intelligatur, et afflictio ei super venisse, et Dei visitatio eum perspexisse. Convenien ter autem Aram, qui erat irritatio Ægyptiorum, vel visitatio ipsorum, vel lux eorum, genuit filium Ami nadab, qui interpretatur, vel gens desiderata, vel populi mei voluntarii. Nec enim facta fuisset super eos visitaţio Dei, nisi gens desiderata fuisset, et popa lus voluntarius. Neque fuisset irritatio Ægyptiorum, nisi desiderabiles et voluntarii Deo fuissent: et usque nunc qui desiderabiles sunt, et voluntarii Deo, illi sunt zelabiles, et irritant ad invidiam sui tenebrarum viros. Idiúsum autem est voluntarium esse populum, et gentem esse desiderabilem. Qui enim voluntarius est Deo, et dicit, Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. 53. 8), ipse est et desiderabilis apud Deum: et qui de siderabilis est Deo, sine dubio voluntarius est: quia non omnino subjectionem hominum diligit Deus, aut famulatum, sed voluntariam subjectionem, et volun tarium famulatum. Natura enim omnes sub Deo sunt, quoniam et a Deo creati sunt. Voluntate autem non omnes sunt Dei, quia secundum opera diabolo se sub stermmt. Aminadab autem, qui erat voluntarius po pulus, vel gens desiderata, genuit Naason, qui inter pretatur refectio, id est requies. Vere enim quicumque est voluntarius Deo, et præbet se desiderabilem apud Deum, generat sibi refectionem et requiem. Cou grue autem Naason, in cujus tempore filii Israel de Ægypto exierunt, qui et princeps factus est super tribum Judæ, refectio et requies est nominatus, niam in tempore illius de servitute Ægyptiorum vio lentorum et de laboriosis operibus Inteis liberati re quieverunt, et refectionem consequuti sunt in deserto et corporis et animæ: corporis quidem, quía ad li bertatem venerunt corporalem; animæ autem, quia 1 lidem in marg., non vis. quo
post immundas culturas Ægyptiorum ad notitiam per ducti sunt Dei viventis. Sed et columbinus, el serpen tinus interpretatur Naason, forsitan quia prudens erat in bono, sicut serpens; simplex autem in malo sicut columba. Hic autem Naason, ut diximus, exivit de terra Ægypti, qui fuit princeps tribus Jude: sicut res ipsa ostendit. Nec enim poterat iste fieri princeps, si pater ejus vixisset, nisi forte aliquis dicat sic Ami nadab semien exstitisse, ut non posset gerere princi patum: quod non æstimo verum. Quod ergo dicitur in Exodo, quoniam quinta generatione filii Israel de Egypto exierunt, secundum generationes invenitur trilis Levi. Jacob autem genuit Levi, Levi autem ge nuit Gad‘, Gad autem genuit Amram, Amra autem genuit Mosen et Aaron. Quatuor itaque generationibus defunctis in Ægypto, usque Amram, exivit generatio quinta, id est Moses et Aaron. Secundum generationes autem tribus Juda septima generatio de Ægypto vi detur exisse, sex generationibus defunctis in Ægypto (1. Paral. 6): id est, Jacob, Juda, Phares, Esrom, Aram, et Aminadab: septimus autem egressus est Naason. Puto autem hoc, quod tribus Juda magis multiplicabatur præ omnibus tribubus. Tribus autem Levi non sic multiplicabatur, quia Levitæ circa tem pli obsequium, ubi pauci suffecerunt, necessarii tan tum erant, sicut et Numerorum liber testatur. Tamen si rationis est, quod Enoch, qui translatus est, in septima generatione sit natus: si rationis est quod Noe in generatione decima ab Adam, qui mysterium ſuit Christi: si rationis est, quod scilicet in decima generatione natus est Abraham a Noe: si rationis est, quod de Abrahain usque ad legem, id est usque ad Mosem, septem generationes habentur: sine dubio et hoc rationis est, quoniam secundum quidem tri bum Levi in quinta generatione egressi sunt de Egypto, secundum autem tribum Juda in septima. In tribu ergo Levi, quia generatio quinta exivit, de functis in Ægypto quatuor, hoc puto mysterium, quoniam omnis homo ex quatuor elementis creatur secundum corpus, id est, ex terra, ex aere, ex igne, ex aqua: post hæc auteni per baptismum regeneratus fit filius Dei. In quo ergo quatuor elementorum ge uerationes moriuntur in mundo, ille vero per bapti smum in quinta generatione spiritus exit de mundo hoc est, qui mortificavit membra sua super terram (Col. 3. 5), sicut ait Apostolus, quæ ex quatuor elementorum generationibus consistunt, ut non jam in carne sit, sed in spiritu, ille exivit ad perfectum demundo. Ei ne no egredietur vere de mundo, nisi qui, mortificatis illis quatuor generationibus, cœperit esse in quinta ut etiam ad eum dicat Apostolus, Tu autem in carne non es, sed in spiritu (Rom. 8. 9). Et hic ergo in tribu Juda. Alia quidem videtur esse species rationis, tamen pene cadem ratio est. Sextus enim numerus mysterium habet operis et laboris, propter quod et Deus omnia visibilia in sex diebus operatus est, et requievit in septima: septimus autem numerus mysterium indul gentiæ, et olii, et requiei: sicut in multis diximus lo cis. Qui ergo transit omnia visibilia, et relinquit post se quæcumque intra sex dies creata sunt, hoc est, universum mundum hunc corruptibilem, et implet quod mandat Joannes in Epistola sua canonica, dicens Filioli mei, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt (1. Joan. 2. 15): ille in septima die est, hoc est, in Christo, et requie est; Christus enim est requies nostra, sicut dicit de Judæis minime intratu ris in eam propheta David: Juravi in ira mea si in troibunt in requiem meam (Psal. 94. 11 ). Ille otiatur ab universo opere mundi, qui et sabbatizat a malis sabbatum sanctum, ille et meretur indulgentiam: si aliquod gessit humanum, ille exivit de mundo. Qui autem in mundo est, nunquam in septima requie est, nec otiatur a malis umquam, nec sabbatizat. Et qui in septima requie est, ille non est de mundo: qui auteni in mundo est, indulgentia dignus non est. Vide quam * In Bibliis, Caath. prudenter secundum rationes, quas diximus, Levite quidem in quinta generatione excunt de Ægypto: re gales autem in septima, quoniam regales modicum åut multum plerumque delinquant, ipsa potestate co gente, et difficile est eos esse sine delicto perfectos propterea si moderate deliquerint, indulgentia digni efficiuntur. Levitæ autem, et viri religiosi sacerdota les, perfecti et spirituales, et sine macula esse debent. Idro quæritur in illis, ut quatuor generationibus illīs omnino mortificatis in corpore, in quinta generatione mundi consistant: nihil, si possibile est, carnis ha bentes in se, nisi quod vitam sustentet, sicut dicit Apostolus: Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus (1. Tim. 6. 8). Naasum autem ge nuit Salmon. Salmon autem interpretatur, accipe vas. Iste Salmon accepit uxorem nomine Raab. Hæc an tein Raab ipsa dicitur fuisse meretrix de Jericho, quæ suscepit exploratores, et legatos filiorum Israel: et cam quærerentur a rege Jericho, ut occiderentur, abscondit eos in superiori parte doinus suæ, et serva vit incolumes; audiens autem facta filiorum Israel, dilexit Israel amplius quam propriam gentem. Et du pliciter mihi res ista credibilis esse videtur. Primum, cum esset Salmon nobilis inter filios Israel, et quia de tribu Juda erat, et quia filius principis, vidit Raab illam fidelem sie conversam ad bonum, et a Deo di lectam, et deductam de Jericho secundum Del præ ceptum, et computatam inter filias Israel, quasi ma guam illam aliquam constitutam, meruit accipere Salmon in uxorem. Deinde credo, et propter ratio nem spiritualis mysterii: quoniam Raab illa meretrix figura fuit Ecclesiæ, quæ cum fuisset ex gentibus meretrix et culturis idolorum commaculata suscipiens speculatores Jesu Christi, id est apostolos, in domuni pectoris sui per verba ipsorum, abscondit eos sursuni in memoria capitis sui, ut non inveniret eos princeps mundi diabolus, nec perderet eos, qui signo rubri sparti, et per fenestram demissi, quasi per indicium dominicæ passionis salvata, et educta de mundo, et castificata, facta est sponsa Christi. Salınon iste de cimus est ab Abraham. Semper autein decimus nu quia numerus est perfectionis, mysterium habet Christi perfecti: propter quod et prima litera nominis Jesu lota habet, decem denotans: ergo et quia Salmon in numero fuit mystico Christi, et illa m mysterio fuit Ecclesiæ, non sine ratione credimus ipsam fuisse Raab, et accepisse eam Salmonem. For sitan antem ideo et interpretatur Salmon, accipe vas, quasi per ipsuin nomen invitabatur a providentia Dei, ut acciperet vas electionis Raah. Nam sicut Paulus, cum fuisset persequutor, dignus probatus in aposto latu, vas electionis factus est Deo (Act. 9. 15): sic et Raab cum fuisset meretrix, et gentilis, digna æstima batur a populo Israel, ut esset conjuncta Salmoni. Vel spiritualiter, conjugio Christi, quia vas electionis facta est Christo: huic mysterio utrumque meretricis illius convenit nomen. Prius enim dicebatur Raab, quod interpretatur latitudo, vel dilatata: aut quia ex omnibus finibus terræ vocata Ecclesia, gentium lati tudo appellabatur: aut dilatata, quia credens ex toto orbe terrarum in toto fundata est mundo. Hæc autem Raab, postquam nupsit Salmon, nominata est Rachal, quod interpretatur ascensio. Vere enim sicut corpora liter Rachab illa ascendit, facta una ex filiabus Israel, et dignificata conjugio talis viri, sic et spiritualiter ista ascendit: quia cum fuisset Ecclesia cultrix antea idolorum, facta est socia angelorum, et sponsa Chri sti, et filia Dei. Salmon ille, qui interpretatur accipe vas, qualem filium genuit ex Rachab? Booz qui inter pretatur in virtute, vel virtus in ipso, sive prævalens, qui secundum imperium Dei accepit uxorem Ruth a Deo provisam in virtute generat filios, et in seipsis virtutem habentes, et præva'entes. Qui autem reci piunt uxores ex provisione diaboli, id est, non reli nierus 1 Montef. habet, rubri sparsi. Nos vero, juxta textum li bri Jos. 2. 18, scripsimus, rubri sparti.
gionis intuitu, nec fideles in infirmitate generant filios, nec prævalentes umquam nec fortes nisi in malo, et ad pœnam irreligionis suæ, non ad gaudium, nec ad consolationem videntur filios genuisse. Hic itaque Booz accepit uxorem Moabitidem nomine Ruth (Ruth. 4). Quomodo accepit eam, exponere existimavi su- perfluum, cum de his Scripturasit omnibus manifesta. İloc autem dicimus solum, quoniam et Ruth pro me- rito ßdei suæ nupsit Booz, quia propriam gentern contempsit, et terram, et genus, et elegit Israel, et non despexit socram viduam simul et peregrinam, desi- derio ducta generis ejus magis quam sui. Deos patrum suorum repulit, et Deum viventen elegit, talibus verbis dicens ad socrum suam : « Noli obviare mihi, ut relinquam te, quoniam ubicumque ieris, ibn : et ubicumque manseris, manebo. Populus tuus, populus meus est et Deus tuus, Deus meus cst : ut ubicum- que mortua fueris, moriar, et ibi sepeliar. Hoc faciat nihi Deus, et hoc augeat, si non sola mors separave- rit inter te et me» (Ruth. 1. 16. 17). Ergo Booz pro merito suæ fidei illam accepit uxorem, ut ex conju- gio tali sanctificato genus nasceretur regale. Nam Booz senior constitutus, non sibi uxorem accepit, sed Deo : non propter passionem corporis sni, sed pro- pter justitiam legis, ut suscitaret semen proximo suo: non magis amore quam religione ferventior: ætate senex, juvenis autem fide, et ideo forsitan nominatus est in virtute, vel virtus in ipso prævalens. Quoniam qui secundum ætatem ad ineundum conjugium est in virtute, non est nominabilis et laudandus, quia est in virtnie: sed qui extra ætatem conjugalem jana facuis, accepit ex religione virtutem ad conjugium ineundum, sicut iste Booz, ille laudabilis et nominabilis est, quia exsistit in virtute, et illius talis viri virtus in ipso est. Juvenis enim virtus non est in ipso, sed in juventute corporis ejus, ideo et postmodum exhausta marcescit. Qui autem in anima sua fidei habet virtutem, sicut et habebat Booz, illius virtus in ipso est, et ideo in- senescibilis est. Consequenter et Ruth inspiratio est appellata. Nam nisi inspiratio Dei fuisset in ea, non dixisset quæ dixit, nec fecisset que fe- cit. Quid primum laudatur in ea ? dilectio generis Israel, aut simplicitas, aut obedientia, aut fides ? Dilectio quidem generis Israel, quia sic desiderabat filjne suscipere ex semine Israel, et una fieri ex populo Dei. Si enim communicationeni viri desiderasset quasi puella lasciva, aliquem juvenem potius apperisset. Quoniam autem non lasciviæ su:P., sed religioni satisfa- rere cupiens fuit, familiam potius sanctam elegit, quam juvenilem ætatem. Simplicitas autem, quia ultronea sub pallium ejus ingressa est, nec cogitavit ne forte sperneret eam quasi vir justus lascivam puellanı, aut ne deluderet eam : et quod gravius erat, contemne- ret delusam, sicut faciunt multi: sed obaudiens facta socrus suæ consiliis, confidenter credidit quia pro- speraturus fuerat Deus actum ipsius, sciens con- scientiain suam, quia non libido ad hoc cam compulerat, sed religio erat hortata. Quid autein et in Booz prædicatur ? Humilitas, castitas, et re- ligio. Humilitas quidem el castitas, quia non contigit eam quasi lascivus puellaní, nec abhorruit eam quasi castus lascivam : sed mox ut verbuin ejus de lege proximitatis audivit, nihil horum omnium lasciviæ imputavit, sed universa religioni adscripsit. Nec de- spexit quasi dives pauperent, nec veritus est quasi maturus adolescentulam, sed paratior fide quain cor- pore, mane processit ad portam, et provocavit quem- dam ex genere, quem jure proximitatis æstimabat propinquiorem : obtinuit, prævalnit non tantum jure proximitatis, quantum Dei eligentis favore, idcircò forte prævaleus dictus est. Talis ergo Booz ex tali conjuge Ruth qualem filium genuit? Obeth, qui in- terpretatur subditus. Nunc autem qui divitias eligunt, et non mores, pulchritudinem, et non fidem, et quod in meretricibus solet quæri, hoc in conjugibus optant, propterea non generant filios subditos vel sibi, vel Deo, sed contumaces et contra se, et contra Deum, ut filii eorum non sint fructus justæ conjunctionis eorum, sed pœna condigna irreligiositatis ipsorum. Iste autem Obeth, qui subditus dicebatur, quid ge- nuit? Jesse, id est refrigerium. Jesse enim Latian sermone refrigeriumi appellatur. Nam vere quicumque subditus est Ďeo, et parentibus suis, tales filios ge- nerat, Deo præstante, a quibus refrigeretur: quoniam qui bonorat patrem, honorabitur a filiis suis (Ecchi, 3. 6): qui autem contumaces exsistant, aut in Deum, aut in parentes, generantes non refrigeria sibi gene- rant, sed dolores, ut a filiis suis recipiant quod fece. runt in parentibus. Adhuc æstimo propter Obeth, quỉ subditus est nominatus, et propter Jesse, qui refrige rium est dictus, ne forte in diebus Obeth filii Israel propter delicta sua traditi erant sub potestate gentis cujusdam, sicut in libro Judicum frequenter legimus factum. Et quoniamı subditi facti fuerant cuidamı genti, convenienter in tempore illo natus Obeth sub- ditus est appellatus. Jesse autem, sicut ex parte colligere de scriptura Regnorum potuimus, quot as- noruin David appropinquare cœpit Saŭli, jam tot annis regnante, pene secundum tempus exstitit Sa- muel, sub quo judice et propheta placentes per om- nia Deo filii Israel et corporaliter refrigerati sunt, et ab Allophylis liberati, et spiritualiter bene agentes, et ideo forte Jesse refrigerium est appellatus. Jesse autem genuit David regem. Quia Deus in generatione justorum est, et generatio rectorum benedicetur. De David autem nunquid tantum dicere posŠUNIUS, quantum scriptura Regnorum? Idcirco prætermit- tentes omnia, hoc dicimus solum, quia et Jesu Christi imago fuit David. David autem interpretatur sufficiens manu, vel dilectus, sicut et Christus fuit, et in bello fortis, et potens, et patri dilectus, et in actibus suis, et in misericordia, et in mansuctudine sua prophe- tatio fuit Christi, Et quid dicam in actibus suis justis, aut in persequutionibus suis injustis? In ipso etiam peccato suo pessimo, Christi et Ecclesiæ mysterium fuit. Sicut enim David cum esset in solario suo ex- celso lietus, vidit speciosam Bersabee, cum lavaretur, et concupivit ean, et habuit, cuin adline esset in conjugio viri alterius Ethei': sic et Christus cum es-et in celo suo altissimo, adhuc ketus in sua divi- nitate, vidit Ecclesiam gentium speciosam secundum cor, displicentem sibi in sordibus errorum suorum, el bonis operibus se diluentem, cum adhuc diaboli esset conjunx, vidit eam, et concupivit, et habuit prius. Post hæc autem descendens in mundum, sicul Darid postea, interfecto Uria, uxorem ejus sibi in conjugem sumpsit: sic et Christus destructo diabolo, sutalitas ei gentes traxit in conjugium suum. Nam sicut David primum Bersabee habuit cum adhuc esset sul proprio viro, postea eam legitimam uxorem accepit (2. Reg. 11): sic et Christus et tunc fecit Ecclesiæ, et modo facit omni animæ rectæ. Nisi enim Deus prius habue- rit aut Judeum, aut gentilem, impossibile est, ut ad- ducat eum ad fidem suam, ut puta Cornelium addusit ad fidem suam per ministerium Petri (Act. 10): sed antea habuit animam ejus, operans in ea orationes assiduas et eleemosynas multas, sicut Actus aposto- Jorumi testantur. Centurionem vocavit ad fideni suami (Matth. 8), sed prius cum adhuc esset sub diabole, habuit animam ejus, operans in ea dilectionem gentis Dei, et ædificans synagogas: sic quod diabolum fa- cere videmus. Impossibile est, ut aliquem Christiano- rum ad perfidiam trabat, nisi prius cum adhuc sub Christo esset, habuerit animam ejus, et operatus fue- rit in ea proprium opus, et probaverit consen ui ipsius. Ecce Judam, priusquam disjungeret eum a Christo, et sibi conjungerer, prius habuit eum, ope- rans in eo cupiditatem pecuniarum, et furta. Post- quam vero delectatus est in conscientia sua sibi con- venienti, tunc compulit eum tradere Christum, et transire ad sna. Bersabee autem interpretatur filia potentis, quod nomen secundum mysterium Ecclesix habet idoneam rationem. Ecclesia enim nupta nostru • V. D., conjugio alicujus Ethei.
IN MATTHÆUM. HOMIL. I. David, filia facta est Dei omnipotentis, quæ prius filia diaboli videbatur fuisse. Adhuc interpretatur Ber- sabee, e litera duplicata in fine, puteus septimus, quod corporaliter et spiritualiter habet interpretatio nem convenientein. Quoniam sicut dat nobis intelli- gere scriptura Paralipomenon, uxores septem habuit David, ex quibus filios generavit : sex quideni quas accepit in Ebron, septimam autem in Jerosolymis Bersabee (2. Reg. 3. et 1. Par. 3). Putei autem in Pro- verbiis Salomonis, quamvis et alterum interiorem habeant intellectum, tamen in prima facie uxores si- gnificantur: ubi docet cum uxoribus propriis virum debere permanere, dicens : Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. 5. 15). Si ergo putei uxores intelliguntur, convenienter Bersabec se- ptimus puteus interpretatur, quia et septima exstitit uxor. Sed et Christus septem Ecclesiaruni sponsus habetur. Nam quamvis innumerabiles sint Ecclesiæ, secundum diversitatem locorum, tamen omnes se- ptem dicuntur propter Spiritus septem, quibus sus- tentatur omnis Ecclesia. Unde et Joannes et Paulus apostolus ad septem Ecclesias scribunt, quasi ad omnes. De regibus autem residuis dicere aliquid vi- sum est mihi superfluum, cum desiderantibus dicere vel audire de eis sufficiat scriptura Regnorum. Sed tamen secundum quod Hebraicorum sermonum inter- pretes tradiderunt, nomina eorum actibus coaptare tentavimus, ut Dei providentiam et in ipsis hominum nominibus ostendamus, et spiritalem delectationem audienti populo acquiramus. David autem genuit Sa- lomonem. Salomon autem interpretatur pacificus. Pacificus est autem appellatus, quoniam, omnibus in circuitu gentibus et pacificatis, et tributa reddenti- bus, pacificum habuit regnum, ita ut et templuin Deo ædificaret, utens etiam ministerio gentium: quoniam in figura fuit nostri pacifici Christi, qui confugientibus ad se per fidem gentibus universis, et bonorum ope- rum spiritalia tributa solventibus, pacificum habuit regnum ; ita ut ex vivis lapidibus non solum Judæis, sed etiam gentibus vivum templum Deo ædificaret viventi. Salomon autem genuit Roboam. Roboam au- tem interpretatur in multitudine populi. Estimo quod pater quidem ejus, sicut omnium regum patres, ex bono proposito ei nomen imposuit Roboam: Dei autem providentia, sicut et oinnium regum noniina secundum actus eorum proprio dispensavit nomine, sive in bono, sive in malo: Salomon ergo cum ha- beret regnum valde multiplicatum, meritis patris sui David, et suis, quia dilexerat eum Deus in primis, natum sibi in tempore illo filium, appellavit Roboam, id est, in multitudine populi, quasi factum in multi- tudine populi, ut secundum statum regni sui multi- plicati nominaretur filius ejus : providentia autem Dei, quia fucrat peccator futurus, et dissidium regui sui passurus, dispensavit, ut diceretur, in multiui- dine populi: quoniam quod fit in multitudine populi, statim facile seditionem multitudinis patitur. Multi- tudo enim mater est seditionis et contumaciæ: quia quidquid a multis peccatur, plerumque manet invin- dicabile: paucitas autem magistra est disciplinæ. Estimo quod Salomon et Roboam in mysterio Christi fuerunt; quod si in mysterio Christi fuerunt, conse- quenter et in mysterio populi Christiani. Namque cum sint omnes Christiani corpus Christi, recte universus populus Christianus accipiendus est Christus: sic et Salomon in mysterio populi fuit Christiani bene in- cipientis Roboam antem in mysterio populi male finientis. Nam sicut circa senectutem Salomone pec- cante, excitavit Dominus satan super eum, detrunca- vit ex parte modica regnum ejus : in tempore autem Roboam, abjicientis consilium seniorum, et sequentis consilia juvenum coætaneorum suorum, ad plenum scissum est regnum, ita ɩs decem tribubus secedentibus, et proprium sibi facientibus regem, duæ tribus tan- tummodo manebant sub Roboam (3. Reg. 12. et 2. Par. 10). Sic populus Christianus in primis quasi bene ageus prosperatus est, sient Salomon: procedente PATROL. GR. LVI. autem tempore, cum cœpisset delinquere populus Christianus, et amare qua carnis, sunt et mundi, quasi filiam Pharaonis, quam diabolus subministrat princeps carnis et mundi, ad tentationem Christiano- rum, excitavit Deus super populum Christianorum spiritum schismatis. In primis quidem debilitatus est Christianus populus in quibusdam schismatibus. In novissimo autem populi Christiani quasi in tempore Roboam abundante iniquitate, et caritate refrige- scente, plenius conscissus est populus Christianus, ita ut maxima pars Christianorum divideretur in hæ- reses, et faceret sibi proprios episcopos, quasi pro- prios reges, et vix paucissimi Christiani remane- rent in Ecclesia Christi sub Christo. Et sicut tunc Roboam abjiciens consilium seniorum, et coætaneo- rum suorum sequens, occasionem præbuit dissidio illi sic et circa finem episcopi relinquentes consilia seniorum apostolorum, et prophetarum, secundum quod consiliati fuerant episcopos conversari debere, vel episcopatum suum tractare, et sequuti sunt con- silia coætaneorum suorum, et juvenum consiliantium episcopuin oportere divitem fieri et inhospitalem, et timorem Dei non habere, et talia quædam alloqui quæ moveant plausum : et dederunt occasionem dia- bolo præcisionum faciendarum, non attendentes quæ Dominus dicit: Si autem cœperit dispensator dicere, Quia Deus meus moram facit; et cœperit castigare pueros et ancillas, et manducare et bibere cum ebriosis, veniet dominus ejus in die qua nescit, et hora qua igno- rat, et dividet eum (Luc. 12. 45. 46). Iterum quod pra'cepit Petrus : Non ut dominantes, sed quasi epi- scopatum tenentes (1. Petr. 5.3). Item Paulus: Novitates vocum devita; generant enim lítes, et sermo eorum sicut cancer serpit (2. Tim. 2. 25). Item: Formam kabe sa- norum verborum, quæ a me audisti (Ib. c. 1. 13). Do qua prosperatione prima populi Christiani, et de ad- versitate novissima prophetatur in Psalmo. De pro⚫ speratione prima sic: Tunc loquutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti (Psal. 88. 20), et cætera quæ se- quuntur. De adversitate autem novissima sic: Tu vero repulisti, et pro nihilo deduxisti et distulisti Chri- stum tuum (Ibid. v. 59), et cætera quæ sequuntur. Vide quia quomodo tunc in regno Judæ quidam reges exstiterunt peccatores, quidam autem mediocriter pec- catores, in regno autem Israel nemo regum inventus est justus: sic et in Ecclesia Christi inveniuntur qui- dem episcopi boni et peccatores, in hæresibus autem nemo invenitur omnino rectus, sed omnes perversi: quia in auro quidem invenitur scoria et sordes, in sordibus autem non invenitur aurum. Roboam au- tem genuit Abiam. Abias autem interpretatur pater venieus, vel patris mei hic. Forsitan hic Abias simi- lis natus fuerat patri suo in corpore, ideo appellave- runt eum pater veniens, quasi alter pater nascens : vel patris mei hic, quasi patris sui hic esset imago. Providentia autem Dei sic ordinavit eum vocari, quia sicut Roboam cœpit recte, postea autem exstitit pec- cator in Deum, sic et Abias. Abias autem genuil Asa. Asa autem interpretatur unguentum. Iste enim Asa valde perfectus fuit corde, et placens Deo, sicut Re- gnorum liber ostendit. Propter hoc forte a Deo est ordinatum, ut appellaretur unguentum : quia sicut unguentum et in hyeme floridum est et boni odoris, et homines suo odore delectat, atque impinguat, cum ex eo uncti fuerint: sic et justus et in hyeme tonia- tionis immarcescibilis est, et fidelis manet. Sicut fuit in Asa, qui et bonæ opinionis est, et historia scripta de eo delectat legentem, et ædificat, et impinguat, et ad desiderium sue sanctitatis excitat viros prudentes. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem interpre- tatur Dominus judex: puto quod Asa pater ejus, cuni propter justitiam ejus eum Dominus prosperasset in omnibus, et inimicos ejus confregisset ante faciem ejus, sicut scriptura testatur Regnorum, quasi in ipso nomine filii sui confessionem offerens Deo judici justo, vocavit eum Dominus judex (3. Reg. 15). Nam vere justi judicis est, bene agentein remunerare, et
negligentem corripere, sient fecit Deus Asa Nam postquain Ethiopum et Libyum virtutem innumera- Lilem Deus deposuisset ante faciem ejus, postea ad- versante sibi rege Israel Basa, Syrorum auxilium petiit adversus eum: propter quod et misit ad eum Ananianı prophetam dicentem hæc : In quo confidis te regem, et non confidis in Dominum Deum tuum, propterea labefactata est virtus Syriæ de manu tua. Nonne Ethiopes et Libyes crant in virtute magna, et in currus, et equites, et multitudinem copiosam? Et cum confideres in Dominum, tradidit illos in manus tuas : quoniam oculi Domini respiciunt in omnem terram, ad conservandum illum, qui est perfecto corde ad eum. Et evanuisti de isto, (2. Paral. 16. 7-9). Propter quam diffidentiam puto quod et in se- nectute doluit pedes, quia Dominus justus judex per omnia fuit in eo. Nam nec modicam justitiam servo- rum suorum sine remuneratione relinquit, nec mo- dicam culpam sine correctione dissimulat. Sed et in filium ejus Josaphat, qui hoc nomine vocabatur, justus exstitit judex, quoniam et ipse consummatus fuit, sicut pater ejus Asa, et adhuc amplius. Propter hoc et Dominus justus judex amplius adhuc exaltavit et glorificavit Josaphat, quam patrem ejus Asa, ita ut omnes reges in circuitu munera ei offerrent, quemad- modum Salomoni. Sed tamen cum fecisset amicitias cum Achab, et dedisset ei auxilium ascendenti ad bellum, circumdederunt eum currus: et cum jam periclitaretur occidi, exclamavit ad Dominum, et eri- puit eum. Cum autem interfecto Achab reverteretur in Jerusalem, misit Deus ad eum Jehu prophetain filium Ananiæ, dicentem: Si peccatorem illum adju- visti, et illis qui oderunt Deum amicus es, et in hoc super le ira a facie Domini descendisset, nisi sermones boni inventi fuissent tecum, quoniam abstulisti lucos de terra Juda, et parasti cor tuum ad requirendum Domi- num (2. Par. 19. 2. 3). Vides quia nec dare oportuit auxilium inimicis Dei, nec ab eis accipere? Quoniam autem nec accipere oportet ab inimicis Dei, docet nos supradicta historia de Asa. Quoniam vero nec dare, instruit nos hæc scriptura de Josaphat. Qui enim petit auxilium ab inimicis Dei, de auxilio Dei despe- rat, utiliores sibi existimans inimicos Dei, quam Deum. Qui autem dat auxilium inimicis Dei, adver- satur Deo. Deo enim volente conterere inimicum suum, ipse eum defendere tentat. Josaphat autem ge- nuit Joram. Joram autem interpretatur Dominus alti- uido. Hic Joram similiter sicut pater suus Josaphat, prosperatus est nimis, et exaltatus in regno: quasi confidens in Domino vocavit filium suum natum, Do- minus altitudo: tamquam si dicat, Dominus est alti- tudo mea qui me non merito meo, sed misericordia sua fecit in altitudine. Forsan et providentia Dei, quia impius erat futurus et superbus, sic eum noini- nari disposuit. Nam iste Joram in magnitudine divi- tiarum elatus est, et valde impie gessit in Deum, sicut liber Regnorum et Paralipomenon testantur. Habens uxorem nomine Godoliam filiam Jezabelis, et Achab ejus consilio utens, valde exstitit iniquus in Deum et elatus, ipsam altitudinem sibi quasi Deum vel Domi- num fecit, confidens in altitudine. Omnis enim hoino malum ipsum, cui servit, dominum sibi facit. Nam ita elatus est, ut et fratres suos omnes occideret, quos ei quasi adjutores et consiliarios reliquerat pater. Pro- pter quæ omnia percussit eum Dominus passione gravissima et diutina, ita ut ante biduum mortis sure intestina sua putrefacta jactaret. Joram autem genuit Ochoziam. Ochozias autem genuit Joam. Joas autem qenuit Amaziam. Amazias autem genuit Oziam. Sed Juste usque ad tres generationes ex eo sanctus Spiri- tus per Matthæum præcepit de numero regum tollere de immundo et maledicto semine natos, in generatio- nibus Christi spernens connumerare. Joram autem ex semine Achab et Jezabel, accipiens sibi uxorcin * Editi in marg. et V. D., validiores. Quæ lectio posset quadrare. : Godoliam nomine, genuit ex ea Ochoziam. Ochozias autem genuit Joam. Joas autem Amaziam, in quo completur generatio quarta seminis iniqui et maledi- cti. Achab enim rex Israel, accipiens uxorem Jezabel Aliam Sidonii regis, contra Dei præceptum impiam nimis, multas impietates commisit in Dominum, iña se instigante. Propter quod Spiritus sanctus per pro- phetam contestatus est dicens: Ut disperderet omnem masculum de domo Achab. Quam prophetiam imple- vit Jehu filius Nanzi, unctus a puero qui missus erat ab Helisæo, et accepit promissionen, ut usque ad quartam generationem sedeant filii ejus in sede regni super Israel. Quanta ergo benedictio facta est super Jehu, qui vindictam fecerat super domum Achab : tanta fuit maledictio super domum Joram propter filiam iniqui Achab et Jezabel, ut usque ad quartamı generationem præcidantur filii ejus de numero regum, et sic peccatum ejus descendit in filios ejus, sicut fuerat scriptum : Peccata patrum reddam in filies usque in tertiam et quartam generationem (Exod. 28. 5). Videte ergo per istam scripturam, quam pericu- losum est iuire conjugia ex genere impiorum, sicut Joram et quam gloriosum est vindictam in impios facere, sicut fecit Jehu. Quantum ergo ad historiam Regnorum pertinet, Amazias genuit Oziam: quantum ad Matthæum, Joram gennit Öziam. Unde Ozias in- terpretatur ßiius nobilis. Qua »ulem causa voca verit cum pater filium nobilem, non potuit æstimare, nisi forte si quis æstimet eum speciosum fuisse natum, aut forte primitivum fuisse : quoniam tunc primitivi apud illos clari et honorabiles habebantur : tum et secundum Deum, quantum ad alios qui ex maledicto semine descenderant reges. Etiam secundum Deum nobilis fuit, quia fecit Ozias quod placitum erat Deo, et in omnibus a Deo adjutus est, propter quod cus fuisset a Deo prosperatus, elatum est cor ejus, et dignum se æstimavit etiam sacerdotali officio fungi (2. Paral. 26). Nam cum usurpasset sibi thuribulum inferre in ten plum, et resisterent ei filii Aaron et Levitæ, quasi illicita appetenti, comminatus est eis, quasi rex potestate subnixus. Confestim autem Deus percussit eum lepra, et visa est lepra bis in fronte ejus, et exsilivit foras, et sedit domi usque ad mortem suam leprosus. Videte quam illicitum est usurpare opus quod a Deo non est commissum. Quale facit peccatum laicus usurpans sib opus clericale, rale facit peccatum et lector, si usurpaverit opus diaconi : et diaconus, si usurpaverit sibi presbyteri opus : et presbyter, si episcopalem appetierit potestatem. Vide quomodo secundum quod protongabatur generatio orta de illa maledicta familia, sic paulatim per geno- rationes municbatur in eis iniquitas. Ecce enim Öcho- zias pejor fuit omnibus post Joram patrem suum. Interpretatur autem Ochozias possessio invisibilis. Patrem autem ejus, cum fuisset impins, non possu- mus suspicari secundum Deum posuisse filio sUO VO- cabulum, possessio invisibilis: nisi forte secundum diabolum, a quo seductus variis fluctuabatur errori- bus. Hujus autem filius Joas jam melior fuit co, sed non ad plenum. Nam quamdiu vixit Joiada sacerdos, qui unxerat eum in regem, valde pucrum dilexit, el eripuit eum de manu Athaliæ aviæ suæ, quæ occide- rat omnes nepotes sos, et ipse fecit quod placitum erat Deo. Postquam autem mortuus est Joiada, quem forte erubescebat quasi sanctum sacerdotem, et quasi auctorem vitæ suæ et regni, mutatus est, et fecit ma- lum ante Deum. Denique eum induisset Spiritus san- clus Zachariam filium ipsius Joiadæ, et dixisset ei : Hæc dicit Dominus: Quare præteristi mandatum Do- mini ? Non erit vobis in prosperum; quoniam dereli- quisti Dominum, et ille derelinquet vos (2. Paral. 24. 20): insurrexerunt in eum, ei lapidaverunt eum ex præcepto regis: propter quod et convenienter nomen ejus interpretatur temporis prolongatio, quia prolon gatio temporis mutavit eum in pejus. Ítem Amazias paulo melior exstitit, quam Joas: nam Amazias Úl¡as ejus in primis placuit Deo, sicut Joas, sed pos-
IN MATTILÆUM. IIOMIL. 1. ca malignatus est sicut Joas: secundum hoc fuit melior quam Joas pater suus, quia Joas corripientem se prophetam lapidibus interfecit, et hoc ob filium Joiada sacerdotis regificatoris sui. Amazias autem, cum misisset ad eum Deus Balaam prophetam dicen- tem: Quare quæsisti deos, qui non liberaverunt popu. lum suum de manu tua (2. Paral. 25. 15. 16)? non interfecit, sed comminatus respondit ei: Numquid consiliarium regis dedi te? Cave tibi ne flagelleris. Item Ozias filius Amaziæ melior fuit omnibus illis præce- dentibus ante se: et si non fuit irreprehensibilis, quia opus sacerdotii affectavit. Vide nunc secundum hoc et Dei judicium justum. Sicut enim Ozias, pro- longato numero generationum, minus malus exstitit cæteris ex generatione maledicta progenitis, non ta- men perfectus fuit; quia adhuc aliquid habuit gene- rationis illius: sic et Deus non eum præscidit de numero regum, quia fecit quod placitum est Deo. Percussit autem eum lepra propter jactantiam ejus, ut domi sederet : ut videretur non de numero gene- rationis Christi præcisus, sed fruitionis regni ex parte fraudatus. Ozias autem genuit Joathan. Joathan_inter- pretatur perfectus, vel dominus immaculatus. Et vere perfectus fuit hic Joathan, et quantum ad reges se præcedentes dominus immaculatus, quia fecit quod placitum erat Deo, et nulla repreliensio ejus legitur in scriptura Regnorum. Joathan autem genuit Achaz. Achaz autem interpretatur firmamentum Domini, aut virtus. Joathan autem cum esset rectus et fidelis Deo, firmamentum suum et virtutem credens Doniinum esse, a quo et fuerat prosperatus in regno, quasi con- fidens, firmamentum suum et virtutem credens Domi- num esse, vocavit filium suum Achaz, et firmamentum Domini, vel virtutem. Ille autem non fuit firmamentum Domini, neque virtus. Neque enim firmavit eum Deus in bono, sed diabolus in malo, qui fuit dominus ejus. Nam valde impie gessit in Deum, sicut testatur scri- ptura Regnorum et Paralipomenon. Quod autem ap- pellatus est Achaz firmamentum Domini, vel virtus, religionem quidein patris ejus ostendit, ipsius autem duritiaın³, quia sicut a conversatione patris factus est longe, sic et a proprietate nominis sui seipsum præ- cidit, nisi forte quod apud Isaiam prophetam posi- tum est hoc modo: Et factum est in diebus Achaz filii Joathan regis Juda, ascendit Rasim rex Syriæ et Phacee filius Romelia rex Israel ad Jerusalem, expugnare eam, et non poluerunt eam debellare. Et annuntiatum est in domo David a dicen:ibus : Con- sensit Syria cum Ephraim, et expavit anima ejus, et anima plebis ejus, sicut in sylva arbor (arundo), cum a vento commovetur. Et dixit Dominus ad Isaiam: Exi in obviam Achaz, tu, et qui relictus est Jasub filius tuus, ad piscinam superioris viæ villæ fullonis; et dices ei: Vide ut quiescas, et noli timere, neque anima tua languescal a duobus titionibus fumigantibus istis. Cum enim ira furoris mei facta fuerit, iterum sanabo: quo - niam filius Arum et filius Romeliæ, qui cogitaverunt cogitationem pessimam, dicentes: Ascendamus in Ju- dœam, et colloquentes eis, convertamus eos ad nos, et regem statuemus eis filium Thabeel. Hæc dicit Adonai Dominus Sabaoth: Non manebit cogitatio ista, neque sic fiet (Isai. 7. 1-7). Forsitan sic confortatus Achaz cum genuisset filium, vocavit nomen ejus Ezechias. Ezechias autem interpretatur, confortavit Dominus. Vere completa est in Ezechia confortatio Domini, cui animus exstitit sanctus super omnes reges, qui fue- runt ante eum. Nam inter cætera bona, quæ merito præstitit ei Deus, cum misisset ad eum Sennacherib, rex Assyriorum, Rapsacen principem militiæ suæ, et libellum plenum improperiis et blasphemiis contra Deum, sicut exponit Isaias propheta (Isai. 37. per tolum) : Ezechias accepit libellum illum, et ingressus in teniplum apparuit ante Dominum, et oravit, et confestim missus est ad eum Isaias propheta, annun- tans ei protectionem Dei, et confortans eum, el exiit * Montef, conjicit in margine, differentiam. ad preces Ezechiæ angelus a facle Domini, et per- cussit in castris Assyriorum centum octoginta quin- que millia virorum. Qualia autem fuerint verba Ra- psacis, vel qualis oratio Ezechiæ, vel qualis conforta - tio Isair, lege in Isaia, et profer causam excitationis in populo. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem interpretatur ab insurgente, vel ex oblivione : quam interpretationem commendat et liber Geneseos, ubi cum natus fuisset in Ægypto filius Joseph, voca - vit nomen ejus Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Dominus laborum meorum, et laborum omnium domus patris mei (Gen. 41. 51). Si ab insurgente intelligatur, sic possumus dicere: quia forte ab insurgente Sen- nacherib contra eum liberavit eum Dominus : iden quasi gratias agens Deo postea in nomine filii sui, vocavit eum Manassen. Si autem intelligatur ex obli- vione, rationem alio modo possibile est existimare : quoniam non faciebat filium propter quod cum ge- nuisset filium, vocavit nomen ejus ex oblivione, quasi ex desperato filium sibi natum. Hæc secundum pro- positum bonum æstimabimus patris : alioqui secun- dum actum pessimum Manasses aliter est æstiman- dum: quoniam quidem pater ejus in illo prædicto proposito vocavit eum Manassen. Providentia autem bei sic eum dispensavit vocari, quia obliturus fuerat omnem conversationem patris sui sanctam, et omnia beneficia Dei pro merito ejus collata in ipsum et stimulatus ab insurgente diabolo, qui solet insurgere super genus humanum ad evertendum, gesturus om- nia quæ Deum ad iracundiam provocarent. Denique cum ægrotasset Ezechias in tempore quodam, et ve- nisset ad eum Isaias propheta visitandum, vocavit Ezechias filium suum Manassen, et cœpit ei mandare, quod debeat Deum timere, quomodo regere regnum, et alia multa. Et dixit ad euin Isaias: Vere quia non descendunt verba tua in cor ejus, sed et meipsum oportet per manum ejus interfici. Quod audiens Ezc- chias, volebat filium suum interficere, dicens: Quia melius est me sine filio mori, quam talem filium relinquere, qui et Deum exasperet et sanctos ejus persequatur. Tenuit autem eum vix Isaias propheta, dicens: Irritum faciat Deus consilium tuum hoc; videns Ezechi:e religionen), quia plus amabat Deum, quam filium suum. Tamen cum multa gessisset impie hic Manasses, adduxit super eum Deus principes vir- tutis regis Assur, et comprehenderunt Manassen in vinculis, et ligaverunt eum in compedibus, et perdu- xerunt eum in Babyloniam, et erat ligatus et catena - tus in domo carceris, et dabatur ei panis hordeaceus ad mensuram modicus, et aqua cum aceto modica ad mensuram, ut viveret tantum, et erat constrictus in doloribus valde (4. Reg. 21. et 2. Par. 32. el seq.). Et ideo cum vehementer affligeretur, quæsivit faciem Domini Dei sui, et oravit Deum qui omnibus adstat, et exaudivit Dominus vocem ejus, et inisertus est ei. Et facta est circa eum flamma ignis, et liquefacta sunt omnia vincula ejus. Liberavitque Dominus Manassent ex omni tribulatione ejus, et reversus est in Jerusa- lem in regnum suum, et cognovit Dominumı Manasses, dicens Ipse est solus Deus. Et servivit soli Domino Deo in toto corde suo, et in tota anima sua omnibus diebus vitæ suæ, et reputatus est justus : et ideo forte vocatus est ab insurgente, vel ex oblivione, quia liberavit eum Dominus ab insurgente, et ex oblivione Dei factus est memor Dei. Manasses autem genuit Amos¹, qui interpretatur fortitudo. Et si quidem ante pœnitentiam genuit Amos, cum malignaretur in ido- lis, non possumus æstimare quasi religionis causa vocaverit euni fortitudinem, sed causa audaciæ cor- poralis: sicut solent et barbaræ gentes nomina filiis imponere ad devastationem respicientia bestiarum, ferarum, vel rapacium volucrum, gloriosum putantes filios tales habere, ad bellum idoncos, et insanientes in sanguinem. Si autem post pœnitentiam genuit 1 v. D., Amon, et sic deinceps in Codice et în margiuo prius Editorum.
eum, credibile est quod causa religionis vocaverit eum fortitudinem. Adhuc interpretatur Amos et ali- ter, onerantis, vel populum abrumpentis. Quod si ante pœnitentiam genuit filium, non animadvėrto qua causa sic nominaverit eum; si autem post pœui- tentiam, idonea ratio est. Memor enim gestorum suorum malorum, humilitatis causa, ad sui ipsius arguitionem vocavit eum onerantis, vel populum ab- rumpentis ac si dicat, filius peccatoris: quoniam rex, qui peccat, et seipsum onerat, et abrumpit a Deo, etiam populum suo exemplo onerat peccatis, et abrumpit a Deo : sicut fecit Manasses, onerans et abrumpens populum a Deo, exemplo sur impietatis. Nam ipse Amos non fuit fortitudo secunduin Deum, sed fortitudo secundum diabolum. Fuit enim valde İniquus, ut exstant opera sua maligna, quibus imita- tus fuerat Manassen, ut etiam Deum posse se fallere æstimaret, dicens : Pater meus multa ex juventuſe sua iniqua fecit, et in senectute sua poenituit, et ego nunc ambulabo secundum quod desiderat anima mea, et postmodum convertar ad Dominum. Sicque factus est fortitudo maligna, et oneravit seipsum pernicio- sioribus oneribus, et suæ malignitatis exemplo abru- pit populum suuni magis a Deo quam pater ejus. Ideoque forsitan sic est nominatus secundum provi- dentiam Dei, et exterminavit eum Dominus Deus velociter. Attendite ergo, laici, ne quis ex vobis co- gitationem Amos in corde suo ponat : quoniam qui talia cogitans peccat, non ex infirmitate carnis devi- ctus delinquit, sed ex proposito malo, qui amicus est mali ipsius. Amos autem genuit Josiam, quod inter- pretatur, ubi est hostia Domino, aut salus Domini. Forsitan Amos secundum cor sunm aversum a Domi- no, vocavit filiumı suum, ubi hostia Domino, aut salus Domini est hoc est, quia quod nusquam est, neque prodest. Providentia autem Dei, secundum quod fu- turus fuerat Josias, dispensavit ei nomen imponi, ubi est hostia Domino, aut salus Domini: quoniam vere in illo fuit hostia Domini. Tale enim sacrificium ob- tukit Domino Deo, quale ner ante eum aliquis regum, nec post eum (4. Reg. 23. 21. sqq.). Et ipse fuit ho- stia Deo, secundum quod mandat Apostolus: Ut ex- hibeatis corpora vertra kostiam vivam, sanclam, Deo placentem (Rom. 12. 1). Et ipse fuit populi sui in tempore suo a Domino salus. De cujus laudabilibus factis nihil tale dicere possumus, qualia testatur scri- plura Regnorum et Paralipomenon. Vide qualis fuc- rit, ut etiam ante multas generationes nascituri ejus nomen prophetaretur, quia Josias est nomen ejus. Tertius enim Josias est, cujus nomen prophetatum est priusquam nasceretur. li tres sunt, Saimpson, Josias, Joannes. Josias autem genuit Jechoniam. Sed non sic positum est in libro Regnorum, sed post mortem Josiæ rex factus est Joathas filius ejus : quem veniens Pharao propter peccata ejus adduxit in Ægyptum, et in loco ejus posuit Eliachim regem fratrem ipsius, alterum filium Josiæ, qui interpreta- tur Dei adjudicatus : et vocavit eum alio nomine Joa- chin, quod interpretatur Domini præparatio. Cum autem et ipse Joachin malignatus fuisset in Deum quasi vere impius in condemnationem' adjudicatus a Deo, et postea præparatus ad eversionem Juda, se · cundum iracundiam Dei veniens rex Assyriorum ad- duxit eum in Babyloniam, et factus est in loco ejus rex Jechonias filius ejus, quod interpretatur pra-pa- rans Doniino. Cum autem et ipse inalignatus fuisset in Deum, præparans seipsum Deo ad irani, adductus est et ipse a rege Assyrioruin in Babyloniam cum ominibus suis et factus est rex in loco ejus a rege Assyriorum frater ejus Sodechias, sub quo el totus transmigratus est Juda. Ergo talis est ordo: Josias genuit Eliachin, postea vocatum Jeachin, Joachin autem genuit Jechoniam, Jechonius autem genuit Sa- ·luthiel, post transmigrationem. Secundum ergo Regno- 1 v. D. et Fšiti in marg., quasi vere et prius in con- demnationem. : rum scripturam Joachiın est quartus decimus a Sa- lomone, et ipse est filius Jusiæ : Jechonias autem primus usque ad Christum, qui vere non fuit filius Josiæ, sed nepos, filius Joachin: ant secundum ' evangelium quidem, in quo Jechonias filius dicitur esse Josie si inter præcedentes generationes com- putetur Jechonias quasi quartusdecimus, reliquæ generationes usque ad Christum a Salathiel compe- tatæ, inveniuntur tredecim esse: si autem inter reli- quas quasi primus ponatur, ipsæ præcedentes gene- rationes a David computatæ usque ad Josiam, niuntur tredecim esse. Quid ergo? Joachin sublatus est de numero regum, et juste: quia non populus Dei constituerat eum in regnum, sicut erat consue- tudo in regibus constituendis, sed Pharao per poten- tatum; ideo quantum ad eum non fait rex Joachin. Si enim justum fuerit, ut propter solam commixtie– nem generis Achab et Jezabel tollerentur de numero regum supradicti tres reges, quamvis a populo legibus fuerant constituri in regno: quare non erat justam ut similiter tolleretur et Joachin, quem Pharao in regno hostili fecerat regem, et non populus Dei prævio jure? Et sic Jechonias iste, qui est filius qui- dem Joachin, nepos autem Josiæ, sublato patre suo Joachin de numero regum, ipse positus est pro es quasi filius Josiæ. Et bis nominatur in Evangelio, semel quidem ante transmigrationem, videlicet pro numero quartodecimo : iteruín autem nominatur post transmigrationem, quasi pro numero primo, hoc modo Josias autem genuit Jechoniami, videlicet quartumdecimum. Jechonias autem post transmigra- tionen genuit Salathiel, videlicet quasi primus. Et invenitur Jechonias hic duorum numerum tenere, patris sui, et suum. Hic enim Jechonias cum essei unus, duas habuit conditiones: fuit enim et rex ante transmigrationem, quasi regificatus a populo Dei : factus est et privatus post transmigrationem, quasi ductus captivus. Ideo ante transmigrationen quidem computatur inter reges quasi rex, post transmigrationem autem computatur inter privalos quasi privatus. Quomodo autem vis ut posuisset evan- gelista? Si dixisset, Josias genuit Joachin in quarta- decima generationé, Joachin autem genuit Jecho- niam : Jechonias autem post transmigrationem genuit Salathiel, extra quam a Pharaone regificatus compu- tabatur Joachin inter reges Juda : juste adhuc inve- niebantur ante transmigrationem quidem quatuor- decim reges, post transmigrationcin unus rex, et tredecim privati. Et si Jechoniam posuisset inter reges priores, invenirentur quidem quindecim generationes regales ante transmigrationem, tredecim autem pri- valæ post transmigrationem. Et sive illo, sive hoc modo, irrationabile aliquid dicere videbatur evange- lista, et mysterium quod proposuerat, non ostenderet. Vides quia sapienter voluit evangelista Jechoniam dupliciter esse, primum quidem inter reges quasi quartumdecimuni, et ipsum deinde post transmigratio- nem inter privatas generationes primum, quasi pri- vatum et ipsum. Nam cum constet, computato etiam Joachin, a David usque ad Christum viginti et octo esse generationes: quid impedit, ut Joachin sublato, rationabiliter filius ejus Jechonias dupliciter nomine- tur, ut mysterium, quod evangelista proposuit, expli- cet, et de numero generationum non mentiatur? Nec obest, quod filias Josiæ dictus est, cum sit nepos : quoniam et nepotes recte filii appellantur. Jechonias autem genuit Salathiel, quod interpretatur petitio Dei. De Salathiel quidem nihil legimus, vel boni, vel mali : tamen putamus cum sanctum fuisse, et in captivitate assidue Deum petiisse pro ipsa calamitate quæ conti- gerat Israel, et ideo petitionem Dei euin appellatum Tuisse. Salathiel autem genuit Zorobabel. Interpretatur › Montef, in margine conjicit, filius autem Joachin » cumdum, etc. 1 v. D. et Editi in marg., Pharno ri hostili; non male. • v. D. et Sditi in marg, injuste adhuc,
IN MATTILÆUM. 11OVIL. 1. autem Zorobabel, fluitio postposita, vel ex commix- tione, vel hio doctor Babyloniæ. Legi; si veruni est, Mescio, quia sacerdotale et regale genus mixtum est in Zorobabel, sicut inferius exponemus. Et forte ergo propter hoc dictus est ex commixtione. Per istum autem Zorobabel dimissi sunt omnes filii Israel, et reversi sunt in propriam terram cum gaudio magno, sicut Esdras propheta exponit. Cum enim essel Zo- robabel in ministerio Darii regis, controversia facta est inter eum et duos alios regis ministros, quid esset fortius in mundo (3. Esdr. 4. et Josephus Antiq. lib. 4. cap. 3): et uno dicente, quia nihil est fortius quam vinum, altero autem, quia nihil fortius est quam rex : Zorobabel dixit, Nihil fortius est quam mulier et ve- ritas. Quibus de hoc sine fine certantibus, ventam æst usque ad sententiam Darii regis, quo residente cum principibus suis ad judicandum, contenderunt tres, singuli pro sua sententia. Verba contentionis eorum, qui vult scire, legat Esdrani prophetam. Tamen vicit Zorobabel, et judicio Darii et omnium principum pronuntiatum est, Omnibus fortior veritas est. Čum antem diceret ad eum Darius rox cum juramento, Pete a me quod vis, usque ad dimidium regni mei, respondit Zorobabel: Ego non peto regnum tuum sed ipse utere eo in æternum: sed hoc peto, quod opit pater vester Cyrus rex ante vos, ut dimittatis captivitatem filiorum Israel redire in sua. Darius con- ocssit. Exiens autem Zorobabel gratias egit Deo, di- cens : Benedictus es, Deus et pater veritatis, quod sa- pientiam hanc in os meum misisti (3. Esdr. 4. 60). Et ideo inventus est recte secundum providentiam Dei nominatus Zorobabel, id est, hic doctor Babyloniæ. Quæ autem major doctrina est, quam ostendere ve- ritatem dominatricem esse omnium rerum? Et imple- tum est in eo quod fuerat scriptum : Super ininicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æter- num miki est. Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tuu meditatio mea est. Super seniores intel- lexi, quia mandata tua exquisivi (Psal. 118. 98-100). Vel, fluitio postposita: id est, quia defluitionem regni ad se decurrentem postposuit, et elegit redemptionem populi sui. De residuis autem generationibus, nee scripturam aliquam me recordor legisse, nec fabulam aliquam aliquando audisse. Hoc autem in fine notan- dum est, quod quicumque regum placuerunt Deo, diutius regnaverunt, et inimicos eorum humiliavit Deus sub manibus eorum : quotquot autem maligne gesserunt, velociter et a regno et a vita cnm amara morte præcisi sunt, et humiliavit cos Deus sub inimi- cis eorum. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim. Cum potuisset evangelista breviter numerum generationum expli- care, dicens: Ab Abraham usque ad Christum ge- nerationes sunt quadraginta duæ : qua ratione ter generationes præcidit, et in tres partes divisit per generationes quatuordecim ? Quia ter completis qua- tuordecim generationibus mutatus est in Judæis ho- minum status.. Ab Abraham enim usque ad David fuerunt sub judicibus: a David usque ad transmigra- tionem, sub regibus: a transmigratione usque ad Christum, sub pontificibus. Hoc ergo vult demon- strare, quoniam sicut semper ter completis quatuor- decim generationibus, mutatus est hominum status: sic completis quatuordecim generationibus a trans- migratione usque ad Christum, necesse est a Christo mutari similiter hominum statum : quod et factum est. Post Christum enim jam non sub judicibus multis, nec sub regibus multis, nee sub pontificibus multis fuerunt, sed omnes generationes sub uno Christo, et judice, et rege, et pontifice factæ sunt : quia trium Harum statuum solus habuit dignitatem. Unde quo- niam et judices, et reges, et pontifices, tres Christi dignitates præfigurabant, semper principia eorum in figura fuerunt Christi. Primus judicum Josue ' : pri- * Editi in marg et V. D., primus fudicum Iesus Nava, mus regum, David: primus pontificum, Jesus filius Josedech. Hos in figura Christi fuisse dubitat nemo. Forte ideo quatuordecim generationes penuntur, id est, quater decem, hoc est quater Christus. Iota enim litera Christi mysterium habet. Ideo ergo quatuorde- cim, quoniam ter quidem figuratus Christus ostensus est, quarto autem verus Christus apparuit. Qua ratione apud Lucam septuaginta septem generationes ponuntur Christi renascentis ex baptismo, in proprio expone- Imus loco. Hic autem dicamus, qua ratione quadra- ginta duæ generationes ponuntur Christi secundum carnem nascentis in mundum. Quadraginta duo enim, sex septimanarum numerus est. Sex autem numerus, operis et laboris numerus est, quoniam in sex diebus factus est mundus, qui positus est in opere, et labore, et dolore. Convenienter ergo Christ' nascentis in man- dum ad laborem et dolorem quadraginta duæ genera- tiones ponuntur, mysterium contineutes operis et laboris. Generatio autem Christi sic erat (Matth. 1. 48). Quoniam superius dixerat, Jacob autem genuit Joseph, cui desponsata Maria genuit Jesum : ne ali- quis audientium æstimaret, sic esse Christi nativita- tem, quomodo præcedentium patrum, ipse ordinem suæ narrationis præcidens addidit, et dicit: Generatio autem Christi sic erat: ac si dicat, Generatio quidem eorum, quos exposuimus, patrum, sic fuit quemad- modum retuli Christi autem generatio non ita, sed sic. Quomodo? Maria cum esset desponsata Joseph, priusquam convenirent, inventa est in utero habens (Ibi dem): id est, ex virgine sine patre, ut ejus generatio- nem enumerans, de semine David eum descendisse ostendat secundum Dei promissa, et extra naturam humanam nativitatem ejus exponens factam, myste- rium deitatis ejus aperiat. Nec enim dignum erat, ut Unigenitus Dei, non propter se, sed propter homines nascens, more nasceretur humano. Homo enim in carne nascitur, ut corruptioni subjaceat: Christus autem natus est, ut sanet corruptionem. Sicut ergo non est consequens, ut corruptibilis homo nascens ex incorruptibilitate virginitatis nascatur: sic non erat consequens, ut Unigenitus Dei, qui ideo nascebatur, ut corruptionem sanaret, nasceretur ex corruptione conjugii. Ilomo ex necessitate nascitur, ut sit : Chri- stus autem non ex necessitate naturæ, ut esset, sed ex voluntate misericordiæ ut salvaret. Quomodo eigo justum est, ut unum eumdemque habeant nativitatis honorem necessitas et voluntas? Merito ergo contra naturæ humanæ regulam natus est, quia erat super naturam. Mirandus Christi ortus, scilicet per peccatores. · Vide autem novam et admirandam Christi nativita- tem, id est, per homines peccatores, per mulieres meretrices, et adulteras, et gentiles. Sed talis genera- tio non sordidat dignitatemi Christi, sed conimendat misericordiam ipsius. Sic erat mirabilis, ut qui patres per adoptioneni fecit et genuit, a filiis nasceretur. Facti sunt patres ejus, quorum non erat filius. Isto illis beneficium præstitit, ut esset filius eorum. Illi autem nihil isti præstiterunt, ut essent patres ipsius. In hominibus patres filios sibi adoptant, quos ipsi desiderant: hic autem filius sibi adoptavit patres quos ipse elegit. Illic filii a patribus suscipiunt gene- rositatis dignitatem, hic autem patres a filio suscepe- runt. (a) Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, priusquam convenirent, inveuta est in utero habens de Spiritu sancto. Quoniam futurum erat, ut omnes sancti de virgine nascerentur Ecclesia, desponsata Christo, ideo Christus nascitur de virgine desponsata, ne di- gnius nascerentur servi quam Dominus. Sed ut per omnia filii paternæ nativitatis perfectum imitarentur exemplum, ideo et Maria desponsata erat fabro ligna- rio quoniam et Christus sponsus Ecclesiæ oninem salutem hominum et omne opus suum per lignum * Montef, coujicit in margine, omnibus, (1) In Codice Vallis Dei hic incipit homilia secunda.
crucis fuerat operaturus. Ideo autem et desponsata et domi habita, ut desponsatio ipsa fidelis esset, et for- nicationis opprobrium a matre repelleret, et virgini- fatis gloriam ³ nascituro Domino reservaret. Si enim, quia in domo sponsi peperit, infideles Judæi dixerunt, Nonne hic est Jesus filius Joseph ? quanto magis si ex- tra domum spons peperisset. dicturi fuerant: Nonne bic est Jesus filius meretricis? Nam quemadmodum in ea, quæ in domo viri concipit, intelligitur conce- ptio maritalis : sic in ea, quæ extra domum concipit, est suspecta conceptio. Magis ergo voluit Dominus, ut haberet mater ejus maritalem suspicionem, quam for- nicationis opprobrium pateretur. Antequam conveni- rent, inventa est in utero habens. Non dixit, Priusquam acciperet : sed, Priusquam convenirent, inventa est in utero habens: quia jam accepta erat in domo. Vir- ginitas enim est incorruptibilitas : incorruptibilitas autem virginitas ipsa sincera *. Ideo ergo, antequam convenirent, conceptus est Christus, ut nec de corru- ptione incorruptibilitas nasceretur, nec ex passione corporis utriusque templum sibi Dominus fabricaret. Dico autem non ad desperationem et confusionem nuptorum, sed ad consolationem et gloriam continen- tium, quoniam hæc ipsa conjunctio maritalis malum est ante Deum non dico peccatum, sed malum. Nam quantum ad naturam rei ipsius, peccatum est; con- cessione autem Dei factum est, ut non sit peccatum. Quomodo? Oportebat enim, ut homo corruptibilis na- sceretur in mundo, ut posset tentari, ut tentatus co- ronetur. Si autem incorruptibilis factus fuisset, tentari non poterat. Si vero non tentabatur, nec coronabatur: quia incorruptibilitas tentationem non sentit. Ideo ergo factum est, ut ex passione carnis et sanguinis, et igne fervido in visceribus, succedente humore, homo corruptibilis nasceretur, ut ne de bono malum nasca- tur, aut ex impassibilitate corruptio: sed ut de malo ma- lum procedat, et ex passione corruptio generetur. Ideo ergo ista conjunctio maritalis cum esset peccatum,quan- tum ad naturam rei ipsius, concessione Dei facta est licentia. Licentia, dico, facta est, non justitia. Nam etsi propter necessitatem rei peccatum esse desiit, tamen justitia esse non meruit (incipit). Ideo utentibus se, etsi pœnam non infert, mercedem tamen non præstat : et si non occidit, tamen non salvat. Unde et propheta non ad indulgentiam Dei respiciens, sed ad spurcitiam ipsius operis, dicebat: Ecce enim in iniquitatibus con- ceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea (Psal. 50. 7): id est, Quid mirum si peccavi, qui de peccato sum natus? Sequuta est enim generationem suam natu- ra peccati. Nam si matrimonium ipsum placitum esset Deo, numquam abstinentibus se ab illo gloriosa pro- mitteretur corona, nec sic amarentur a Deo, qui odiunt illud. Non enim ille remuneratur qui bonum fugit, sed qui malum. Vis autem scire quomodo licitum est ina- trimonium? quomodo aliquando licuit et sorores habere uxores? quomodo habuerunt Cain et Abel? Hæc nomina filiarum Adam, quas in initio habuit post Cain et Abel, Rifan et Edoclam, et non peccaverunt: quia peccatum illud raritas hominum et necessitas excusabat. Post- oa crescente numero hominum, ipsum malum rever- sum est in naturam suam, et coepit esse peccatum. Remansit autem in usu, ut uni viro liceat habere plures uxores. Amplificato postea mundo, etiam hoc malum recepit naturam suam, et cœpit esse peccatum. Remansit autem in usu, ut unus unam haberet uxorem. Nunc autem postquam venit plenitudo temporis, et se- nuit mundus, scimus quale est consilium Dei, et quid vult, at quid est placitum coram illo. Sed ausi non su- inus dicere propter homines incontinentes, in quorum corpore anima nihil agit, sed in toto illos possidet sanguis et sordidissimus ille vapor, de illo insano • Editi in marg. et Codex V. D., ut virginitatis gra- tram. • Editi in marg. et V. D. incorruptibilitas autem veritas ipsa et mox idein, antequam convenirent natus est Chri- sills. igne procedens. Denique commendavit angelus To- him in nuptiis ejus, ut cum veniret ad illam consue- tudinein humanam, surgeret prius et oraret, et sic dice- ret : Domine, tu scis, quia non propter libidinem accepi uxorem, sed propter liberos procreandos (Tob.8. 9): quia si aliter orasset, oratio ejus Deo non fuerat placitora. Vides ergo quia turpissimum opus illud carnis filio- rum causa excusat. Nunc autem multiplicato sæculo, creandorum hominum occasio est exstincta. Jam Deum non multitudo hominum, sed caritas sanctornin delectat. Ecce una est libido, quæ fornicationem ge- nerat, et quæ maritalem usuni ministrat. Sed sient posuit mari terminos littora, dicens: Usque huc ve- nies, et hic te constringes (Job 33. 11): sic libidini carnali terminum posuit conjugium, ut usque illuc veniens, illic se constringat. Sicut ergo mare, så lit- tora sua supergressum fuerit, peccat: ita et homo, si transgressus fuerit licentiam maritalem. Si ergo una est libido in maritis, et in adulteris : quomodo no- test fieri, ut una eademque res pro dimidia quidem parte sit justitia, pro dimidia autem sit peccatum? Ant enim tota est peccatum, aut tota justitia: quia una est res. Verum est autem, quia libido justitia noli est, ergo tota peccatum est. Sed peccati illius pœna non imputatur, donec iste odibilis et corruptibilis trans- eat mundus. Ideo ergo Dominus conceptus est prius- quam convenirent, ut non ex passione camis et sanguinis nasceretur: qui ideo venit, ut carnis et sanguinis solveret passionem, et mutaret in spiritam. Cui inventa est in utero habens de Spiritu sancto? Sine dubio a sponso suo Joseph, qui zeloso amore semper se admonente, vitam circumspiciebat Marix. Nam sicut Historia quædam non incredibilis neque irrationabilis docet, quando gesta sunt quæ refert Lucas, Joseph absens erat. Nec enim conveniens est putare præsente Joseph introisse angelum ad Mariam, et dixisse que dixit, et Mariam respondisse quæcun que respondit. Si concedamus, angelum potuisse in- trare ad eam, et loqui, plane confestim Mariam ab- isse in montana cum festinatione, et introisse domum Zachariæ, et salutasse Elizabeth, et mansisse cum mensibus tribus, possibile non fuit præsente Joseph : quia necesse erat, ut absentationis ejus et mansionis diutinæ requireret causas. Postquam autem rediit peregre post tot menses, et invenit eam gravidam ma- nifeste, forsitan ei comminatus est, quasi sponsus, et de judicio Dei terruit eam, quasi vir timoratus. Illa autem cum videret se innocenter in suspicionem cri- minis decidisse, nec posse se jam excusare, testimo- nio ventris convictam, cum lacrymis et su pirio cla- mans juravit dicens: Vivit Dominus, nescio unde sit hoc. Quo audito, timuit valde Joseph et ex parte ere- didit in ea aliquid esse divinum. Nec enim timuisset, nisi ex parte aliquatenus credidisset. Ad hæc autem ſidem verborum ejus commendabat conversatio ejus sancta. Forsitan autem, cuni esset justus, cœpit sibi cogitare de illa: Comessatrix aut vinolenta nuin- quam fuit : quoniam omnis mulier quæ vinolenta est et comessatrix, etiam meretrix est. Nam sive in cibis, sive in libidinibus delectatio carnis est quæ præcipi- tat hominem. Mulier quoque, quæ suavitatibus gule suæ non contradicit, multo magis neque libidini suæ resistere acquiescit, sicut etiam Apostolus dicit : Quo- niam vidua, quæ in deliciis est, vivens mortua est (1. Tim. 5. 6). Non levis, non jocosa, non cantatrix, non tur- pium verborum amatrix, sicut solent plerumque puellæ, quæ libenter talia aut loquuntur, aut audiunt. Si quidem impudentiores sunt, libenter loquuntur : si autem verecundiores, etsi loqui talia erubescunt, ta- men delectantur audire. Non super virum oculos suos extulit, nec infixit aspectum. Hæc enim sunt docu- menta mulieris meretricis, sicut ait Salomon: Fornica- tio mulieris in extollentia oculorum ejus (Eccli. 26.12). Ilcc et alia similia tractans, nihil horuin inveniebat in ea sed ex diverso omnia laudabilia, omnia admi- * Montef. conjicit in margine, cum mandaret.
IN MATTILÆUM. HOMIL. I. Banda, quæ sine Spiritu sancto possibile non erat esse in natura humana. Omnibus igitur documentis, quibus fornicatio mulieris intelligi et argui solet deficientibus, sola apud eam remanebat suspicio gra- tie Dei. Propter hæc omnia æstimavit eam habere in utero de Spiritu sancto. Nam nulla res sic castita – tem mulieris viro commendat, sicut vita ejus disci- plinata. Ubi enim timor Dei est, ibi et castitas est : ɑbi autem non est timor Dei, ibi neque castitas est. Caro enim urget, securitas mulieris adjuvat carnem : si timor Dei non fuerit qui resistat, quis eam teneat indagatam? O inæstimabilis laus Maria! Magis cre- debat castitati ejus, quam utero ejus : et plus gratiæ, quam naturæ. Conceptionem manifeste videbat, et fornicationem suspicari non poterat. Possibilius esse credebat mulierem sine viro posse concipere, quain Mariam posse peccare. Et quod majus est videre, ut sponsus de sponsa sua haberet, sic habuit Joseph apud se. Frequenter enim viri, etiam si leviter vide- riut mulieres suas aspicientes in alterum, mox excitan- tur in zelum : et quod non est illud suspicantur, quia ex magno amore nascitur zelus. Hic autem et maritalem zelum et uteri clamantis accusationein, sola præter- itæ conversationis documenta vincebant. 19. Joseph autem vir ejus, cum essel justus, et nollet eam_tradu- cere, voluit occulte dimittere eam. Cogitabat enim for- sitan apud se: Si peccaturn ejus celavero, facio con- tra legem Dei: et si propalavero filiis Israel, lapi- dabunt eam. Timeo enim, ne hoc, quod est in utero ejus, divinitus sit. Numquid non Sara nonaginta an- norum concepit, et peperit? Si illam quasi lignum jam siccum fecit florere: quid si Divinitas partum isti voluit sine viro donare? Numquid ad virum pertinet ipsa conceptio mulieris? Nam si conceptio mulieris pertinet semper ad virum, sine dubio quando vult vir, tunc conciperet et mulier: nunc autem non quando vult vir, tunc concipit mulier, sed quando vult Deus. Si ergo conceptio mulieris non in viro po- sita est, sed in Deo: quid magnum, si voluit isti fructum sine viro præstare? Quid ergo faciam? Di- mittam eam occulte : quia in re incerta melius est, ut meretrix constituta evadat, quam ut innocens mo- riatur. Justius enim est, injustum juste evadere, quam justum injuste perire : quia etsi reus semel evaserit, iterum potest perire: innocens autem si se- mel perierit, jam non potest revocari. Expedit ergo ut dimissa opprobrium patiatur, quam tradita morti mo- riatur. Hæc autem talia cogitare et agere velle, non est hominis valde justi. 20. Hæc eo cogitante, appa- ruit ei angelus in somnis, dicens. Quoniam ergo all- ditio verborum Mariæ, et consideratio vitæ ejus, mala suspicari de ea non sinebat Joseph: consideratio autem conceptionis ejus non permittebat eum ad pienum bona æstimare de ea, et sic animus ejus inter utrasque partes fluctuabat, et tenere earn ti- inebat, et tradere eam non audebat: propter hoc necessaria fuit ei revelatio illa divina. Si enim ipsa Maria, quæ angelum viderat, et audierat sibi loquen- tem tam de sua conceptione, quam de Elizabeth, ascendit in montana, ut videret Elizabeth, et ipso confirmaretur aspectu : quanto magis Joseph post verba conceptionis Mariæ, post considerationem vitæ ejus, adhuc nulabundus necessariam habuit revela- tionem divinam? Propter tres ergo causas apparuit ei. Primum ne justus homo ignorans faceret rem in- justam ex proposito justo; deinde propter honorem matris ipsius. Nam si dimissa fuisset, etsi non apud fideles, tamen apud infideles turpi suspicione carere non poterat. Tertio, ut intelligens Joseph sanctam conceptionem diligentius se in futurum custodiret ab illa, quam prius. Prius enim servavit se propter di- sciplinan justitiæ, postea autem et propter timorem partus hujusmodi. Quare non ante conceptionem vir- ginis venit ad Joseph? Ut ne cogitaret quæ cogitavit, ne pateretur quæ passus est Zacharias, qui culpam infidelitatis incurrit de conceptione conjugis jam longævæ (Luc. 1). Incredibilior enim erat res virgi- nem posse concipere, quam anum. Si ille sacerdos constitutus rem faciliorem fore non credidit, quanto ma gis iste popularis rem difficiliorem fieri non credidis- set? Si ipsa Maria, angelo sibi dicente de conceptione sua, pene non credebat propter virginitatem suain, dicens: Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cogno- sco (Luc. t. 34)? quoinodo Joseph fuerat creditūrus referenti de altera quod sine viro conciperet? Josephi fili David, ne timeas accipere Mariam conjugem tuam : quoniam quod nascetur ex ea, de Spiritu sancto est. Filium David eum nominans, voluit eum adducere in memoriam promissionis Dei ad David, ut de semine ejus Christus nasceretur. Dicens autem, Ne timeas, cognitorem se cordis ejus ostendere voluit, ut per hæc futurorum bonoruni, quæ de Christo erat dictu- rus, faceret fidem : quia Quod nascetur de ea, de Spi- ritu sancto est. Spiritum sanctum, ipsum dicit unige- nitum Deum, sicut ipse de se testatur in Evangelio: Quin Spiritus est, inquit, qui vivificat: caro autem nihil prodest (Joan. 6. 64). Et Joannes ait : Dominus Spi- ritus est (Ibid. 4. 24). Non enim Spiritus advocatus ingressus est in Mariam, ut suscipiens corpus nasca tur in mundum, sed ut sanctificaret virginis vas. Di- cens autem, Quod nascetur ex ea, de Spiritu sancto cst, hoc dicere vult, quia de semine viri alicujus non fuerat nasciturus, sicut æstimans metuebat Joseph, sed de Spiritu sancto. Sicut enim secundum præceptum Ra phaelis angeli ad Tobiam (Tob.6.18), viro et uxore more solito venturis ad coitum, oratio præcedere debet, ut quod concipitur, in sanctificatione concipiatur: sic uni- genito Deo virginem ingressuro, Spiritus sauctus præ- cessit, ut præcedente Spiritu sancto, in sanctificatione nascatur Christus secundum corpus, Divinitate ingre- diente pro semine. 21. Et pariet filium, vocabisque nomen ejus Jesum. Non dixit, Pariet tibi filium, sicut ad Za- chariam Ecce Elizabeth uxor tua concipiet et puriol tibi filium (Luc. 1. 13): quia mulier, quæ ex viro concipit, marito suo filium parit : quia magis ex illo est, quam de ipsa. Ilæc autem, quæ non de viro con- ceperat, non filium illi peperit, sed sibi tantummodo. Vide quo modo similitudinem ipsius rei per omnia se- quitur, quæ facta est in Adam. Šicut enim tune mulier gustans de ligno, sola seducta est, et peperit mortem ; Adam autem non fuit particeps in seductione illius; non enim a diabolo seductus peccavit, sed quia con- sensit mulieri: sic et modo accipiens Maria de Spi- ritu sancto, sola credidit, dicens: Ecce jam nunc bea tam me dicent omnes generationes (Luc. 1. 48). Joseph autem tunc in fide conceptionis illius nihil habuit commune, sed postea tacendo et consentiendo tantum salvatus est. Ideo et in somniis adstitit ei, non palam : ut quemadmodum dormiente Adam creavit mulierem, sic et isti dormienti divinitus consignaret uxorem. Ipse autem evangelista interpretatur quid intelligitur Jesus Hebraica voce, dicens: Ipse salvabit populum suum a peccatis eorum. Si ergo medicus, qui nullam potestatem habet salutis humanæ, propter solam con- fectionem herbarum non erubescit medici sibi noinen imponere : quanto dignius iste vocatus est Salvator, per quem totus salvatus est mundus ? 22. Hoc autemi totuni factum est. Quid totum ? Ut virgo propinquo suo desponsaretur, ut casta servaretur, ut angelus per somnium Joseph loqueretur, ut sponsam cam acci- pere juberetur, ut pueri nomen Jesus vocaretur, ut virgo mundi Salvatorem generaret. Ut impleretur quod dictum est a Domino per prophetan (Isai. 7- 14), dicentem: 23. Ecce virgo in utero habebit, et pa- riet filium. Gratia a prophetis testimonium habet, vel ideo ut Vetus et Novum consonet Testamentum, vel ut infirmitati eruditorum satisfaciat, vel ut non mox temere videretur crumpere, quod tanto ante tempore prædictum est. - Prophetia duplex. Prophetia autem alia est ex præscientia, et hæc immutabilis : ut hæc, Ecce virgo concipiet. Alia ex judicio operum, et hæc solet mutari secundum quod verba sonant, non secundum intel lectum; ut, Adhuc quadraginta dies, et Ninive subver-
tetur (Jon. 3. 4) : subintelligimus, nisi pœniteat. Item que est ex præscientia, illa impletur Dei solum- modo operatione, ut quod virgo pareret. Alia imple- tur hominum administratione, ut de aliquo, ut sit ju- stus. Admiratus itaque tanti mysterii dignitatem pro- pheta, quasi omnes de somno suscitans, ait : Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, el vocabunt no- men ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. 7. 14). Multis prætermissis uno utitur nomine, quod præsenti utile est negotio. Quamvis enim nobis sit præsens semper gubernando, tamen præsentior essentialiter ex unitate persone factus est. Verbum enin caro factum est, et habitavit in no- bis (Joan. 1. 14). 24. Exsurgens autem Joseph a som- no, accepit Mariam conjugem suam. Non in domo ac- cepit eam; nec enim adhuc dimiserat eam de domo, sed de animio suo deposuerat eain, et iterum in ani- muni suum eain recepit. 25. Et non cognovit eam, do- nec peperit. Vere enim non cognovit eam ante, cujus fuerat dignitatis, quæ unigeniti Dei facta fuerat inater: sed postquam peperit, tunc cognovit eam : quia spe- cios or et dignior facta fuerat, quam totus mundus. Nam quem totus mundus non capere poterat, nec me- rebatur accipere, quasi in angustum cubiculum uteri sui sola suscepit. Vidit Joseph enim virginem perma- nere post partum. Vidit mysterium stellæ quo modo stans super caput pueri, venientibus magis puerum demonstrabat. Stans testimonium dabat, quia loqui non poterat. Ipsos denique magos vidit adorantes, et divina dona eorum præsentantes. Audivit sermones ipsorum, quo modo ab oriente usque Jerosolymain stella præcedente venerant, quæ non dedignata est hominibus ministrare, ut Dei gloriam revelaret. Ergo incomparabilis nativitas, totius humane nativitatis mensuram excedens, et divinitatem nascentis pueri ostendebat, et dignitatem Mariæ parientis Joseph de- monstrabat. Ideo dicit, Et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum. Cognovit autem eam quæ esset, post partum ipsius. Eunomii hæresis. Quidam ex hoc verbo, secun- dum Eunomium, putant, quod Joseph donec peperit quidem non illam habuit in conscientia *, postea au- tem cognovit eam, et filios peperit. Unde et Christum primogenitum dicit : quia ille dicitur primogenitus, quem alii fratres sequuntur. Insanus neminem intelli- git esse sanum: quia illi ausi sunt hoc dicere de illa, putant quia et Josephi hoc ausus fuit facere. Hoc enim quod fieri potuit, dicit evangelista quia factum non est illud autem quod nec fieri potuit, quid necessa- rium habuit dicere, Factum non est ? Nam sunt quæ- dam, quæ naturaliter possunt fieri : sunt autem quæ impossibilia sunt per ipsam naturam. Volo tibi refer- re. Ille, nescio quis, cum illo liten commisit ; et do- nec vixit, non est ei loquutus. Nunquid ex hoc quod dixi, Donec vixit, non est ei loquutus, ex eo signavi, quia post mortem illi loquitus est, quod fieri non po- test? Illud enim quod fieri potest, dixi, quia factum non est : quid autem opus habui exponere, quia nec post mortem illi loquutus est, quod fieri non poterat? Sic et Joseph ante partum credibile fuit ut cognosce- ret eam, quia nondum cognoscebat mysterii dignita- tem postquam vero cognovit, quia facta est unige- niti Dei templum, quo modo poterat hoc usurpare? Quod antea facere noluit vir religiosus, exspectans nuptias suas postea facturus fuerat, ut habitationem Dei carnalibus concupiscentiis sordidaret? Hæc se- cundum rationem. Veniamus autem ad auctoritatem Scripturæ. Dicit enim Apostolus secundum excmplum prophete de Christo: Oportet eum regnare, donec po- nat omnes inimicos suos sub pedibus ejus (1. Cor. 15. 25). Ergo Paulus hoc significavit, ut tamdiu regnet : - 1 Editi in marg. et Codex V. D., ministerium. Utraque lectio quadrat. Ediu in margine, in concupiscentia. Codex V. D., in conscientia, sed altera manu ibidem scribitur, vel concupi- scon.in; et hæc videtur esse vera lectio, Christus, quamdiu fiant omnia sub pedibus ejus, post- ea autem cesset regnare? Stulte! Qui regnat, ante- quam omnia illi subjecta sint, multo magis regnat et postquam fuerint ei omnia subjecta. Item alibi dicit : Donec venio, attende lectioni (1. Tim. 4. 13). Num- quid significavit, Donec venio quidem, attende; cum venero autem, neglige? De primogenito autein quod dico, usus est Scripturis, non solum illum primogeni- tum dicere, qui primus nascitur, sed etiam illum qui solus est natus. Quando dicebat Dominus ad Pharao- nem Primogenitus meus Israel (Exod. 4. 22); num- quid jam alium populum habebat? Si autem dicis, quia secundum præscientiam dicebat primogenitum populum Judaicum, sciens quia ex gentibus alium po- pulum erat facturus: dico tibi, quantum ad præscien- tiam suam, semper duos populos habuit: sed tam de Judicis, quam de gentibus unum populum fuerat ha- biturus, sicut et habet. Homilia secunda ex Cap. secundo (a). 1. Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judæ, in die- bus Herodis regis. Cum fugeret Jacob ante fratrem suum Esau, et venisset ad vesperum, vidit somnium tale. Scala posita erat, cujus caput pertingebat usque ad cælum, et angeli ascendebant et descendebant per eam, Dominus autem recumbebat super eam (Gen. 28. 12. sqq.). Surgens autem Jacob, suggerente Spirit, prophetavit, dicens: Quam formidolosus locus est hic! Non est aliud hic nisi domus Dei, et porta cali (Ibid. v. 17). Et ideo vocatum est nomen loci illius Bethel, quod est interpretatum, domus Dei. Nato itaque in Bethlehem Domino, visionis illius prophetla completa est. Domus enim Dei est corpus Christi, ipso dicente: Solvite templum hoc (Joan. 2. 19). Item, Sapientin ædificavit sibi domum (Prov. 9. 1). Porta autem erli ipse est Christus, per quem introitur in regna cælo rum, dicente propheta: Hæc porta Domini, justi in- trabunt per eam (Psal. 117. 20). Adhuc autem videa- mus quod ad utilitatem respicit, et quod evangelista tempus designat, quando nascitur Christus, id est, In diebus Herodis regís, ut prophetiam Danielis comple- tam demonstraret, quæ post septuaginta septimana- rum annos Christum esse nasciturum demonstrat. Nam ex illo tempore usque ad regnum Herodis septua- ginta septimanarum anni sunt consummati. Sciens autem Deus perfidiam Judæorum, quia crucifixo vero Christo, alium exspectaturi fuerant Christum, id est Antichristum, ideo occasionem incredulitatis eorum tollens, tempus ostendit, quando nasciturus erat Chri- stus, ut in illum Christum credamus, qui ex tempore Danielis post septuaginta septimanarum annos nasci- tur, non in illum qui in fine sæculi sub nomine Chri- sti venturus est. In diebus Herodis regis. Quamdiu gens Judaica, quamvis sub peccator bus, tamen Ju- daicis regibus tenebatur, prophetæ mittebantur að remedium ejus. Qualis necessitas, tale et auxilinm. Nunc autem, quando lex Dei sub potestate regis ini- qui tenebatur, id est, justitia Dei sub dominatione Romana premebatur, nascitur Christus, quia magna et desperabilis infirmitas medicum artificiosiorem quærebat. Ecce magi venerunt ab oriente Jerosolymam, 2. dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum ? Ecce, hoc est, confestim ut natus est, magnum Deum osten- derunt in homine parvulo, et verbis, et actibus, et muneribus ipsis. Verbis quidem, quia dixerunt, Ubi est qui natus est rex Judæorum? Vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum; actibus au- tein, quia cum vidissent eum, adoraverunt cum. In- venta est in eis fides acutior quam aspectus, videnti- bus humilia, et intelligentibus alta. Muneribus autem, quia obtulerunt ei aurum, thus, et myrrham, sicut inferius ostendemus. Venerunt auteni ad judicium gentium, et ad præjudicium Judæorum, illorum fidem prophetantes futuram, et istorum incredulitatem cou- (a) Homilia tertia in aliis,
IN MATTHÆUM KOMIL. II. demnantes præsentem. O beati magi, qui ex omnibus gentibus primitiæ fidelium fieri meruerunt ! Illi enim magi futuræ Ecclesiæ formam portabant. Sicut enim illi regem, quem non viderant, credentes quærebant, et confitebantur : sic et nos qui sumus ex gentibus, Dominum, quem nunquam vidimus, credentes quo- tidie quærimus, et confitemur potestatem ipsins. Quam bene de istis prophetavit· Isaias, dicens : Priusquam cognoscal puer patrem et matrem, accipiet vir- Intem Damasci, in conspectu regis Assyriorum (Isai. 8. 4). Qui sunt magi? Viri orientales, qui venerunt a Perside. Magi enim apud illos non malefici, sed sa- pientes intelliguntur. Ideo autem dicti sunt virtus Da- masci, quia virtus uniuscujusque provinciæ sunt sa- pientes ipsius. Rex autem Assyriorum est diabolus, princeps dæmonum. Ergo Christus, priusquam secun- dum corpus inciperet cognoscere patrem aut matrem, virtutem diaboli subjugavit. Qualis futurus erat in posterum, cum ad perfectum venisset, demonstrabat in puero, qui adhuc in cunabulo constitutus diabolum exspoliavit a suis, scilicet ab istis magis. Quomodo cum venisset ad belluin, evacuaturus fuerat omnem potestatem ipsius, considera. Quoniam ab oriente ve- nerunt, unde dies nascitur, inde initium fidei proces- sit: quia fides lumen est animarum. Quando enim ab occidente nascitur aliquid contra orientem, divinatio niali' ostenditur contra bonos : quando ab oriente nascitur aliquid contra occidentem, divinatio boni ostenditur contra malos. Quoniam ergo in tempori- I×us Christi justitia subjugatura fuerat injustitiam, et fides infidelitateni, ideo ab oriente venerunt primitia fidei. Vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare enin. Numquid nesciebant quia in Jerusalem reguabat Herodes? muniquid non intelligebant justi- tiam legis, quia quicumque rege vivente alterum re- gem pronuntiat, et adorat, quasi minister tyranni pu- nitur in sanguine? Sed dum considerabant regem fu- turum, non timebant regem præsentem. Numquid non habebant præ oculis suis periculum mortis, qui talem rem illicitam usurpabant? Sed non curabant de morte. Si autem curassent de morte, numquam ad hoc ausi fuissent. Adhuc non viderant Christum, et jam parati erant mori pro eo. O beati magi, qui ante conspectum crudelissimi regis, antequam Christum cognoscerent, Christi facti sunt confessores! Legi apud aliquem, magos istos ex libris Balaam divinatoris apparituræ hujus stellæ scientiam accepisse, cujus divinatio po- sita est et in Veteri Testamento : Orietur stella ex Ja- cob, el exsurgel homo ex Israel, el dominabitur omnium gentium (Num. 24. 17). Liber apocryphus nomine Seth. Mons Victorialis.- Audivi aliquos referentes de quadam scriptura, etsi non certa, tamen non destruente fidem, sed potius delectante, quonianı erat quaedam gens sita in ipso principio orientis juxta Oceanum, apud quos fereba- fur quædam scriptura, inscripta nomine Seth, de ap- paritura hac stella, et muneribus ei hujusmodi offe- rendis, que per generationes studiosorum hominum, patribus referentibus filiis suis, habebatur deducta. Itaque elegerunt seipsos duodecim quidaın ex ipsis studiosiores, et amatores mysteriorum cælestium, et posuerunt seipsos ad exspectationem stellæ illius. Et si quis moriebatur ex eis, filius ejus, aut aliquis pro- pinquorum, qui ejusdem voluntatis inveniebatur, in loco constituebatur defuncti. Dicebantur autemi magi lingua eorum, quia in silentio et voce tacita Deum glorificabant. Hi ergo per singulos annos, post mes- sem trituratoriam, ascendebant in montem aliquemn positum idi, qui vocabatur lingua eorum Mons Victo rialis, habens in se quamdam speluncam in saxo, fontibus, et electis arboribus amoenissimus: in quemi ascendentes, et lavantes se, orabant et laudabant in In marg. Editi habent, dominatio mali, et infra, domi- natio boni, et sic Cod. V. D. bis in textu. ⚫sic Editi in marg. et V. D in textu, ot hæc videtur esse vera lectio. Editi, offerebat, in textu. silentio Deum tribus diebus, et sie faciebant per sin- gulas generationes, exspectantes semper, ne forte in generatione sua stella illa beatitudinis oriretur, donec apparuit eis descendens super Montem illum Victo- rialem, habens in se formam quasi pueri parvuli et super se similitudinem crucis : et loquuta est eis, et docuit eos, et præcepit eis, ut proficiscerentur in Judæam. Proficiscentibus autem eis per biennium præcedebat stella, et neque esca, neque potus defecit in peris eorum. Cætera autem qua: gesta referuntur ab eis in Evangelio compendiose posita sunt. Tamen cun reversi fuissent, manserunt colentes et gloriſt- cantes Deum studiosius magis, quam primum, et præ- dicarunt omnibus in genere suo, et multos erudie- runt. Denique cum post resurrectionem Domini Thomas apostolus isset in provinciam illam, adjuncti sunt ei, et baptizati ab eo, facti sunt adjutores præ- dicationis illius. Ex eo autem quod dicit Scriptura, Vidimus stellam ejus in oriente, videtur occasionem dare infidelibus de astrologia, ut unuinquemque pu- tent suæ stellæ motu et nasci et vivere: ideo bonum est breviter de his inferre sermonem. Si enim stelle est, quod aut boni sumus, aut mali : ergo nec bonum nostrum laudandum est, nec malum vituperandum, quia nec est in nobis voluntarius actus. Ut quid enim boni mei laudem merear, quod non meo arbitrio, sed motu stellæ facio: aut mali mei pœnam suscipiam, quod non voluntate, sed necessitate commisi? Nam nec possum fugere malum, etiam si volo, si me na- tivitatis meæ stella compellit ad malum. Si adulter et homicida fiunt per stellam, et in crimine stella facit eos interfici, magna est illarum iniquitas stellarum, magis autem illius qui stellas ad hoc creavit. Inter- rogamus ergo, Ex se facta est creatura, an ab alio? Si quidem dixerint, Ex se, audiant a nobis: quoniam impossibile est, quod a se exstitit, et eventu agitur, ut aliquem ordinem habeat certum. Si autem dicunt, Ab alio, ergo iniquus est qui fecit. Nam cum sit præ- scius futuroruin Deus, quod tanta iniquitas futura erat per stellas, si noluit emendare, non est bonus : si autem voluit et non potuit, impotens est. Sed etiam injustus est, quia ex necessitate stellarum peccantes ita punit, quasi ex voluntate péccantes. Ipsa denique mandata Dei, ne peccent, aut hortamenta, ut faciant bonum, per hanc insipientiam nonne destruunt? Quis enim hortetur aliquem, ne facial malum, quod non potest declinare: aut ut faciat bonum, ad quod non potest pervenire? Deinde interrogamus : Si idem semper est cursus stellarum, quare non semper idem est et hominum status? Si dicunt, Per certos annos fit stellarum restauratio: necesse est ergo qui sciunt astrologicam disciplinam, quia per certos amos re- stituuntur stellæ, sciant et per quot annos hæc restau- ratio peragatur. Quibus post responsum dicimus, quæ fuit illa, quæ fecit omnes homines in diluvio mori? numquid in ea exstitit, ut iterum diluvium faceret, aut illi homines secunduin unam stellam fuerant nati? Nam oportebat per unumquemque gy- ratum eamdem ipsam indeficientem rem consum- mari. Nam si ejusmodi motio et gyratus stellarum ejusdem malitiæ et ejusdem bonitatis causam præstat, oportebat non semel fieri Abraham, aut patriarchas, aut prophetas, aut apostolos, sed quotienscumque fit ipse gyratus stellarum. Denique ipsa conversatio' ho- minum testis est veritatis. Ante adventum Christi qua stella onines homines idola colere compellebat, cæterasque iniquitates facere? aut post Christum qualis gyratus ab idolis recedere homines fecit, et per totum orbem mores mutavit antiquos? Ecce Persæ matribus et filiabus junguntur, Judæi autem octavo die circumciduntur, et unaquæque gens aliam atque aliam habet consuetudinem. Si idem est cursus stellarum, quomodo Perse ab illa consuetudine nunquam recedunt, neque Judæi a sua? Si autem ' Sic Editi in textu, in margine vero, conversio, quam lectionem habet et Colex V. D.
dicatur, Secundum diversas regiones diversa est stel- larum operatio: quomodo ergo qui in Perside credi- derunt, ab illa ¡urpitudine recedere potuerunt, in eadem regione manentes? aut qui non crediderunt, etiam peregrinantes in aliena provincia mores patrios tenuerunt? Et Judæi transmigrati in Babyloniam, et illic filios procreantes, quomodo numquam per stellas regionis illius compulsi sunt a circumcisione sua re- cedere, et illorum insaniam sequi? Ne quis ergo stellarum culpet discursum, sed suum propositum. 3. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum eo.Existimans illum regein fore ter- renum, quasi de successore regni turbatus est. Sem- per enim grandis potestas majori timori subjecta est. Sicut ramum' arborum in excelso positarum, etiam si lenis aura flaverit, movet : sic et sublimes homines in culmine dignitatum exsistentes etiam levis nuntii fama conturbat. Humiles autem, sicut in convalle, plerumque in tranquillitate consistunt. Aut ideo turbabatur, audiens regem natum Judæis ex ge- nere Judæorum, cum esset ipse genere Idumæus, ne, regnorevoluto iterum ad Judæos, et ipse a Judæis expelleretur, et semen ejus post ipsum præcideretur a regno. Puto quod non tantum Herodes a semetipso turbabatur, quantum diabolus in Herode. Herodes enim timebat, quod suspicabatur: diabolus autem timebat, quod vere sciebat. Herodes hominem æstimabat, dia- bolus Deum cognoscebat. Audierat enim jam angelos in aere clamantes, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax kominibus bonæ voluntatis (Luc. 2. 14 ). Ideo quanto magis testes addebantur pro Christo, tanto magis destructionem potestatis suæ diabolus timebat. Unusquisque ergo eorum zelo proprio turbabatur, et secundum suam naturam sui regni successorem time- hat Herodes terrenum, diabolus autem calestem. Nam nec erodes terreretur, si cælestem regem nasci suspicatus fuisset, nec diabolus, si terrenum. Vis scire, quia non tantum ipse turbabatur, quantum dia- bolus in eo? Ecce et Judaicus populus turbabatur, qui niagis de auditu isto gaudere debuerat, quia rex Judæus surgere dicebatur, designatus a Deo. Sed tur- babantur, quia de adventu justi non poterant iniqui gaudere. Aut certe turbabantur timentes ne forte íratus Ilerodes Judaico regi, genus ejus vexaret. Nam queinadmodum, certantibus ventis, mare concutitur, sic regibus adversantibus sibi, populus regni vexatur. 4. Convocavit autem principes sacerdotum, et scribas, et interrogavit ab eis, ubi Christus nasceretur. Ex hoc apparet maxime, quia diabolus turbabatur in Herode, quonian traditores legis interrogat. Ut quid enim in- terrogaret flerodes, qui non credebat Scripturis ? Sed investigabat * diabolus, qui credebat quod Scripturæ non nientiuntur. Nam diabolus alios in errorem in- ducit, ipse autem veritatem bene cognoscit. Quid enim vist credebat Herodes Scripturis, aut non cre- debat? Si non credebat, ut quid interrogabat Scriptu- ras, quas putabat esse vaniloquas? aut si credebat, quia inde vere nasciturus est rex, unde Scripturæ di- cebant : quomodo sperabat posse se interficere illum regem, quem futurum Scripturæ esse dicebant? numquid poterat homo corrigere, ut ne fiat quod Deus ordinavit ut fieret? Sed quidem credebat Hero- des in malo, in bono autem non credebat: quoniam quidem quod inde nasciturus fuerat rex, unde Scri- pturæ dicebant, credebat: quoniam autem adversus illum agere non poterat, quem Deus mittebat, non credebat, quia non suo consilio gubernabatur, sed vinculo diaboli trahebatur ligatus. Sic sunt omnes homines peccatores, in quibus diabolus operatur : credunt Scripturis, et non credunt: quia hoc ipsum, quod credunt, perfecte credere non permittuntur . * Montef. in margine conjicit, cacumen, pro, rantum; el juɗra, movetur, pro, movet. Sic Editi in textu, in marg. autein, instigabat, quam le- ctionem habet V. D. • Editi in marg. et V. D., quod credunt perficere non permittuntur. Quod enim credunt, veritatis est virtus: quia nulli potest esse occulta; quod autem non credunt, exca- catio est inimici : quia subjecti sunt operibus ejus, et inens eorum libera non est : ut, puta, omnes qui Christiani sumus, et legimus, scimus quia mundus consummandus est, et quia morituri sumus, et hoc ipsum tamen perfecte non credimus. Si enim perfecte crederemus, sic viveremus, quasi post modicum trans- ituri de hoc mundo, non quasi in æternum mansuri. 5. At illi dixerunt; In Bethlehem Juda. Sic enim di- clum est per prophetam, Dant responsum regi interro- ganti ex corde non bono, cum deberent celare myste- rium regis a Deo prædefiniti ad salutem gentis Judææ, maxime in conspectu regis alienigenæ, qui non solum zelo regni, sed etiam generis alieni odio adversatures regi postmodum futuro non ignorabatur, si ipsi sa- pienter voluissent considerare. Et non solum mani festant mysterium, sed etiam ad fidem sermonum suoram propheticum protulerunt exemplum, tam- quam qui thesauros Domini sui absconditos hostibus ejus prodant: et facti sunt non prædicatores operum Dei, sed proditores mysteriorum ejus : et non docto- res Herodis, sed irritatores malitiæ ejus. Ex quibas docemur, Scripturarum occulta non manifestari ini- quis, sed fidelibus, sicut præcepit Paulus: Quæ a me audisti per nuntios testes, hæc commenda fidelibus, qui possunt etiam alios docere (2. Tim. 2. 2). Et non so- lum prophetiæ mysterium prodiderunt regi iniquo, sed adhuc ipsam prophetiam præcidentes ex uno consensu suo omnes, et nou exponentes omnem Scri- pturam divinitus inspiratam, interficiendorum parvii- forum facti sunt causa. Quomodo enim scriptum erat? Et tu, Bethlehem terra Juda, non es minima inter prin- cipes Juda ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel, diesque ejus a diebus sæculi (Mich. 5. 2). Si ergo integram prophetiam protulissent, sicul fuerat dicta, considerans Heredes quia dies nascituri regis illius a diebus sæculi erant, et intelligens anti- quitatem honoris ejus, quia non erat ille talis rex terrenus, cujus dies a diebus sæculi erant, in tantum furorem non exarsisset adversus euin : nunc autem præcisa hac parte prophetiæ quæ compescere pote- rat zelum ipsius, priniam partem solum protulerunt, que cum poteral irritare. Unde ita exponentibus illis, putans Herodes similem cæteris regibus ex ea nasci regein, parvulos interfecit, cum illis æstimans occi- dere etiam Christum. O infelices Judæi! Herodem docuerunt quia de Bethlehem nascitur ipse qui est gubernaturus populum Israel: et se non docuerunt, postquam natus est, ut crederent ei. Herodes illis credidit quasi vera dicentibus, ut persequeretur Christum, et ipsi sibi non crediderunt, ut suscipe- rent eum. 7. Tune vocavit occulte magos, et diligenter exquisivit tempus quando apparuit eis stella: 8. el un illis: Ite et videte de puero, et cum inveneritis, renun- tiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Postquam audivit Herodes responsum, duplici modo credibile, primum, quia sacerdotibus fuerat dictum, deinde, quia exemplo prophetico fuerat comprobatum, nou ad devotionem flectitur nascituri regis, sed ad mali- tiam interfectionis ejus per dolum: quia malus homo quæ Dei sunt quidem intelligere potest, quæ Dei sunt autem agere non potest : quoniam intellectus homi- nis ex Deo creatus est, actus autem ex proposito vo- luntatis ipsius. Vidit enim Herodes magnam devotio- nem magerum circa Christum, et quia non poterat eos nec blandimentis flectere, nec minis terrere, neo auro corrumpere, ut consentirent ei in interfectione regis futuri, ideo et illos ipsos decipere cogitavit. Nee enin poterat fieri, ut blandimentis seducti proderent illum, propter quem tanti itineris susceperunt labo- rem. Nec expavescere poterant aliquem, ut traderent eum, qui non aspexerant Herodem, nec Cæsarem, sed in medio regno illorum ingressi sunt, alium re- gem annuntiantes : nec aliquid amplius desiderare poterant, quam Christum, qui illi de tain longa pre- vincia munera pretiosa portabant. Cum vidit quod
IN MATTILÆUM. HOMIL. II. aliud facere non poterat, ergo devotionem promitte- bat, qui gladium acuebat, et malitiam cordis sui hu- militatis colore depingebat. Talis enim est consue- tudo omnium malignorum, quando aliquem in oc- culto gravius lædere volunt, humilitatem illi et amicitias fingunt. Occulte vocavit eos, ut non vide- rent Judari (habebat enim suspectos Judæos), ne forte quasi regem suæ generationis amantes, et intelligen- tes astutiam Herodis, proderent consilium ejus ma- gis, nesciens quia inimici majores erant Christi Ju- dæi quanı ipse. Herodes enim velut hominem suspi- Caus persequebatur : Judæi autem post multa miracula, post signa cælestia, postquam manifeste cognove- runt eum esse Filium Dei, tunc crucifixerunt eum. Quanto ergo manifestior divinitas ejus illis, quam isti, tanto sceleratior est Judæorum iniquitas, quam le- rodis. 9. Et ecce stella, quam viderant in oriente, præ- cedebat eos, usque dum venit et stetit super caput pueri. Ex hoc ostenditur loco, quia cum aliquantulum stella adduxisset magos prope Jerusalem, abscondita est ab eis, ut relicti a stella cogerentur in Jerusalem interrogare de Christo, simul et manifestare de illo propter duas causas. Prinium, ad confusionem Ju- daeorum quoniam quidem gentiles stellæ tantum- snodo visione confirmati Christum etiam per alienas provincias requirebant : et Judæi ab infantia prophe- tias legentes de Christo, et in suis finibus natum, non susceperunt. Deinde, ut interrogati sacerdotes, unde nasceretur Christus, ad præjudicium suum re- sponderent de Bethlehem: quia qui flerodeur docue- rant de Christo, ipsi ignorabant de illo. Si enim ju- giter apparuisset, in Bethlehem ens fuerat deductura, et ideo non fuissent coacti interrogando nuntiare de illo. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecede- bat eos : ut considerantes obsequium stellæ, regis in- telligerent dignitatein, et dicerent apud se : quomodo sit rex iste terrenus, cui stella ministrat? Quid au- tem mirum, si Sole justitiæ orituro, stella ministrabat divina! Præcedebat autem eos, ut ostendat, quoniam hominibus quærentibus Deumi sic omnia elementa ninistrant. Si ergo magnum putas, quia Christo stella obsequebatur, vide quoniam majora sunt, quæ tibi homini constituto ministrant. Ecce enim tibi sol currit, et luna fulgere non cessat. Si tibi homini con- stinto elementa ministrant, quid mirum si Christo stella obsequebatur? si tibi peccanti elementa mini- strant, quid mirum si ante illos quærentes Christum stella currebat? et si angeli ministrant hominibus, quos Deus non ad obsequium hominum, sed ad suum creavit, quid magnuın ŝi hominibus elementa mini- strant, quæ propter homines sunt creata? Hæc au- dientes, gaudere nos oportet pariter et timere, quia quanto majora beneficia hominibus sunt constituta, tanto graviora peccantibus judicia sunt præparata. Et stetit super caput pueri, quasi dicens, Hic est, ut quia loquendo monstrare non poterat, stando monstraret. 10. Et videntes stellam, gavisi sunt gaudio magno ralde : quia videlicet spes illorum non erat decepta, sed amplius confirmata, quod tanti itineris non sine causa susceperunt laborem. Indicio enim stellæ sic occurrentis sibi secundum tempus intelligebant, quia divinitus eis nativitas illa regis est ostensa. Et per mysterium stellæ intelligebant, quoniam dignitas tunc nati regis excedebat mensuram omnium mun- dialium regum : necesse enim erat, ut gloriosiorem putarent regem illum, quam stellam, cui stella sic devote obsequebatur. Aut quomodo non crederent ei subdendos homines, cui etiam cæli ornamenta sub- dita esse videbant? aut quomodo poterat ei terra esse rebellis, cui famulabatur et cælum ? 11. Et intrantes domum, viderunt puerum el matrem ejus. Vidcamis quid tale gloriosum videntes in puero gavisi sunt, qui regem quærentes tanti itineris susceperunt labo- rein? Numquid viderunt palatium marmoribus splen- * Editi in marg. et V. D., Et per ministerium stelliæ, didum? numquid matrem ejus diademate coronatam, aut in lecto aurco recumbentem? numquid puerum auro et purpura involutum? nunquid aulam regiam diversis populis personantem? Sed quid? Pandochium tenebrosum et sordidum, et magis animalibus quam hominibus aptum: in quo nemo contentus erat sece- dere, nisi itineris necessitate coactus. Matrem ejus vix tunicam unam habentein, non ad ornamentum cor- poris, sed ad tegumentum nuditatis proficientem, quam habere poterat uxor carpentarii, et hæc in per- egro constituta. Puerum pannis sordidissimis invo- Intun, et in sordidiore quoque præsepio positum : quia locus ille sic erat angustus, ut nec ponendi in- fantem spatium invenirent. Si ergo regem terrenum quærentes, sic invenissent, magis confundendi fuerant quam gavisuri, quia tanti itineris laborem sine causa Suscepissent: nunc autem quia cælestem regem quære- bant, etsi nihil regale videbant in eo, tamen solins stella: testimonio contenti gaudebant. Oculi eorum contempti- bilem puerum aspicere non poterant, quia spiritus in corde eorum terribilem eum monstrabat. Adhuc au- tein si quasi terrenum regein eum quæsissent, invenien- tes euni apud ipsum remansissent, sicut sæpe fieri solet in sæculo, ut proprio rege relicto, conferant se ad alterum. Nunc autem et hunc adoraverunt, et ad suumi reversi sunt : ut istuin haberent regein cælestenı ani- marum suaruın, illum autem terrenum corporum suo- ruin. Et adoraverunt eum. Putas adorassent infanteni non intelligentem adorationis honorem, visi aliquid divinum credidissent in eo? Ergo non pueritiæ detu- Jerunt honorem nihil intelligenti, sed divinitati ejus omnia cognoscenti. Sed et qualitas ipsa munerum oblatorum testificabatur eos quaıdanı divinitatis æsti- mationem habere de puero. Apertis enim thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrhamı : adimplentes gentium in Christo confessionem, et prophetiam impletam significantes Isaiæ dicentis: Omnes, qui sunt in Saba, venient, aurum offerentes, et lapidem pretiosum, salutare Domini evangelizantes, et omnes oves Cedar congregabuntur, et arietes Nabaioth venient, qui et offerent acceptabilia super altare tuum (Isar, 60. 6. 7). Confestim autem cognoscentes, et aperientes thesauros suos, congrua gentibus in Chri- sto per ipsa dona ostenderunt oblationem. Regem enim cognoscentes eum, primitiam mundam, et pre- tiosam sanctorum, sibi aurum repositum obtulerunt. Divinum autem et cæleste intelligentes principium ejus, libani obtulerunt odorem, formam mundæ ora- tionis in odorem suavem Spiritus sancti oblate. Hu- manam autem et temporalem sepulturam ejus intelli- gentes, obtulerunt myrrham. - ' Ilæc autem Magorum munera quæ significent. etsi tune non intelligebant magi, secundum quale mysterium ista gerebantur, vel quid significaret unumquodque munus eorum, nihil tamen contrarium est. Gratia enini, quæ illos hæc omnia facere horta - batur, et ipsa ordinaverat universa postmodum co- gnoscenda. Aurum sunt ergo perfecti fideles et sa- pientes, dicenti Apostolo: Si quis adificat aurum argentum, lapides pretiosos (1. Cor. 3. 12). Si quis ergo præbet se Christo fidei sapientia plenum, obtu- lit ei aurum. Thus autem est oratio, sicut scriptum est : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. 140. 2). Si quis ergo Christo mundam offert orationem, obtulit ei thus. Myrrham æstimo esse opera bona: quoniam sicut myrrha corpus de- functorum insolubile servat, sic bona opera Christum crucifixum in memoria homimis perpetuum servant, et hominem servant in Christo. Primum ergo opor- tet Christo offerre fidem rationabilem, deinde oratio- nem mundam, et tertio opera sancta. Tu ergo quando venis ad ecclesiam ad oraudum Deum, munera tecum in manibus tuis porta: da non habentibus, et pete ab illo qui habet, ut oratio tua bonis operibus cominen - detur. Sic et in lege scriptum est : Ne intres in conspectu Domini Dei tui vacuus (Exod. 23. 15): infirma cuim oratio est, quæ eleemosynarum vir
tute · non est nınnita. 12. Et admoniti in somnis ne red- irent ad Ilerodem, per aliam viam reversi sunt in regio- new suam. O lides magorum! Non contradixerunt an- gelo admonenti, dicentes: Tantam viam venimus ve- nientes ante multitudinem civitatum non timuimus regem terribilem apud illas omnino non expavimus : sed stetimus, et fiducialiter qui natus fuerat rogom prædicavinius, et quasi Deo munera digna obtulimus; et quasi servos latenter jubes nunc fugere, ut alia via venientes, alia redeamus? Sed fideles constituti, nec tunc timuerunt cognosci, nec modo erubuerunt oc- culte recedere: quia nec erat possibile, ut qui ab Herode ad Christum venissent, ad Herodem red- irent. Qui enim relieto Christo vadunt ad Herodem, frequenter revertuntur ad Christum : qui autem re- licto Herode ad Christum veniunt toto corde, num- quam revertuntur ad Herodem. Id est : qui de Chri- sto ad diabolum transeunt per peccatum, frequenter per pœnitentiam revertuntur ad Christum-: qui autem relicto diabolo venit ad Christum, difficile revertitur ad diabolum : quia qui numquam fuit in malis, sed in innocentia, dum neseit quid sit malum, facile decipi- tur, et transit ad diabolum : sed cum expertus fue- rit malum quod invenit, et recordatus fuerit bonum quod perdidit, compunctus redit ad Deum unde re- cessit; qui autem in malis fuerit, et conversus est ad bonum, dum gaudet de bonis quæ invenit, et re- cordatur mala quæ evasit, difficile redit ad malum. Sed quid? quia multi cum Christo relicto peccave- runt, non agunt pœnitentiam. Illi tales numquam fuerunt Christi; ideo superius dixi, qui toto corde de diabolo venit ad Christum. Qui cuim post pecca- tum non pœnitet, non quasi bome carne deceptus peccavit, sed arbitrio suo cum esset malus, malum egit. Nam malus, quod maluin est non putat malum; ideo nec poenitet cum fecerit malum. Aut ita : qui enim a diabolo venit ad Deum, numquam debet per illam viam ambulare, per quam venit ad diabolum. Venisti per viam fornicationis, ambula de cetero per viam eleemosynarum. Si autem per ipsam viam redieris iterum sub regnum Herodis vadis, et fis proditor Christi. 13. Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparnit in somnis Joseph dicens : Tolle puerum, el matrem ejus, et fuge in Ægyptum. O angele Dei, nonne tu mibi retulisti, quia quod nascetur ex ca, de Spiritu sancto est? et quomodo jubes nos fugere? quomodo Filius Dei ante hominem fugit? aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet? Jam primum quidem fugit, ut regulain humanæ na- turæ, quain suscepit, conservet in omnibus, et in hac parte, quia et humanæ naturæ et puerili ætati con- venit fugere potestatem minantem. Alioqui si illud agat in corpore constitutus, quod est proprium Dei, non dispensat in se humanam naturam, sed mutat. Deinde ut et cæteri Christiani, id est sancti, cum necessitas persequutionis advenerit, fugere non era- bescant. Et quare vadit in Ægyptum ? numquid alia terra defecit? Semper enim adversus populum ejus Ægyptus exstitit inimica. Sed etiam recordatus Do- minus, qui non in finem irascitur, neque in æternum indignatur ( Psal. 102. 9), quanta mala fecerit su- per Egyptum, ideo mittit Filium suum in eam, et dat illi magnæ reconciliationis signum, et perpetuæ amicitiæ pignus, ut decem plagas Ægypti una medi- Cina sanaret. 0 commutatio dextera Excelsi ( Psal. 76. 11)! Ut populus qui ante fuerat persequutor po- puli primogeniti, postea fieret custos unigeniti Filii. Ut qui illi populo violenter dominati sunt, isti cum devotione servirent. Ut jam non irent ad mare Ru- brum deinergendi, sed vocarentur ad aquas bapti- smatis vivificandi. Ut impleatur quod dictum est : Ecce Dominus descendit in Ægyptum, sedens super nubem levem (Isai. 19. 1). Nabes est corpus ipsius : leve antem, sine pondere peccatorum, 16. Tunc He- rodes videns quoniam delusus esset a magis, iratus est › V. D., eleemosynarum largitale, et sic Editi in marg. ▸ vehementer. Posiquam parvulus Jesus niagos subjuga- vit sub imperio suo, non potestate corporis, sed gra- tia Spiritus, nou exercitum Christus misit post illos sed stellam modicam ante illos. Religione illos subdi- dit, non timore. Non enim persequatus est illos, sed ipse requisitus est ab eis. Ideo merito irascebatur He- rudes, quia quibus ille sedens in throno regni et ve- stitus purpura suadere non poterat, his Jesus parvu- lus, et jacens in præsepio, et pannis involutus placuit. Herodes autem, qui dum vellet deludere, delu- sus est, devotionem promittebat puero dicens: Ex- quirite de puero, ul el ego veniam, et adorem eum. In sensatus, qui unigenitam Dei sapientiam human fraude circumvenire tentabat. Jam enim quasi suc- cessorem regni sui timens fremebat. Nam reges si quidem ex aliis causis irascuntur, cite placantur : illa autem ira corum inexstinguibilis est, quam regni ze- Jus accendit. Deinde contemnentes cum magi addi- derunt causas doloris. Quemadniodum si quis infun- dat oleum super ignem ardentem, magis crescit in- cendium : sic ardentem zelum Herodis delusionis op- probrium amplius excitavit. Quid fecit? Misit et occi- dil omnes pueros in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exqui- sierat a magis. Ut quid? Quia delusus erat a magis. Sicut fera bestia habens naturalem asperitateur, si ab aliquo fuerit vulnerata, naturalem crudelitatem ejus duplicat ira doloris, et quasi cæon furore, jam mon aspicit vulnerantem, sed quicumque ante oculos ei occurrerit, sive homo, sive alterum animal, quasi auctorem vulneris sui dilaniat : sic et ille delusus a ma- gis,iram suam super parvulos effundebat. Dicebat enim cogitans in furore: Certe magi invenerunt puerum illum, quem regnaturum dicebant, et aut aurum a- ceperunt a parentibus ejus, aut largis promissionibus sunt placati; ideo ad me reversi non sunt. Nam rex quidquid adversus regnum suum putaverit, totum ve- rum æstimat. Animus ejus semper suspectus est, re- gni zelo repletus; dum omnia timet, omnia suspica- tur. Facile eredit quidquid fuerit suspicatus. Sical vir si zelet uxorem, aut uxor virum, omnem auditio- nem turpem credit de illo: etsi non sit auditio ipsa digna, et idonea ut credatur, tamen fidem auditionis zelus commendat. Ideo ergo forsitau talia dicebat apud se : Quis est puer ille, qui antequam nascatur in terra, jam apparet in celo? Necdum seipsum ostendit, et jam omnes illum quærunt. Et needum terrenum populum habet, et jam militiæ cælestes stellaruın illi ministrant. Quis est ille, qui antequain mecum pugnet, jam me vincit: antequam vincal, regnat : antequam regnet, jam dominatur ? Quid pu- tas facturus est ille homo in regno meo, si creverit? Ego et dona hominibus spargo, et gladium porto: ut qui non timet, vel diligat; qui non diligit, vel ti- meat. Ille nec populum habet, nec divitias congrega- vit: et quomodo sine auro diligitur, et sine ferro ti- metur ? Sic misit et interfecit omnes parvulos, ut unum inveniret in ominibus. Sed nec umum invenit in omnibus, et omnibus vitam æternam præstitit pro- pter unum. Ipse se fallere voluit, qui inter homines Deum quærebat tenere. Quid agit insensata ira tua, Herodes? Si non credis verbis quæ magi dixerunt de rege futuro, quare sine causa insanis in ueros? si autem credis verum esse quod dictum est de puero et de stella, iterum dico, quare sine causa insanis in pueros? numquid potes tu mutare sententiam Dei, aut perdere illum, quem Deus defendit? Sed quid mi- runi, si Herodes homo iniquus putabat se posse mu- tare consilium Dei? Ipse denique sapientissimus Sa- lomon, cum propter peccatum suum audisset a pro- phetis Hieroboam regem futurum, posuit persequi cum, putans posse illum perdere quem Deus produ- cit: quia zelus sapere nescit, et ira non potest habere consilium. 18. Vox in Khama audita est. Rliania ci- vitas erat Saū!, Saúl autem erat de tribu Benjamin, Benjamin vero filius erat Rachel, cujus menamen¬ tum erat juxta Bethlehem, ubi hæc agebantur mala.
IN MATTHÆUN. HONIL. III. Quoniam ergo in Bethlehem interficiebantur parvuli, ubi erat monumentum Rachel, ideo Rachel introdu- citur plorans. Quamvis autem Rhama non esset prope Bethlehem, tamen dicitur, Vox in Rhama audita est: quoniam Rhama Hebraice interpretatur excelsum. Ideo dixit, Vox in excelso audita est: quoniam de anorte innocentium mittebatur ad cælum, ideo audie- batur in excelso. Sic eniın ait Salomon : Vox pauperis penetral nubes, et non discodit, donec audiatur ( Eccli. 35. 21). Sic et pauper, quando violentiam patitur a potente, etiamsi non est ausus vociferare, sed latenter lacrymatur, tacitus clamor ejus in excelso auditur : quia non magnus clamor velociter a Deo auditur, sed justus. Quod ait, Ploratus, Belum parvulorum osten- dit: quod autem dixit, Utulatus, matrum sigirificat lamentum. Plorabant enim parvuli, quia separaban- tur a matribus : ululabant matres, quia desolabantur a filiis, et quasi viscera earum separabantur ab eis. Et erat videre majorem dolorem in matribus rema- nentibus, quam in parvulis morientibus Parvuli enim unumi patiebantur dolorem, quia separabantur a nia- tribus, et non quia ducebantur ad mortem. Nec enim seiebant adhuc mortis timorem. Matres autem dupli- cem unum quidem, quod videbant parvulos suos interfici: alterum, quod ipsæ desolabantur a filiis. In parvulis mors corum beata finem faciebat doloris : in matribus autem parvulorum memoria semper repara- tio erat doloris. Post hæc autem dignam pœnam Ho- rodes suscepit. Nam filios suos tres interfecit, et non interfectos ab alio vidit occidi, ut ne vel paternani super illos pietatem demonstraret in luctu; sed ipse occidit, ut et filios perderet, et de morte corum cri- men acquireret. Viscera sua laniabat in filiis, et dolo- rem corum non sensit. Ut quemadmodum parvuli mortem suam non senserunt propter infantiam, sic et ille dolorem viscerum suorum non sensit propter insaniam. Deinde ipse multis doloribus apprehensus est, sicut refert historia, quam longum est narrare. Quot enim membra corporis habebat, tot doloribus torquebatur. Et quia multoties mori non poterat, qui multos occiderat infantes, propterea vindicta no- rientium plurimorum in plurimis ei doloribus redde- batur. Item quando vidit se prope mortem, sciens quia odibilis erat apud omnes Judæos, et quia mors illius multis gaudiuin crat factura, congregavit om- nes principes Judæorum, et jussit, ut cum ipse mor- tous fuisset, omnes occiderentur, ut in morte ejus omnes civitates lugerent : etsi non propter amorem illius, vel saltem propter suam dolorem. Et hoc con- silio Dei factum est. Quando enim magi annuntiave- runt de stella regis futuri, omnes principes consen - serunt Herodi, ut requireret puerum et occideret. Hoc unde scimus? Primum quia dicit Scriptura Turbatus est Herodes, et omnis civitas cum illo. Deinde ipsa verba angeli hoc demonstrant, dicentis: 20. Ac- cipe puerum el matrem ejus, et revertere in terram Ju- da: defuncti sunt enim qui quærebant animum pueri. Non dixit, Mortuus est, qui requirebat animam pueri : sed, Mortui sunt omnes, qui requirebant animam pueri. 19. Defuncto Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Egypto, 20. dicens : Accipe puerum el matrem ejus. Vides quia Joseph non ad conjugiunı Mariæ erat electus, sed ad ministerium ejus? Eunte autem illa in Ægyptum et redeunte, nisi desponsata illi fuisset, quis ininisterium ei tante necessitatis impleret ? Nam in prima quidem facie Maria puerum nutriebat, Joseph conservabat. Revera autein puer matrem nutriebat, et Joseph tutabatur. Ideo non di- cit, Accipe matrein, et puerum ejus : sed, Accipe puerum, el matrem ejus : quia non propter illam ma- trein iste filius natus est, sed propter illum filium illa præparata est mater. Nec pueri erat gloria habere il- jam inatrem, sed illius erat beatitudo, istum habere filium. Sicut ipsa dicebat: Ecce nunc beatam me di- ceul omues generationes ( Luc. t. 48 ). 20. Vade in terro'n Israel. Quasi eniin medicus descendit in Ægy- 1:tum, ut visitäret eani languentem erroribus, non it remaneret in ca. Nam in prima facie quasi Herodem fugiens, descendit in Ægyptum : revera autem, ut Ægyptii erroris dæmones effugaret ex ea, sicut festa- tur Isaias dicens: Ecce Dominus descendit in Ægy- plum, sedens super nubem levem, et cadent idola Eyy pti ( Isui. 19. 1). Vides ergo quia ideo descendit in Egyptum, non inortein fugiens, sed ut mortifera idola dissiparet ? Nam numquam invenitur Dominus de- scendisse, nisi tune. Notandum autem, quia nocte fugit in Egyptum, revertitur autem per diem : quo- niam fugiens, persequutionem fugiebat Herodis : re- vertens autem, mortuo revertebatur persequutore Omnis enim persequutionis angustia nox est, refrige- rium autem dies. 22. Admonitus autem in somnis, se- cessit in partes Galilææ, 25. et veniens kabitavit in cis vila:e quæ vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod di- ctum est per prophetas : Quoniam Nazarens vocabitur. Dum dicit, Per prophetas, non, Per prophetam, ma- nifestat quod non certam auctoritatem prophetiæ protulit, sed sensum prophetarum colligens dixit. Nam per omnes prophetas Jesus Nazarenus vocatur, quod est sanctus. Aut forte legerunt et alios prophe- tas ita dicentes, qui non sunt nobis canonizati. Alii etenim prophetaverunt, et conscripserunt, sicut Na- than, et Esdras. Et quoniam prophetatuin erat, hoc ipsum manifestat Philippus dicens ad Nathanael, Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. 1. 45. 46 ). Unde et Nathanael sciens prophetatum esse, hoc ipsum confirınans respondit: Ex Nazareth polest ali- quid boni esse? Homilia tertia ex cap. tertio (a). I. 1. In diebus illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Jnder. 2. et dicens : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cælorum. 3. Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto. parate riam Domini, rectas facile semitas ejus (Isai. 40. 3). 4. Ipse autem Joan- nes habebat vestimentum de pilis camelorum, el zonum pelliceam circu lumbos suos. Esca autem ejus locusiæ, et mel sylvestre. 5. Tunc exibat ad eum Jerosolyma, el omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem, 6. et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccula sua. 7. Videns autem multos Pharisæorum et Saddu- cæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis : Pro- genies viperarum, quis demonstravit vob s fugere a ven- tura ira? 8. Facile ergo fructum dignum pœnitentiæ, Sol appropians ad processum, antequain appareat, mittit radios suos, et facit albescere orientem, ut pro- cedens aurora adventum diei demonstret. Sic Domi- nus natus in mundo, antequam appareat, Spiritus sui fulgore transmisso illuminavit Joannem, ut præe- cedens ille adventum Salvatoris annuntiet: ne forte subito veniens, et dicens se esse Filium Dei, propter ipsam magnam atque terribilem indicationem rei ipsius, magis se incredibiliorem ostenderet. Si enim Joannes prædicavit persona cognitus, genere dignito- sus (erat enim filins Zachariæ sacerdotis), et conver- satione mirabilis, tamen infideles Judæi non acquie- verunt credere Christo per illum : quanto magis non erant credituri, si nulla ante eum denuntiatio pre- cessisset? Nam quantumvis fuerit persona laudabilis, in sua causa non potest esse testis idoneus. Venit Joannes quasi magni regis præparator fidelis. Qualis rex, talis et nuntius regis: natus ex gratia, non ex natura. Sicut Christi conceptionem ante angelus nuN- tiavit, sic et istius. Sicut illius nomen, antequam con- ciperetur, auditum est, sic et istius. Sicut illius pole. stas, antequam nasceretur, ostensa est : sic et istius virtus, antequam nasceretur, manifestata est. Hec fuit inter illos differentia: quia Christo concepto, fidelis mater confessa est gratiam Deo, dicens: Eccé ancilla Domini, fat mihi secundum verbum tuum (Luc. 1. 58); Joanne autem concepto, incredulus pater (a) thec Homilia est quarta in Codice V. . D.
obmutuit : quia Joanne nato, lex de catero fuerat tacitura; Christo autem nascente postmodum, gratia fuerat loquutura. Joannes quidem parentibus suis do- natus est pro munere pietatis ipsorum, quem natura desperabilis in ætate produxit : quoniam et mundus per tot millia annoruni sterilis constitutus, illo na- scente fructus justitiæ erat facturus : quem parentes non ex amore carnis seminaverunt, sed ex unanimi- tate et concordia disciplinæ meruerunt: erant eniın justi ante Deum ambo. Nec enim decebat, ut ex carne et sanguine nasceretur, qui ideo nascebatur, ut Fi- liam virginis prædicaret. Vere enim deserta crat Ju- dæa, vacua a justitia, plena peccatis, quam Deus plantaverat, lex irrigaverat, omnes prophetæ colue- rant. Illa autem nullum fructum produxit, nisi spinas asperrimas, quibus suum Dominum coronabat, Di- cens: Penitentiam agite. Quomodo in ipso principio manifestat, quia benigni regis est nuntius: non eniv peccatoribus minas intendebat, sed peccatoruïn in- dulgentiam promittebat. Solent enim reges nato sibi Alio indulgentiam in regno suo donare, sed anto transmittunt acerbissimos exactores, qui omne quod invenerint exigant ita, ut indulgentia ipsa crudelior esse videatur, quam ipsa exactio, ut nihil indulgen- tiæ habeat præter nomen, ut lugentes illam homines et nudi suscipiant. Deus autem et nato sibi Filio vo- lens donare in sæculo indulgentiam peccatorum, præmisit quasi exactorem Joannem exigentem et di- centem: Facite fructus dignos pœnitentiæ. O exactio, quæ non pauperes fecit exactos, sed magis divites reddit! Nam cum quis debitum justitiæ suæ reddide- rit, Deo nihil præstat, sed sibi lucrum salutis acqui- rit. Quid autem agit poenitentia ? Cor emundat, sen- sus illuminat, animas sanctificat, et ad susceptionem Christi præparat bumana præcordia, quemadmodum magno judici aut regi aliquo in expeditionem venturo, praparatores præcedunt, sordida abluunt, diruta componunt, ne forte indecorum aliquid videns rex delicatus abhorreat: sic et Domino nostro ad pere- grina loca hujus sæculi venturo, præcessit Joannes, qui ab humanis cordibus pœnitentiæ scopis peccato- rum sordes ejiceret, et quæ per longan diaboli indi- sciplinationem dissipata fuerant, spiritualium prace- ptorum ordinatione componeret : insuper aqua bapti- smatis adornaret, ut veniens rex celestis, dignum transitum inveniret per corda credentium, propter quod dixit : Vox clamantis in deserto, Parale viam Domini, reclas facite semitas ejus. - Quomodo vox et verbum differant ; cur Joannes ap- pellatur Vox. - Vox est sonus confusus, nullum se- cretum cordis ostendens, sed hoc tantummodo signi- ficans, quia vult aliquid dicere ille qui clamat. Verbum autem est sermo rationabilis, mysteriuin cordis ape- riens. Adhuc vox inter animalia et homines commu- nis est, verbum autem bominum tantum. Ideo ergo Joannes dictus est vox, non verbum : quia per Joan- nem neque misericordias suas Deus, neque justitias, neque ante constitutionem mundi præparata consilia demonstravit, sed hoc tantummodo, quia aliquid magni facere Deus in hominibus meditabatur. Postea autem per Filium suum plenissimum mysterium suæ voluntatis aperuit; ideo et dictus est Verbum. Parate viam Domini. Pœnitentiam agere peccatorum, et fa- cere fructus dignos pœnitentiæ, hoc est parare viam Domini, et rectas facere semitas ejus. Quo modo signat oinnes vias Domini naturaliter in hominibus esse plantatas, sed postea per coutumaciam nostram factas esse desertas, et flexuosas. Numquani enim illas hominibus reparare committeret nisi sciret eas in hominibus esse, et hominum negligentia esse sub- versas. Ecce huinilitatis gratia in hominibus fuit : sed dum invicem hoinines se ad indignationem provocant, humilitatis gratiam corrumpunt; quando se alter hu- miliɔt, alter eum accipere recusat. Item si alter se • Colex v. D. et Editi in marg., quem mute. ia despera- bilis. contra alterum humiliaret, adinvicem aiterul: um se ad humilitatis gratiam excitarent. Nam sicut omne artificium corporea usitatione ¹ servatur, et additur : sic et gratia omnis per exercitationem additur, et per desidiant minoratur. Nunc si minor se bumiliaveril ante majorem, aut pauper ante divitem, non accepit illum quasi humilitatis honorem, sed quasi debitum potestatis. Vis autem scire quia ante humilitatis gra- Lia fuit in nobis? Unde didicinus subjecti esse poten- tibus? Item sapientiam habuerunt homines, sed dain sapientiam suam non ad adjuvandos se per suam sa- pientiam exercebant, sed ad circumveniendos, sapien- Lia illorum inventa est esse malitia. Unde enim po- terat homo babere intellectum, quomodo alteri faceret fraudem, nisi a Deo gratiam intelligentiz accepisset? Ita bono Dei male utentes, fecerunt esse diaboli malum. Secundum hæc tria tracta in omnibus rebus bonis. Postquam ostendit, quia ipse est Voz clamantis in deserto, dicens, Parate vium Domini, prudenter subjunxit confestim et quæ esset vita ejus ostendens, quia merito omnes homines eum venera- bantur. Nam ipse quidem testificabatur de Christo, vita autem ejus de ipso. Nam testimonium verborum ejus nequaquam fuisset idoneum, nisi eum mirabilis vitæ institutio commendasset. Nami nemo potest_al- terins esse testis idoneus, nisi prior fuerit suus. I pse autem Joannes habuit vestimenta de pilis cameli : a sonam pelliceam super lumbos ejus: el locustas et mel sylvestre edebat. Non de lana cameli babuit vestimeu- tum, ne ipsa mollities vestimenti delicata faceret membra, et ipsa deliciositas virtutem patientiæ emol - liret sed de asperioribus setis cameli, ut ipsa aspo- ritas ad virtutem patientiæ animum exerceret : ideo non dixit, De lana cameli: sed, De pilis cameli. Namı omne vestimentum ad tres pertinet causas, aut ad speciem visionis seu ad vanam gloriain, aut ad dele- clationem corporis, aut ad tegumentum nuditatis. Ad speciem visionis habere vestimentuin servis Dei nou convenit siniiliter ad delectationem corporis, Deo servientibus non est aptum. Sed quid? Tantum ad tegumentum nuditatis. Quoniam autem non de lana camelina, sed de pilis cameli habebat vestimentum, pse Dominus manifestat dicens de Joanne : Quid exi- elis in deserto videre? hominem mollibus vestitum ? Non : nam hi, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. 11. 7). Vides ergo quia tale habebat vestimentum, ut de virtute animæ ejus ipse baby- tus corporis loqueretur. Et zona pellicea super lum- bos ejus. Ex eo quod quasi pro novo aliquid signi- ficet in Joanne, dicens: Et zona pellicea circa tumbos ejus ostendit quia consuetudo erat apud Judæus, ut zonis laneis uterentur. Ideo iste, quasi aliquid durius faccre voleus, zona pellicea cingebat se. Puto quod Joannes in conversatione populi Judai- ci, pene secundum justitias gentium conversantıs, in- dicabat in babitu vestem religiosiorem, non moliem, neque delicatam, sed cilicinam, gravem et asperam, et conterentem corpus potius quam foventein. Nam ex tra alias legis justitias, graviores se habere justitias ³: Non occides, non adulterabis, non perjurabis, oculum pro oculo, dentem pro dente, diliges amicum, et odies inimicum (Infr. c. 5. 46), gentium tortuosarum justitiæ sunt. Unde et evangelista dicit inferius: Si diligitis diligentes vos, quam mercedem habebitis? Nonne et gen- tes hoc faciunt? Et zona pellicea circa lumbos ejus. Lumbi sunt voluptates omnium peccatorum, quia omne peccatum cum voluptate committitur. Zona au tem pellicea est continentia corporatis. Zunam ergo pelliccam habebat circa lumbos suos, quoniam eisi qui se continere videbantur ex populo Judaico a pec- Sic Flitio Antuerpiensis recte; sic quoque legitur in Codice vallis Dei, secunda manu. Editi Parisini. corporale visi:atione, perporain. Nec moveat insolentia vocis, asilo- tione am scriptor hic similes multas voces adhibet. • Editi in warg., graviores hæ ipsæ justitiæ : Nou occi- des.
IN MATTILÆUM. HOMIL. III. catis, corporali continentia se constringebant, non spirituali, ab opere malo se continentes propter legem, non a voluntate mala propter Deum : utputa non qui- dem occidebant, tamen irascebantur sine causa. Non quidem adulterabantur, tamen concupiscebant in corde. Forsitan non perjurabant, jurabant tamen. Hec continentia corporalis est, quia legi et hominibus satisfacit, et non Deo. Continentia autem malæ volun- tatis placat Deum, quia homo videt in facie, Deus antem in corde. Reddebant malum pro inalo, et bo- num pro bono: amicos amiabant, et inimicos odiebant. Hec justitia corporalis est, non spiritualis : homini- bus placens, noù Deo. Vides quia omnis continentia eorum corporalis crat, peccata tantum actuum depri- mens, non voluntatum? item locustæ sunt volatilia quidem munda, tamen parva, et non satis in altum volantia, quæ manducabat Joannes constitutus in deserto. Quos docebat Joannes ‘, idem manduca- hat. Volatilia quidem erant, non autem magna volati- lia, nec satis in altum volantia: quia secundum institiam legis metu pœnæ corporalis vivebant, non secundum spiritualia et altissima Christi præcepta. Denique quomodo magnæ volucres erant Judæi, ant ail alta volantes, quibus a Joanne pœnitentia sola in- jangebatur? Qui enim abstinet se ab opere malo, et non insuper facit opera bona, volat quidem, non all- tem in altum volat. Parva ergo volatilia, et non in altum volantia manducabat Joannes: majora autem volatilia, et in altuin volantia, quæ altissima cæli po- terant penetrare, Christo post venienti, quasi regi magno servabat. Ille enim postea veniens magna vo- latilia, et in altum volantia manducavit : id est, docuit beatos apostolos duodecim, et sub apostolis septua- ginta discipulos, et cæteros Christianos, quibus et altissima mandavit præcepta. Antiquis dictum est, Non accides: ego autem dico vobis, Si quis iratus fuerit fra- tri suo sine causa, reus erit judicii. Antiquis dictum est, Non adulterabis: ego autein dico, Nec usque ad ocu- lum concupiscas. Antiquis dictum est, non perjurare : ego autem dico, omnino non jurare. Antiquis dictum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente: ego autem dico, Non malum reddere pro malo. Antiquis dictum est, Di- liges amicum, et odies inimicum: ego autem dico, Di- ligite inimicos vestros (Matth. 5. 21. sqq.). Vides quia quibus Joannes prædicabat pœnitentiam peccatorum, parva volatilia erant, et non in altum volantia : qui- bus autem spiritualia Christus mandavit, magna vo- latilia erant, et ipsos penetrantia cælos: ut dicere possint, Nostra autem conversatio in cœlis est ( Philip. 3. 20). Ideo forsitan eis dicebat : Nolite timere, multis enim passeribus meliores estis vos (Luc. 12. 7; Pl. 18. 11). Item, Mellea sunt eloquia Dei. Ideo ergo Joannes mel agreste edebat: quoniam adhuc ante Christum, ante Spiritum sanctum constitutus sut lege, legis utebatur eloquiis insipidis, et insuavibus, et agrestibus. Nam si Filius Dei sub lege est factus, quanto magis Joannes, qui vere erat Judæus? Sed Fi- lius Dei sub lege factus est, ut eos qui sub lege erant redimeret, et educeret³ (Gal. 4. 4) : Joannes anteni sub lege natus est, non ut eos qui sub lege erant edu- ceret, sed ut essent sub lege, ut secundum legem et viverent, et docerent. Propterea nihil extra legem ant fecit, aut docuit, sed tantum pœnitentiam præedi- cavit Christus autem multa extra legem et fecit, et docuit. In sabbato operatus est, leprosum tetigit, et alia multa : quia non insipidis et agrestibus legis ute- batur præceptis, sed suavibus et domesticis, quæ a Patre susceperat. Propterea Joannes agreste mel inanducavit, Christus autem domesticum. Ac si Joan- nes legis et prophetaruin omnein formam adimplens, speciem gentium divina virtute circa seipsum consum- mans, capillatiam et peregrinam tunicam induebat, quasi Ecclesiam suam lex et prophetæ suis propheta- • v. D. Ediu in margine, quod docebot Joannes, id est manilucabat. * V. D. Editi in margine bis, edoceret. tionibus imputrescibilem et incarpibilem texuerunt. Zona autem erat præcinctus, preparationem osten- dens accedentibus et credentibus prædicationibus suis. Edebat autem locustas, et met sylvestre: osten- dens cos, qui longe volabant, prope futuros, sicut et Apostolus aitad gentes: Et vos qui aliquando eratis a longe, prope facti estis in sanguine Christi (Ephes. 2 43). Et qui agrestium gentium dulcedinein futuræ fidei docens, quæ ad sublationem curationis processerat, mel sylvestre edebat. Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, id est, quando vox facta est in de- serto, Parate viam Domini, reclas facite semitas ejus. Et amplius resonabat conversatio vitæ ejus in erenio, quain vox clamoris ipsius. Et magis expavescere fa- ciebat homines operibus suis, quam verbis. Et forsi- tan nisi sermones suos conversatione hujusmodi coin - mendasset, nunquam omnis Judæa ad vocem ejus exisset ad eum Ex quibus verbis apparet, quia Domi- nus constitutus in mundo, non tantum visibiliter ser- monibus suis docuerat populum suun, sed invisibili- ter in cordibus hominum operans, adducebat ad fidem. Nec enim hoc admonebat Joannes, ut viam Domini super terram, sed in sensibus et cordibus hominum pararent. Ergo in prima quideın facie videbatur in corpore ambulans, revera autem per corda hominum et per sensus incedens, singuloruin conscientias scru- tabatur. Egrediebatur ad eum omnis Judæa. Ad com- parationem enim illius sanctitatis quis poterat arbitrari se justum? Inimitabilis erat conversatio ejus, om- nium vitam apparere faciebat culpabilem, ut jam nemo in operibus suis confideret, sed omnes in mise- ricordiam Dei spem suam collocarent. Quemadinodum enim si videris albam vestem, dicis, Satis candida vestis est : si vero posueris eam juxta nivem, incipit tibi sordida apparere: etsi vere sordida non est, ia- men quantum ad similitudinem nivis sordida inveni- tur : sic quantum ad comparationem Joannis, omnis homo videbatur immundus. Et vere talis debet esse princeps in populo, ut totus populus semper aliquid novi inveniat, quod imitetur in eo. Nain ad cujus similitudinem extendat se populus, et emendet,” si videat ipsos principes esse sordidiores quam se? Et baptizabantur ab eo confitentes peccata sua. Confessio peccatorum est testimonium conscienti:e timentis Deum. Qui enim timet judicium Dei, peccata sua non erubescit confiteri : qui autem erubescit, non timet. Perfectus enim timor solvit omnem pudorem. Illic enim turpitudo confessionis aspicitur, ubi futuri judi- cii poena non creditur. Numquid nescimus, quia con- fessio peccatorum habet pudorem, et quia hoc ipsum erubescere pœna est gravis? Sed ideo magis nos ju- bet Deus confiteri peccata nostra, ut verecundiam pa- tiamur pro pœna. Nam et hoc ipsum pars est judicii. O misericordia Dei, quem totiens ad iracundiam exci- tavimus! Sufficit ei solus pudor pro pœna. ‹ Videns autem multos Pharisæorum, et Saduceorum venien- tes ad baptismum, dixit eis: Genimina viperarumı, quis vos docuit fugere a ventura ira? Facite fructis dignos pœnitentiæ. » Sicut artifex medicus, si viderit ægrotantis colorem, intelligit speciem passionis ip- sius: sic et Joannes mox ut vidit Pharisæos venientes ad se, intellexit cogitationes eorum pravas. Forsitan enim cogitaverunt apud se, Imus, et confitemur pec- cata nostra. Quantum est in una hora erubescere ? Justitias a nobis non querit, nullum laborem nobis imponit. Baptizanur, et consequimur indulgentiam peccatorum. Sic cogitabant, quomodo et modo omnes qui faciendæ justitiæ proposituin non habent, et ad baptismum veniunt, putantes quia possit eos justi- ficare sola aqua baptismatis, etiamsi non præ- cesserit bona voluntas. Insipiens, pone Joannem medicum esse, verbum autem ipsius quasi ferrum me- dicinale, quo repleta peccatis conscientiæ præcidun- tur confessionem puta esse digestionēm impuritatis • V. D., ali ¡uid novum, Fditi, atiquia novi, et iu margins, aliquid boni.
. OPUS IMPERFECTUM et spurcitiæ quæ intus erat inclusa, baptismum esse lotionem sordium egressarum : numquid facta dige- stione impuritatis, jam statim sanus factus es ? num- quid jam non habes vulnus? numquid non est tibi necessaria superpositio medicinæ ? Sic multa diligen- tia necessaria est homini post confessionem et bapti- smum ut vulnus peccatorum ejus et confessionis apertura sanetur. Genimina viperarum. Natura enim viperarum talis est, cum momorderit hominem, sta- tim currit ad aquam; si autem aquam non invenerit, moritur. Ideo et istos vocabat genimina viperarum, qui peccata mortifera committentes, currebant ad baptismum, ut quemadmodum viperæ, per aquam pe- riculum mortis evaderent. Item viperarum natura est, rumpere viscera matrum suarum, et sic nasci. Quoniam ergo Judæi assidue persequentes prophetas, corruperunt matrem suam synagogam, sicut ipsa lu- gens dicit in Canticis : Filii mei dimicarunt in me (Cant. 1. 5): ideo viperarum geninina nuncupantur. Item viperæ a foris speciosæ sunt, et quasi pictæ : ab intus autem veneno plenæ sunt. Ideo et hypocritas et Pharisæos viperarum genimina appellat, quia hy- pocritæ pulchritudinem sanctitatis ostendebant in vultu, et venenum malitiæ portabant in corde. Quis vobis ostendit? Nonne Isaias propheta ostendit vo- bis, dicens: Lavamini et mundi estote (Isai. 1. 16)? Absit. Ille enim sicut dicit, Lavamini et mundi estole (Ibidem): ita etiam, Anferte nequitiam ab animabus vestris, disrite benefacere. Si vos Isaias docuisset, numquam spem vestram in aqua tantummodo pone- retis, sed etiam in operibus bonis. Numquid David propheta vobis ostendit dicens, Asperges me, Domine, hyssopo el mundabor, lavabis me, et super nivem deal- babor (Psal. 50. 9)? Absit. Ille eniin sic dicit postea : Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Ibid. v. 19). Si ergo discipuli essetis David, cum spiritu tribulato el cum gemitu cordis ad baptismum veniretis. 9. Nolite dicere, quia patrem habemus Abraham. Quid enim prodest ei, quem sordidant mores, generatio clara ? aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant? Ipse se vacuum ab omnibus bonis actibus ostendit qui gloriatur in patribus. Quid profuit Cham, quod filius fuit Noe? nonne separatus de medio filiorum ? Qui secundum carnem frater natus fuerat, secun- dum animum factus est servis. Nec familia ejus sancta potuit defendere impios mores. Aut quid nocuit Abrahæ, quod patrein habuit Thare luteo- rum deorum cultorein? nonne separatus a genere suo positus est in caput fidelium, ut jam non di- ceretur filius peccatoruin, sed pater sanctorum? Nec potuerunt gloriam ejus sordidare paterni errores. Nam et aurum de terra nascitur, sed non est terra, et au- rum quidein eligitur, terra autem contemnitur. Et stannum de argento egreditur, sed non est argentum. Itaque argentum collatum servatur, stannuni autem foras expellitur. Melius est de contemptibili genere clarum fieri, quam de claro genere contemptibilem nasci. Qui enim de claro genere clarus nascitur, glo- ria claritudinis ejus non est ejus solius, sed commu- nis videtur cum genere. Qui autem de contemptibili genere clarus egreditur, tota gloria claritudinis ejus, ejus solius est. Item, qui de contemptibili genere con- temptibilis nascitur, turpitudo contemptibilitatis illius non ejus solius, sed etiam generis cjus. Qui auteni de claro genere contemptibilis nascitur, omnis tur- pitudo illius, ejus solius est. Ideo melius est, ut in te glorientur parentes, qui talem filium habent, quam tu glorieris in parentibus. Sic et vos nolite gloriari di- centes, quia patrem habemus Abrahanı : sed magis erubescite, quia filii ejus estis, et sanctitatis ejus nen estis heredes. Ipse enim suo testimonio se convincit, quia de adulterio natus est, qui non similatur patri. Sermonem dietum ad Judæos convertamus ad Chri- stianos : quia sicut Judæi putabant se propter hoc so- Juin esse salvandos, quia erant filii Abrahæ : sic et multi insipientes Christiani per hoc solum putant se esse salvandos, quia sunt Christiani ; ad quos conve- nienter dicit Joannes: Nolite dicere, quia sumus Christiani, sed facite dignos pœnitentiæ fructus. Po- Lens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Lapis quidem durus est ad opus : sed cum fictum fuerit opus ex eo, deficere nescit. Sic et gentes cum difficultate quidem crediderunt, tamen credentes per- manent in æternum in fide. 10. Jam securis ad radi- cem arboris posita est. Securis autem est acutissima ira consummationis, quæ totum præcisura est mundum). Et si posita est, quare non præcidit? ant si interim præcisura non fuerat, quare posita est? Quia ratio- nabiles sunt arbores, et in potestate habent facere bonum, aut non facere : ut videntes ad radices suas positam esse securim, timeant præcisionem suam, el faciant fructum. Nam quamvis malus nec timore cor- rigitur, tamen bonus nisi timuerit peribit. Ergo de- nuntiatio iræ etsi in malis nihil agat, tamen a malis segregat bonos. Vide autem quod non ad ramos po- sita dicitur esse securis, ut cum præcisæ fueriut, ite- rum reparentur: sed ad radices, ut irreparabiliter exstirpentur. Quare? Quoniam quamdiu mundus iste iniquus, et totus positus in maligno, non erat circa finem (1. Joan. 5. 49), castigabantur peccatores, non exterminabantur, propter duas causas. Primum quidem, quoniam oportebat homines esse in mundo, quamvis essent iniqui, quoniam et ipse mundus ini- quus est. Deinde, quia mando manente exspectatio erat, si forte aliqui nascerentur justi ex generationi- bus injustorum. Nunc autem hoc quidem modo jam finiente, illo autem sancto jai appropinquante, non castigantur jam peccatores, sed evertuntur, propter duas causas. Primum quidem; quia jam nec exspe- ctatio potest esse, si forte ex generationibus injusio- rum aliqui aliquando justi nascantur. Deinde, quia nee convenit ut in illo sancto mundo homines sint non sancti, sicut scriptum est: Quoniam sancti inhabita- bunt terrain, iniqui vero expellentur ex ea (Psal. 36. 41). Et iterum orat Isaias: Tollatur impius, ut non videat honorem Domini Dei (Isai. 26. 10). 11. Ego quidem baptizo vos in aqua ad pœnitentiam : qui autem post me venit, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenia solvere. Ipse baptizavil vos in spiritu et igne (1. Joan. 26). Quoniam missus erat Joannes ad baptizandum, non tamen propter necessitatem dandi baptismatis, sed ut per occasionem ad baptismum venientibus præ- sentiam Filii Dei in corpore prædicaret, sicut ipse testificatur alibi dicens: Sed ut manifestetur in Israel, ideo ego veni in aqua baptizare (Joan. 1. 31): ideo nunc ad baptismum venientibus et ipsum prædicabat appariturum confestim, et eminentiam potestatis ejus annuntiat. Pedes autem Christi intelligere possumus Christianos, in quibus ambulat, præcipue apostolos, cæterosque prædicatores, per quos discurrit: inter quos fuerat et Joannes Baptista. Calceamenta autem, quibus operit pedes, possumus intelligere firmitates quibus omnes operit prædicatores. Vis scire quam for- tia sint calceamenta ipsius? Audi ipsum dicentem ad Jeremiam : Ecce posui te in hodierna die sicut civitatem firmam, et sicut murum æreum (Jer. 1. 18). Hæc ergo calceamenta Christi omnes prædicatores portant, et Joannes ipse præportabat: sed dignum se non esse pronuntiabat portare, ut inajorem ostenderet gratiam' Christi meritis suis. Joannes corporalis est, et aqua corpus est: ideo corpus cum corpore corpus baptizat. Christus autem spiritus est, et Spiritus sanctus spiri- tus est, anima quoque spiritus est: ideo spiritus cum spiritu spiritum baptizat. Et quoniam judex est qui baptizat in igne, id est in tentationibus, Joannes cum sit corporalis, spirituale baptismum non potest dare, quia omnis beneficus major est quam beneficium ejus. Nemo potest dignius beneficium dare, quam ipse est : nec facit aliud quam ipse non est ³. In igne non po- test baptizare homo, quia homo hominis non potest * Montef. conjicit in margine, gloriam. . • V. D., Nec fucil alterum, quod ipse non est. Editi in marg., nec facit alias allerian quod ipse non est.
IN MATTHÆUM. HOMIL. III. esse judex. Ille enim tentandi habet licentiam, qui habet remunerandi potestatem. Ergo Christi bapti- sinus on solvit Joannis baptismum, sed in se inclu- sit. Qui enim baptizatur in nomine Christi, utrumque baptismum habet, et aquæ et spiritus : quia Christus spiritus erat, et corpus suscepit, ut et spirituale et corporale baptisma daret. Joannis autem baptismus non inclusit in se baptismum Christi : quia quod ma- jus est, minus in se includit; quod autem minus est, majus in se includere non potest. Ideo Apostolus cum invenisset quosdam Ephesios Joannis baptismate ba- ptizatos, iterum baptizavit eos in nomine Christi, quia in spiritu non erant baptizati (Act. 10. 3-5). (a) [Si ergo super Joannis baptisma, quod plenum qui- dem non erat, tamen rectum erat, iterum baptismumn Christi dare licuit Apostolo, quomodo tu dicis, quia super baptismum meum melius non debes baptizare, quod nihil habet in se præter baptismi nomen? Deinde baptizantes, secundum mortein illius baptizamus, qui crucifixus est. Si ergo non Deus est crucifixus in car- ne secundum te, sed homo purus, jam secundum mortem puri hominis baptizas. j Homo antem purus spirituale baptismum non potest dare, sicut supra di- ximus et ideo haptismum tuum etsi non esset re- ctum 1, tamen baptismum erat, id est, simile bapti- smo Joannis erat, id est, in aqua, non in spiritu. Ergo Paulus, Christi sequutus exemplum, baptizabat eos qui baptismate Joannis fuerant baptizati : quoniam et Christus iterum baptizavit eos qui a Joanne erant baptizati: sicut sermo demonstrat dicens: Ego qui - dem vos baptizo in aqua, ille autem vos baptizabit in spiritu. Nec videbatur iterum baptizare, sed semel : in quo enim amplius erat Christi baptismum quam Joannis, in hoc novum baptismum videbatur; et non iteratum. [Si ergo post baptismum Joannis, quod etsi perfectum non erat, tamen legitinuum erat, bapti- zabat Christus, ut aliquid amplius daret hominibus, quomodo post impium baptismum non licet dare san- clum? Videamus nunc et uniuscujusque baptismatis qualis sit utilitas. Et quamvis verbi baptismum non sit positum in hoc loco: tamen quia est, et Domi- nus dixit de eo, Et vos mundi estis propter sermonem quem loquutus sum vobis (Joan. 15. 3), et Apostolus ait, Mundans eum lavacro aquæ in verbo (Ephes. 5. 26): dicimus et de illo, quoniam verbum a sordibus ignorantie mundat, scientiæ lumen infundens: sed peccata non diluit, animam non adjuvat, nec concu- piscentias malas præcidit ab ea, nec carnem a mala voluptate compescit. Hoc facit verbum fidei mundum quod faciebat antea lex: justitiam.quidem ostendebat, animam autem non adjuvabat : quoniam omne ver- bum lucerna est, et non virtus. Item aqua proficit, quia peccata quidem, quæ jam processerunt in opus, abluit, et hoc, si pœnituit: animam autem non san- ctifical, nec concupiscentias cordis aut cogitationes malas præcidit, nec repellit eas, sed nec carnales concupiscentias reprimit. Qui ergo non fuerit sic ba- ptizatus, ut mereatur accipere Spiritum sanctum, corpore quidem baptizatus est, et peccata ejus indul- ta sunt, sed in animo catechumenus est. Sic enim hic scriptum est: Quia qui Spiritum Christi non habet, non est ejus (Rom. 8. 9): propter quod caro ejus post- ea. pejora ei germinabit peccata, quia non habet in se Spiritum sanctum conservantem se, sed vacua est domus corporis ejus. Propterea spiritus ille inveniens vacuam domum, et mundatam doctrinis fidei, quasi scopis, intrans septempliciter habitat in ea, quoniam verba fidei, que appellantur scope, ab ignorantia mundant, non a peccatis, vel concupiscentiis. Bapti- smum autein spiritus proficit, quia ingrediens spiri⚫ tus circumplectitur animam et quasi muro quodam $ in 1 V. D. et Editi in marg., etsi essel rectum. Alii, quia et Dominus, verbo, est, omisso. (a) Quæ uncinis clauduntur, in quibusdam exemplaribus desunt. Item desunt quæ infra inter uncinos etiam posui- צוח PATROL. GR. LVI, - inexpugnabili circuit eam : et non permittit ut car- nales concupiscentiæ et cogitationes prævaleant con- tra eam. Non quidem facit, nt caro non concupiscat : sed tenet animam, ut non ei consentiat, neque vin- catur ab ea. Ergo qui Spiritum sanctum habet, con- cupiscit quidem secundum carnem, sed secundum animam adjuvatur a spiritu, ut concupiscentiæ ejus non veniant ad perfectum. Tentationis autem et tri- bulationis baptismum igni hic comparatur : comburit enim carnem et coquit, ut nec concupiscat cito, sed ut nec germinet concupiscentias. Nam anima spiritus est, et spirituales pœnas tiniet, carnales autein non timet. Unde et sancti pœnas hujus sæculi contemnunt et futurum judicium timent, ubi spiritus cruciantur. Caro autem spirituales quidem pœnas non timet, carna- les autem timet. Ideo mali non cessant peccare, nisi cos judicia carnalia et terrena compescant. Idco ergo sciens Dominus, quia caro carnales tantummodo pœnas timet, spirituales autem non timet, super servos SIOS concupiscentias carnales mittit, tentationes et tribu- lationes, ut combusta caro timeat ' disciplinam, et timens angustias suas non concupiscat malum. Quia caro importuna, et concupiscens, si secura fuerit, et- si non vincit servos Dei, tamen sordidat sanctitatent corum, et inquietat, et requiescere non permittit. Justitia in tentationibus floret; varia tentationum species. Unde justitia in tentationibus floret, in prosperitate autem marcida est. Quemadmodum si focum posueris super terram, comburit ip as ra- dices herbarum, et ut in loco illo jam non facile na- scatur herba sic et tentationis ignis positus super carnein, comburit radices concupiscentiarum in ca, ut non facile concupiscat. Vides ergo, quia aqua præ- terita lavat peccata: spiritus autem repellit concupi- scentias, et praevalere non sinit: ignis autem ipsas concupiscentiarum radices comburit ? Et aqua præte- rita tollit, spiritus præsentia impedit, ignis adversus futura præmunit. Quid estautem baptizare in igne,etiam sequens sermo demonstrat dicens: 12. Habens ventila- brum in manu sua. Ventilabrum est judicium, per quod Dominus singulos homines tentat, et cunctorum corda dijudicat. Ergo non mox ut quis in aqua vel spiritu fuerit baptizatus, statim ad perfectum est baptizatus, nisi Dominus eum invisibiliter baptizaverit in igne tentationis : quoniam si non fiferit quis tentatus, non potest esse probatus. Speries autem tentationum sunt mult. Tentantur etenim homines aut in infirmitati- bus, aut in damnis rerum suarum, aut in mortibus carorum suorum, sicut Job et Tobias. Alii in cogita- tionibus perversis, aut in diffidentiis, sicut dicit pro- pheta : ‹ Proba me, Domine, et tenta me : ure rencs micos, et cor meum : quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tna › (Psal. 25. 2. 3). Item Salomon dicit de Christo: «Quoniam cum tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit cum timorem et metum adducet super enm, et cru- ciabit eum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in tribulationibus ejus, et credat animæ ejus(Eccli. 4. 18. 19). Alii in persequutionibus, dicente propheta ex persona martyrum : Quonianı probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum, etc. (Psal. 65. 10). Unde sciens Salomon, quoniani servos Dei oportet tentari, admonet dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia el timore, c. præpara animam tuam ad tentationem (Eccli. 2.1). Et nt breviter dicamus, omnis adversitas, quæ nos sine nostra occasione tribulat in hoc mundo, baptismum ignis est quam si nagnanimiter sustinueris, nihil murmurans contra Deum, imputatur tibi illa carnalis afflictio pro peccato quod commisisti. Si autem non peccasti, quod est difficile, et ignis ille tentationis circa animam tuam non invenit sordes peccatoruin quas comedat, ipsam animam tuam facit splendidio- rem : et quanto gravior fuerit tentatio, tanto magis 1 v. D. et Editi în marg., caro lencat.
facit ciarescere animam. Et in aqua quidem semel baptizamur, in igne autem pene dum vivimus 1. Sicut enim vita nostra in mundo hoc numquam munda est a peccato (aut enim videndo, aut audiendo, aut lo- quendo, aut cogitando, quæ non expediunt, semper animus sordidatur), sic numquam a nobis ignis tribu- lationis recedere potest. Et vere optabilis res est sa- pientibus, quoniam scriptum est: Beatus homo, quem Dominus arguerit super terram (Psal. 93. 12). Quam- vis autem, secundum exitum rei, ignis et ventilabri unus est sensus: tamen sequens proprictates sermo- num, puto differentiam ignis esse et ventilabri : ut omnis tribulatio, quæ contingit Christianis secundum carnem, sit baptismus ignis: persequutio autem gen- tilium vel hæreticorum sit ventilatio ventilabri cale- stis. Et permundabit aream suam, etc. Area est Ec- clesia, horreum autem regnum cæleste, ager vero hic mundus. Sicut ergo paterfamilias, mittens nics- sores, metit festucas de agro, et comportat eas in aream, ut illic trituret et ventilet, et discernat tritj- cum a paleis sic et Dominus mittens apostolos, CC- terosque doctores, quasi messores. pr:ecidit omnes gentes de mundo, et in areain Ecclesiae congregat. Hic ergo triturandi sumus, hic ventilandi. Sicut enim granum tritici, inclusum in palea, foras non egredi- tur, nisi fuerit trituratura: sic et homo de impedi- mentis mundialibus et de rebus carnalibus, quasi in palea involutus, difficile egreditur, nisi fuerit aliqua tribulatione vexatus. Nam sicut quidem plenum gra- num mox ut leviter percussum fuerit, de palea sua exsilit foras : si autem subtile fuerit, tardius egredi- tur: quod si vacuum fuerit, numquam egreditur, sed illic conteritur in palea sua, et ita cum paleis foras jaclatur: sic omnes quidem homines in rebus carna- fibus delectantur, sicut grana in palea. Sed qui fidelis est, et boni cordis habet medullam, mox it leviter tribulatus fuerit, negligens que sunt carnalia, cur- rit ad Deum. Si autem modice infidelior fuerit, cum grandi uibulatione vix recedit et vadit ad Deum. Qui antem infidelis est et vacuus, quamtumvis contritus fuerit, sicut granum vacuum de palea non egreditur: sie nec ille de carnalibus rebus, et de impedimentis rundialibus numquam egreditur, nec transit ad Denm, sed illic in malis constitutus conteritur, ut cum infidelibus quasi cum paleis foras projiciatur. Et sicut triticum primum quidem trituratur, et cum trituratum fuerit, in uno loco jacet cum paleis con- fusum; postea autem ventilatur, ut quæ fuerant jam disjuncta corporibus, separentur et locis: sic et po- pulus in Ecclesia aut motibus conteritur carnalium passionum animam semper urgentium; aut castiga- onibus corporalibus, quasi virgis quibusdam; aut conculcationibus iniquorum et superborum, quasi calcibus irrationabilium jumentorum : ut disjungan- tur fideles ab infidelibus per diversas contritionum species. Cuin autem disjuncti fuerint ab invicem acti- bus, adhuc in una Ecclesia habentur cominixti. Ideo orietur persequutio quasi ventus, ut ventilabro Chri- sti jactati, qui jam disjuncti fuerant actibus, sepa- rentur et locis: ut sicut triticum munduin in grana- riis, sic sancti probati in regnis cælestibus reponan- tur. Vides ergo quia tentatio non perdit, sed mani- festat eos, qui in pace non apparebant? Sed forte dicis, Nonne inclius erat ut ab initio Deus omnes ele- ctos homines ad Christianitatem vocasset, ut non semper ventilaretur Ecclesia, sed magis in pace con- sisteret? Audi. Nuniquid tu potes, cum sit messis tua in agro, triticum a paleis separare? Etsi tentaveris, nec paleas a tritico separas, et triticum similiter cum paleis perdis. Sic non poterat fieri, ut Deus de Ju- deis aut gentibus jam electos sine tentatione discer- ncret et vocaret ; quoniam qui non cognoscit Chri- ' Editi in marg., in igne autem sæpe dum vivimus. !! textu vero in igne autem pena. * Codex V. 1). et Etiti in marg. conculcationibus inimi- cortun. lidem infra ideo movetur perscyuntio. stum nec veritatem ejus, si erret aut peccel, пои apparet utrum propter malum propositum suum pec- cet, aut propter ignorantiam. Qui autem cognoverit Christum et justitiam ejus, et erraverit aut peccave. rit, tunc manifestum est, quia non ideo errat aut peccat, quia neseit quis sit Deus, aut quæ voluntas ipsius; sed quia non diligit voluntatem Dei. Hæc sine tentatione quomodo fieri possunt? Ecce enim si pal- ma proposita non sit in stadio, athletam nolentem luctari culpare non potes quasi infirmum. Incertum est enim utrum ideo luctari non velit, quia infirmus est, aut quia non videt propositam palmam. Quod si palmam viderit, et luctari noluerit; tunc est manife- stum quia propter desidiam suam non vult luctari. Sic et gentilis, qui resurrectionis præmia nescit, nec futuruin esse judicium credit, non potest cognosci utrum ideɔ non faciat justitiam, quia non amat justi- tiam, aut quia nullam mercedem speret de ea. Si vero factus fuerit Christianus, et cognoverit futuram esse judicium; tunc peccans, manifestum est ideo peccare, quia non amat quod est bonum. Ad hæc forte dicis: Hæc secundum hominem dicis; Deus au- tem, qui cordium et futurorum cognitor est, poterat scire quis et qualis erat foturus. Sed audi. In judicio Christi justo non solum quæritur, ut Christus cogno- scat se juste hominem judicare, sed etiam ut homo ipse cognoscat se juste judicari a Christo, testimonio cogitationum suarum et operum comprobatus : sicut scriptum est; • Cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus, in dię cum judicaverit Deus occulta hominum (Rom. 2. 15. 16). Item: ‹ Ecce homo et opera ejus. Item: Arguam te, et sta- tuam contra faciein tuam peccata tua (Psal. 49. 21). Si ergo homo non cognosceus Christum neque justitiam ejus, secundum scientiain Dei condemnetur a Deo, quomodo cognoscet se juste condemnatum ? Nam Deus quidem cognitor cordis scit, quia juste eum condemnat : ipse autem peccator juste se con- demnatum non intelligit, et dicere potest: Quoniam et ego, si cognovissem Christum, el mandata ipsius. servassem fidem ejus, et non declinassem a mandatis ipsius. Ideo ergo omnes ad agnitionem veritatis ad- duxit, ut manifesti sint peccatores quia non ignoran- tia justitiæ, sed malo proposito peccaverunt : el non ignorantes Christum recesserunt a Christo, sed ina- gis partes diaboli diligentes. Si ergo quando ex Ju- dæis et gentibus vocabantur, electi vocari non pote - rant quanto magis modo non possunt fieri electi Christiani, cum omnes de Christianis parentibus ge- nerentur? Et non tantum ideo fiunt Christiani, quia credunt in Christum aut diligunt eum : sed quia de Christianis parentibus procreantur: et vocatio eornin fit non secundum fidem, sed secundum genus. Ne- cessarium ergo est, ut omnes boni et mali fiant Chri- stiani, et omnes agnitionem veritatis accipiant, ut et postea iminissis tentationibus pauci eligantur de multis, ut impleatur quod dictum est: Multi sunt vo- cali, pauci vero electi (Matth. 20. 16). Nunquid tu³ reprehenderis, quare à tritico paleas separas et ita recondis? Nec enim ratio est, ut cum tritico reponas et paleas, quia nec sunt necessariæ tibi ad usum. Et quomodo Deum culpenius, qui a fidelibus separat infideles, qui non proficiunt ad gloriam ejus? Et ille quidem pale per naturam habent, ut sint palex, et triticum esse non possunt: infideles autem non per naturam habent, ut siut infideles, sed fiunt palex propria voluntate, expellentes a se nedullam justitiæ. Si ergo illæ pleæ, quæ non possunt esse triticum, comburuntur in igne : quanto magis infideles dignius comburuntur, qui potuerunt esse triticum, nisi a se medullam justitiæ projecissent? Et vide quoniam nou dixit, Mundabit aream suam, sed, Permundabit. Pro- pterea eniin usque ad consummationem semper ne- × Cod. V. D; et Editi in marg. reprehenderis quando e tritico. vallis Dei Cod. et Editi in marg. Permundal it. F'er Bar. pora enim, quæ etiam lectio quadrat.
IN MATTILÆUM. HOMIL. IV. cesse est ut diversis modis tentetur Ecclesia, donec permundetur. Et ideo Ecclesia Christi numquam sine Lentatione dimissa est. Et primum quidem ventila- Terunt Judæi eam, deinde gentiles, modo hæretici : postmodum autem perventilabit Antichristus. Sicut enim quando permodica aura est, non permundatur tota tritici massa, sed leviores quidem palex modica aura jactantur, graviores autem remanent: similiter remairent el vacua grana. Necesse est ergo, ut major exspectetur ventus, ut et graviores palex, et vacua grana jactentur: sic et quando modica est tentatio, illi projiciuntur de Ecclesia, qui multum sunt infide- les. Iden necessaria est tentatio major, ut omnes infi- deles plenius expellantur, ut perpurgetur Ecclesia. Et modo quidem modico flatu tentationis sufflante pessimi homines recedunt: si antem surrexerit ma- jor, sicut erit sub Antichristo, tempestas, etiam illi qui videntur stabiles sunt exituri. Homilia quarta ex Cap. tertio (a). 15. Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Jo- annem. Quando? Quando Joannes prædicabat dicens : Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlo- rum (Matth. 3. 2). tunc venit Jesus, ut testimonium acciperet a Joanne, Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. 1. 29), et ut confirmaret prædicationem ipsius, ut videntes homines Christum, cum esset sine peccato, quasi peccatorem baptizari, dicant apud se : Si ille de cujus innocentia ipse Baptista testimonium dedit, baptismum sc necessarium habere putavit : quomodo nos contemnimus pœnitentiam, qui sumus cooperti peccatis? Item testificatus erat Joannes, quoniam Ego baptizo vos in aqua, post me autem veniet fortior nɛ, ipse vos baptizabit in spiritu et igne. Ideo tune venit, ut etiam hoc testimonium ejus ostenderet vermin, ut in baptismo ejus aperiantur cali, descendat Spiritus, Pater clamet de cælo, et per hoc manifestum efli- ciatur, quia vere dignior erat Joanne qui baptizatus est a Joanne. Sicut enim cum processerit lucifer, lux non exspectat occasum luciferi, ut ita procedat, sed adhuc co ascendente egreditur et suo lumine obseurat illius candorem: sic et Joanne prædicante ante Chri- stum, Christus non exspectavit ut cursum suum Joan- nes impleret, et sic ipse veniret ad medium : sed eo adhuc docente apparuit, ut per comparationem do- ctrinæ suæ vel operis, prædicationen Joannis faceret non videri justitiam. Unde postquam cœpit Jesus praedicare, ad se currentibus universis, viluit doctrina Joannis. Unde discipuli ejus videntes ¹ dicebant ad eum Rabbi, ecce cui tu testimonium perhibebas, ecce hic baptizal, et omnes veniunt ad eum (Joan. 3. 26). Deinde venit ad baptismum, non ut ipse remissionem peccatorum acciperet pér baptismun, sed ut sancti- tificatas aquas relinqueret postmodum baptizandis. Adhuc autem, ut qui humanam suscepit naturam, totum humanæ naturæ inveniatur implesse mysterium. Nam quamvis ipse non erat peccator, tamen naturam Susceperat peceatricem propterea etsi ipse bapti- sinate non egebat, tamen carnalis natura opus liabe- hat. 14. Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quo ego desidero ascendere, tu inde descendis. Ergo ut tu me baptizes, est idonea ratio, ut justus efficiar, et dignus cælo. Et autem ego te baptizem, quæ est ratio? Ut justus efficiaris? Sed ipse es justitiæ radix. Ut in cælum as- cendas? Sed ipse natura in cælo es, etsi voluntate de calo descenderis. Tu es spiritus, ego caro. Numquid caro spiritum sanctificare potest? Magis autem spi- ritus sanctificat carnem. Cujus enim creandi est vir- unis, ipsius est et sanctificandi potestas. Quis dives a paupere divitias quærit? Magis autem pauper a divite divitias quærit. Omne bonum de cælo descendit in terram, non de terra ascendit in cælum (Jacob. 1. 17). Iidem, incidentes; forte melius. (4) Nemilia quinta in aliis exemplaribus, et in Cod. V. D. : Ille antiquus Lucifer, qui mane oriebatur, cogitavit apud se dicens: Super calum ascendam, etc. (Isai. 14. 13). Si ergo ille angelus constitutus, pro sola cogita- tione superbiæ depositus est de angelica gloria ad ignominiam tenebrarum: ego quid merear pati, si homo carnalis et corruptibilis constitutus, tante superbiæ opus implevero, et dignum me existimavero totius creaturæ dominum baptizare? 15. Et ait ei Jesus Sine modo sic enim nos oportet implere omnem justitiam. Non denegat eminentiam pote- statis suae, sed mysterium dispensationis ostendit, dicens Sine modo. Id est, Scio quia hoc est justum, ut tu a me baptizeris: sed Sine modo, ut justitiam baptismatis non verbis, sed factis adimpleam. Prius suscipiam, et postea prædicabo. Quod ergo dicit, Sic oportet nos implere omnem justitiam, non hoc signat, ut si fuerit baptizatus: sed Sic, id est, quemadmodum baptismatis justitiam prius factis implevit, postca prædicavit; sic omnem justitiam non prius verbis quam factis implevit. Unde etiam Lucas testatur de illo, dicens: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile. quæ cœpit Jesus facere et docere (Act. 1. 1). Aut ita Sic oportet nos omnem justitiam implere : id est, Quomodo et baptismi implevimus justitiam. Quo- modo implevit baptismi justitiam Christus? Sinc dubio secundum dispensationem humanæ naturæ : hominum enim est opus habere baptisınatis, qui sc- cundum naturam carnalem omnies suut peccatores. Sicut ergo implevit justitiam baptismi, sic implevit et justitiam nascendi et crescendi, manducandi et bi- bendi, dormiendi et lassandi: sic et suscipienda ten- tationis, sic et timoris, et fuga, et tristitiae: sic et passionis, et mortis, et resurrectionis implevit justi- tiam id est, secundum dispensationem quam susce- pit humanæ naturæ, omnes justitias istas implevit. Ergo sic et natus est, non ut homo purus, sed ut Deus et homo. Quasi homo, sic crevit, sic esurivit, sic tenta - tus est, sic lassatus est: non homo purus, sed Deus in homine; quasi homo, sic alligatus est, sic flagellatus, sic crucifixus et mortuus est: non ut honio, sed per dispensationem, Deus quasi homo. Si autem hæc om- nia purus homo implevit, jam non secundum dispensa - tionem humanam implevit omnia, sed secundum na- turam. Quid auteni dispensationis est, aut contra natu- ram, si ea, que passionis sunt, sicut homo passibilis patiatur? Dum autem dicenti Joanni, Ego a te debco baptizari, respondit, Modo interim sine: ostendit, quia postea Christus baptizavit Joannem, quamvis in secretioribus libris manifeste hoc scriptum sit. Et Joannes quidem baptizavit illum in aqua, ille autemi Joannem in spiritu. 46. Jesus autem baptizatus con- festim ascendit de aqua. Non invenio, qua causa po- situm est, quia Confestim ascendit de aqua. Quid enim interesset, si tardius ascendisset? Ergo potuit sic di- cere: Jesus autem baptizatus ascendit de aqua. Puto autem factum Christi ad mysterium pertinere omi- nium qui post nodum fuerant baptizandi : ideo dixit, Confestim, et non dixit, Egressus est, sed Ascendit : quia omnes, qui digne secundum omnia membra justitiae formati et consummati baptizantur in Christo, confestim de aqua ascendunt: id est, proficiunt ad virtutes, et ad dignitatem sublevantur cælestem Qui enim ingressi fuerant in aquam carnales et filți Adam peccatoris, confestim de aqua ascendunt spirituales lii Dei facti. Et ne mihi dicas, quia mulți quales fuerant ante baptismum, tales permanent post ba- ptismum, etiam qui non in pœnitentia baptizantur, nec toto corde poenitent se illos fuisse quod fuerunt, sed retento peccandi proposito baptizantur, ideo non pro- ficiunt confestim de aqua. Si ergo quidam ex sua culpa non proficiunt baptizati, quid ad baptismum ? Scriptura enim de potestate baptismatis loquitur. Quid potest eis præstare baptismum, qui indigne fuerint baptizati? Aut certe confestim ascendit de aqua, festinans ad tentationem contra diabolum, að 1 lidem, carnaleni omnine sunt.
. OPUS IMPERFECTUM liberandum genus humanum. Misericordia ejus ur- gebat eum. Sicut enim dux contra tyrannum depu- Latus ad bellum, mox ut signum expeditionis et pro- fectionis acceperit, festinat exire, sciens quia tarılitas ejus perditio est provincia (nam tyrannus sciens adversus se principem deputatum, etsi lenius acturus ſuerat, crudelius agit), sic et Christus, ex quo bapti- smatis signum accepit, festinabat accipere Spiritum sanctum, quasi arma cœlestia, et exire, sciens quia tarditas ejus interitus erat mundi. Nam diabolus, au- dito quod Filius Dei descenderat in hunc mundum, adversus ipsum vehementius festinabat omnium ho- minum corda in peccatis et infidelitate concludere, putans se tantum posse perdere, quantum non posset Christus salvare. Et uperti sunt ei cæli. Non rupia est ei ipsa creatura cæloruin, sed per baptismum oculi sensus ejus aperti sunt, ut videant quæ sunt super cælos. Si enim ipsa creatura rupta fuisset, non dixisset, Ei aperti sunt, non tantum ei aperti fuissent : quia quod corporaliter aperitur, omnibus est apertuin : quod autem spiritualiter, illis solis qui illuminantur in Spi- ritu sancto: sicut Stephanus repletus Spiritu sancio dicebat : Video cœlos apertos et Filium hominis stantem a dextris virtutis Dei (Act. 7. 55). Sed dicit aliquis, Quid enim? ante oculos Filii Dei clausi fuerant cæli, qui etiam in terra constitutus, erat in calo? Si ea qua superius dixit, Sic oportet, nos implere omnem justi- tiam, bene intellexisti, non dubitas quod secundum mysterium aperti sunt ei cæli. Nam sicut secundum dispensationem humanam baptizatus est, secundum naturam autem divinam baptismo non egebat: sic se- cundum humanam dispensationem aperti sunt ei carli, secundum naturam autem suam erat in caulis. Ergo non Deo aperti sunt posito extra carnem, nec pulo homini extra Deum : sed Deo quasi homini, ut exem- plo ejus intelligamus quia omnes homines recti, qui baptizati Spiritum meruerunt accipere sanctum, si- militer aperiuntur eis cæli, et vident ca quæ sunt in cælo non carnalibus oculis videndo, sed spiritua- libus fidei credendo. Qui enim non credit ea quæ glo- riosa et terribilia a Deo reposita promittuntur in cælis, ante oculos cordis ejus obturati sunt cæli: qui autem firmiter credit, et quasi ad illud quod videt tendit, illi aperti sunt cæli: et cum corpore sit in terra, animo est in cælo. Si autem oportet credere, quia vere aperti sunt ei cæli, quia forte erant invisibilia quædam obstacula prius, quibus obsistentibus animæ defunctorum introire non poterant ca·los: quæ ho- mines nec clausa possunt aspieere, nec aperta: tamen sive hoc modo, sive alio intelligantur cœœli aperti, om- nino sic est intelligendum, Aperti sunt ei cæli, id est, propter eum, gratia ejus. Aperti sunt autem cæli, nou solum ei, sed omnibus propter eum. Etsi in singulis quibusque generationibus erant justi, quibus aperiren tur, tamen iterum cæteris peccatoribus claudebantur: et nullus poterat esse tam justus, ut dignus esset ape rire portas cælorum ad introitum omnium hominuin. Postquam vero natus Christus, baptizatus est, sancti- ficatus est, gratia illius solius aperti sunt cæli. Ut- puta, si ab Imperatore quærat homo aliquod bene- ficium dignitatis et ipse non habet tantummodo Adueiam petendi, neque amicitiam impetrandi, vadit ad fratrem Imperatoris, aut ad amicum carissimum, ut intercedat ad illum: sic dicit illi Imperator, Eece ego hoc beneficium non illi do, sed tibi, id est, prop- ter te illi do (nam non illi donatur, cui datur, sed illi propter quem datur); sic et hic dicit: Ei aperti sunt cæli, id est, propter cum nobis aperti sunt. Vis autem manifeste scire, quoniam ante Christum cæli si ape- ricbantur, iterum claudebantur. Nam justi quidem forsitan ascendebant in cælum, peceatores autem ne- quaquam. Ideo autem dixi, forsitan, ne quibusdam placeat etiam ante Christi adventum justorum animas ascendere potuisse in cœlum. Alioqui nullam animam ante Christum arbitror ascendisse in cælum, ex quo peceavit Adam, et clausi sunt ei cæli: sed omnes in inferno detentas propter quas etiam descendit ad in- feros, sicut ipse testatur in Sapientia dicens: De- scendam ad inferiores partes terræ, et visilabo omnes dormientes, et illuminabo sperantes in Deum (Eccli. 24. 45). Aperti sunt ei cæli. Sic aperti sunt, ut num- quam claudantur. Ecce baptizato quidem Christo, aperti sunt ei tantum; postquam vero tyrannum vicit per crucem, et resurgens ab angelis portabatur in cæ Jum, videntes angeli portitores, quia cæli jam numquam erant claudendi, sed omnes justi et peccatores pariter ascensuri erant in cælum, et staturi ante tribunal Christi, quia non erant necessariæ portæ cæli, calo postea numquam claudendo: ideo non dicunt, Aperite portas et introibit rex gloriæ, jam enim erant apertæ: sed, Tollite portas, principes, restras (Psal. 23. 7). Aut ita. Cæli sunt Scripturæ divinæ prophetarum et aposto Jorum, in quibus habitat Deus, de quibus scriptam est Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum two- Tuin, lunam et stellas, que tu fundasti (Psal. 8. 4). Ergo quando baptizatur, et meretur accipere Spiritum sanctum, adaperiuntur ei oinnes Scripturæ, ut intelli- gat quæ ibi posita sunt mysteria veritatis. Propterea an- tem omnibus non aperiuntur, quoniam quidam falsun baptismum habentes, non possunt accipere spiritum veritatis. Quosdam autem non baptismum impedit, ne accipiant spiritum veritatis, et aperiantur eis Scriptura, sed propositum malum, quamvis bene fuerint bapti- zati. Sicut enim in cælo celatur Deus, sic in Scripturis absconditur. Et sicut hoc cælum corporale omues quidem homines vident, non autem aspiciunt Deum inhabitantem in eo: sic et Scripturas divinas omnes quidem homines legunt, non tamen omnes intelligunt Deum veritatis positum in Scripturis, nisi qui fuerit sic baptizatus, ut accipiat Spiritum sanctum. Unde et apostoli priusquam baptizarentur in Spiritu sancto, clausæ eis erant Scripturæ prophetarum exponentes de Christo, sicut scriptum est: 0 tardi corde ad cre- dendum in omnibus quæ prophetæ dixerunt (Luc. 24. 25)! Postquam vero aperuit eis sensum, insufflato Spiritu sancto, tunc rescratæ sunt omnes Scripturæ ante oculos cordis eorum, ut intelligerent quæ scripta erant de Christo. Et ideo forte hic dicitur, Aperti sunt ei cæli (Marc. 1. 10). Apud Marcum autem vidit scindi cælos quoniam secundum hunc evangelistam Scri- pturæ manifestæ sunt, non conscissæ : xam quotidie ad confirmationem fidei ex eis accipiuntur exempla. Secundum Marcum autein etiam scissæ sunt, et in- tiles factæ,quia post Christum jam lege et prophetis non utimur, sed Evangelio Christi, quasi cælo subli- miore et nobiliori. Et vidit Spiritum descendentem si- cut columbam, et venientem super se. In quo mysterio natus est Christus, in hoc mysterio et Spiritum san- ctum accepit. Etenim Filio Dei baptismum recipiente, et Spiritu descendente, unus in forma stabat humana. alter in specic descendebat columbæ, tertius autem nec in forma stabat humana, nec in specie descende bat columbæ, sed in voce tantum audiebatur de sur- sum descendente. Sicut columbam. Ideo Spiritus san- ctus speciem eolumbar suscepit, quoniam præ omni- bus animalibus hæc enitrix est earitatis. Omnes enim species justitia, quas habent servi Dei in veritate, possunt habere et servi diaboli in simulatione. Nabet enim diabolus et mansnetos et humiles, habet casios et eleemosynarios et jejunos: et omnem speciem boni quam creavit Deus ad salutem bominum, ipsam spe- ciem et diabolus introduxit ad seductionem, nt inter bonum verum et bonum simulatum confusio fiat : ut simplices homines, qui boni veri et boni simulati dif- ferentiam intelligere caute non possunt, dum quærun bonos Dei viros, incurrant in seductores diaboli. Solam autem caritatem saneti Spiritus non potest im- mundus spiritus imitari. Ominis ergo species justitiæ in impostoribus invenitur, sola autem gratia veræ Ca ritatis non invenitur nisi in solis servis Dei. Iden erg.» hanc privatam speciem caritatis sibi soli servavit Spi- ritus sanctus, ut per nullius justitiam et testimonium sic cognoscatur ubi est Spiritus sanctus, queinadmo dum per gratiam caritatis. 17. Nic est Filius meus K-
IN MATTHÆUM. HOMIL. V. lectus, in quo complacui. Et vide quoniam in monte sic dicit: Hie est Filins meus dilectus, in quo complacui ipsum audite (Matth. 17. 5). Hic autem tantummodo di- xit, In quo complacui: quia illic jam cognoscebant ex parte Filium Dei. Sed quia putaverunt errantes, Chri- stum Moysi et lelie similem esse: ideo addit, Ipsum audite: non ut legem et prophetas non audiant, sed ut Evangelium amplius audiant, quam legem et pro- phetas, ut scirent quia ipse esset Dominus legis et prophetarum. Ilis autem cum non adhuc cognosce- retur Christi persona, non conveniebat dicere, Ipsum andite : quoniam quando persona firmiter cognoscitur, tune et doctrina fideliter suscipitur, quoniamì personæ dignitas comumendat person doctrinam. . Homilia quinta ex capite quarto (a). . Н 1. Tunc Jesus ductus est a Spiritu in desertum tenturetur a diabolo. Ex eo quod subjunxit dicens, Ui tentaretur a diabolo, ostendit quia a Spiritu sancto est ductos, sed non quasi minor majoris præcepto, sed nec quasi major minoris hortatu. Nam non solum ductus aut adductus dicitur, qui alicujus potestate ducitur: sed etiam ille qui alicujus rationabili ex- hortatione placatur: sicut scriptum est de Andrea: Hic invenit Simonem fratrem suum, et dicit ci, Inveni- mus Messiam qui dicitur Christus, et adduxit eum ad Jesum (Joan. 1. 41. 42). Ecce non potestate cum ad- duxit, sed ratione placavit. Queniadmodum si magi- ster nilitum videat dominantent tyrannum, et det consilium regi, dicens : Exi obviam illi, quia tota per- it provincia : nam fortior est tua fama, quam mea vir- tus. Et ecce rex a magistro militum ducitur, et tamen non est minor eo qui ducit. Ad diabolum Jesus du- clus est, ut tentaretur: ad homines quidem diabolus vadit, ut tentet eos: non homines ad diabolum, ut tententur ab eo. Quoniam autem adversus Christum diabolus ire non poterat, ideo contra diabolum Chri- stus processit. Constat in nobis quinque baptismata essc. Unum in verbo, sicut et Christus dicit: Et vos mundi estis propter verbum quod loquutus sum vobis (Joan. 15.3). Secundum in aqua, sicut cunctis est ma- nifestum. Tertium autem in spiritu, sicut scriptum est: Joannes quidem baptizavit in aqua, vos autem in Spiritu sancto baptizabimini (Act. 1. 5). Quartum vero in igne, quod est tentatio præsens. Quoniam autem baptizan- tur homines et in igne, testis est Dominus per Isaiam: Et auferam, inquit, sordes filiorum Israel de medio eorum, et sanguinem eorum mundabo in spiritu judicii, et spiritu combustionis et ardoris (Isai. 4. 4). Consequenter enim ait propheta : Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Psal. 65. 10). Et postmodum : Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Ibid. v. 12). Sicut enim aurum vel argentum coin- bustis in fornace sordibus colatur, sic homo in fornacem tentationis missus, depositis peccatis sanctificatur. Quintum in morte, sicut ipse dice- bat Baptismo habeo baptizari, et quomodo turbor us- que dum perficiatur ( Luc. 12. 50 ) ? Quoniam autem peccatum et in morte remittitur, docet Apostoius, dicens : Qui enim mortuus est, justificatus' est a peccato (Rom. 6. 7). Quale autem peccatum in morte remitti- tur, seit qui intelligit pro quali peccato introducta est mors. Nam si propter peccatum moritur homo, sine dubio solvitur propter quod moritur. Ideo Dominus postquam baptizatus est in verbo, factus est sub lege. A Joanne autem in aqua, a Patre vero in Spiritu : nunc a Spiritu ducitur in desertum, ut baptizetur in igne tentationis, postmodum baptizandus in morte. Age, nunc videamus qui sunt, qui baptizantur in igne, et quando baptizantur in igne. Ut autem sciamus, vi- dendum nobis est, quid est quod dicit, Tunc ductus est. Quando? Quando Pater clamavit de cælo: Hic est Filius meus dilectus, in quo complacui. Vides ergo * Montef. conjicit in margine, rivificatus. (a) Homilia sexta in aliis exemplaribus, et în Cod. V. D. quia nemo baptizatur in igne tentationis, nisi qui fa- ctus fuerit filius Dei? Quandiu enim catechumenus est homo, nondum abrenuntiat diabolo, et omnibus operibus ejus plenius. Baptizatus autem Christo se tradit, dicens: Abrenuntio satanæ, et omnibus ope- ribus ejus. Ideo catechumeno es constituto, quasi suo, parcit adhuc post baptismum autem, quasi alienum factum, tota virtute satanas persequitur. Baptismum autem signaculum fidei est. Nuniquid miles post mi- litiam signatur ut jam sedcat, et requiescat? Sed magis ante militiam, ut postmodum militet, et labo- ret. Nam et athleta ante certamen ungitur ut luctetur: sie et homo spiritualiter ideo oleo chrismatis ungitur, ut contra diabolum, quasi spiritualis atbleta luctetur. Sed quid, quia multi cum tentati fuerint, superantur, et pereunt ? Illi tales non a Spiritu ducuntur ad ten- tationem suscipiendam, nec sunt filii Dei: Quoniam qui Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. 8. 14): sed a peccatis expelluntur propriis. Qui autem a Spiritu Dei ducuntur ad tentationem, non su- perantur. Servi autein diaboli in igne non bapti- zantur. Quare? Quia non potest fieri ut depositis sordi- bus emundetur, qui totus est sordidus. Incipe laterem aqua lavare, nuniquid aliquando mundatur? Non, sed magis commoto luto, amplius sordidatur. Ille enim mundatur, in quo est aliquid boni, quo emuudetur. Ut puta bonus homo, si carnalibus vitiis fuerit sordida- tus, tentatur, ut illud bonum ejus mundetur. In illo antem quid mundandum est in quo nihil est boni ? Se- candum hoc, cum videris aliquem perversum Chri- stianum numquam tristari, aut periclitari: cum vide- ris hæreticum numquam persequutionem tentationum pati, noli scandalum pati: nec dicas, Quomodo hære- tici persequutiones numquam patiuntur, sed semper fideles? quomodo mali homines numquam periclitan- tur, sed sumper boni ? - Scito Filii Dei baptizantur in tentationis igne. quoniam qui filii Dei sunt, hi tantummodo in ten- tationis baptizantur igne. Veniat tibi in mentem quod te docuit apostolus Paulus dicens : Et omnes, volentes pie vivere in Christo, persequutionem patiuntur (2. Tim. 3. 11). Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. Nunc vi- deamus quando baptizantur in igne. Postquain fuerit homo baptizatus in verbo, instructus in fide, et pos!■ quam fuerit baptizatus in aqua, el postquam fuert baptizatus in spiritu: in quarto loco baptizatur in igne. Multi autem et cum in aqua baptizati fuerint, non baptizantur in spiritu. Nisi enim quis ante bapti- smum aquc sic deposuerit a se totum peccandi pro- positum, ut dignus sit Spiritum sanctum in templum sui cordis suscipere, non baptizatur in spiritu: quia Spiritus sanctus fugit hominem fictum, et non habitat in corpore subdito peccatis: et ideo non fit filius Dei (Sap. 1. 4. 5). Et hi sunt qui, cum tentati fuerint, su- perantur et pereunt : videntur quidem filii Dei facti, propter aquam baptismatis; revera autem non sunt Blii Dei, quia non sunt in spiritu baptizati. Nam cor- pore quidem baptizati sunt, animo autem catechumeni sunt : quia aqua corpus baptizat, spiritus autem ani- mam. Ergo non solum Christus ductus est in deser- tum a Spíritu, sed et on nes filii Dei habentes Spiri- tum sanctum ducuntur a Spiritu in desertum, ut et ipsi tententur a diabolo. Qui enim habent spiritum Dei, hi non sunt contenti sedere otiosi: sed ipse spi- ritus, qui est in eis urget eos ad aliquod opus appre hendendum magnum, cui diabolus adversatur, qui est in deserto. Ut autem intelligas, quia omne bonum, quod secundum Deum bonum est, in deserto est: vi- deamus quid est desertum. Est autem desertum se- cundum Deum, et est desertum secundum diabolum. Natura carnalis domus diaboli est, et omnis injustitia epulatio ipsius est. Quantum ad Deum autem desertum est, quoniam non est in eo justitia Dei. Spiritus auteni domus est Dei, et omnis justitia ejus epulatio est ip- sius. Quantum ad diabolum autem desertum est, quia injustitia non est in eo, qua diabolus delectatur. Et
. OPUS IMPERFECTUM quare natura carnis domus diaboli est? Quia omne ma- Ium intus in carne est, quia secundum voluntatem carnis est; et intus in mundo est, quia secundum vo- luntatem mundi est. Omne autem bonum foris est extra carnem, quia non est secundum voluntatem carnis : et est foris extra mundum, quia non est se- cundum voluntatem mundi. Vides ergo quia omnis res spiritualis extra fines carnis est foris, et quasi in descrto est, et extra fines mundi est foris? Unde qui vivunt secundum Dei mandatum, exisse de mundo dicuntur: non corpore, sed conversatione exisse di- cuntur de carne, et in spiritu esse. Domus autem Dei spiritus est, quia omne bonum intus in spiritu est, quia secundum voluntatem spiritus est. Omne autem malum foris extra spiritum est, quia non est secundum voluntatem spiritus. Vides ergo quia omnis res car- nalis foris, extra fines spiritus est, et in deserto est? Ergo quantum ad Deum, desertum est natura carna- lis, ubi non est via justitiæ, in qua non invenitur aqua Spiritus sancti, et est vituperabi'e desertum, de quo et propheta dicebat: Sitivit in te anima mea in terra deserta, et invia et inaquosa (Psal. 62. 2. 3). Quan!um auten) ad diabolum, desertum est omnis res spiritua - lis, et est laudabile desertum. De tali deserto dicebat Dens ad Pharaonem: Dimitte populum meum, ul ser- viat mihi in deserto (Exod. 5. 4). In tali enim deserto vult Deus omnes suos sibi servire. Ad tale desertum omnes filii Dei, qui habent Spiritum sanctum, exeunt ut tententur. Utputa preposuisti non ducere uxorem, duxit te Spiritus sanctus in desertuin: id est, ejecit to extra fines carnis et mundi, ut tenteris a concupi- scentia carnis : quia non habet castitas in se ut dele- cteris in ea secundum carnem. Si autem intus eras in carne et in mundo, id est, secundum naturam carnis et mundi babebas uxorem non tentabaris. Quomodo enim tentetur libidine, qui quotidie est cum uxore? Proposuisti jejunare, extra fines carnis existi, et mundi, ut tenteris in fame a spiritu gulæ. Si autem in finibus carnis et mundi positus manducabas et bi- bebas, non tentabaris a spiritu gulæ in fame. Quomodo enin tentetur in fame a spiritu gulæ, qui numquam esuriit? Sic et Dominus nunquain tentatus fuisset in fame, nisi quadraginta diebus jejunassel et tunc esn- risset. Item eleemosynas facere proponis, foras existi : quia natura earnis et mundi non delectatur dare, sed semper accipere. Si autem non dabas, non tentabaris a spiritu avaritiæ. Item proponis humilitatem servare, existi in desertum, ut tenteris a spiritu superbiæ : quia caro et mundus in humilitate non delectatur. Exsurget aliquis diaboli angelus, qui te conculcet, et irritet humilitatem servasse, dum vides quod in hoc sa'culo humilitas contemnitur, et superbia honoratur. Et cum hos omues spiritus viceris, novissime tenteris a spiritu vanæ gloria. Incipis enim gloriari, quia vi- cisti : quia spiritus vanæ glorie præcipue a sanctitate nutritur. Scire autem debemus, quod filii Dei non possunt tentari a diabolo, nisi in desertum exierint, secundum ea quae diximus : hoc est, nisi proposuerint circa aliquas studere virtutes. Filii autem diaboli, et intus in carne, et in mundo constituti, confringuntur et pereunt. Quomodo? Utputa bonus hoino, si uxorem habuerit, hoe est enim, esse intus in carne, non ten- tatur in libidine: id est, non fornicatur, sed sufficit ei uxor sua. Malus autem et intus in carne constitu- tus, id est, habens uxorem, fornicatur, et non est contentus una. Item filius Dei, id est, bonus homo, si intus in carne fuerit manducans et bibens, won tentatur in esca: id est, non inebriatur, non delicia- tur, sed mensurate manducat et bibit. Filius autem diaboli, et intus manducaus et bibens, non est con- Lentus mediocribus cibis et potibus: sed inebriatur, et ad lasciviores cibos extenditur. Item servus Dei, etsi intus sit in earne, nemini aliquid dans, non ten- tatur, quia alteri non tollit; malus autem intus nemini dat, et tamen alienum tollit: et sic in omnibus rebus tractans invenies. Vides ergo quia est et ista differentia inter filios Dei, et inter filios diaboli ? Quia film diabol sed non exeunt ad diabolum ut tententur, sed diabolus venit ad eos ut tentet: id est, non exeunt extra car- nem ad illum, sed intus in carne dominantur ab illo. Quid enim opus habet foras ad certamen exire, qui non desiderat vincere? Sed diabolus venit ad illos, quasi ad familiam suam. Filii autem Dei foras exeunt, ut tententur ab illo, id est, extra fines carnis : quia si intus fuerint in finibus carnis, non potest ad illos venire diabolus, quia filii Dei sunt: nec potest allos tentare, sicut supra diximus. Ergo quia diabolus non potest intrare ad illos, ideo qui sunt gloriosiores filii Dei, extra fines carnis excunt contra illum, quia vi- ctoriæ gloriam concupiscunt: propterea in hoc loen non diabolus venit ad Christum ut tentaret eum, Christus exiit ad diabolum, ut tentaretur ab eo, dans dilectis suis exemplum. Hæc omnia diximus propter illud quod ait: Tunc Jesus ductus est a Spiritu in de- sertum, ut tentaretur a di«boko. 2. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Non solum ideo tentabatur, quia jejunabat. sed ideo jejunabat, ut tentaretur¹. Jejunium autem non est tantum irritatio passionis, sed repugnatio. Si ergo jejnaveris, ut non intres in tentationem, pla- cuerit autem Deo inducere te: non dicas, quia perdidi fructum jejunii mei. Nam etsi non tibi proficit jeju- nium tuum, ut non tenteris: tamen ad illud sine du- bio tibi proficiet, ut a tentationibus non vincaris, sicut Christo profuit. Multis modis diabolus audierat, quia Christus natus est in hoc mundo, aut angelis prædicantibus ad pastores, vel pastoribus referenti- bus ad Mariam, vel magis quærentibus in Jerusalem eum adorare, cujus viderant stellam, vel Joanne ostendente: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1. 29). Sed faciebat eum incertum natura ejus carnalis. Dicebat enim apud se: Hic non potest esse filius Dei, qui de muliere et de viro natus est. Nun et ideo de desponsata et in domo habita nalus est, ut partus virginis diabolo celaretur. Si autem de simplice virgine natus fuisset, facile poterat cognoscere diabolus, quia filius est Dei. Cogitaret enim apud se: Maria fornicata non est : si antem fornicata fuisset, ego sine dubio scirem, quia omnis fornicatio me mi- nistrante committitur. Sine dubio iste Filius Dei est. Nec enim potest fieri, út de muliere homo sine viro nascatur. Ideo desponsata intravit demum Joseph ut dum maritalis conceptio æstimatur, unigeniti Dei nativitas non cognoscator? Hic est rex glorie, qui pannis involutus, nec locum in diversorio potuit in- venire, sed in præsepio positus est? Hic est creator rerum, qui crevit, et per singulos * ætatis gradus ascendit? Hic est ille sanctus, qui cum peccatoribus, ut peccator, est baptizatus? Quid ergo? Ipse eum tentabo, et si quidem invenero eum hominem, sicut puto, dominabor illius, sicut omnium hominum : si autem invenero eum, sicut audio, Filium Dei, post- modum recedam ab eo, nec congrediar contra eum : quoniam qui vadit contra fortiorem, occasionem illi victoriæ providet: si autem subduxerit se, eracuat virtutein ipsius. Sciens ergo Dominus cogitationes diaboli, quia volebat eum tentare. processit contra eum non quasi Deus, sed magis quasi homo, nec in toto quasi Deus, nec in toto quasi hom. Nain quem- admodum quadraginta diebus non esurire non erat hominis : sic aliquando esurire non erat Dei. Jejunavit ergo quadraginta diebus propter duas causas : primum, ut nobis adversus tentationes jejunandi daret exem- plun: deinde, ut quadragesimi jejunii nostri poneret mensuram. Esurivit autem, ut ne nimis supra men- suram jejunans manifeste intelligeretur Deus, et sie diabolo quidem spem tentandi exstingueret, suamque victoriam impediret. Itaque diabolus, quia videns per quadraginta dies jejunantem desperaverat, postquam * V. D. et Editi in margine, jejunabal quia tentabatur. • Qui crevit, et per singulos. Sic V. D. et Editi in marg. recte. Editi in textu qui creavit omnia et; sed est re- petitio.
IN MATTHÆUM. HOMIL. V. sensit esurientem, itcrum cœpit sperare, et sic ac- cessit ad extra esurientem, et invenit intus numquami esurientem. Et duin tentat esurientem, vincitur a non esuriente. 5. Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. O cæcitas diaboli manifesta! Quomodo suspicatus est eum non esse Filium Dei, quem post quadraginta dies esurientem seusit, et per quadraginta dies non esurientem non intellexit? Nam sicut esurire hominis est, ita per qua- draginta dies non esurire hominis non est. Non cogi- tavit, quoniam qui vere non esurit, voluntarie esurire potest; qui autein vere esurit, per tot dies non esurire non potest. Fortis ad ea quæ infirma sunt descendere non potest, infirmus autem ad ea quæ fortiora sunt ascendere non potest. Sic ergo magis ex eo, quod per tot dies non esurierat, intelligere debuerat, quia Deus est, quam ex eo quod post tot dies esurit, quia homo est. Nam Deus quæ hominis sunt agere potest : homo autem quæ sunt Dei agere non potest. Sed forsitan tu dicis: Moses et Helias quadraginta dies jejuna- runt, et homines eraut. Sed illi jejunantes esuriebant, et sustinebant: iste autem quadraginta diebus non esuriit. Hoc est enim quod dicit: Et cum jejunassel quadraginta diebus, postea esuriit. Esurire enim et non manducare patientiæ est humana: non esurire autem divinæ naturæ. Qui ergo quadraginta diebus non esi- riit, postea esuriens, demonstravit quia esuritio ejus voluntaria fuit, non necessaria. Quid ergo est? Sicut semper diabolus omnes homines excæcabat, ut non intelligerent quod est bonum: sic modo invisibiliter ip-e a Christo est excæcatus, ut non cognosceret ve- rurin. Cogitavit enim apud se: Si poterit de lapidibus facere panes, vere Filius Dei est : si autem non po- terit, homo est. Sed quæ fuit cogitatio ista? Per hoc enim numquam poterat cognoscere, si Filius Dei erat, an non. Primum si Filius Dei erat, nec esuriebat. Quomodo enim non vincat necessitatem naturæ car- nalis, qui ipsam necessitatem in natura creavit ? Et ut quid faceret de lapidibus panes, qui panem cum onmi- bus aliis ex nihilo, cum voluit, fecit? Deinde etsi esuriebat propter corpus, et volebat facere, faciebat quando ipse volebat, non quando diabolus provoca- bat. Si ergo non faceret, quod et fecit: unde sciebat, utrum ideo non fecit, quia non potuit quasi homo, aut quia noluit quasi Deus, quod et fecit? Nam nec fecit, nec dixit, Possum, et nolo, ut ne se ostenderet Filium Dei. Nec dixit, Non possuin, ut non se osten- deret mendacem, confitens se hominem, cum esset Deus. Sed quid? 4. Non in solo pane vivil homo, sed in omni verbo Dei (Deut. 8. 3). Non dixit, Non in pane solo vivo, sed in omni verbo Dei, ut non videatur de se dixisse: sed medie, Non in solo pane vivit homo. Quid aliud poterat respondere et Filius Dei abscon- dens se, ne ostendatur quod potest, et homo astutus excusans se, ut non ostendatur quod non potest. Sic ergo cum ex hoc responso nihil certum addiscere po- tuisset, utrum Deus esset, an homo, assumpsit cum ad aliam tentationem, dicens apud se: Iste qui in fame non vincitur, etsi non est Filius Dei, tamen san- ctus est. Valent enim homines sancti et spirituales fame non vinci. Sed postquain omnem necessitatem carnis vicerint, per vanam gloriam cadunt. Ideo crepit cum tentare in vanagloria. 5. Et assumpsit Jesum in san- clam civitatem. Quando audis dicentem, Ductus a diabo- lo, nihil cogites de potentia diaboli, quia potuit duccre Christum: sed de patientia Christi mirare, quia sustinuit ut a diabolo duceretur. Ergo in sequente Domino non infirmitas, sed patientia est; in ducente autem dia- bolo non virtus, sed superbia est: quia volentem Christum non intelligens, quasi invitum ducebat. Ille ductus est, ut nos voluntatem diaboli non sequamur. Et statuit eum supra pinnaculum templi. Sed forte cogitamus, quo modo in corpore constitutum, omni- bus videntibus statuit illum super templum? Si poten- tiam Christi consideramus, intelligibilia inveniuntur omnia. Forsitan enim diabolus,quantum ad se, sic eum 3:sumebat, ut ab omnibus videretur: ipse autem nesciente diabolo invisibiliter sic agebat, ut a nemino videretur : sicut scriptum est de eo: Ipse autem trans- iit per medium eorum, et abiit sic (Luc. 4. 50 ). Si enim Habacuc bomo constitutus, a nullo est visus, quando al angelo per comam capitis portabatur de Judara in Babyloniam : quanto magis est credibilius de Christo non fuisse visum, cum volens a diabolo assumeretur? Et statuit eum supra pinnaculum templi. Cogitavit enim apud se : si miserit se per aerem, scio quoniam est Filius Dei: sine dubio cnim mittet se, ut cognoscatur quod est; si autem non potuerit se mittere, scio quoniam homo est. Sicut ergo concupi- scentia vanæ gloriæ ipse ruit de calo: nam cum es- set angelus, volens se ostendere Deum, perdidit et illud quod erat, dum voluit apparere quod non erat: sic putavit et Christum concupiscentia vann gloria ferri. Nam sicut difficile aliquem suspicatur malum, qui ipse est bonus: sic difficile aliquem suspicatur bonum, qui ipse est malus. Et dicit ei : 6. Si Filius Dei es, mille te deorsum. Per hanc propositionem, quomodo poterat cognoscere si Filius Dei est, an non? Primum volare per acrem non est proprium opus Dei, quia nec hoc est utile alicui, vel ad ani - mam, vel ad corpus. Si ergo nulli necessarium est, neque proficit ad salutem: volaverit autem aliquis provocatus, propter ostentationem solam hoc facit: et est hoc ex diabolo magis quam ex Deo. Si ergo bomini dignitoso et sapienti sufficit esse quod est, ct non est necessarium ei apparere quod non est, quia hoc non homini prodest, quod videtur ab aliis, sed quod est apud se: quanto magis Filius Dei osten- dere se necessarium non habet sine causa alicujus utilitatis, cui nihil necessarium est, sed totum pos- sidet in natura, de quo nemo potest tantum cogno- scere, quantum est apud se? Si ergo non volaverit, quomodo poterat per hoc cognoscere, utrum non po- tuit propter infirmitatein quasi homo, aut noluit pro- pler vanitatem quasi Deus? Quia non creditus fuerat, sed tentatus. Si filius Dei es, mitte te deorsum. Vide superbiam inimici, quomodo ipsa invitatio ejus injuriosa est. Numquid non poterat dicere, Descende per aerein ambulans? Sed quid? Mitte te deorsum. Nec timuit cogitans, Ne forte si inventos fuerit Filius Dei, inveniar illi fecisse injuriam. Sed nihil dubitat di- cere, nec facere, qui nihil sibi reliquit quod speret. Et vide, non impulit, non tetigit, non appropinqua- vit sed tantum dixit : Mitte te deorsum, si es Fílius Dei ut sciamus, quia omnis, qui obaudit diabolo, ipse se deponit deorsum. Nam diabolus ad malum hortari potest, cogere autem non potest. Scriptuın est enim : Quoniam angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te ( Psal. 90. 41 ). O diabole, quomodo Filius Dei angelorum manibus portatur legisti, et quia super aspidem et basiliscum calcat non legisti (Ibid. v. 13)? scd exemplum illud quidem profert, quasi superbus : hoc autem tacet, quasi astutus. Nani et vere Filius Dei angelorum manibus non portatur, sed ipse magis angelos portat. Nec enim creatura portat Creatorem, sed Creator creaturam. Si autem creatura bajulat Creatorem: ergo Creator antequam faceret creaturam, a quo portabatur? Nam vere, etsi portatur manibirs angelorum, non ideo portatur ut non offendat ad lapidem pedeni suum quasi infirmus, sed propter honorem potestatis, quasi Dominus. Scri- pum est: Qui sedes super Cherubim, appure (Psal. 79. 2). Et illud quidem, quod diabolus refert, quia in per- sona Christi dicitur, verum est. Sicut enim dicitur : Quoniam tu es, Domine, spes inen, Altissimum posuisti refugium tuum, etc. (Psal. 90. 9). Sed non de Christo dictum est tantum, sed de omni homine justo, quo- rum personam Christus suscepit. 7. Respondit ad eum. Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Non dixit, Non tentabis que Dominum Deum tuum, ne se manifestaret Deum : sed ita, Non tentabis Dominum Deum tuum: quod poterat dicere et omnis homo Dei, tentatus a diabolo : quoniam et qui hominem bei tentat, membrum diabóli est.
- Tria retia diaboli, quibus illaqueat animas. — Sic ergo ex hoc responso incertus transit ad tertiam. Dixit enim apud se: Tria hæc retia habeo extensa super omnem mundum, ut quisquis evaserit de reti- bus gulæ, incurrat in retia vanæ gloriæ: qui evaserit de retibus vanæ glorie, incidat in retia avaritiæ. De his autem tribus retibus nullus hominum ad perfe- ctum evasit : et si evasit, non integer, sed contritus evasit. Hic autem jam retia ventris dirupit, retia vanæ gloriæ transivit. Ponam ei uunc retia avaritiæ, et ostendam illi omnia regna mundi. Si concupierit ea, scio quia homo est. Nam omnes homines propter gu- lam, et propter pecuniarum avaritiam, et propter va- nos honores serviunt mihi : si autem contempserit ea, scio quia Filius Dei est. Nec enim potest deside- rare qua ipse creavit, nec delectatur terrenis, qui fruitur celestibus. Nam etsi aliis mentiebatur diabo- lus, sua esse omnia, apud se tamen sciebat quia non erant ejus, sed Dei. 8. Et sic assumpsit eum super mon- tem excelsum valde, quem ipse diabolus, circumiens omnem terram, excelsiorem cæteris cognoscebat, et ostendit illi omnia regna mundi, et honores eorum. Forte tractas apud te, qualis potuit esse ille mons, de quo omnis terra videbatur: aut si erat super omnem terrain, quoniodo tainen polerat inde, quantum ad carnem, totam terram illi ostendere? Nam etsi, quan tum ad divinitatemn suarn, videbat: tamen, quantain ad diabolum, ostendere illi non poterat, quem homi- nem astimabat. Sed ita intelligendum est, Assumpsit eum super montem excelsum valde : quia quanto ma- gis excelsior fuerit mons, tanto magis aspicienti ex eo spatiosior terra videtur. Ostendit autein ita, non ut ipsa regna, vel civitates eorum, vel populos, vel ar- gentum, vel aurum videret : sed partes terræ, in quibus unumquodque regnum, vel uniuscuju que regni civitas posita erat: ut puta si ascendas super excel- sum locum, digito extenso dicam tibi, Ecce ibi est Roma, aut ibi est Alexandria, non sic ostendo tibi, ut ipsas videas civitates, sed partes terræ in quibus po- sitæ sunt. Si enim nautæ unam stellam aspicientes, non dicam ad unamquamque provinciam, vel insulam, sed ad unamquamque civitatein, et ad singula loca, quæ petunt, sine aliquo errore aut devagatione diri- gunt cursum : quanto magis diabolus, qui princeps aeris constitutus, totam terram non soluin sciebat, sed etiam et videbat, poterat Christo ergo et singula loca certissime digito demonstrare, et uniuscujusque regni honores et statum verbis exponere? Nam non solum ostensum dicitur, quod ostenditur ad viden- dum, sed etiam quod exponitur ad intelligendum, sicut scriptum est: Ascendamus in domum Dei Jacob, et ostendet nobis viam suam,.et ambulabimus in ea (Isai. 2. 3). 9. Hæc omnia tibi dabo, si procidens adaraveris me. Considera quomodo omnis promissio ejus irrationabilis est, et mendax. Certe uni dare non poterat omnia, nisi ab omnibus omnia tolleret; si autem ab omnibus omnia tolleret, a nemine adorare- tur, cum diabolus neque ex amore, neque ex timore adoretur ab aliquo, sed quia promittit divitias, aut dat. Quomodo autem expediebat diabolo ab omnibus omnia tollere, et uni dare, ut ab omnibus contenina- tur, et ab uno colatur? Sed neque illud dicere possu mus, ut unusquisque quidem sua teneret, iste autem super omnia esset. Unus enim super omnem mundum neque est, neque fuit aliquando, neque fieri potest, ut non sit illi aliquis non subditus. Primum, propter Deum, quia non concedit diabolo et hoc facere posse. Secundo, propter ipsum diabolum. Gaudium enim, et gloria, et potestas diaboli, in quo est, nisi in super- bia, et in invidia, in ira, in vaña gloria, et his simili- bus? Ubi hæc exercentur, unum regnum stare non potest, sed necesse est, ut dividatur in plura. Ubi autem hæc non exercentur, diabolus non colitur, ne- que regnat. Quomodo ergo regnum sibi tolleret, et illi daret? Deinde, quid si sancti erant in mundo ali- quod regnum tenentes? Nam si peccatori dare et tol- lere potest divitias, sanctis neque dare, neque tollere potest. Putasne, semper voluit tollere divitias Job? Sed non potuit, nisi quando permissus est. Numquid non voluit, si potuisset tollere regnum de mang David? Nam vere non est mundus diaboli, neque regna illius. Scriptum est enim: Per me reges regnant, et per me tyranni scribunt justitiam (Prov. 8 15). Sed ea, que per iniquitatem aguntur in mundo, ut puta per furtum, aut per vim acquisisti divitias, aut aliqua perditione animæ tue suscepisti honores: illas tibi divitias diabolus dedit, sed non ipse divitiæ: diaboli sunt, sed provisio earum ‘. Res autem ipsæ illius sunt, qui creavit eas ad probationes sanctorum et [eccatorum. Et inter duas conditiones posuit illas in medio, ut et diabolus possit illas dare, et Deus. Nam dans potestatem diabolo, non a se dimisit, ut si qui- dem cum peccato acquirantur, per diabolum dentur : sin autem sine peccato, per Deum. Ecre enim oculos nostros, et aures, et os, et cætera membra, inter duas conditiones sic creavit in medio, ut et diabolus aperiat oculos hominis, et Deus. Si enim ad turpein rem aperuit homo oculos, diabolus aperuit oculos ejus : si autem ad justitiam, Deus. Numquid ex hoc, quia membra nostra interdum a diabolo aguntur, vo- lentibus nobis, jam membra nostra diaboli sunt? Sie et divitiæ quamvis interdum a diabolo dentur, tamen diaboli non sunt. Si enim vere consideres, magis divi- tiae ipsæ in potestate sunt hominis, quam in potestate diaboli. Nam diabolus non quibus ipse vu!t, divitias dare potest, sed qui volunt ab illo accipere. Ilomo autem in potestate habet, a quo vult eas accipere, sire a diabolo, sive a Deo. 10. Tunc dicit ei Jesus: Vade retro, salana; scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. 6. 13). Finem ten- tandi diabolo imponit dicens, Vade retro, satana, ut De progrediatur ulterius tentans. Diabolus autem, sicut rationis est intelligere,id est, sicut rationabiliter intelligi potest, non quasi obaudiens ad præceptum, recessit: sed aut ipsius Christi divinitas, aut Spiritus sanctus, qui erat in eo excussit inde diabolum: quod ad mostram consolationem ¡roficit maxinie, quia non tamdiu homines Dei diabolus tentat, quemdiu vult, sed quamdiu Christus eum permittit, vel Spiritus san- ctus, qui est in eis. Diabolus enim, quantum ad se, numquam cessarel tentans: nec enim habet alium actum. Non manducat, non bibit, non dormit, non opus aliquod aliud operatur, nisi ut tentet, ut fallat, ut sub- vertat. Hic est cibus illius, hic honor, hoc et gaudium. Propterea infatigabilis est in malo; sed potentia Dei repellit eum, etsi permittit eum paulisper ten- tare, propter fidem probandam, tamen repellit eum propter infirmam naturam. Adhuc vide, cum Chri- stus in prima tentatione passus fuisset tentationis in- juriam, dicente sibi diabolo : Si Filius Dei es, dic la- pidi huic ut fiat panis : non est exasperatus, nec in in- crepationem vel abjectionem ejus est excitaurs : sed sustinuit, et mitis permansit; tainen contra verba ten- tationis congrua dedit exempla. Similiter et in secunda, quamvis esset injuriatus, dicente sibi diabolo: Si lius Dei es, mitte le deorsum: turbatus non est, nec in- crepans ei dixit : Vade retro, satana. Nunc autem quando diabolus Dei sibi præsumpsit honorem, dicens: Hæc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, et hoc quæ sivit fieri sibi a Christo, quod soli Deo fieri debebat exasperatus est, et iratus est, et increparit eum, et repulit dicens : Vade retro, salana; scriptum est, Dominum Deum tuum adorubis, et illi soli servies : ut nos illius discamus exemplo, nostras quidem inju- rias illatas ab impiis, sive in dicto, sive in facto, ma- gnanimiter sustinere, Dei autem injurias et contemn- plum nec usque ad auditum sufferre : quoniam in propriis injuriis esse quempiam patientemi, laudabitu est: injurias autem Dei dissimulare, nimis est impium. llactenus simpliciter diximus de tentationibus, qui- ' 1 Editi in marg. et V. D. sed oromissio carum. Forts melius. • lidem, sed misericordia Dci.
IN MATTILEUM. HOMIL. V. bus tentatus est Dominus : ntine breviter ' pers'rin- gamus quid ad nostram ædificationem significent Christi tentationes. - Aliud corporis, aliud animæ jejunium. Frequen- ter diximus, corporis quidem jejunium esse, abstinere a cibis, animæ autem jejunium, abstinere ab omni re mala : quia sicut caro delectatur cibo, sic spiritus abstinere a carnis peccato. Secundum hoc jejunium Christi in nobis intelligimus esse abstinentiam pec- catorum. Si enim manducatio Adæ de ligno scientiæ boni et mali, prudenter ab omnibus est recepta, ap- petitio est peccati prohibiti: consequenteret jejunium Christi intelligendum est in nobis abstinentia a pec- cato. Quod si jejunium est abstinentia rei make, sine dubio et desiderium ejus esuritio est ipsius, et usus rei ipsius intelligitur panis. Proponens ergo jejunium sibi Christus, et non superatus desiderio panis a dia- bolo sibi propositi, hoc nos docet, ut si aliquis, utpote filius Dei, opus eligens magnum, exierit in desertum, sicut diximus supra, et proposuerit se abs- tinere ab aliquo usu corporali et delectabili. quod est jejunare, propter vivificatorium Dei mandatum, ne interrumpat. Si autem loquente in cogitationibus suis diabolo, et ad usum rei illius provocante interri- perit, utens peccavit potius quam usus est, et pec- catum sibi convertit in usumi, hoc est, lapidem in panem. Et quamvis ab illa re se abstinere decreverit, qua uti potuit sine peccato, si non decrevisset, tamen quia decrevit abstinere ab illa, usum rei illius judica - yit esse peccatum, id est, lapidem. Propterea si usus fuerit en, peccatum sibi sumpsit in usuin, id est, la- pidem sibi inutavit in panemi, dirumpentem magis quam nutrientem. Sicut et Apostolus de mulieribus viduitatem promittentibus dicti : Quæ cum deluserint Christum, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritum fecerunt (1. Tim. 5. 11. 42 ). Sed deprimens desiderium suuin quasi esuritionem, respondeat in cogitationibus suis diabolo sibi persua- denti, quia non in usu rei illius solo vivit homo per- fecte et si vivit, secundum corpus vivit, et non se- cuudum animam. Plenissime autein vivit in obser- vantia mandatorum Dei ; et ideo forte non simpliciter dicit, Die lapidi ut fiat panis, ne de qualicumque la- pide dixisse intelligatur: sed ita, Dic huic lapidi, id est, quem ego tibi ostendo. Item ascensio super tem- plum moraliter intelligitur exaltatio cordis sanctorum ad sanctitatem. Statio autem super pinnam templi, exaltationis ipsius mora. Quando enini quis, inflatus mente carnis suæ, exaltatus fuerit quasi sanctus, et gloriatus fuerit quasi consuminatus, ductus est a dia- Lolo quasi super templum: et quando existimaverit se consistere in sanctimoniae summitate, et in ipsa æstimatione jactantiæ fuerit demoratus, positus est super pinnam templi, et stat ibi. Convenienter ergo çi ordinate exposuerunt evangelist:e. Postquam eniin exposuerunt, Christum in tentatione jejunii superasse diabolum, in sequenti loco exposuerunt ductuin esse a diabolo super templum: quoniam victoria tentatio- uis, et expletio alicujus operis magni, gloriationem operatur, et fit causa jactantiæ. Sed vide quoniam Christus jejunium quidem ultro suscepit, super tem- plum autem diabolus eum duxit: ut et tu, qui filius Dei es, ad jejunium quidem morale, id est, ad absti- antiam laudabilem rei cujusdam sponte procedas, et alacriter : extolli autem ad fastigium sanctitatis non aºquiescas, quia nemo extollit se ad sanctitatis altitu- diem, nisi ducente diabolo. Nec enim ideo acquievit Christus duci et constitui super templum, ut tu mora- Lter imitator ejus exsistens, ascendas per jactantiam cordis tui ad akitudinem sanctitatis. Nec enim volens ascendit, quantum ad corpus, sed ideo acquievit duci et constitui super pinnam templi, et audire præcipi- tii verba : Si Filius Dei es, mille te deorsum : ut tibi ostendat exaltations exitum metuenduin id est, ut demonstret tibi ruinæ periculum, quod omnes glu- • Udem, sadem aliter. : riantes subsequi solet, sient testatur Sapientia, dicens : Ante ruinam exaltatur cor hominis, et ante gloriam hu- miliatur (Prov. 18. 12 ). Consequenter et Dominus dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se hu- miliat exaltabitur (Luc. 14. 11). Si ergo times ruinam de fastigio sanctitatis, fuge exaltationem cordis ad sanctitatem, et non patieris ruinam de fastigio san - etitatis. Cur autem omnem jactantiam subsequatur ruina, causa est manifesta, Quoniam omnis qui con- fidens est in operibus suis, et gloriatur, securus est; qui autem securus est, non timet: et qui non timet, nec cavet; qui autem non cavet, quando non sperat, supplantatur a diabolo, et dejicitur. Qui autem nihil se existimat esse, in inferiori parte templi consistens, quantum ad se, causa humilitatis, sollicitus est de se; qui autem sollicitus est, et timet; qui autem timet, circumspicit semetipsum, et non sinit duci se a diabolo super templum. Talis fuit et ille qui dicit : Non quod jam perfectus sim, aut jam justificatussim, etc. (Philip. 3. 12; 1. Cor. 4. 4). Si ergo Paulus ti- muit se dicere esse perfectum, quis audeat se existi- mare perfectum? Si ergo perf·ctus filius Dei es, ct aliquain laudabilem abstinentiam suscepisti, quasi exiens in desertum, his duabus tentationibus Domi- nus tentatus est propter te, ut non interrumpas opus tuum, sed ad perfectum deducas: cum autem per- duxeris ad perfectum, non glorieris. Si autem medio- cris es filius, et nullum ausus es affectare pro virtute certainen, tentatione tertia tentatus es: propter te ductus est super montein excelsum, et audivit verba perniciosa, Hæc omnia tibi dabo, si procidens adorave- ris me: ut tu non desideres magnus et altus fieri in hoc mundo. Ascensio enim montis illius est processio ad magnitudinem vel altitudinem divitiarum et gloriæ hujus mundi: quoniam ipsa processio eorum de superbia cordis descendit. Et vide quomodo per or- dinem dicit, prius ductus est super montem; deinde gloriosa mundi ei ostensa sunt; in tertio loco posita est ei conditio, ut si adorasset diabolum, omnia fierent ejus. Sic et tibi contigit, qui altus et magnus fieri fe- stinas in mundo, et ascendis in montem, quem diabo- lus sibi elegit ad seducendum. Cum enim volueris fieri altus et magnus, quod est ascendere in montem, diabolo te ducente, incipis die ac nocte cogitare de divitiis acquirendis, de suscipiendis honoribus, et ante oculos mentis tuæ semper illa universa propo- nere: scito quia princeps mundi gloriosa regni sui tibi ostendit. Cum autem senserit te diutinis hujus - modi cogitationibus in concupiscentias eorumdem bonorum accensum, in tertio loco tales tibi providet causas, ut necesse sit tibi, si volueris illa consequi, diabolum adores, relinquens fidem Dei, et servias ei, negligens justitiam Dei : si autem elegeris adorare Deum in fide ejus, et servire ei secundum mandatum ipsius, illa omnia non consequaris. Ideo docet Pau- lus apostolus: Obsecro autem vos, fratres, studium habere quietis, et negotii proprii, et operandi mani- bus vestris, et nullius desiderium sit vobis ad ea quæ foris sunt › (1. Thess. 4. 11). Et iterum : « Ilabenies alimenta, et quibus tegamur, his contenti sinius. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem el laqueum diaboli, et desideria inulta inutilia et nociva, qua mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas divitia- rum quam quidam appetentes, circa fidem naufra- gaverunt › ( 1. Tim. 6. 8–10 ). Ergo omnia Christo promissa sunt, et omnia Christus contempsit, ut ne gloriam Dei diabolo daret : ut et tibi etiam si totus mundus fuerit datus, tantum ut dimittas Deuni, non facias amplius divitias, quam gloriam Dei ; nec enim justum est, propter creaturam contemnere Creatoren), sed propter Creatorem creaturam : quoniam divitias tibi Deus dare potest, divitiæ autem tibi Deum dare * Editi sic habent: et servire ei secundum mandatum ipsius observare: at illud, observare, quasi expungendun uotatur in margine Editorum, et a Codice v. D. abesl
: OPUS IMPERFECTUM sed non possunt. Non enim propter se tentatus est, propter nos, et non sibi vindicat, sed nobis. 11. Tunc reliquit eum diabolus, et accedentes angeli Dei ministrabant ei. Non dixit: Et descendentes angeli Dei ministrabant ei, ut ostendat, quia semper ad mi- nisterium ejus angeli erant in terris: sed tunc, præ- cipiente Domino, recesserunt ab eo, ut locus diabolo adversus Christumi daretur, ne forte angelos videns circa eum, non appropinquaret ad eum. Sic enim in- visibiliter fit omni homini Christiano. Duo enim sunt angeli permanentes com hominibus, scilicet bonus et malus. Quamdiu circa nos est angelus bonus, num- quam nos in tentationein potest impellere angelus malus. Secundum dispensationem autem Dei recedit aliquantulum angelus bonus; magis autem non rece- dit, sed abscondit se, invisibileni se reddens ante dia- bolum quoniam nisi voluerit angelus bonus, a dia- bolo non videtur. Subtrahit ergo se, ut det diabolo licentiam tentandi, et stans exspectat tentationis eventum. Quando ergo aliqua concupiscentia malæ rei ascenderit super cor tuum, et pulsat aliquod genus peccati, non est circa te angelus bonus, sed diabolus loquens in corde tuo tentat te pariter et compellit. Si tu ergo permanseris confringens cor tuum, magis au- tem diabolum in corde tuo confringens, cum non te potuerit superare, discedet a te. Quando recedente concupiscentia incipit cor tuum exsultare, quia evasi- sti impetum illum malum, et quasi quidam spiritus in te tacente lætatur, et gratias agit Deo: cognosce quia recessit a te diabolus, et post tentationis victoriam accedens angelus ministrat tibi, et ille loquitur in te, et gaudium operatur. Quoniam autem ministrabant ei angeli, scimus : in quibus autem rebus illi ministra - bant, scire non possumus. Utrum ad sanitates infirmi- tatum, quemadmodum et per angelum Raphaelem sanavit Tobiam (Tob. 5): an ad correctionem ani- marum, an ad effugationem demonum, quoniam quidem multa opera sua per angelos facit, verum est. Angelis autem facientibus, ipse facere videtur, qui dat illis faciendi prarceptum et potestatem. Ta- men manifestissimum est, quia etsi ad opus ipsius ninistrant ei, non propter necessitatem impotentie ejus ministrant ei, sed propter honorem potestatis ¡psius. Nain ministrant ei et non adjuvant eum. lomilia sexta ex cap. quarto (“). 12. Cum autem audisset Jesus, quod Joannes tradi- lus essel, secessit in Galilæam.-A quo? Sine dubio a Deo quia in virum sanctum nemo potest aliquid, nisi tradiderit eum Deus. Nain peccator in peccato- rem aliquid forsitan potest, quia nec est valde sub Cura Dei peccator: in hominein autem Dei sine dubio nihil potest, quia Protector est Deus omnium speran- tium in eum (Psal. 17. 31). Sic enim dicit et alibi : Nünne duo passeres veneunt dupondio ', el unus ex eis non cadit super terram sine præcepto Patris vestri? Quan- to magis vos modica fidei? Vestri autem capilli capitis numerati sunt omnes (Matth. 10. 29. 30). Omnis homo, quantumvis fuerit malus, priusquam aliquam facial iniquitatem, quasi tardior est ad opus iniquitatis : quod si semel cœperit facere iniquitatem, jam para- tior fit ad omne opus iniquum. Sicut enim bestia, quamvis sit naturaliter sæva, tamen si excitata non fuerit, non se facile super hominem jactat: si autem homine occiso, vel aliqua bestia, sanguinis acceperit gustum, jam si viderit hominem, sine aliqua mora irruit super eum : sic et lerodes, etsi proposito erat iniquus, tamen postquam propter correptionem adul- terii sui est exasperatus, opus pessimumi ausus est fa- cere, et Joannem recludere in carcerem, seipso ini- quior et audacior quidem fuerat sibimetipsi factus cum omnibus consentientibus sibi Judais in mortem ↑ In Evangelio legitur, nome duo passeres assc veneunt. (a) Est homilia septima in Codice V. D. Joannis. Quod sciens Dominus, secessit inde, aon ipse timens mortem, sed propter duas causas. Pri- mum, ut passionem suam opportuno tempore reser- varet: deinde, ut nobis fugiendi periculum tentationis daret exemplum: non quia ille timebat periculum tentationis, sed quia nos aliter non onmem tolerare- mus tentationem. Si enim ideo per omnem vianı justitia præcessit quasi magister, ut nos cum sequa- mur quasi discipuli, manifestum est quia non consi- deravit quid ipse posset, sed quid nos poteramus implere. Si autem ca fecisset Christus quæ ipse po- terat facere, et non nos : discipuli ejus esse non pote- ramus, sequi eum non prævalentes. 13. Et relicta ci- ritate Nazareth, veniens habitavit in Capernaum in finibus Zabulon et Nepthalim, 14. ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam Terra Zabulon et terra Nepthalim, via maris trans Jordanem, Galilære gentium (Isai. 9. 1). Sicut docet historia, hæ tribus ante omnes transmigratæ sunt in Babyloniam. Con- venienter ergo quos ante omnes ira Dei percussit, ipsos primum Dei misericordia visitavit : et qui primi ducti sunt in captivitatem corporalem, ipsi prius de spirituali captivitate reducti sunt. 16. Populus qui se- debut in tenebris, vidit lucem magnam : el qui sedebant in regione et umbra mortis, lux orta est eis (Ibidem, v. 2). Sedebant in tenebris Jud:ri, qui fuerunt sub lege, in qua Dei justitia non fuerat manifesta: etsi eral ibi justitia, tamen in figuris quibusdam et mysteriis rerum carnalium fuerat cooperta. Quale enim est lu- men justitiæ in circumcisione præputii? Tenebre ènim erant maxime secunduin legem, quæ non ad manifestɔndam Dei justitiam data fuerat, sed ad pu- niendam duritiam cordis eorum : sicut ait Donjinus, Propter duritiam cordis vestri Moses ista mandaris (Marc. 10. 5): et non ad salvandos eos, sed ad ex- cacandos, ut inebriati per legem non cognoscerent lumen, quod non mercbantur videre in tenebris, id est, in peccatis. Lumen magnum, id est, Christum. Nam multa lumina fuerant inter Judicos. Lumen fuc- runt Moses, et Aaron, et Josue, et cæteri judices et prophet. Omnis doctor lumen illorum est, quos illu- minat docens: sicut scriptum est, Vos estis lux mundi (Matth. 5. 14). Magnum autem lumen est Christis. In regione autem et unibra mortis sedebant gentiles, aut quia iniquitates mortiferas faciebant, aut quia co- lebant idola et dæmones, quorum cultura ducebat cos ad mortem aternam. Judæi autem, qui secundum legem opera faciebant, ideo in tenebris erant, et non in regione et umbra mortis, quia etsi non erat quidem justitia quam facicbant, tainen facientibus eam etsi gloria non dabatur, tamen mors æterna non contin- gebat, quia Dei tenebant mandata. Umbram autem mortis æstimo esse peccatum idololatriae. Sicut enim qui vivunt in agnitione Dei et Christi, quamvis agnitio ipsa sit vita, tamen donec sunt in sæculo isto, nou sunt in vera vita, sed in umbra vitæ, quoniam per li- dem ambulant, et non per speciem, et per speculum in ænigmate vident, non facie ad facieiu (2. Cor. ¿. 7): sic qui in erroribus idolorum vivunt, licet ipse error sit mors, tamen nondum sunt in vera morte, sed in umbra mortis donec in isto su:culo sunt (1. Cor. 13. 12). Quoniam autem ignorantia Dei umbra est mortis, testatur propheta dicens: Et declinasti se- mitas nostras a via tua, et cooperuit nos umbra mortis (Psal. 43. 19. 20). Sine dubio enim operiet eum igno- rantia Dei, cujus vita de via Dei fuerit declinata. Îe- gio autem inortis mundus est iste. Sicut enim illa terra vivorum est, de qua dicitur: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. 26. 13): sic terra hæc regio mortis est. Propterea ad plenum Deo placere non possumus, degentes i ca, quia ipsi etsi vivi sumus propter opera viva et fidem Christi, tamen quia in mundo vivimus, cui diabolus principatur, coinquinati sumus. Ideo et Paulus dicebat: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. 7. 24)? Corpus enim hoc, corpus est mortis, quia non vitalibus. sed mortiferis voluptatibus est subjectum. Et vide quam proprie qui-
IN MATTHÆUM. HOMIL. VII. dem disit propheta, Judæos quidem vidisse lumen magnum, gentibus autem ortum esse : quoniam apud Judæos erat agnitio Filii Dei, non autem videbant eum, quia sedebant in tenebris legis, aut peccatorum: apud gentes autem numquam fuit agnitio Filii Dei. Ideo a Judæis quidem dicitur visus, gentibus autem ortus. Dicitur autem Capernauin inter fines Judæo- rum et gentium posita esse. 17. Ex tunc cœpit Jesus prædicare et dicere: Pœnitentiam agite, appropinqua- bil enim regnum cœlorum. Ex tunc, id est, ex quo te- stificatus est a Joanne. Nec enim prædicare credibili- ter poterat, nec testis Patris exsistere, nisi testificatus fuisset ab eo quia nemo potest alterius esse testis idoneus, nisi qui ipse fuerit testificatus ab altero. Te- stificatus autem est ab eo sic: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 4. 29). Ut omnis qui ordinatur ad prædicandum, bonum testimonium ba- beat a populo, et ab his qui sunt foris, sicut ait Apo- stolus. Qui enim bene vivit, se solum salvat: qui au- tem bonain habet opinionem, niultos ædificat (1. Tim. 5. 7). Quid autem prodest, si bonam vitam agendo le unum salves, et malam famam habendo plurimos scandalizes? Ex tunc cœpit Jesus prædicare, ex quo in aqua quidem baptizatus est a Joanne : in spiritu autein a Patre, ut possit de seipso alios baptizare, se- cundum hominem dico: 1 [ quia si non fuisset bapti- zatus, alios baptizare non poterat J. Quomodo autem nudus vestiat nudum, ant quomodo mendicus faciat alterum divitem? Sic et ipse, qui baptizatus non est, quomodo alteri potest baptismum dare? Secundum hoc et de hæreticis dicimus : quia ubi est fides, illic est Ecclesia : ubi Ecclesia, ibi sacerdos : ubi sacerdos, ibi baptismum : ubi baptismum, ibi Christianus. Ubi autem fides non est, ibi nec Ecclesia est : ubi Eccle- sia non est, nec sacerdos est: ubi sacerdos non est, nec baptismum: ubi baptismum non est, nec Chri- stianus fit aliquis. Quid ergo reprehendit quasi secun- dum baptismum, qui non intelligit quod est primum ? Ex tunc cœpit Jesus prædicure, ex quo tentatus est. Famem autem vicit in deserto, avaritiam sprevit in monte, vanam gloriam repercussit super templum : ut nobis ostendat, quia qui ventri suo contradicere potest, qui sæculi hujus bona contemnit, qui vanam gloriam non desiderat, ille debet, Christi vicarius fa- clus, justitiam Christi prædicare: quoniam ex istis tribus caminis omnis diabolicæ fraudis flainnia snc- cenditur. Item ex quo traditus est Joannes, ex tunc pradicare coepit. Nam si vivo Joanne prædicare cœ- pisset, sine dubio vilem fecisset Joannem, et inventa fuisset prædicatio ejus superflua quantum ad istins doctrinam quemadmodum si in uno tempore lux cmm lucifero oriatur, gratiam luciferi celat. Quam sa - pienter inde prædicationis suae sumpsit initium, quod predicare consuetus erat Joannes: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum (Matth. 3. 2) : non ut conculcet Joannis doctrinam, sed ut magis con- Brmet. Nam si illo adhuc docente have eadem prardi- casset, forsitan conculcare videretur: nunc autem quia co incluso repetit, non conculcatio, sed conlir- mnatio invenitur. Confirmavit autem Joannis doctri mam, ut testem eum verum fuisse demonstret. Quo- niam si Joannes verus est testis, et testimonium ejus verum est, quod dixit de Christo : si autem falsus est testis, et omnia illa gloriosa falsa fuerunt, quæ dixit de Christo. Ergo dum Joannis doctrinam confirmat Do- minus, seipsum commendat, Pœnitentiam agite. Crea- tor humanæ naturæ scit quid necessarium habet hu- mana natura. Sciens etenim Dominus, quia nullus ho · minum per ignorantiam justitia peccat, sed dum sequitur delectationem carnalem, contemnit gloriam spiritualem, ideo statim non justitiam prædicavit, quam omnes cognoscebant, sed pœnitentiam, qua omnes indigebant. Quis ergo veniens contra judicium Dei ausus est dicere, quia ego volo bonus esse, cl one uncinis clauduntur, in quoddam exemplari desunt. * §. 1. et Editi ju mwy., diabolicæ conflationis. non possum? Dominus enim, qui in primis non justi - tiam, sed pœnitentiam prædicavit, non naturæ igno- rantis, sed voluntatis culpant in peccatoribus esse demonstrat. Pœnitentia enim correctio est voluntatis, non emendatio malæ naturæ. Nam si cinendatio na- turæ esset pœnitentia, Creator Dominus noster ve- nisset in mundum, ut sui operis culpam emendaret, non nostros errores. Appropinquabit cnim regnum cœ- lorum, id est, beatitudo regni cælestis : quam præpa- ravit fidelibus Deus, ac si dicat, Parate vos per pœni- tentiam et per patientiam ad percipiendain beatitudi- nem regni celestis: qui appropinquabit tempus nier- cedis reddende. Qui mala timetis, aut concupiscitis bona, attendite, quia appropinquabit regnum cælorum. Si vos mala non terrent, vel bona defectent : aut si regna non concupiscitis, vel tormenta tinete. Gau- deant justi, quia jam finiuntur mala eoruin, et inci- piunt bona. Lugeant peccatores, quia jam transeunt bona corum, et incipiunt mala. Quid uocuit hominibus justis, quia mala passi sunt, cum cœperint esse in bonis? Nam et recordatio transactorum malorum non solum non nocet, sed adhuc magis delectat. Nam inala quamdiu præsentia sunt, gravia videntur : cum vero transacta fuerint, recordatio eorum gloriatio est. Aut quid pro- dest peccatoribus, quia bona sunt consequuti, cum cœperint esse in malis? Namn recordatio transactorum bonorum non solum non adjuvat, sed adhuc amplius gravat. Nam quamdiu præsentia sunt, delectabilia videntur cum vero transacta fuerint, recordatio eo- rum magis affligit. Et ista prædicatio pœnitentiæ qua- lem fructum contulit Christo? Seminavit verbum pœnitentiæ, et immaculatos prædicatores justitia messuit. Homilia septima ex capite quarto (a). 18. Ambulans autem Jesus secus mare, vidit duos fratres, Simonem et Andream. - Priusquam aliquid dicat aut faciat, vocat apostolos, ut nihil eos lateat nec verborum Christi nec operum, ut postmodum fiducialj- ter dicere possint: Non possumus enim nos quæ vidimus et audivimus non loqui (Act. 4. 20). Vidit eos, non corpo- raliter, sed spiritualiter : non ad facies eorum, sed ad corda respiciens. Et elegit eos, non quasi apostolos, sed quia apostoli poterant fieri. Sicut artifex si vide- rit gemmas pretiosas, et non dolatas, elegit illas, non quod sint, sed quod fieri possunt; habens enim scientiam artis, bonum incompositum non contem- mit : sic et Dominus videns illos, non opera eorum ele · git, sed corda. Mittentes retia, et futura: dignitatis gratiam artificii sui opere prophetantes. Ut intelliga - mus, quia non solum ista secunda piscatio spiritualis a Deo eis erat donata, sed etiam prima illa corpora- lis Dei providentia in eis fuerat ordinata. Nam sicut qui retia jactat in aquam, nescit quos pisces com- prehensurus est, sed quos Deus ei transmiserit, illi intrant in retia : sic et doctor quando divini sermonis retia super populum jactat, nescit qui sunt accessuri ad Deum, sed quoscumque Deus excitaverit, illi adhæ- rent doctrinæ. Ergo sient in piscatore labor solus requiritur piscandi, Deus autem transmittit capin- ram : sic et in doctore nihil requiritur nisi instantia doctrinæ : populum autem non corrigit homo, sed Deus. Sic enim dicit Dominus per propbetam: Dic hæc ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum : Si bene custodieris aulam meum, dubo tibi qui habitent in ea (Zuch. 3.7). 19. Et uit illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Id est, Faciam vos doctores, ut cum reti verbi Dei comprehendatis homines de mundo hoc falso, et fluctu:bundo, et tempestuoso, et insta- bili, et perfido, et semper periculoso, et nemini ums quam tuto, ubi homines non ambulant, sed feruntur inviti, quasi nolentes. Violentia enim diaboli coucCIA - piscentias multas inoperans eis mentitur se facturuin corum voluntatem : quia cum delectatione compel (4) Est Homil, octava in Ced, V. D.
lit in mala opera, ut homines alterutrum se comedant, sicut pisces fortiores semper devorantes infirmiores : ne translati vivant in terra fructifera corporis Christi, facti membra corporis ejus, in terra fructifera, in terra dulci et semper tranquilla: ubi non est tempe- stas ad eversionem, nisi forte ad tentationem fidei, et patientiæ fructificationem. Ut homines ambulent, non ferantur : ut se alterutrum non comedant habitantes, sed foveant. Ecce do vobis Evangelium in manibus novum, et alterum rete diversarum sententiarum, et obligatarum parabolarum, virtutum admirandaruin, et multiformium doctrinarum narrationibus crebris quasi fluctibus huc et illue discurrentibus textum, mi- nis judiciorum, et promissionibus beatitudinum, quasi quibusdam nodis indissolubilibus colligatum, præscientiis et occultarum cogitationum cognitionibus, dæmonum confessionibus, et resurrectionibus mor- tuorum nimis confirmatum : ita ut in sinu suo tutis- sumo diligenter possit rationabilium hominum conti- nere capturam, ut non det eis ex aliqua potestate exeundi occasionem, quasi per aperturam aliquam neglectam a Spiritu sancto, qui texuit eam. Et hoc dicit aliquis intra se: Non sine causa sequuti sunt Jesum talia promittentem. Quid enim? Tibi minora repromittit? Num non si bene conversatus fueris, regnum cæleste tibi promittit ? num non vitam æter- nam? num non angelicam naturam? num non hæredi- tatem secum? Et quare non sequeris eum? Sed illi sequuti sunt eum, quia cælestiuni bonorum amatores erant, non terrenorum. Tu autem eum non sequeris, quia non cælestium, sed terrenorum amator es. lo- mo enim carnalis nullum bonum credit esse bonum, nisi carnale: et nusquam credit esse jucunditatero, nisi que est super terram. Non ergo illi doctorium cu- pieruut honorem, sed doctorii operis lucrum, sicut exitus contestatus est. Si enim apostoli facti, hono- ribus apostolatus sui fruiti sunt, sine dubio apostoli - cum cupierunt honorem. Si autem non solum aposto- latus sui honoribus fruiti non sunt humilitatis causa, sed etiam propter hominum salutem et gloriam Christi passi sunt diversa supplicia, manifestum est quod tunc non apostolicum cupierunt honorem, sed quææstum apostolici operis et laboris. Sciebant enim quam pretiosa est auinua hominis, quam grata est apud Deum salus ipsius, quanta merces est hominem adificare secundum Demi. Concupierunt et sequuti sunt : tu autein non concupiscis talia hæc. Quomodo enim desideres alium posse salvari, qui teipsum sal- vare non curas? 20. Et relictis retibus sequuti sunt eunt. Ne aliquis Christianus dicat, Numquid non po:- sum divitias diligere, et Christo placere? ideo relin- quentes retia sua apostoli nos docuerunt, quia nemso guia potest terrena possidere, et perfecte ad cælestia per- venire. Considera quomodo inter cælum et terram aer medius constitutus separat creaturam utramque, ut ostendat quia inter cælestia et terrena nulla po- test esse commixtio. Cælestia enim spiritualia sunt et levia, et naturaliter semper sursum petentia. Ter- rena autem ponderosa sunt, et semper deorsum de- ponentia. Si igitur spiritualia tenueris, sursum te du- cunt : si terrena, deorsum te deponunt. Igitur reli- querunt retia, ne magis facerent cis impedimentum laboris, quam additamentum utilitatis. 21. Et proce- dens indė, vidit ulios duos fratres, Jacobum Zebed.ci et Joannem fratrem ejus, componentes retia, et simili- ler vocavit eos. Erant enim habitatione cives, dile- ctione concordes, arte officii pares, fraternitatis pietate conjuncti: ideo sic vocavit et istos, ne tot bonis rebus conjunctos dissimilis vocatio separaret. Gratiose aliquis de hac duplici fratrum utilitate lo- quutus est, quoniam omnis Ecclesia præcipue in ca- ritate fuerat construenda, sicut ipse dicit: Hoc est autem mandatum, ut diliyatis invicem, sicut ego dilexi vos (Joan. 15. 12. et 15. 35). Et iterum: In hoc co- gnoscent homines, quod mei estis discipuli, si caritatem habueritis inter vos. Sicut enim in corporali ædificio lapis ad lapidem cæmento mediante constringitur, sic in ædificio Ecclesia Christianus ad Christianum caritate mediante connectitur. Ideo super fraternila- tem caritatis Ecclesiæ composuit fundamenta, ut ra- dicibus caritatis exuberans quasi humor ascendat in rainos. Et hoc super naturalem caritatem, ut nɑn solum per gratiam, sed etiam per naturam ipsa ca- ritas firmior habeatur. Sic enim fecit Deus in Veteri Testamento: adificaturus enim populum illam per legem, supra Mosem et Aaron fratres posuit ædifi- cationis initium. Quoniam autem abundantior gratia futura erat Novi Testamenti quam Veteris, ideo po- pulum illum quidem ædificavit secundum unam fra- ternitateni, hunc autein secundum duas. Componeulei retia. Quod est maximæ paupertatis indicium. Vete- ra componebant, quia nova unde emerent nou habe- bant. Et quod ad majorem pietatem eorum pertinet, in tanta paupertate sic patri suo occurrebant, ut se- cum cum bajularent in navi, non ut ille istos adju- varet in opere, sed ut isti illum consolarentur sua præsentia. Quoniam autem illi quidem referuntur mittentes retia sua, per omnes evangelistas, isti au- tem componentes : sine ratione esse non credo, maxime cum poterant dicere sine damno aliquo in- tellectus : Et ibi vidit illum et illuın, et non dicere, Componentes retia sua. Item astimare illos quidem quasi velociores ad prædicandum, quia jam mitten- les crant retia sua, istos autem quasi pigriores, quia adhuc componentes erant retia, non sumus ausi : quia differentiam illorum talium cognoscere est solius Dei. Ne forte ergo propter Petrum illi dicti sumi mittentes retia sua, isti autem propter Joannem componentes : quia Petrus prædicavit tantum Evan- gelium, et non composuit, sed Marcus ab eo prædi- cata composuit; Joannes autem et prædicavit Evan- gelium, et ipse composuit. Et non solum composuit, sed etiam omnium evangelistarum retia ipse compo- suit. Nam cum omnes humana Christi pené sola coin- posuissent, iste commiscuit eis etiam divina ipsius, ut nullam relinqueret Spiritus sanctus scandali aper- turam in eis, unde pisces egrederentur. Et ut nunc dicamus, quod supra in textura retis omisimus: quia circumposuit ei quasi plumbea gravia, id est, inex- stinguibilium flanimarum et immortalium vermium supplicia ponderosa, ut possit facile humanorumi cor- dium penetrare profundum. 22. Veniens ad Christum, tria relinquere tenetur.-Å¡ illi, relicto patre, et navi, sequuti sunt eum. Vide quia Petrus quidem et Andreas dicuntur reliquisse retia : Jacobus autem et Joannes, patrem et navim. Tria sunt enim generaliter omnia, que relinquere debet onnis, qui venit ad Christum : actus carpales, sub- stantiam mundialem, parentes carnales. Per retiz enim piscationis actus carnales relinquendi signifi- cantur: per navim autem substantia: per patrem vero ommes parentes. Et vide, quia prius retia relicta significantur, postea navis, in tertio loco pater: quia prius convenit actus mundiales relinquere : ipsi sunt nim, qui præcipue necent ad spiritualia. Secundo substantiam, quia non tantum nocet aliquid habere in mundo, quantum agere aliquem actum; tamen et hoc ipsum habere nocet. In novissimo, parentes, qui et ipsi quidem nocent, tamen minus nocent quam divitiæ et actus hujus sæculi. Reliquerunt ergo na- vem, ut fierent ecclesiasticæ navis gubernatores; rc- liquerunt retia, ut jam non pisces apportarent ad civitatem terrenam, sed homines ad civitatem cæle- stem; reliquerunt unum patrem, ut fierent omnium spiritualium genitores. Homilia octava ex capite quarto (a). . 25. Et circumibat Jesus totam Galilæam. Omnis rex pugnaturus contra adversarium regem, prius con gregat exercitum, et sic vadit ad pugnam : sic et Do- (a) Hæc homilia septima deberet inscribi : nulla quippe in hoc exemplari hozaika septūna habetur.
IN MATTHÆUM. HOMIL. VIII. . minus contra diabolum pugnaturus, prius congrega- vit apostulos, et sic cœpit per totam Galilæam Evan- gelium prædicare. Expugnatio enim diaboli prædicatio est veritatis : sagitta mortifera est in visceribus ejus sermo justitiæ. Dejectio ejus est opus signorum, spo- liatio potestatis ejus est conversio fidelium. Et rex quidem terrenns congregat exercitum, ut illorum laboribus ipse gloriam consequatur: iste antem con- gregavit apostolos, non ut illorum laboribus ipse glo- riam consequatur, sed ut suo labore illis victoriam præstet. Circumibat totam Galilæam, sicut studiosus medicus circumibat graviter ægrotantes, singulis quibusque passionibus adhibens congruas medicinas : quia debiles illi ad medicum venire non poterant. Et Dominus quidem circumibat singulas regiones. Nos auteni qui sumus uniuscujusque regionis pastores, etsi regiones circumire necessarium non habemus, tamen singulas species passionum populi circumire et considerare debemus : id est, diligenter attende- re, qui sunt in populo qui avaritiæ morbo laborant ut aliquem sermonem de avaritiæ malo faciamus ad medicamentum sanitatis illius qui avaritiæ stimulis agitatur, secundum Pauli sententiam dicentis : Ha- bentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes, etc. (1. Tim. 6. 8. 9). Item debemus illis provider qui in populo ardentibus libidinis febribus valde la- borant: et ut ad remedium passionis eorum aliquod medicamentum in Ecclesia proferamus de apotheca medicinali Apostoli, dicentis : Omne peccatum, quod- cumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem for- nicatur, in corpus suum peccat, etc. (1. Cor. 6. 18). Et quemadmodum paterfamilias studiosus scit in do- mo sua quid unusquisque necessarium habet : ita et sacerdos singulorum mores et actus et conversatio. nem debet indiscere, ut quale quibusque medicamen- tum necessarium fuerit subministret : cui consola- tionem, consolationem: cui increpationem, increpa- tionem. Cni autem asperior increpationis medicina fuerit posita secundum qualitatem passionis illius non debet indignari : quia nec infirmus irascitur con- tra medicum, si posuerit aliquani medicinam mor- dentem. Non enim considerat asperitatem medicinæ, et irascitur, sed considerat benevolentiam medici, et sustinet : quia prodesse illi desiderat, non nocere. Sicut autem infirmus, qui ipse venit ad medicum, ex parte jai sanus est : sic et ipsc peccator, qui venit ad sacerdotem, et doctrinæ aut pœnitentiæ medici- nam quærit, ex parte jam justus est. Illum autem gravis tenet infirmitas, quem sacerdos sequitur ver- bis, et ille spiritualiuni verborum medicamentum non sentit, nec melioratur, sed quasi qui stomachum patitur, quidquid manducaverit et biberit, iterum vomit. Sic et illa anima patiens quicquid audierit, statim de sensibus suis projicit foras: sic illi infide- les Judæi quibus dictum est: Omnem escam abomi- nata est anima eorum ( Psalm. 106. 18): id est, om- nem escain doctrinæ animam nutrientem. Docens et prædicans Evangelium regni. Aliud est docere, aliud est Evangelium prædicare. Docebat enim eos, dicens eis justitias naturales, quas etsi ille non diceret, ipsa ratio naturalis illos doceret: utputa castitatem, humilitatem, patientiam, et cætera his simili: : quæ homines etsi non audiunt, tamen a semetipsis bona esse intelligunt, sicut ait Apostolus ad Romanos : Cum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter quæ legis sunt faciunt, etc. (Rom. 2. 14). Sed forte dicis: Si ea eos docebat, quæ omnes intelligunt, quid opus habebat eos docere? Audi. Doctrina non tantum propter manifestationem rerum obscu- rarum inventa est, quantum propter excitationem rordis et spiritus. Talis est enim humana natura : utputa prævalentibus delectationibus carnalibus in homine, scientia quæ est in eo justitiæ naturalis ex- cluditur, et quasi in oblivionem deducta, de memo- ria foris expellitur et obdormit. Cum ergo cœperit et doctor in illis reprehendere et repercutere mala car- nalia, et terrere de futuro judicio: quasi præcisis delectationibus carnalibus, iterum scientiam in me- moriam eorum reducit, et in sensibus reparat. Unde et gladius dicitur sermo divinus : quia sicut gladius carnes prarcidit, sic et sermo divinus concupiscentias carnales. Et quemadmodum si tollis herbas de agro triticum convalescit in illo: sic et concupiscentia si præcidatur ab homine, justitia convalescit : quia sic- ut herbe suffocant triticum, sic et concupiscentiae carnales offocant disciplinam. Vides ergo quia do- etrina non novas scientias introducit, sed oblitas commonefacit ? Si ergo sermo humanus tantam ha- bet virtutem, auribus sonum præstans, putas quid agebat sermo dominicus, cum esset spiritus vivus, non tantum in auribus sonaus, sed et in cordibus operans? Evangelium autem prædicans, mysterium justitiæ promittebat. Evangelium enim est nuntium bonum. Bona autem hominibus nuntiantur, quan- do promittitur eis beatitudo carlestis, peccatorum remissio, adoptio filiorum, mortuorum resurre- ctio, et immortalitas vitæ, hereditas regni cælestis et possessio gloriæ sempiternæ, societas angelorum, et communicatio Spiritus, et fraternitas Christi, et paternitas Dei. Hac omnia antiqui homines manifeste nec audierant, nec sperabant. Et ideo præmium boni operis non sperantes, justitie contempserunt labo- rem, et transtulerunt se ad delectationes carnales. Quia omnis justitia molesta est omnibus in carne vi- ventibus, propterca labor justitiæ non sustinetur, nisi merces corum exspectetur. Ideo ergo illis bea- titudinem evangelizabat cælestem, ut corda eorum ad patientiam boni operis excitaret et desiderium cæ- lestium præmiorum, aut docens, aut interpretans eis prophetias de suo ipsius adventu: ut ipsa interpre- tationis doctrina esset propter increpationem, evaugelizatio propter denuntiationem futurorum bo norum in ipso. Et sanans omnem languorem, et on- nem infirmitatem in plebe. Quod dixit, Languorem, ad passiones pertinere voluit corporales : quod autem dicit, Et omnem infirmitatem, ad passiones anime spirituales. Non enim pauciores morbi animam vexant quam corpus. Etsi quidem dixisset, Sanans languores et infirmitates, poteramus utramque ad passiones intelligere corporales, ut languores quidem intelligerentur graviores passiones, infirmitates an- tem tadia leviora. Nunc autemn cum dicens, Omnem languorem, omne genus sive gravium, sive levium passionum concludit, alterius clausulæ videtur adje- ctio esse superflua, nisi unam quidem ad passiones corporales intelligamus, alteram autem ad spiritua- les. Possumus lamen et utramque clausulam, ad utrasque intelligere passiones ita: id est, Omnem languorem, sive corporalem, sive spiritualem : et, Omnem infirmitatem, sive corporalem, sive spiritua - lem ut languorem quidem intelligamus animæ mor- bum passionis alicujus, infirmitatem antem infideli- tatem utputa qui avaritiæ morbo subditus est, ant libidinis, aut vanæ gloriæ, languorem animæ patitur : qui autem mysterium vocationis Dei ignorat, ille innr- mus habetur in ſide. Multi enim sunt qui possunt bona opera facere, et Deo placere, sed non faciunt : quia my- sterium vocationis Dei ignorant, et ipsi sunt infirmi. Quidam autem sic passionibus carnalibus sunt man- cipati, ut etiam si sciant mysterium vocationis Dei, tamen bene agere non permittuntur, et ipsi sunt lan- guorem habentes. Sed passiones corporales divini- tatis virtute sanavit, spirituales autem verbo pietatis. Sicut enim medicina languenti corpori, sic verbun prodest animæ agrotanti. Deinde vide, quod non prius posuit, Sanans omnem languorem, et omnem in- firmitatem, sed primuni, Prædicans el docens Evange- lium regni, et postea, Sanans, propter dias causas. Primum, quia miracula virtutum ædificant animas secundum verba pietatis. Ideo autem præmittitur, quod magis necessarium æstinatur. Deinde quia no
verba pietatis virtutes miraculorum commendant, sed virtutes miraculorum veritatis sermones. Nec ideo cre- debatur Christus posse facere virtutes, quia veritatem prædicabat: sed idco' credebatur veritatem prardica- re, quia poterat facere virtutes. 24. Et obtulerunt ei omnes male habentes, et curavit eos (Marc. 1. 34). In quibusdam locis ponit, Et multos curavil (Luc. 7. 21), sicut et ibi: Et quotquot tetigerunt eum, sanati sunt (Matth. 14, 36). Ilic autem simpliciter dicit, Et cura- vit eos : significans quia omnes curavit. Sicut novitius medicus intrans in civitatem, et volens ostentationes dare artificii sui, omnes venientes ad se curat, et non tantum cogitat de mercede accipienda, quantuni de opinione sua commendanda; cum autem manifesta fuerit fama ejus bona, tunc secundum laborem suum incipit exigere et mercedem : sic et Dominus inci- piens prædicare, non secundum judicium quosdam, sed omnes indifferenter sanabat; postquam vero il- lum ommis Judæa cognovit, beneficia sanitatum digno pretio fidei venumdabat, dicens unicuique, Fiat libi secundum fidem tuam (Matth. 9. 29). Non tamen ome nes, sed illos, quos secundum præscientiam suam ante præparaverat, quam venirent. Homilia nona ex capite quinto. Cur Christus ut doceret, in montem ascenderit. 1. Videns autem Jesus turbus multas, ascendit in montem. Omnis artifex secundum professionem suam, opportunitatem operis videns, gaudet. Carpentarius si viderit arborem bonam, concupiscit eam præscin- dere ad opus artificii sui; agricola si viderit terram pinguem, desiderat eam arare. Et quid dico de ra- tionalibus hominibus? ipse irrationalis equus de sta- bulo exsiliens, si viderit campos patentes, rapit fre- num, et excitatur ad cursum : sic et Dominus videns magnam congregationem populi, excitatus est ad docendum. Sic et omnis sacerdos cum viderit eccle- siam plenam, gaudet animus ejus, et delectatur ut doceat: si autem viderit ecclesiam vacuam, confun- ditur, et nihil dicere potest. Ascendit in montem. Numquid non poterat ibi docere, ubi jam populus erat? Sed propter duas rationes ascendit in mon- tem. Primuin, ut mpleret prophetiam, Isaia dicen- tis: Super montem excelsum ascende tu, qui bene annuntius Sion (Isai. 40. 9). Deinde, ut mysteriumi pietatis ostenderet. Ascensio enim ejus est altitudo virtutuin. Ascendit ergo in montein, ut ostendat no- bis quoniam in altitudine spiritualium virtutum con- sistere debet qui docet justitiam Dei, pariter et qui audit. Qui docet, verborum suorum sit ipse exein plum, ut magis opere doceat quam sermone, sicut ait Apostolus ad Timotheun: Exemplum esto omnium fi- délium (1. Tim. 4. 12). Qui autem ambulat per con vallia vitæ terrenæ, obscuras semitas calcat, et lo- quitur altos sermones : non alterum instruit, sed seipsum castigat. Nemo enim potest in valle stare, et de monte loqui: sed ant ubi stas, inde loquere ; aut unde loqueris, ibi sta. Si in terra est aniinus tous, ut quid de cœto loqueris ?Si ergo in terra tu stas, de terra loquere: si autem de coelo loqueris, in cœ- lo consiste, ut dicas cum Apostolo: Nostra autem conversatio in cœlis est (Phil. 3. 20). Ille autem popu- lus, qui audit justitiam Dei, idco debet in altitudine bonorum operum consistere, quia discipulus imita- tor debet esse magistri. Si autem in peccatis vivas, et audias justitiæ verba docentemt, judicium tibi, non salutem acquiris. Audis enim, ut ne ignorantiæ vel excusationem habeas ante Deum. Ecce, homo si quamcumque artem ex toto corde voluerit discere, puta pingere aut ædificare, cum frequenter magistrum suam audierit aut viderit, tollit se in secreto, accipit ferramentum, et ipse se tentat, si potest jam facere quod frequenter audivit vel vidit. Sic et tu, si facere just.tiam non vis, ut quid prædicatorem el * V. D et Editi in marg., quia non miracula virtutum ædificant unimas, sed verba pictatis. Ideo uulemi. justitiæ audis? ut quid doctorem illumi appellas, œhé- jus non vis esse discipulus? Intellige ergo: dico enau tibi rem naturalem, secundum loci istius script- ram. Si tu es super montem, et prædicator in valle, tu sursum constitutus audis vocem illius, quia vox melius sursum ascendit : si autem tu steteris in valle, et doctor tuus super montem_loquatur, non multum tibi proficit loquela ipsius. Ergo in primo loco populus se debet considerare qualis sit, in se- cundo loco qualem habeat sacerdotem: quia doctor malus bono populo non multum nocet, bonus autem doctor malo populo non multum prodest. Nunc au- tem populus seipsum non videt, quem primum vi- dere debet sed semper sedens judicat de moribus sacerdotum. Ideo ergo præsens scriptura nos docet, ut tai doctor quam populus super montem saucti- tatis ascendat, qui vult audire pietatis doctrinam. Aut certe ita: Mons Ecclesia appellatur, de quo dici' propheta: Mons Dei, mons uber (Psal. 67. 16). Ascen- dit ergo Christus in montem, ut illic discipulis suis mysteria traderet veritatis, ostendens quoniam oKD- nis qui vult discere mysteria veritatis, in monter Ecclesiæ debet ascendere: sed non in omnein mor- tem, sed in montem überem. Sunt enim et hæreti- coruin montes, non autem uberes, sed coagulati : i quibus non veritatis mysteria traduntur, sed menda- cia expugnantia veritatem. Ideo et eos qui iu tales montes ascendunt, reprehendit Spiritus sanctus per prophetam dicens: Ui quid suspicitis montes coagula- los (Ibidem. v. 17 ) ? Coagulati enim dicuntur liære- siumi ecclesiae, quia Congulatum est sicut Las cor curum (Psal. 118. 70 ). 3. Beati pauperes spi ritu. Quamvis ipsas beatitudines exponat ex parte et evangelista Lucas, tamen istæ beatitudines per- fectiores illis intelligendæ sunt: quoniam illæ in loco campestri dicta sunt, istæ autem perfectis super montem. Illa: mediocribus, istæ autein perfectis, et rectoribus populorum, sicut fuerunt apostoli, ad quos dieta sunt hee: cujus differentiac rationem largius exposuimus ibi. Ideo illic simpliciter pauperes dixit: bic autem pauperes spiritu. Pauper spiritu est humi- Is corde (Luc. 6. 20): id est, pauperem spiritum ha- bens, qui non magna sapit de se. Sicut ex diverso dives spiritu intelligitur magna de se sapiens, et su- perbus, qui non implet mandatum Christi dicentis : Nisi conversi facti fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum cælorum (Matth. 18. 3). Qui enim jam con- versus factus est sicut puer, ille est et pauper spiritu. Et qui paùper est spiritu, ille conversus factus est sical puer. Et secundum testimonium quidem Christi, et Apostoli, Plenitudo legis dilectio est (Rom. 13. 10;; tamén nutrix dilectionis humilitas est, et totius mali odii mater superbia. Ergo totius boni initium humili- tas est, et totius mali superbia. Denique et perditio- nis initium a superbia cœpit per diabolum, initium- que salutis ab humilitate per Christum: propterea convenienter et omnium beatitudinum humilitawm fecit initium. Et quare non manifeste dixit, Beati bu- miles spiritu? Ego hunc potui tantummodo rationis invenire colorem, ut non solum humiles ostendat, sed etiam indigentes humiles, qui sic sunt humiles, it semper adjutorium Dei sint mendicantes. Unde in Græco non dicit, Beati pauperes : sed, Beat egeni, vel, Beati mendici. Nani pauper est, qui angustianı quidem habet, non autem tantam, ut mendicare co- gatur. Secundum quam differentiam et propheta di- cit: Beatus qui intelligit super mendicum et pauperem (P'sul. 40. 2). Ergo ideo dicit, Beati mendici spiritu, ut in ultima necessitate humiles ostendat. Si ergo dixisset, Beati humiles spiritu, nihil amplius signili- casset, quam humiles: nunc autem et huiniles, et se- cundum fidem humiles, et intelligentes unde sit adjutorium hominis. Sunt enim multi naturaliter hu- miles spiritu, et non ex fide. Ili tales non pu'sant adjutorium Dei. Qui autem secundum Gdem humiles sunt, et inteligentes, dum nimis timent de se, adju- torium Dei pulsare non cessant. Quoniam ipsorum CSI
IN MATTILÆUM. HOMIL. IX. regnum cælorum. Quid enim ? aliorum virtutes alias studentium non est regnum cælorum? Etiam. Nam sicut cætera vitia deponunt ad inferos, maxime ta- wen superbia, quia radix omnium malorum superbia est sic et omnes virtutes inducunt in regnum calo- rum, maxime tamen humilitas, quia radix omnium malorum superbia est: sine dubio et radix omnium bonorum humilitas est (Luc. 14. 14); et quia proprium est, ut qui se exaltat, humilietur: sic et qui se humi- liat, exaltetur. 5. Beati qui lugent. Et qui sua quidem peccata lugent, beati sunt, id est, mediocres beati : beatiores autem ɛunt, qui aliena lugent peccata, quo- niam qui aliena lugent peccata, certum est quia non habent sua quæ lugeant. Tales convenit esse doctores omnes, et qui sunt super montein. Nam cum sint omnes doctores populi Christiani patres, quomodo possunt esse sine luctu, cum videant quotidie Chri- stianorum animas usque ad infernum cadentes? Nam de angelis, qui exituri sunt in fine seculi, ut signent servos Dei, qui lugent de alienis peccatis, sic seri ptum est per Ezechielem: Ite per Jerusalem, el si- guate omnes qui lugent super iniquitates quæ fiunt in medio Jerusalem ( Ezech. 9. 4). Jerusalem enimvero est Ecclesia Christi, cujus fundamenta sunt in monti- bus sanctis. Quoniam ipsi consolabuntur. Si consolatio lugentium est cessatio luctus pornæ, quoniam qui sua lugent peccata, consequuti indulgentiam consolabun- tur in seculo illo: qui alicna lugent peccata, quo- nodo in sæculo illo consolabuntur? numquid desinent de peccatoribus lugere ' ? Etiam. Quoniam quamdiu sunt in mundo, nescientes providentiam Dei, nec intelligentes ad plenum qui diabolo compellente de- linquunt, et qui non ex proposito malo diligunt mala, onines peccantes lugent, omnes a diabolo circumve- miri et cogi putantes. Cum vero in sæculo illo provi- dentiam Dei cognoverint, et intellexerint manifeste, quoniam qui Dei fuerunt, perire non potuerunt, qui autem perierunt, non fuerunt Dei, quia de manu Dei nemo rapere potest: deposito de cis Juctu, consola- buntur, et sine mixtura alicujus doloris, in sua sola beatitudine lætabuntur. Nam quamidia caritas est san- ctorum ad peccatores, et luctus est. Ibi autein nec caritas est sanctorum ad peccatores, nec luctus, etiam si propinqui fuerint, sicut docet parabola, in qua dives dicit ad Abraham: Pater Abraham, mise. rere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia graviter crucior in hac flamma (Luc. 16. 24). Numquid misertus est ibi Abraham super filium suiin ardentem? Nam qui fuerat epulator, in qua parte corporis sui plus peccaverat, id est, in gula, in ea amplius torquebatur. Mansuetus quis. -4. Beati mansueti. Mansuelus cnim neque irritat malum, neque irritatur a malo, neque adversus com prævalet causa percati, neque adversus alterum aliquando ex illo nascitur causa peccandi sed magis contentus est injuriam pati, quam facere. Nam nisi contentus fuerit homo ut no ceatur, numquam potest esse sine peccato : quia sic- ut et zizaniæ numquain sunt minus in agro, sic non sunt minus irritatores in mundo. Ille est ergo vere mansuetus, qui cum nocitus fuerit, nec cogitat ma- lum facere, nec facit. Quoniam ipsi hæreditabunt ter- ram. Sine dubio terram vivorum, de qua scriptum est, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. 26. 13). Terra autem hæc, sicut quidam dicunt, quami- din est in hoc statu, terra est mortuorum, quia vani- tati subjecta est; cum autem liberata fuerit de cor- ruptionis servitute in libertatem glorie filiorum Dei, terra fit vivorum, ut immortales hereditent immorta - litatem. Alterum exponentem legi, quasi cælum, in quo habitaturi sunt sancti, dicatur terra vivorum, quæ, quantum ad nostram regionem inferiorem, c:c- In est, quantum autem ad illud superius cœlum, terra dicitur. Alii dicunt, quia corpus nostrum in terra est, et quamdiu quidem subjaceat morti, terra • Alii, de peccatis lugere. est mo: tuorum ; eum autem fuerit_transformatum, et conforme factum corpori gloriæ Christi, erit terra vivorum, et hereditabunt cam æternam æterni, et spiritualem et sanctam spirituales et sancti. 6. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Esurire et sitire justi- tiam est desiderare justitiam Dei. Ut sive faciant bo- mines justitiam Dei, sive audiant, non quasi inviti audiant vel faciant justitiam Dei, sed ex desiderio cordis : quoniam omne bonum, quod non ex amoro ipsius boni faciunt homines, ingratum est ante Deum. Unde Dominus per Joannem, non omnes simpliciter vocabat ad potum, sed tantuininodo sitientes, dicens : Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. 7.57). Æstimo quod non sine ratione esurire dixit justitiam et sitire. Nunc ergo esurit justitiam, qui secundum justitiam Dei desiderat conversari, quod est recti cordis : sitit autem justitiam, qui scientiam Dei acquirere cupit, quam potest consequi ex studio Scripturarum, quod est docilis viri. Quoniam ipsi saturabuntur. Videlicet largitate remunerationis Dei. Quoniam majora crunt præmia Dei, quam desideria avara sanctoruin. 7. Beati misericordes, quomiam ipsis miserebitur Deus. Non tantum ille misericors est, qui miseretur aut pauperi ant pupilło, aut viduæ : hæc enim misericordia et apud illos invenitur frequenter, qui non cognoscunt Deum; ille autem verus misericors est, qui inimico proprio miseretur et benefacit ci, secundum quod scriptum est: Diligite inimicos vestros, ct benefacile eis qui vos oderun! (Luc. 6. 27). Nam et Deus non solum super gratos pluviam dat, aut solem suum jubet oriri, sed etiam super ingratos. Unde et ita dicit : Estote misericordes, sicul et Pater vester misericors est, etc. (Luc. 6. 36). Et vere beatus est ille talis, quoniam ini- sericordia ejus, si quidem non habet peccatum, quod difficile est in hominibus, proficit illi ad additamen- tum justitiæ : si autem habet, ad remissionem pec- cati, quoniam potest fiducialiter dicere, Dimitte mihi debita mea, sicut et ego dimitto debitoribus meis (Matth. 6. 12). 8. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Dupliciter est videre Deum, et in hoc sæculo, et in illo. In hoc quidem sæculo, secundum quod scriptum est : Qui videt me, videt et Patrem meum (Loan. 14. 9). Mundo enim corde sunt, qui non solum non faciunt malum, nec cogitant, sed adbuc etiam qui ómne bonum et faciunt semper, et cogitant, Quia est interdum facere bonum, et non cogitare, qui non propter Deum faciunt bonum, et tale bonum non remunerat Deus: quia non remuneratur a Deo bo- num quod fit, sed id quod bene fit. Qui autem | ropter Deum facit bonum, sine dubio et cogitat bonum. Qui ergo omnem justitiam facit, et cogitat mente sua, Deum videt, quoniam justitia figura Dei est. Deus enim justitia est. Secunduni ergo quod eripuerit se quis a malis, et fecerit bona, secundum illud et Deum vi- det, aut turbulente, aut munde, aut modice, aut amı- plius, aut ex parte, aut perfecte, aut interdum, aut semper, aut secundum possibilitatem humanam. Hoc ipso modo et qui male agit et cogitat, diabolum vi- det, quia omne malum diaboli est figura. In sæculo autemi illo hoc modo mundi corde Deum videbunt fa- cie ad faciem, jai non per speculum in ænigmate sicut hic (1. Cor. 13. 12 ). 9. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pax est unigenitus Deus, de quo dicit Apostolus: Ipse enim est pax nostra (Ephes. 2. 14). Qui ergo pacem diligunt, filii sunt pacis. Pacifici qui. Pacifici autem non solum dicuntur, qui inimicos in pace reconciliant: sed etiam illi, qui immemores sunt malorum, ipsi diligunt pacem. Muti enim sunt, qui aliorum quidem inimicos libenter in pace reconciliant, et ipsi inimicis suis numquam ex corde reconciliantur. Isti tales illusores sunt pacis, non amatores. Pax enim illa beata (bona) est, quæ in corde posita est, non in verbis. Vis cognoscere qui est vere pacificus? Audi prophetam dicentem: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. 55. 14). Id est, lingua tua malum sermonein non dicat. Sicut enim ignis de modica scintilla ma-
gnum conflat incendium : ita et sermo malus de levi occasione magnam succendit inimicitism. Plius labia dolumn loquuntur, qui pacem portat in labits, et mali- tiam servat in corde. Si Christianus es, aut quod lo- queris, hoc cogita: aut quod cogitas, hoc loquere. Diverte a malo, et fac bonum (Psal. 33. 15). Non dixit Noli accedere ad malum, sed, Recede a malo. Ile au- tem jubetur recederc, qui accessit. Sciens ergo mise- ricors Deus incontinentiam nostram, quoniam si di- xisset, Noli accedere ad malum, aut pauci, aut nullus hoc poterat adimplere; nam penc omnes homines parati sunt ad mäluım : ideo sic dicit: Bonum qui- dem fuerat, si nec accederes ad malum ; si autem quasi homo naturæ carnalibus motibus excitatus ac- cessisti ad malum, saltem vel propter consideratio- nem divini timoris recede a malo. Quoniam accedere ad maluin forsitan secundum carnem humanæ infir- mitatis est: permanere autem in malo, et exsequi malum, malignitatis est, et non infirmitatis. Inquire pacem, et sequere eam (Ibid. ). Non dixit, Si te pax sequatur, suscipe cam: sed, Et si te fugerit, sequere eam. Utputa si (quod humanum est ) cum aliquo fe- ceris litem, si quidem ille te prius invitat ad pacem, pax te sequitur, cum gaudio suscipe eam. Quod si ille quasi malus permanet in malo, pax absconditur ab oculis tuis : tu quasi filius pacis pulsa januam pa- cis, et hoc est inquirere pacem. Nec dicas, Ille mihi prior injuriam fecit, et prius me debet rogare. Glo- riosior es tu, si nocitus pacem petieris, quam si vin- dictam desiderares. Quære ergo pacem, ut invenias remium pacis. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. 10. Beati qui persequutionem patiuntur propter justitiam. Non dixit, Beati qui a gentibus persequutionem patiuntur, ne putes illum solumn) beatum, qui persequutionem patitur propter idola non colenda. Idco et qui ab hæreticis persequn- tionem patitur, propter veritatem non relinquendam, beatus est: quia propter justitiam patitur. Gentiles enim Christum denegant, hæretici autem veritateın Christi. Qui autem veritatem Christi denegat, ipsum denegat Christum. Christus enim veritas est. Et ideo hæretici, qui non propter Christum persequutionem faciunt, sed propter veritatem Christi, in prin facie Christiani videntur, revera autem gentiles sunt. Non solum hæreticus, sed etsi aliquis ex potentibus, qui videntur esse Christiani, forsitan propter peccata sula correptus, factus fuerit tibi inimicus, et persequutus te fuerit, beatus es cum Joanne. Nam et Joannes Baptista neque propter gentilitatem, neque propter hæresim interfectus est, sed quia corripiebat Herodem propter adulterium ejus. Sed et omnes prophetæ ne- que a gentilibus regibus, sed a suis occisi sunt: non propter gentilitatem, sed quia corripiebant eorum peccata. Si autem qui a suis ipsis propter causam Dei aliquid patitur, non habet mercedem, nec pro- phetæ habuerunt. Si autem verum est, quod prophe- te martyres sunt, sine dubio et qui propter causam Dei aliquid patitur, etsi a suis patitur, mercedem ha- bet. Ideo non posuit Scriptura personas persequen- tium, sed solam causam persequutionis, ut tu non aspicias quis te persequitur, sed ut quid te persequa- tur. Quid ergo, si quis te persequutus fuerit, non pro- pler causam Dei, sed propter privatam rem ? Utputa, ut auferat aliquam rem tuam : ille quidem qui te sine causa est persequutus, reus est: tu antem beatus non es, quia non propter justitiam persequutionem passus es, sed propter privatam causam. Plane si volueris illud implere, quod dictum est : Qui tle per- cusserit ad maxillam unam, præbe illi et alteram; et qui vult auferre quæ tua sunt, noli vetare (Infra v. 59. 40) tunc vere beatus es, quoniam etsi ab initio non propter causam Dei persequutionem patiebaris, po- stea tamen aut damnuni aut injuriam passus es pro- pter Deum. Si autem restiteris etiam cum peccato, et non potueris pati, beatitudinis perdidisti mercedem. 11. Beati eritis, cum vos exprobraverint homines. Post- quam loquutus est de persequutionibus sustinendis, tamquam si respondeat quis ad Deum : Domine, quid si persequutionem quidem passi non fuerimus pro- pier te, vel propter justitiam tuam, in opprobrium autem venerimus, et in blasphemiam hominum ini- quorum? Beati, inquit, eritis, non solum cum perse- quutionem passi fueritis, sed etiam cum vos exprobre- verint homines. Ecce multi homines propter causam quidem Dei fiunt nobis inimici, sed non aperte dos persequuntur, forsitan quia nec possunt ; tamen cir- cumcuntes omnia, blasphemant nos et dicunt de no- bis qua sunt probrosa. Beati eritis cum vos exprobra- verint homines, et dixerint onine verbum malum adver- sum vos, mentientes propter me (Matth. 40. 42). Sient eniin verum est, quoniam qui calicem aquæ nobis porrexit, merces ejus non perit: sic qui vel unius le- Vissimi verbi nobis injuriam fecerit, anima nostra vacua non erit a mercede. Ut ergo blasphematus sit beatos, duo hæc convenire debent: ut mendaciter blasphemetur, et propter Deum blasphemetur: alio- qui si unum defuerit, jam non est beatitudinis mer- ces. Utputa si quis dixerit de te quod est turpe mendacium, sed non propter causam Dei, sed pro- pter privatam aliquam inimicitiam dolens, ille quidem peccavit, tu autem mercedem justitiæ non habes : ni- si forte cum possis reblasphemare, non reblasphema- sti propter justitiam Dei : aut cum possis te revindi- care, non revindicasti : et tunc beatus es, et causa privata facta est tibi causa Dei. Quod si propter cau- sam quidem Dei blasphematus es, tamen quod dictum est de te malum, verum est: iterum non es beatus, quia verum dictum est de te : et illa blasphemia per- tinet tibi non ad mercedem justitiæ, sed ad vindictam peccati. Ideo utrumque posuit, et mentientes, et pro- pler me. 12. Gandete et exsultate. Quare? Quia merces vestra multa est in cælo. Ponderate confusionem ter- renam cum gloria cœlesti, et videte si non multo le- vius est, quod patimini super terram, quam quod exspectatis in cœlo. Sed forte dicis, Quis potest blas phematus mendaciter, non dicam gaudere, sed vel magnanimiter ferre? Quisquis vana gloria non dele- clatur. Qui enint concupiscit quæ in cælo sunt, opprobria non timet in terris : nec cogitat quid lo quantur homines propter ipsum, sed quid judicet Deus de ipso. Qui enim lætatur de laude hominum, et quantuin lactatur, tantum contristatur : ille et de vi- tuperatione hominum contristatur, et tantum contri- statur, quantum lætatur. Qui autem de laude homi- num non extollitur, nec de vituperatione humiliatur. Unusquisque ubi gloriam quærit, illic timet confusio- nem. Qui gloriam quærit in terris, confusionem umet in terris. Qui autem gloriam non qua:rit nisi tantum- modo apud Deum, ille non timet confusionem, risi tantummodo Dei. Si miles periculum belli sustinet, dum sperat victoriæ prædam : quanto magis vos opprobria mundi non debetis timere, qui regni cæle- stis præmium exspectatis ? Homilia decima ex capite quinto. - 13. Doctor omnibus debet esse virtutibus ornatus. Vos estis sul terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salie- tur? etc. Quasi interrogantibus apostolis, ad quos sit omnia ista loquutus, utrum generaliter ad populum, aut ad ipsos: volens ostendere quoniam ad ipsos præcipue hæc loquebatur, addit, Vos estis sal terræ. Hoc quod dicit, Vos estis sal terræ, ad illud respicit, quod superius dixit: Quia doctor omnibus virtutibus debet esse ornatus. Debet esse pauper, ut avaritiam libera voce castiget. Debet esse semper suspirans et Jugens, sive sua, sive aliena delicta, ut confundat eos, qui nec peccare dubitant, priusquam peccent, nec postquam peccaverunt, tristantur, quia peccaverunt. Ideo suspiret et plangat, ut per hoc ostendat, quia gravis et periculosus est mundus iste fidelibus. Debet esuriens et sitiens esse justitiam, ut pigros circa ope- 1 V. D., sperat inde capere prædam, non male. Eliti in marg., sperat in corpore prædam, perperam.
IN MATTHÆUM. HIOMIL. X. ra bona, vel lectionem fiducialiter verbo Dei aut in- crepationis flagello 1 valeat excitare, magis exemplo suo, quam voce. Debet esse mansuetus, ut magis in- dulgendo quam vindicando regat Ecclesiam ut ma- gis ametur quam timeatur. Debet esse misericors aliis, sibi autem austerus, ut sibi quidem grave pon- dus justitiæ ponat, aliis autem leve. Debet esse mun- do corde, ut non solum non se immisceat circa ne- gotia sæcularia, sed nec cogitet de mundo. Sicut enim oculus quanto mundior fuerit, tanto longius videt sic et anima quanto longius fuerit a sollicitu dine mundiali, tanto amplius Deo proximior est. Cu- jus autem cordis oculus mundunı aspicit, illius mens non potest Deum videre. Sit autem pacificus, ut tota Ecclesia ejus quasi una sit anima. Ubi autem concor- dia non est, nec oratio illic exauditur, nec oblatio suscipitur : quia nec ibi est Deus, ubi discordia do- minatur. Debet autem et paratus ad passionem esse, non vana desideria martyrii habens, sed constantian fidei martyribus dignam. Nam quantum ad sapientes, et miles non ille päratus dicitur ad belluin, qui con- cupiscit exire, sed qui potens est exire. Si ergo omui- bus his virtutibus fuerit ornatus, tunc est quasi opti- mum sal, et totus populus de illo conditur magis videndo cum, quam audiendo. Nam prima doctrina est videre bonum, secunda autem audire. 14. Vos estis lux mundi. Dum consideramus quod opus est salis, quod lucis: admonet nos, ut quæramus ob quain causam apostoli sali sunt comparati, ob quam autem causam luci. Salis opus est rem in eo statu tenere, in quo invenerit eam, ut ad deterius cam mutari non si- nat, ad melius autem perducere non potest. Utputa tenet carnem, ne putrescat; putridam autem non potest tenere incorruptain. Lucis autem opus est ip- Bas solvere tenebras, et ea, quæ fuerunt in tenebris, illustrare. Sic et apostoli cæterique doctores sal qui- dem sunt populi Christiani jam cognoscentis Deum, servantes eum in ipsa agnitione Dei, et sanctitate, id est, terræ cultæ, quæ jam verbo crucis quasi voine- ri aratroque subjecta est. Lux autem smit gentium, producentes eas ad sclentiæ lumen, vel cæterorum qui forte in Ecclesia ceciderunt in tenebris peccato rum. Item bona conversatio sacerdotis, sine verbo, tenet quidem sanctos in sanctitate per suum exem- plum, adducere autem ignorantem ad scientiam ve- ritatis non potest. Item verbum quidem ignorantem adducere ad scientiam veritatis et sine conversatione bona potest tenere autem in fide, vel sanctitate, absque bona conversatione non potest, magis autem et scandalizat : sicut in sequentibus ostendemus. Ergo propter bonam conversationem suam sacerdo- tes sunt sal, quoniam bona conversatio sacerdotum conditura populi est. Propter verbum autem doctri- ne lux, quoniam verbum ignorantiæ lumen est. Prius autem vocavit eos sal, postea autem lux (sic), aut quia prioris loci est servare quos habes, secun- di autem vocare quos non habes. Aut quia prius est bene vivere, secundum autem bene docere. Nam per bonam conversationem ascenditur sine dubio ad scientiam : a scientia autem nescio si ad bonam con- versationem omnimodo veniatur. Propterea scientes quidem sine timore Dei multos videmus: tinentes autem Deum sine scientia nullum videmus. Aut quia propter Judæos priores dicti sunt sal, non adducen- tes eos ad scientiam Dei, sed condientes ipsos in ipsa scientia. Lux autem, propter gentes in secundo loco vocatas. Iden et per comparationem congruam intro- ducens addidit, dicens : Non potest civilas abscondi supra montem posita. Quamvis enim ipsa voluerit * es- se velata, mons ipse, qui portat eam, facit eam omni- bus manifestam: sic et apostoli, et sacerdotes, qui fundati sunt in Christo, monte excelso, non possunt esse absconditi: et si voluerint se abscondere, Chri- 1 vel lectione fidei, vel increpationis flagello. Sic habent V. D. et Editi in margine. ª V. D. et Editi in marg., esse celulu. PATROL. GR. LVI. stus ipse manifestat eos, qui bajulat eos. Quæ est hæc civitas? Ecclesia est sanctorum, de qua dicit propheta Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. 86. 3). Cives autem ejus sunt omnes fideles, de qui- bus dicit Apostolus: Vos estis cives sanctorum, et do- mestici Dei (Ephes. 2. 19). Turres illins sunt pro- phetæ, de quibus dictum est: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. 121. 7). Sicut cnim de turribus jacula contra omnes hostes jactantur, sic de propheticis libris contra vanas gentilium fabu las et contra insanas hæreticorum disputationes salu - taria veritatis proponuntur exempla. Portæ autem ejus sunt apostoli, de quibus dictum est: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Psal. 86. 2) : quia per illas totus populus intrat ad fidein. Muri autem illius sunt sacerdotes, cæterique doctores, de quibus dicit propheta ad hanc Jerusalein spiritualem Et alienigenæ ædificabunt muros tuos (Isai. 60. 10) : quoniam ex gentibus vocati, facti sunt sacerdotes, et gubernatores Ecclesiæ. Sicut enim muri omnem gentilium et hæreticorum impetum ipsi susci- piunt, qui tamquam arietibus quibusdam, sic assiduis persequutionibus feriunt clerum, id est murum Eccle- siæ. Et sicut mortiferas sagittas, sic insana verba per- versæ cogitationis eoruni¹, de impia cordis pharetra pro- cedentia, doctores quasi lapides vivi suscipiunt, et fi- dei virtute constringunt. Hæc ergo civitas posita est super montem: id est, apostoli, prophetæ cæterique doctores, edificati in Christo. Mons enim Christus est, de quo ait Daniel : Ecce lapis excisus est sine manibus, et factus est mons magnus, et occupavit totam terram (Dan. 2. 54. 35). Nunc per alteram compara- tionem vult ostendere, quare sanctos suos ipse Chri- stus manifestat, et non sinit eos esse absconsos. Id est quia 15. Nec qui accendunt lucernam, ideo cam ac- cendunt, ut ponant sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Qui sunt accen- sores lucernæ? Pater et Filius. Quæ est illa lucerna ? Verbum divinum, de quo dictumn: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. 118. 105). Ut liceat: id est, appareat, et illuminet qui sunt vel in domo Ecclesiæ, vel in domo omnium mundorum. Quod est candela- brum? Ecclesia, que bajulat verbum vitæ. Conse- quenter dicit et Paulus: Inter quos lucetis sicut lumi- naria in sæculo, verbum vitæ continentes (Philipp. 2. 15. 16). Consequenter et omnis ecclesiasticus vir, habens verbum Dei, dicitur candelabrum. Modii au· tem sunt homines mundiales, vacui a Deo, et ab om- nibus quæ sunt Dei. Dicuntur autem modii, quoniam sicut molii desuper quidem vacui sunt, desubtus au- tem pleni sic omnes mundi amatores et carnis, in spiritualibus quidem et divinis, quæ superiora recte esse dicuntur, vacui sunt et insensati: in inferioribus autem, id est in mundialibus et terrenis, aliquatenus pleni videntur et sapientes. Propterea sicut in modio si volueris aliquid reponere, necesse est ut cadat deor- sum ad inferiora ejus et tenebrosa : sic homini car- nali, et mundiali, et vacuo, si dixeris aliquid quod est Dei, non illud tenet in superiore parte nientis suæ aut cordis, nec portat illud in ore; sed confestim cadit de mente ejus et corde deorsum in terrena et tenebrosa, ut nec illi prosit, nec aliis. Si autem et aliqua tentatio facta fuerit propter verbum veritatis, statim reversatur in terram, et aspiciens terram, quasi modius, verbum Dei sub se tenet absconditum. Reversatus est enim et aspiciens terram, et abscon- dens verbum sub se, quando propter aliquam causam terrenam non est ausus palam proloqui fidei verita · tem, aut injurias carnales * timens, aut mortem, aut damna, aut cætera, quæ obstruunt carnales homines, ut verbum, quod crediderunt, libere non audeant profiteri. Nunc autem sciens, quoniam ille est lau- dabilis doctor, qui facit quod docet, addidit et dicit : 1 lidem, perversæ confessionis corum, vel, professionis corum, vam dubie legitur. Mox iidem, confringunt. Hæc. » v. D. et Editi in marg., aut invidias carnales.
16. Sic lureat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra tona, et magnificent Patrem vestrum qui in cælis est. Id est, Sic illuminate, docete, non ut verba vestra tantummodo audiant homines, sed ut opera vestra bona videant, ut quos illuminaveritis per verbum quasi lux, condiatis per exempla operum vestrorum quasi sales: quoniam qui docet, et facit quod docet, vere ille docet: qui autem non facit quod docet, non aliuni docet, sed seipsum condemnat. Et melius est facere, et non docere, quam docere, et non facere. Quoniam qui facit, etsi tacuerit, aliquos corrigit suo exemplo: qui autem docet, et non facit, non solum neminem corrigit, sed adhuc multos scan- dalizat. Quis enim non moveatur ad peccandum, cum viderit ipsos doctores pietatis peccantes? Ergo per illos quidem doctores qui docent et faciunt, magnifi- catur Deus per cos autem qui docent, et non faciunt, blasphematur. Utputa, si bene doceant sacerdotes, et melius vivant, videntes gentiles dicunt: Benedictus Deus, qui tales habet servos. Verc enim eorum Deus verus est Deus. Nisi enin ipse esset justus, num- quam populum suum circa justitiam sic teneret. Nam disciplina domini ex moribus familiæ demonstratur. Non sicut nostri philosophi, qui magna loquuntur, et nec modica faciunt. Si autem bene doceant, et male conversentur, videntes dicunt: Qualis est Deus eo- rum, qui talia agunt? numquid sustineret eos talia facientes, nisi consentiret operibus eorum? Patres nostri, sicut illi existimant, idola colentes, omnem justitiam servaverunt: isti autem gloriosos loquuntur scrmones, et ignominiosa opera faciunt. Vides quo- inodo Deus per malos Christianos blasphematur? Nec potest dominus bonam opinionem habere, qui malam familiam habet. Unde dictum est ad populum Dei : Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes (Isai. 52. 5). 17. Nolite putare quia veni solvere le- gem, aut prophetas. Propter duas causas dicit non se venisse ut solveret legem, sed ut adimpleret. Pri- mum, ut discipulos suos, quos omnibus bonis operi - bus adornatos esse debere supra docuerat, his verbis ad suum provocaret exemplum: ut quemadmodum ipse omnem legen implebat, sic et illi omnia etiam minima legis festinarent implere. Deinde, quia futu ruin erat, ut Judæi calumniarentur eum in sabbatis operantem, et lepram tangentem, quasi solventem legem, ideo priusquam incurrat in calumniam, ca- lumniatoribus satisfacit, dicens: Nolite putare quia veni solvere legem, aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere. Lex et prophetae duo hæc agunt. Et de Christo prophetizant et legem vivendi constituunt : quæ utraque Christus implevit. De se quidem sic, quando natus est, et vocatus est Emmanuel; quando circumcisus est; quando præsentatus est in templum, et oblatum est pro illo sacrificium, scilicet duo tur- tures, aut duo pulli columbini; quando in Ægyptum fugit, legem adimplevit; quando in Nazareth conver- satus est; quando cum asino in templum ingressus est; quando a pueris laudatus est; quando crucifi- xus est inter iniquos; quando felle el aceto potatis est; quando in manibus Patris sui spiritum commen- davit; quando vestimenta sua dividenda reliquit ; quando descendit ad inferos, et visitavit omnes dor- nientes; quando ascendit in strepitu; quando sedit ad dexteram Patris ; quando adhuc venturus est, vo- cans terram a solis ortu usque ad occasum; quando sederit in valle Josaphat, et judicaverit omnes gentes, adimplet prophetias ; quia nisi hæc facta fuissent, mendaces erant prophetæ nunc autem omnes im- pleti sunt, et adhuc implebuntur, cum stelle cecide- rint, cun sol tenebratus fuerit, cum luna sanguineo colore mutata fuerit, cum cælum plicatum fuerit sicut liber. Secundum autem modum videndi, legem im- plevit duobus modis. Primum exteriores quidem legis figuras solvens, interiores autem veritates ejus adiin- plens. Utputa, in lege præcepit omne opus servile in * Al, b; plizent. sabbato quemquam facere non debere, praeterquam quod fit omni anima, scilicet quod est necessarium vitæ humanæ : hoc figurale est, quia sic Deus in sal- bato cessat ab opere. Spiritualiter secundum Evan- gelii veritatem, opus servile peccatum est : Quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Jonn. 8. 54). Omne autem opus bonum non est servile, sed liberale, et pro anime fit libertate, licet videatur ip- sum opus in prima facie corporale. Vides ergo quia Christus sabbatis operans adimplevit legem, non sol- vit: manifestavit, non occultavit? Item in lege fuerat scriptum, lepram tangere non oportere. Hoc fignra- tum est. Lepra enim intelligitur peccatum. Christus ergo tangens lepram, non solvit legem, sed adimple- vit. Mundans enim leprosuni, justitiam operatus est, non peccatum. Et per hoc justitiam tetigit, non pec- catum, quod est vere lepra. Nam ille qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, certum est quia nunquam tetigit lepram: id est, peccatoin (1sai. 53. 9). Merito ergo dicit, Donec omnia fiant. 18. Amen dico vobis, donec transeat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. Quoniam quæ ab initio mundi usque ad finem erant futura, eorum mysteria sunt prophetata in lege, ut ne videatur aliquid eorum que fiunt Deus antea non cognovisse, propterea dicit, Non potest fieri ut transeat cælum vel terra, donec omuia, quæ in lege prophetata sunt, rebus ipsis fuerint adimpleta. Ingenuus homo, si vel in vili mendacio inventus fue- rit, erubescit et quomodo Deus quod promisit in lege, non faciat, aut aliter faciat? Vir sapiens quod dixerit, verbum suum non relinquit vacuum : et quo- modo verba divina sine exitu vacna poterunt rema- nere? Deus hominem punit, si quod docet aliu, ipse non fecerit quomodo Christus, quod loquutus est in prophetis, non adimplevit in opere? Deinde implevit legen in minimis istis. 19. Si quis solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, mini- mus vocabitur in regno cælorum. Sed primum videa- mus, quæ sunt ista mininia inandata. Et alii quidem aliter interpretati sunt, alii autem aliter. Puto autem, ipse Dominus manifeste ostendit quæ sunt, dicens demonstratorie: Si quis solverit unum de mandatis istis minimis : id est, quæ modo dicturus sum. Nam talis est mos loquendi in Scripturis : quæ post modi- cum dicturi sunt, quasi jam dieta demonstrantur, si- ent est ibi, Audite hæc, omnes gentes (Psal. 48. 2). Que Hæc, nisi quæ in sequentibus versiculis erat di- cturus? Mandata igitur Moysi in actu facilia sunt, Non occides, non adulterabis : et ideo in remuneratione modica, in peccato autem magna. Mandata antem Christi, id øst, Neque irascaris, neque concupiscas, ipso actu difficilia sunt, et idco in remuneratione magna sunt, in peccato autem minima. Quomodo autem abs- tinere ab homicidio aut adulterio facile est, patet. Ipsa enim criminis magnitudo voluntatem faciendi repercu- tit, et ideo non habet laudem qui abstinet se ab illis, quia non est labor abstinere se ab illis. Nam omne malum, quanto gravius crimen est, tanto levius videtur að non faciendum, et gravius facit peccatum, si fuerit factum. Non irasci autem difficile est in actu, quia dum levis culpa putatur, non facile servatur a multis. Et multum laboriosum est posse non irasci, quia na- turaliter in hominibus iracundia est plantata, et ideo in remuneratione magna sunt, quia difficile est et laboriosum abstinere ab eis. Propterea et si iratus fuerit homo, aut concupierit, est quidem peccatum, quia malum est: non tainen est grave peccatum, quia difficile est abstinere ab eis. Ergo minima mandata ista dicit Christi mandata, Non irascaris, non concu- piscas. Quæ in observando quidem magna sunt, in peccando autem minima videntur, quantum ad ho- mines negligentes. Ergo illi, qui levia peccata com- mittunt, minimi sunt in regno Dei : id est, qui iratus fuerit, et iratus grande peccatum non fecerit in actu, * Idem in marg., quia nec Deus in Sabbato.
IN MATTILÆUM. HOMIL. XI. ut a pœna quidem securus est, non tamen est in gloria : quia etsi nihil tale committit, tamen quia sequutus est iram suam, et non illam repressit in corde suo, pec- cavit. Unde jubet nos propheta, si irati fuerimus, compuncti in cordibus nostris iracundiam reprima- mus, sciens quoniam si per iracundiam vel leviter peccaverimus, peccatores sumus. Item qui concupi- scit, etsi non fecerit, peccavit. Quare? Quia vel omnino voluit. Qui ergo doctor est, si ab omnibus abstinuerit, magnus est: si autem vel levia hæc pec- caverit, nihil illi prodest sacerdotalis dignitas ejus: sed projectus a primo ecclesiastico choro, fit inter cos qui nec in pœna sunt, quia non fecerunt grave peccatum non tamen sunt in gloria, quia peccati rugam aut maculam susceperunt. Homilia undecima ex cap. quinto. 20. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scriba- rum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. Scribarum et Pharisæorum justitiæ sunt mandata Moysi impletiones autem mandatorum illorum sunt mandata Christi. Hoc est ergo quod dicit: Nisi quis supra legis mandata, et hæc mea præcepta, quæ apud illos minima existimabantur, impleverit, non intrabit in regnum cælorum : quoniam illa, sicut diximus, de poena quidem liberant, quæ scilicet transgressoribus legis debetur, non autem introducunt in regnum: hæc autem et de pœna liberant, et in regnum intro- ducunt. Cum autem sit idipsum, solvere minima hæc mandata, et non custodire, quare supra quidem de solvente dicit : Qui solverit unum de minimis istis, minimus vocabitur in regno Dei, ostendens eun etsi minimum, esse tamen in regno: hic autem de non conservante dicit, Nisi abundaverit justitia hominis Christiani plus quam scribarum et Pharisæorum, non intrabit in regnum cælorum? Qui enim non intrabit in regnum calorum, extra regnum crit. Sed vide quia minimum esse in regno idipsum est et non in- trare in regnum. Esse enim aliquem in regno non est et regnare cum Christo, sed esse tantum in populo Christi. Tamquam si dicat: Qui solverit et docuerit sic, inter Christianos quidem erit, tamen minimus Christianus, vel cum minimis Christianis. Qui autem intrat in regnuin, fit particeps regni cum Christo, sicut et alibi dicitur bono servo: Intra in gaudium Domini tui (Matth. 25. 21): hoc est, ut simul gaudeas cum Domino tuo. Consequenter et iste qui non intrat in regnum cælorum, gloriam quidem regni cælorum non habebit cum Christo, erit tamen in regno ca∙lo- rum: id est, in numero eorum super quos Christus cælorum Rex regnat. Nunc jam incipit ostendere et docere quæ sunt minima ista, quorum solutionem prædixerat esse periculosam. - Lex per gratiam non aufertur. 21. Scitis, inquit, quia dictum est antiquis, Non occides: 22. ego autem dico, Si quis iratus fuerit fratri suo sine causa, reus erit judicio. Haec impletio legis secundum modum vivendi secunda facta est. Faciens enim hæc Christus et do- cens, implevit legem, non solvit. Non enim est Chri- sti mandatum contrarium legi, sed latius quam lex. Mandatum Christi legein in se tenet inclusam, lex autem non tenet Christi mandatum. Qui ergo implet Christi mandata, tacite in eis implet et legis. Nam qui non irascitur, multo magis nec occidit: qui au- tem implet legis mandatum, non omnino implet et Christi. Frequenter enim et homo non quidem orci. dit propter timorem vindicta, tamen irascitur. Vides ergo, quia lex impleta est per gratiam, non sublata? Deinde sine mandatis his Christi nec possunt stare legis mandata. Nam si concedatur licentia irascendi. datur et causa homicidii faciendi. Ex ira enim homi- cidium generatur. Tolle autem iram, et homicidium non fit. Omnis enim, qui irascitur sine causa, quan - tum ad voluntatem suam homicidium facit, etiamsi non facit propter metum. Ideo dolor quidem non est talis, queinadmodum si factum fuisse, peccatum au- . tem tale est irascentis. Ideo Joannes in canonica sua Epistola dicit: Qui odit fratrem suum sine causa, ho- micida est (Joan. 3. 15). Vide_sapientiam Christi. Volens ostendere, quia ipse est Deus, qui aliquando loquutus est in lege, et qui nunc mandat in gratia, illud mandatum quod ante omnia mandata posuit in lege, illud ipsum mandatum posuit et nunc in princi- pio mandatorum suorum. In primis scriptum est in lege, Non occides (Exod. 20. 13). Ideo bic statim ab homicidio cœpit, ut per concordiam mandatorum ipse inveniatur dictator fuisse legis et gratiæ. Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. Ergo qui cum causa irascitur, non crit reus. Nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec judicia stant, nec crimina compescuntur. Justa ergo ira mater est disciplinæ. Itaque non solum non peccant, qui cum causa ira- scuntur : sed e contra, nisi irati fuerint, peccant : quia patientia irrationabilis vitia seminat, negligen- tiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos invitat ad malum: quia malus quidem, quamvis in- correptus fuerit 1, non emendatur: bonus autem nisi correptus fuerit, perit quia in corpore magis præva- let malum quam bonum. Iracundia quæ cum causa est, non iracundia est, sed judicium. Iracundia enim proprie intelligitur commotio passionis. Qui autem cum causa irascitur, ira illius jam non ex passione est, sed ex causa: ideo judicare dicitur, non irasci. Puto autem quod non de iracundia carnis loquitur Christus, sed de spiritu. Nec ad carnem loquitur, sed ad animam, sicut et in sequentibus ostendemus. Scit enim Dominus, quia etsi mandaverit carni, caro ei non obaudiet. Nec enim est possibile, ut caro non conturbetur: Quia sapientia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est subjecta (Rom. 8. 7). Nec enim potest, dicente Job, lomo natus de muliere (Job. 14. 1), plenus iracundia, non irasci. Quando ergo homo irascitur, et non vult facere quod ira compellit, caro ejus irata est, animus autem ejus non est iratus. Ergo multi sunt, quorum caro irascitur, anima autem non irascitur. Item multi sunt, quorum caro non irasci- tur, anima autem eorum irascitur, id est, qui viden- tur patientes et taciti, et occulte cogitant malum, et semper quærunt opportunitatem nocendi. Si quis di- xeril fratri suo, Racha, sine causa, reus erit concilio. Id est, ut sit unus ex concilio eorum, qui adversus Christum fuerunt, sicut apostoli in canonicis suis in- terpretantur. Si quis autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ. Racha quidem dicitur Hebraice vacuus, quamvis quantum ad sensum verbi, unum est dicere, Fatue, et, Racha. Nam qui vacuus est, ille fatuus est: et qui fatuus est, sine dubio vacuus est, et utriusque verbi una videtur esse injuria. Nam sicut indigna re. est illi dicere, Fatue, qui habet in se sapientiam spi ritualem in agnitione Dei Patris et Christi: sic indi- gna res est, dicere hominem vacuum, qui habet in se Spiritum sanctum. Nam nemo dicitur vacuus, qui habet in se Spiritum sanctum, et nemo fatuus, qui Christum cognoscit. Et quare illud quidem verbum, id est Racha, habet poenam concilii : hoc autem ver- bum, Fatue, gehennæ ? Nam si unum peccatum est, una debet esse et pœna amborum. Sed quantum ad dicentis propositum, differentiam jam habent hæve verba, etsi quantum ad sensum similia sunt. Racha enim vulgare verbum erat apud Juda'os, quod non ex ira, neque ex odio, sed ex aliquo motu vano dice- bant, magis fiduciæ: causa, quam iracundiæ. Nam unaquæque provincia habet in consuetudine aliquo exprobratorium verbum, quod non rixae causa, sed familiaritatis gratia dicere solent ad eos, quoruin fiduciam habent. Utputa, patronus suscepto liberto suo, aut dives pauperi, aut urbanus rustico, conte- mnens personam ejus, magis quam inimicans. Sed forte dicis, si Racha iracundiae causa non dicitur, quare peccatum est? Quia contemptionis causa dici- 1 Idein in marg., quanvis correptus fuerit. Forte melius legeretur, in corde.
Jur, non ædificationis. Nam etsi persona illius tibi contemptibilis videbatur, tamen dignitas Christiani- tatis illius contemptibilis non erat. Et si illum aspi- cere non volebas, tamen Christum, qui in eo est, nspicere debuisti. Deinde et alia ratione peccatum est dicere Racha, quia etsi ille aliquid vanum audire me. rebatur, te tamen dicere vanum aliquid non oporte- bat, cum sic scriptum est: Amen dico vobis, pro omni verbo olioso, quodcumque loquuti fueritis, dabitis ra- tionem (Matth. 12, 36). Quicquid non est lumen, te- nebra est: sic et quicquid bonum non est, malum est. Dicit Apostolus: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. 4. 29). Et non dicit, Si quis bo- nus, tantummodo, sed, Si quis bonus ad ædificationem fidei. Si ergo nec bonum verbum sine causa dicere debemus, nisi fuerit pro occasione ædificationis, ne ipsum verbum bonum, dum sine causa dicitur, in- veniatur esse otiosum, et fiat malum: quanto magis illud verbum) dicere non debemus, quod a semetipso naturaliter malum est, et ad injuriam pertinet audien- tis? Deinde, numquid membrum oris nostri, quod ad ædificationem aliorum creatum est, aut ad usum cor- poris, aut ad gloriam Dei, trahimus illud ad ministe- rium vanitatis? Omnis enim sermo vanus qui dicitur, immundo spiritu dictante profertur. Vanum ergo ser- monem dicentes, non tantum ideo peccamus quia per illum sermonem aliquem lædimus, sed quia damus lo- cum in nobis immundis spiritibus agendi quod volunt. Hoc sciens Salomon, dicebat ad Dominum: Duo postulo a te, ne auferas gratiam tuam a me, priusquam moriar, et vanum verbum non exeal de ore meo (Prov. 30. 7. 8). Si eniın vasa sanctificata ad privatos usus transferre peccatum est et periculum, sicut docet nos Balthasar, qui bibens in calicibus sacratis de regno depositus est, et de vita (Dan. 5) : si ergo hæc vasa sanctificata ad privatos usus transferre sic periculosum est, (a) [ in quibus non est verum corpus Christi, sed mysterium corporis ejus continetur ]: quanto magis vasa corpo- ris nostri, quæ sibi Deus ad habitaculum præparavit, non debemus locum dare diabolo agendi in eis quod vult? Si quis autem dixerit, Fatue, In communi intel- ligendum est ubique, Sine causa. Id est, qui iratus fuerit sine causa : qui Racha sine causa dixerit, qui Fatue sine causa dixerit. Si autem cædere cum causa peccatum non est, quanto magis cum causa Fatue di- cere, non est peccatum ? Nam et verbum malum spe- cies est aliqua castigationis, et apud sapientem durius est quam flagellum. Quid enim si talis fuerit causa, ut non verbis, verum verberibus proferatur vindicta? Ecce enim et Apostolus dicit, Fatue : O insensati Gn- latæ, quis vos fascinavil (Gal. 3. 1)? Sed non peccavit, quia justa causa fuit dicendi. Ita ad discipulos in via Christus: 0 stulti et tardi corde (Luc. 24. 25). 23. Si ergo offers munus tuvm ad altare. Quoniam superius dixerat, Qui irascitur fratri suo sine causa, hoc : Qui autem dixerit, Racha, illud: Qui autem dixerit, Fatue, istud consequenter subjungit: Si offers munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris, quod habet aliquid adversus te frater tuus. Habet scilicet, si iratus ei fuc- ris sine causa, si dixisti ei Racha, vel Fatue, sine causa. Si ergo ex his levibus causis offenso fratre, et non placato, impossibile est munus Deo offerri, et suis- cipi quomodo ante conspectum Dei ingredientur, qui fratres suos conculcant, prædantur, et alia multa in viduis et orphanis nefanda committunt? In primis scire debemus, quod quamdiu fideles homines aliquam dissensionem habuerint inter se, Deus illis non potest esse amicus, munus eorum non suscipitur, oratio co- rum non exauditur, vel si quid aliud bonum fecerint, quia nemo inter duos inimicos potest esse fidelis ami- cus amborum. Utputa, si de illo bene loqueris apud istum, displices isti, et in suspicionem venis quasi plus diligas illum : et si ad illum bene loqueris de isto, displices illi, et in suspicionem venis, quasi plus dili- (a) Quæ uncinis clauduntur, in quibusdam exemplaribus desunt. gas istum. Ideo et Deus non vult esse amicus fidelium, quamdin ipsi inter se fuerint inimici, quia si illi mi- sericordiam fecerit, iste contristatur: etsi non con- tristatur, quia nihil potest agere contra Deum, tamen non congaudet in beneficiis ejus. Si autem aliquid pote- rat contra Deum, irasceretur ad Deum, quia miseratus est inimicum ejus. Similiter et si isti misericordiam fecerit, ille contistatur. Considera qualem habet Deus conscientiam circa nos, et quomodo fidem serrat ho- minibus, quia nos perfecte diligit, ideo inimicis no- stris non vult esse amicus. Utputa, duo inimici estis fideles; ideo tibi non vult esse amicus, quia illi anıl- cus est et ideo illi non vult esse amicus, quia tibi amicus est. Ergo te diligens, illi est inimicus, et illum diligens, tibi est inimicus. Nuïnquid propter se Deus non suscipit munera nostra, sed propter nosipsos? Alteri adversatur Deus, dum alteri conscientiam ser- vat : et dum ambos diligit, nulli vult esse amicus pro- pter inimicitias amborum. Ergo Deus fidem nobis servans, inimicorum nostrorum au icus fieri non vult, et nos fidem non servamus, si inimicos ejus diligi- mus, et amicos odimus. Qui enim amicus est infide- lium, et inimicus fidelium, amicos Dei odit, et inimi- cos Del amat. Si autem fidem Domino servaremus, sicut ille nobis, numquam infidelium amicitias cole- remus, numquam nos infidelium matrimonio junge- remus. 24. Dimitte illic munus tuum, et vade reconci- liari prius fratri tuo. Vide misericordiam Dei, quomodo hominumn utilitates amplius aspicit, quam suos bono- res. Si enim suos honores magis aspiceret, sic dixis- set Interim offer munus tuum et postea vade, et reconciliare. Nunc autem dicit: Vade primum, et reconciliare, et sic veniens offeres. Tamquam si dicat ad illum: Vade. Ego libenter conteinnor, libenter honoris mei patior damnum, libenter exspecto Do- minus servos iantummodo ut vos in amicitiam venia- tis. Vade ergo, ut scias quia plus diligo concordiam fidelium meorum, quam munera : quia munera ho- minum nullum Deo faciunt lucrum ; caritas enim illo- rum Dei gloriam operatur. Ne dicas, Ille mihi nocuit, non ego illi: ille mihi satisfacere debet, non ego il!i. Si pro gloria salutis tuæ jubet te Dominus amicitiam facerc, magis nocitus debes rogare, ut duplicem glo- riam consequaris: unam, quia nocitus es, alterain, quia prior rogasti. Si enim in illum nocuisti, et ideo rogasti, parcet tibi Deus quod nocuisti, quia prior ro- gasti tamen nullam habes mercedein, quia reus constitutus rogas:i. Si autem ille te læserit et prior rogaveris, magnam habebis mercedem. Festina ergo inimicum tuuni prævenire ad amicitias, ne forte, te tardante, ille præveniat te ad rogandum, et rapiat de manibus tuis pietatis mercedem. Nam si ille te nocuil, et ille te rogat, infructuosa est amicitia tua. Quam enim justitiam fecisti ante Deum, si rogatus te placa- veris? Non enim volens te Deus substernere sub pe- dibus ejus, jubet te prius rogare, sed volens tibi bu- militatis gloriam prætendere. Sed forte dicis: Ecce ego volo reconciliari: sed dic mihi, quomodo recon- ciliabor? Qualis præcessit offensio, talis debet sequi reconciliatio. Si cogitatu offendisti, cogitatu reconci- liare. Si verbis offendisti, verbis reconciliare. Omne ehim peccatum, quomodo committitur, eo modo el poenitetur. Utputa, cogitasti male facere alicui Chri- stiano; non potes munus tuum offerre ante Deum, quia habes in corde tuo nocendi propositum. Reco- gita bene, quod cogitaveras male, et poenituisti, Nam cogitationis peccatum contraria cogitatione dissolvi- tur. Quis testis? Propheta. Quæ dicitis, inquit, in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini ( Psal. 4. 5). Vides quia irasci naturæ est, excequi autem iracundiam voluntatis ? Si autem verbis læsisti fratrem tuum, vade, et verbis satisfac ei ex toto corde, et poenituisti. Quoniam autem verborum peccatum verborum satisfactione dissolvitur, testis est Aaron. Cum enim detraxisset de Moyse, vadens verbis roga vit • Tidem in marg., gloriam providere. Sed.
IN MATTHÆEUM. HOMIL. XII. eum, dicens : Rogo, Domine, ne inferas in nos peccatum hoc, quia ignoravimus quod peccavimus in te (Num. 12. 44). Si autem operibus aliquem offendisti, puta, ali- cujus pecuniam fraude abstulisti, ant reni aliquam per violentiam abstulisti, redde ei quæ abstulisti, et "pœnituisti. Quoniam autem abstractæ rei peccatum reram recompensatione dissolvitur, testis est Zachæns, dicens: Domine, quæcumque fraude abstuli, reddo in quadruplum (Luc. 19. 8). Si autem rem quidem alicu- jus non tuleris, sed forte castigaveris hominem impo-. tentem injuste, dona ei aliquid pro injuria dignumi : sicut scriptum est in lege: Si percusseris servum tuum, el fregeris illi dentem, dimitte eum liberum (Exod. 21. 27). Secundum hoc intelligendum est, et si castiga- veris aliquem, injurie peccatum beneficio est dissol· vendum. Alioqui nisi quem factis læsisti, factis pla- caveris, sine causa oras ad Dominum, sine causa eleemosynas facis de rebus, quibus alios exspoliasti. Quid prodest tibi, si alter pro te oret ad Deum, et alter adversus te interpellet Deum? Etsi ad istius orationem vult tibi Deus misericordiam facere, illius interpellatio non permittit. Melius est, ut etsi nemini prodes, nomini noceas, quam ut alios spolies, et alios vestias, 25. Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem millaris. Fe- stinat Dominus, ut ad amicitiam festinemus inimico- rum nostrorum, quandiu vivimus in hac vita (vita enim omnium hominum communis est ista vita car- nalis, per quam omnes homines transeunt, boni et mali), sciens quam periculosum est, si unus ex inimi- cis, pace non facta, fuerit mortuus: nam postea etsi voluerint pacem facere, non possunt, cum fuerint separati. Si autem quamdiu in via hujus vitæ es, non feceris pacem cum adversario, quem lesisti, sed sic inimicantes per mortem ieritis ante judicem Christum, tradet te Christo, convincens te reum in judicio ejus, et judex tradet te ministro, id est, angelo pœnarum crudeli, et ille mittet te in carcerem gehennæ. Et qui in hoc sæculo si pacem fecisses, etiam gravissimi operis poleras accipere indulgentiam, sicut scriptum est: Caritas operit multitudinem peccatorum (1. Petr. 4. 8): si semel condemnatus fueris missus in carce- rem, jam non solum de gravibus peccatis, sed etiam pro verbo otioso, quod loquutus es, id est, si Racha alicui dixisti, pro eo sunt exigenda a te supplicia. Tradet autem te judici adversarius tuus, etsi te prius rogaverit ille. Dicit enim Salomon: Si esurierit inimi- Gus tuus, ciba illum : hac enim faciens, carbones ignis congeres super caput ipsius (Prov. 25. 21. 22. et Rom. 12. 20). Congerere autem carbones ignis quid est aliud, nisi magis reum facere ante Deum? Si ergo qui benefacit inimico, magis illum reum facit ante Deum consequenter et qui prius rogat inimicum suum, reum illum facit ante Deum. Frequenter ho- mines in hoc sæculo mittuntur in carcerem pro pec- cato id est, in angustias et tribulationes diversas. Nam plerumque peccantes in hominibus mittuntur in tribulationes diversas: sed non intelligimus. Angu- stiæ autem hujus mundi, carceres appellantur. Homilia duodecima ex cap. quinto (a). 27. Audistis quia dictum est antiquis, Non mœchabe- ris (Exod. 20. 14): 28. ego autem dico vobis, quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchalus est eam in corde suo. Ecce alterum manda- tuin, minimum quidem apud Judæos tunc, et nunc apud omnes qui non multum curant de anima sua, nec judicant cor suum, qui irasci proximis suis sine causa aliquod non putant esse peccatum : nec concu, piscere tantum mulierem alienam putant esse pecca- Tum, opere concupiscentiæ non subsequuto. Magnuni autein est apud timentes Deum et cor suum dijudican- tes. Magnum est etiam apud Deum, qui non tantum * Commelin. et Morel. vox, non, omittitur. (a) In Codice v. D. hæc Hoinilia præcedenti jungitur. opus hominis aspicit, quantum cor. Quo mandato lex non solvitur, sed impletur: quia sine hoc mandato stare non potest legis mandatum. Omne enim adulto- rium ex concupiscentia nascitur. Quomodo ergo tol- letur adulteriuin secundum legis mandatum, nisi præ- cisa fuerit concupiscentia secundum Christi manda- tum? Quoniam ergo sicut ira mater est homicidii, sic concupiscentia mater est adulterii: consequenter si- cut qui irascitur fratri suo sine causa, orcidit eum in corde suo, etsi non occiderit eum propter vetum vin- dicta, aut propter impotentiam suain, etiam homi- cida est apud Deum, qui non magis opus considerat, quain affectum: sie qui concupiscit muliereni alienam, jam nechatus est eam in corde suo: etsi non habue- rit eam, causa aliqua obsistente, etiam adulter est apud Deum, qui magis aspicit voluntatem quam opus, quoniam opus ei adulterii committendi defuit, non voluntas. Sed ne forte bomines humanæ naturæ my- sterium ignorantes, dum considerant, quia generaliter omnis natura carnalis subdita est passionibus istis, et nemo est hominum, etiam sanctorum, qui se omnino ab ira vel concupiscentia valeat separare, æstiment Christum, quasi impossibilia ista niandantem, occa - sionem sibi quærere, per quain homines faciat reos, quoniam omnis, qui impossibilia mandat, occasiones offensionis seminat, et causas puniendi requirit : ideo pauca de divisione voluntatum animæ corporisque tractemus. Sicut duas in nobis habemus naturas, ani- m;c scilicet et carnis : sic duas habemus voluntates, unam animæ, alteram carnis : duas iras, unam animæ, et alteram carnis : duas concupiscentias, unam ani- mæ, et alteram carnis. Et natura quidem carnis ab his omnibus non potest se separare. Nam necesse habet et irasci, et concupiscere, etsi non vult, quo- niam non est in arbitrio suo creata : id est, non est munc in arbitrio suo, sicut creata fuit, sed sub lege peccati. Venumdata enim est sub peccato; propterea de illa dicit Apostolus: Sapientia carnis inimica est in Deum legi enim Dei subjecta non est, nec enim potest (Rom. 8. 7). Anima autem in arbitrio sao creata est secundum legem justitiæ Dei : propterea potest et non irasci, si vult: et non concupiscere, si vult. Quando ergo irasciniur et concupiscimus, si displi- ceamus nobis, et festinemus reprimere vel iram vel concupiscentiam nostram, manifestum est, quia caro nostra irascitur aut concupiscit sola, non anima no- stra. Quando autem complacemus, nobis in his, et de. cernimus si poterimus nostram implere iracundiam, vel concupiscentiain nostram : tunc et anima irasci- tur et concupiscit simul cum carne. Propterca sciens Deus, quia carnis natura subdita ei non est, nec po- test non irasci, non mandat carni quæ mandat. Quis enim sapiens illi ponit præceptum, qui etsi vult, non potest obaudire? Sed ad aniınan loquitur, et animë mandat, quæ potest Deo in omnibus obau- dire : quæ potest, etiam carne irascente et con- cupiscente, ipsa nec irasci, nec concupiscere. Si ergo ad animam loquitur, et de concupiscentia animæ lo- quitur, dicens: Si quis viderit mulierem ad concupi- scendam eam, jam machatus est eum in corde suo : id est, non Si quis concupiverit secundum deside. rium inevitabile carnis, sed, Si quis concupierit secun- dum voluntatem animæ, et consensum, decernens et statuens implere quod cupit ; ille talis etsi nihil ges- serit, jam tamen corde adulter est ante Deum, quia forsitan impeditus est ab opere, non compunctus in vœ- Juntate. 29. Si dexter oculus tuus scandalizuverit te, erue eum. Puto quod omnis merces justitiæ nostræ in hoc posita sit, quia omni tempore contra carnem nostrami luctamur; quia Caro concupiscit adversus spiritum, et spi ritus adversus carnem (Gal. 5. 17). Sic enim ait pro- pheta: Tota die contristatus ingrediebar, quoniam renes mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea (Psal. 37. 7. 8). Si ergo secundum prophetam non est sanitas in carne nostra, quot oculos quis ha- V. D. et Editi in margine, propter metum videntium.
bet, aut quot dextras in corpore suo, ut secundum malitiam carnis sufficiat pœna membrorum? Sed vi- deanus, ne forte vel sic possibile est intelligere de oculo corporali, vel de manu. Sicut enim totus homo quamdiu peccat, vivit peccato, mortuus est autein justitiæ, sicut scriptum est: Et vos, cum essetis mortui peccatis (Ephes. 2. 1); cuin autem homo conversus fuerit ad justitiam, vivit justitiæ, mortuus est autem peccato; sic et unumquodque membrum, utputa ocu- Jus, quamdiu quidem male aspicit, integer quidem est peccato, ejectus est autem justitie: cum autem desierit male aspicere, ejectus est a peccato, integer est autem justitiæ. Sed neque sic convenit. Nec en m habet rationem hæc interpretatio plenam, propter quod dicit, Si dexter oculus tuus scandalizaverit te. Quid enim? quando dexter scandalizat, sinister quid facit ? numquid contradicit dextro, ut dexter quidem quasi reus ejiciatur, sinister autem quasi innocens reservetur? Sed puto ad animain hæc cuncta referri, sicut diximus supra. Oculum igitur dicit animæ, ið est, mentem per quam anima videt. De quo et alibi dicit : Si oculus tuus fuerit simplex, etc. (Matth. 6. 22). Oculus autem iste carnalis non est oculus, sed est speculum oculi illius interioris, id est mentis. Ila- bet enim et corpus suam mentem, sicut et animam suam sicut testatur Apostolus, de mente quidem animæ dicens hoc modo: Igitur ego ipse mente qui- dem servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. 7. 25). De corporis autem mente sic: Inflatus mente carnis suæ, et non tenens caput (Col. 2. 18. 19). Simi - liter et de manu, vel de pede. Dextra manus hominis est voluntas anime: sinistra autem manus voluntas corporis est. Hæc autem corporea manus non est ma- nus, sed organum manus illins. Nisi enim voluntas, aut bona, aut mala, moverit eam, ad nihil movetur. Dextra itaque manus hominis est voluntas animæ : sinistra autem manus est voluntas corporis. Ideo enim partes animæ dextræ vocantur, corporis autem sini- stræ : quoniam anima in arbitrio suo creata est, ad quod voluerit declinare, sive ad bonum, sive ad ma- luin et sub lege justitiæ creata est, ut recta videat, recta audiat, et agat, et ambulet. Partes autein cor- poris sinistræ dicuntur, quia non est in arbitrio suo creata caro, ut, sive ad bonum, sive ad malum de- clinare voluerit, possit : sed in malo creata est sub lege peccati, nec potest aut videre, aut audire, aut agere rectum. Sic et omnes sancti dextri dicuntur, peccatores autem sinistri. Unusquisque ergo nostruin habet dextrum oculum et sinistrum: dextrum qui- · dem, mentem animæ, sinistrum autem, mentem carnis; dextram autem manum, voluntatem animæ, sinistram autem, voluntatem carnis. Quando ergo ex passione carnis concupiscimus sicut homines, animo autem resistimus concupiscentiæ nostræ, sini- ster oculus scandalizat nos: id est, mens carnis, non mens anima. Sinistra manus scandalizat, et non dextra : id est, voluntas carnis, non voluntas animæ. Vide nunc quia non jubet carnis mentem ejicere, vel carnis præcidere voluntatem. Nec enim fieri potest, ut caro aliquando cesset a desiderio malo. Desideria autem carnis retinere quidem possumus, ut non fa- ciamus quod desiderat caro: præcidere autem non possumus, ut non desideret. Quando autem ex propo- sito animæ volumus malam, tunc dextra manus, id est, oculus dexter nos scandalizat, et dextra volun- tas. Hunc ocnlum et istam manum præcidere jubet, quam et possumus praecidere; quoniam anima in arbitrio suo est, ut ad quod voluerit, valeat decli- nare. Caro autem non in arbitrio suo est, sed in malo : vendita est sub peccato, et non potest bonum velle. Ideo autem caro sinistra dicitur, anima autem dextra, quoniam caro ad tentationem nobis creata est, anima autem ad salutem. Hæc est, sicut arbitror, loci istius interpretatio vera. Possuinus tamen et alium invenire colorem. Respectus vel consideratio mentis oculus est animæ, videlicet voluntas alicujus operis faciendi, et movens manum ad aliquod opus. Manus anima est secundum ea quæ diximus. Utputa erat mulier quædam religiosa, vel virgo, vel vidua: respexi e consideravi, et dixi : Debeo visitare -illam mulieren assidue, ut si quid religionis ignoret quasi mulier, instruam eam, et confirmem ipsam in ipso bond proposito ejus. Bonus respectus est iste et dexter oculus sed dum assidue visito cam, decidi in la- queum desiderii ejus : et ille bonus respectus meus, et dexter, factus est mihi in scandalum. Quid ergo oportet fieri? Ejicere talem illum respectum bonum, qui generaturus est mihi malum. Aut sic. Vidi or- phaṇam quandam, et dixi, Debeo illam in domo mea accipere, et educare, donec veniat tempus nubendi : et vadens cœpi ei subministrare quæ necessaria erant. Bonum opus hoc, et dextra manus hæc est: sed dum causa subministrationis video cam, decidi in laqueuin desiderii ejus et illud bonum opus meum, et dextra manus facta est mihi in scandalum. Vel ita. Viden- tes me quidam agere fiducialiter cum ea, scandali- zati sunt, dicentes : Quid sibi vult hoc esse, quod iste sic familiariter loquitur cum puella? Oportet ergo præcidere tale opus bonum, quod vel mihi vel alteri generat maluni. Nam et quod alteri general malum, mihi generat : quia per me factum est, ut alter scandalizaretur in me. Et hæc propositionis gratia diximus ; verumtamen generaliter omne bo- num, quod vel nos vel alios scandalizat, præcidere debemus a nobis. Nam quale est illud bonum, ex quo nascitur malum? Melius est enim, ut sine uno respectu aut uno opere bono salvemur, quam ut, dum omnia opera bona voluerimus facere, cum omnibus pereamus. Sed et alii aliter interpretantur hunc lo- cum. Vult, inquiunt, Christus, ut non solum de pe- riculo nostri peccati curemus, abstinentes nos ab omni concupiscentia mala, sed etiam ne vel propin- qui nostri, vel aliqui ad nos pertinentes, turpe ali- quid agant. Utputa, habes aliquem vel filium, vel fratrem, vel amicum, qui sic bene aspicit res tuas, quasi proprius oculus tuus, et lahes cum pro oculo dextro. Au: habes aliquem, qui sic procurat res tuas, quasi propria manus tua, et est tibi quasi dextra ma- nus. Et illum talem si cognoveris aliquid turpiter agere, præcide eum ab anima tua, et projice longe abs te, quia scandalizat te : quia non solum pro peccato nostro, sed etiam pro peccato proximorum nostrorum, quod tamen possumus cohibere, nisi aut cohibuerimus, aut repulerimus a nobis, dabimus ra- tionem. Et quoniam omnes Christiani unum corpus sumus, et alter alterius membra: melius est, ut sine mo aut altero niembro tali salvemur, quam ut, vo- lentes illos tales habere, et ipsi pereamus cum eis. 31. Dictum est antiquis, Si quis vult dimittere uxorem, det illi libellum repudii. 52. Ego autem dico, Si quis dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam machari. Et si quis dimissam duxerit, mæ- chatur. Nunc tertium mandat mandatum, minimum apud indisciplinatos et lascivos, qui nullum æsti- mant esse peccatum, uxorem dimittere dato libello repudii, sine quo neque stare potest legis mandatum. Quomodo? Quando primum Moyses filios Israel edu- xit de Ægypto, genere quidem erant Israelitæ, mo- ribus autem Ægyptii. Propter quod more gentilium contingebat, ut vir odiret uxorem. Et quia dimittere illam non permittebatur, paratus erat interficere cam. Aut si non interficiebat propter timorem legis, tamen assiduis cruciatibus affligebat. Ideo jussit dari repu- dium, non quia bonum erat, sed quia remedium erat mali pejoris ne dum facere malum vetantur, face- rent pejus. Ergo propositum fuit legis repudium dare mandantis, ut ne homicidium fiat. Numquid in facto solo fit homicidium ? nonne et in voluntale? Et co- ram hominibus quidem in facto fit homicidium, coranı Deo autem in voluntate. Sicut enim qui irascitur fratri suo sine causa, etsi non potuerit occidere cum, occidit cum tamen in corde suo: sic et qui concu- piscit mulierem, etsi non habuerit cam, adulterǝtus est eam in corde suo, quia voluntas ejus impedita
IN MATTH.EUM. HOMIL. XII. est, nop correcta. Sic qui odit uxorem suam, excepta fornicationis causa, et sic eam odit, ut dimittat eam, ut et nisi haberet licentiam dimittendi eam, occide- et eam in corde suo occidit eam, quantum ac Deum, quia opus homicidii defuit ci, non occidendi oluntas. Vides ergo quia lex præcipiens dari repu- dium, opus homicidii compescuit, non peccatum ? Et non solum homicidii crimen non sustulit, quantum ad Deum, sed etiam alterum dimissionis introduxit peccatum. Quoniam libellus repudii testimonium est soluti conjugii, numquid justítia solvendi conjugii ? Propterea, dato repudio, solutum quidem conjugium publicatur, peccatum autem solutionis magis exagge- ratur. Tamen cum de irascente sine causa, et de concupiscente faceret verbum, competenter intulit mandatum de uxoribus non dimittendis. Si enim qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio: quo- modo non erit reus, qui sine culpa fornicationis sic odit uxorem, ut etiam dimittat eam? Sed dicis, Mul- tas habet culpas uxor mea. Quid enim? tu autem sine culpa es? Si enim extraneorum vitia supportare debemus, dicente Apostolo: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. 6. 2): quanto magis debemus uxorum? Si quis viderit mu- lierem ad concupiscendum eam, adulteratur eam in corde suo quomodo non pro adulteriis condem- netur, qui dimittens uxorem, occasionem dederit adulteriorum committendorum, ut et illa adultere- tur in alterum, et alter in illam? Nam vir Christianus non solum se coinquinare non debet, sed nec aliis coinquinandi se occasionem præbere. Alioquin illo- rum crimen ad istius redundat peccatum, qui aliis coinmittendi criminis factus est causa. Vide etiam, quia qui secundum legem repudium dat, quatuor committit iniquitates. Primam, quia quantum ad Deum exsistit homicida: secundam, quia dimisit non fornicantem; tertiam, quia fecit cam adulterari ; quartam, quia et accipiens eam, fecit adulterium. Ni- hit autem horum committitur, ubi servatum fuerit Christi mandatum. 35. Item dictum est, Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. 34. Ego autem dico, non jurare omnino, etc. Ecce quartum manda- tum, quod minimum putant avari, qui bene jurare non putant esse peccatum, sine quo non potest stare legis mandatum. Nam nisi juramentum interdicatur, non possunt amputari perjuria. Ex juramento enini perjurium generatur. Nemo est enim, qui frequenter jurat, et non aliquando perjuret. Propter hoc admo- net Salomon: Non assuescas juramento os tuum ; mul- tus enim casus in illo ( Eccli. 23. 9). Sicut enim qui facit consuetudinem multa loqui, necesse est ul ali- quando el importuna loquatur, et qui facit consue- uidinem frequenter manu sua percutere, necesse est ut aliquando et injuste perculiat: sic qui facit consue- tudincin jurare in rebus idoneis, frequenter et in re- bus superfluis etiam nolens consuetudine trahente perjurat. Nam omnium rerum consuetudinem, quando voluerimus quidem, tunc facimus, sed non quando volumus, tunc repellimus eam. Et qualis est contra jurantes Dei sententia, docet Salomon : Vir, inquit, multum jurans, non exiet plaga de domo ejus ( Ibidem v. 12 ). Si ergo a jurantibus plaga non recedit, quo- modo a perjurantibus aliquando recedet? Dic mihi, amice, jurando quid proficis? Nam si adversarius tuus crederet bene te juraturum, numquam te jurare compel- leret: sed quia perjuraturum te a stimat, ideo te jurare compellit. Et cum juraveris, non quasi in veritate jura- menti tui placatus tacet,sed quasi in damnatione perjurii tui vindicatus recedit. Juranientum enini numquam bo- num exitum habet. Quidam enim æstimabunt te ava- riti: causa jurasse, quidam autem et perjurasse. Qui autem de te bene voluerint suspicari, etsi pejerasse te non credunt, tamen in veritate te jurasse affirmare non possunt. Nemo autem potest defenderc tc et re- ligiose egissc. Ideoque jurans, inimicis tuis in oppro - brium venis, amicis autem tuis in suspicionem. Sed forte dicis. Óuid faciamı? Non mibi credit, nec vult credere nisi juravero. Acquiesce magis pecuniam perdere, quain salutem. Pretiosior tibi videatur anima tua, quam res tua. Si reni aliquanı perdideris, vivere potes: si Deum perdideris, quomodo vives? An ne- scis quia quod invitus amittis propter Dei timorem, majorem mercedem habes pro illo, quam si eleemo- synam dedisses? Quia quod cum majore_colluctatione facimus, pro illo dignius coronainur. Ecce, amnice, admoneo ie, ne aliquando hominem jurare compel- las. Sive existimas eum bene juraturum, recede ab eo sive existimas eum male juraturuin, magis recede ab eo quia etsi ille bene juraverit, tu quantum ad conscientiam tuam perjurii illius factus es causa, quia hoc proposito eum jurare compellis, non ut juret, sed ut perjuret. Si autem bene eum juraturum putares, nec jurare compelleres. O insipiens, qui alterum ju- rare compellis, nescis quid agis. Ille etsi perjuraverit, vel cum lucro perjurat, tu autem sine lucro perjurii illius particeps inveneris. Qui mentiri non dubitat, nec perjurare timet: qui enim mentitur, veritatemi in corde suo transgreditur; qui autem perjurat, in verbis suis transit Deum. Quid ergo interest inter Deum transire, et veritatem transgredi, cum et ipsa veritas sit Deus? llæc sola est differentia, quia verita- tem mentientes in corde transimus, perjurantes autemi Deuni in verbis: nam verbo hominibus satisfacimus. conscientia autem Deo. Ipse Deus, qui perjurare ve- tuit, ipse et postea non jurare mandavit. Qui ergo in jurando nou timet Dei præceptum negligere, nec in perjurando timebit. Quid autem vis? Timet Deum, aut non timet Deum. Si timet, etiam sine juramento non mentitur: si autem non timet, neque cum jura- mento potest dicere veritatem. Contra clericos qui Evangelia porrigunt juraturis. - Andile vos, clerici, qui jurantibus Evangelia sancta porrigitis: quomodo potestis ab illo juramento esse securi, qui senien perjurii datis? Numquid qui ignem portat, unde confletur incendium, alienus est ab illo in- cendio? Aut qui gladium porrigit unde homicidium com- mittatur, nonne est socius homicidii illius? Sic et qui occasionem perjurii præstat, collega fit perjurii ejus. [Si erat bene jurare justum, juste dicebatis³, quia dedinius illis Evangelium ut jurent, non ut perjurent: nunc au- tem cum sciatis, quia et bene jurare peccatum est, quo- modo potestis esse liberi, qui occasionem datis unde peccetur in Deum?] Cesset ignis, et incendium non fit ; subtrahe gladium, et homicidium non committitur : sic tolle juramentum, et perjurium non fit. Ilæc de illis dicta sunt, qui jurant per Deum : corum autem, qui jurant per elementa, exsecrabilior iniquitas est. Calum enim, et terram, et cætera Deus ad ministe- rium sibi creavit, non hominibus ad juramentum. Ecce enim in lege præcipitur, ut per nullum juretur, misi per Deum qui ergo jurat per cælum aut per ter- ram, aut quidquid illud est, per quod jurat, deificat illud. Propterea idololatram se facit omnis, qui per aliquid aliud a Deo jurat, etiamsi jurare liceret : quia non reddit Domino Deo suo juramenta sua, sed elc- mentis, et sic dupliciter peccat. Primum, quia jurat; deinde, quia deificat per quem jurat. Et vide quia per singula hanc rationem dat, cur quis non debeat ju- rare per elementa. Neque per cœlum, inquit, quia thronus est Dei: id est, non Deus 55. Neque per ler- ram, quia scabellum est pedum ejus, non dea. Neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis, non nia- guus rex. 36. Neque per caput tuum, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Ac si dicat: Cujus momenti es, ut per te jures? numquid potesta- tein habes vel unum capillum album facere, aut ni- grum? Sive ergo per filios suos juret quis, sive per se, sive per aliquem, meliorem facit illum, quantuni ad sc, quam Deum. 58. Audistis quia dictum est anti- v. D. et Editi in marg., sancta portatis……… qui sanctum perjuris datis. $ v. D., Si eral bene jurare, juste dicebat's, etc. Mone- tur in margine Editoruin hæc abesse a quibusdam exen.- plaribus.
quis, Oculum pro oculo, dentem pro dente : ego autem dico vobis, non resistere malo. Quintum mandatum mi- nimum, quantum ad homines crudeles, qui peccare se non arbitrantur, si reddiderint inala pro malis, non considerantes, quæ dicuntur in Psalmo: Si red- didi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimi- cis meis inanis, etc. (Psal. 7. 5). Quæcumque enim ille dinumerat merito se pati debere, si reddiderit retri- buentibus sibi mala, sciant Christiani omnia illa me- rito se esse passuros, si reddiderint rctribuentibus sibi mala. Nam et casuri sunt ab inimicis suis inanes, et persequiturus est inimicus animas eorum, el com- prehensurus et conculeaturas in terra vitam eorum, et gloriam corum in pulverem deducturus. Tamen sine hoc minimo mandato legis mandatum non potest stare. Quomodo? Lex præcipiens oculum pro ocuio, dentem pro dente, tale habet propositum, ut unus- quisque, dum timet de suo membro, parcat alterius, et nemo malus inveniatur. Sed quia væ mundo a scandalis: quamdiu enim vivimus in hoc mundo, cui diabolus principatur, necesse est abundare maledicen- tes, percutientes, et persequentes. Si ergo incipimus secundum legis mandatum omnibus reddere mala pro malis, omnes efficimur mali, et solutum est pro- positum legis, et dum voluit malos facere bonos, etiam bonos fecit malos. Si autem secundum Christi¸ mandatum non resistatur malo, etsi mali non lædun- tur, tamen boni permanebunt boni: et sic per man- datum Christi impletur et legis mandatum. Nam qui mandatum legis implet, non simul implet et Christi : qui autem Christi implet, simul implet et legis. Ut- puta, qui percutit, contra legem agit : qui autem re- percutit, secundum legem facit, non autem et se- cundum Christi mandatum. Qui autem secundum Christi mandatum, neque percussus repercutit, ta - cite et legis voluntatem implevit. Nam qui percus- sus non repercussit, multo magis nec ab initio per- cussisset: quia non venit Christus solvere legem, sed adimplere. Sed dicis, quia dignus est ille repercuti, qui contra legem percussit. Etiam. Sed tu non es di- gnus repercutere, quia illius discipulus es, qui male- dictus non remaledixit, percussus non repercussit, crucifixus pro crucifigentibus se oravit. Si repercus- seris, orgo primum denegasti, te Christi esse disci- pulum, non verbis, sed factis. Deinde cum ejeceris oculum pro oculo to, et fregeris dentem pro dente Luo, numquid per hoc restituitur membrum tuum in loco proprio? Si ergo non reddideris malum pro malo, et si membrum corporis perdidisti, vel lucrum patientiæ acquisisti. Si autem reddideris : et corporis damnum passus es, et salutis. 39. Sed si quis te per- cusserit in maxillam, præbe ei alteram. Non enim dia- bolus tantum de vulnere humani corporis gaudet, sed et magis in vulnere animæ delectatur: ideo enim excitat aliquem qui te percutiat, ut dum tu excitatus repercutis eum, pecces, et uno ictu vulneret am- bos. Scit enim, quia vulnus corporis cito sanatur : vulnus autem ɔnimæ in quibusdain vix cum labore, in quibusdam autem nunquam sanatur. Ideoque si repercusseris eum, in prima quidem facie illuin vi- cisse videris, re vera autem a diabolo victus es. Et putas quia te satiasti de illo, vere autem diabolum satiasti de tc. Si autem non repercusseris euni, ab homine quidem victus videris, diabolum autem vi- cisti. cc secundum justitiam Dei. Videamus autem secundum utilitatem carnalem. Numquid si repercus- seris eum, compescuisti eum, ut jam non te percu- tiat? Sed magis excitasti cum, ut adhuc te percutiat. Nam iracundia per iracundiam non compescitur, sed amplius irritatur. Quemadmodum si ignem cum igne conjungas, inajor flamma succenditur : si antem non repercusseris cum, ille jam stabit : si quidem sapit, confusus si autem non sapit, satiatus : et non so- lum iterum te non percutit, sed forsitan compunetus corde poenitet, quia te vel semel percussit. Attamen etsi sic insanus est, ut nec patientiam tuam intelli- gat, ne confundatur in facto suo : numquid potes tu te amplius vindicare, quam Deus erat te vindicatn- rus? Ideoque si repercusseris eum, perdidisti vind- ctam, quia teipsum vindicasti : et liberasti eum di manibus Dei, quia reddidisti illi quod fecit. Si ergi fortiter irasceris, patientius age, ut melius vindiceris, scilicet per Deum. 40. Et ei qui vult tecum in judicis contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pal- lium. Primum indigna res est, ut homo fidelis stet in judicio ante conspectuin judicis infidelis. Nam etsi infidelis non est, certe sæcularis est. Et qui te venc- rari debuerat propter dignitatem fidei, judicat te pre- pter necessitatem causæ, et perdes dignitatem Christi propter negotium mundi. Nonne melius est, ut perdas res mundiales, quain gloriam sempiternam? Si enim rem perdideris propter Christum, Christus tibi rem restituere potest : si autem propter rem perdideris Christum, res tibi non potest restitucre Christum. Deinde necesse est, ut humilies te coram judice, et subditus fias illi propter necessitatem causă. Et for- sitan qui propter Deum non fueras te humiliaturus, humilas te propter lucrum, et facis rem pretiosiorem quam Deum. Tertio, quia omne judicium irritatio cor- dis est, et cogitationum malarum. Si semel in judi- cium ingressus fueris, jam non desideras ut veritas cause appareat, sed ut quocunque modo victor exsi- stas. Si autem videris quod causa tua, sicut frequen ter solet fieri in judiciis, aut verbis, aut fraudibus, aut pecuniis expugnetur: necesse est similiter ut et tu aut verbis, aut fraudibus, aut pecuniis, cause tuæ adesse festines, Et si ab initio consilium non habuisti, ut sic ageres, postea sic agere ipsius controversia necessitas te compellit. Nam primum pro lucro tan- tummodo festinabas, postea jam et pro pudore cun- tendis. Et magis contentus es etiam peccare tantum, ut vincas, quam vinci tantum, ut ne pecies. Ilac Deus illis mandat, qui magis diligunt Deum, quam mundum. Nam qui lucrum animæ magnum esse existi- mat, daninum rei modicum putat : nam qui danıuni rei magnum existimat, lucrum anime minimum pu- tat. Qui ergo difficilius putat rem dimittere, quam in judicio introire, hoc cogitet, quia difficilius est de judicio sine peccato exire. Facilius est enim ante ju- dicium rem dimittere, quam judicio evitare peccatum. Nam ante judicium, sicut diximus, una causa avaritiæ tè compellit, post ingressum etiam causa pudoris. Et qui una causam vincere non potuisti propter timo- rem Dei, duas quomodo vincas? Ergo sicut Joseph dimisit pallium in manu meretricis, et fugit cum vie- liore pallio castitatis: sic et tu projice pallium in ma- nus calumniatoris, et fuge cum meliore velamento ju- stitiæ, ne forte dum vis vindicare vestem corporis, pio- tiosissimum animæ: vestimentum perdas. Deinde si viderint infideles te Christianum pro injuriis injurias rependere graviores, pro terrenis facultatibus, el usque ad perniciem animæ sæcularia pulsare judicia contra direptorem injustum : quomodo credant spem regni cælestis esse veram, quam prædicant Chri- stiani? Facile enim spermunt terrena qui cælestia sperant. Qui autem terrena magnopere complectun - tur, nescio si firmiter cœlestia credunt promissa. Non solum ergo propter læsionem animarum nostraruin percutientem sustinere debemus, auferenti quæ nostra sunt non repugnare, sed etiam propter den:onstra- tionem indubitabilium Christi promissionum : ut ille qui viderit te injurias proprias negligentem, terrenas étiam res quasi nihil spernentem, intelligat, quia vere est certissina spes Christianorum in cælis, pretiosior omnibus rebus terrenis, et vita jucundior omni fui- tione vitæ istius carnalis. 41. Si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Ut patientia tua vincat illius crudelitatem, et ostendas quia major est benignitas Dei in sanctis, quam malitia diaboli in iniquis hominibus. Si autem tantum vadis quantum ille te cogit, quomodo cognosceris servus Dei? Nam in necessitate bonitas non apparet. Quod ergo cogit te, vade propter necessitatem hominis violenti : quod Bon le cogit, vade propter gloriam Dei benigni. Si
IN MATTHÆUM. HOMIL. XIIL , . unum vadis, putat te hominem qualemcumque fe- cisse, et non pœnitet, quia te angariavit: si autein amplius vadis, intelligit, quia servus es Dei. et ideo incipit illum pœnitere, quia vel unum te angariavit; et boc tuum additamentum non fit illi majus auxilium, sed poena prioris audaciæ. Deinde si illum quidem diabolus excitavit ad te angariandum, et tu videns tibi injuriam fieri, et aut verbis illicitis contradicas aut factis non bonis resistas : et lucrum sanctitatis quod multis forsitan bonis operibus acquisisti, propter dolorem modicum perdis. Quid ergo? Unum vade ut satisfacias homini; alterum vade, ut te ostendas, et illum castiges; tertium, nt diabolum superaban- danter confundas. Deinde hæc omnia mandata in pau- peris persona conveniunt: dentem autem hominis divitis et potentis quis excutit ? Utinam ille alterius non excuteret. Tunicam divitis et potentis per calum- niam quis tentat auferre? Utinam ille per calun- niam alterius non auferret! Diviter et potentem quis angariat? Utinam ille alterum non angariaret! Ergo dives infructuosus est. Et quomodo adimpleat justi- tiam legis, et gratiæ, ut fiat servus Dei perfectus ? Quomodo? Si quis mutuam pecuniam petierit ab eo, det illi. Lex enim est, ut alterius non tollas, etsi tuum non des. Gratia autein, ut alterius non tollas, et tuum des.. Qui ergo mutuam pecuniain dat, et legem implet et gratiam. Nam qui de suis libenter dat, et multo magis alterius bona non tollit. Dives ergo per patien- tiam non potest tentari, neque probari, quia nemo illi cito violentiam facit: in largitate autem tentatur, at- que probatur. Item pauper per largitatem non potest tentari et probari, quia non habet unde largiatur, et ideo per patientiam tentatur, atque probatur, si beni- guitas ejus per injuriam non mutatur. Denique si ve- ritatem considerare volumus, et intelligere rationem : quia divitiæ nostræ non sunt nostræ, sed Dei. Deus enim dispensatores nos divitiarum voluit esse siiaruin, non dominos: et ideo cui voluerit, dat eas; et a quo voluerit, tollit: illud proprie nostrum est, qued in mostra est potestate habere, si volumus. Quomodo aulein nostrum dicatur, quod etsi volumus, habere non possumus, nisi nobis fuerit datum ? Deinde con- sidera, ut quid tibi magis divitias credidit, quam illi ? numquid ex alia massa luti te fecit, ex alia illuın ? et pro te Christum tradidit, pro illo autem aliquem an- gelorum? Si per omnia sic illum diligit, quomodo te, non ideo dedit tibi divitias, ut habeas eas, sed ut tenteris in eis. Ideo admonet Apostolus: Divitibus hujus mundi præcipe non superbe sapere, nec sperare in in- certo divitiarum, sed largos esse communicatores bono- rum (1. Tim. 6. 17). Nam pauper in sanctitate melior est, quam tu in rebus sæcularibus. Tie res proficiant ad illius sustentationem in hoc sæculo, ut et illius sanctitas proficiat ad tuam sustentationem in illo : sicut ulmus infructuosa dat humorem viti, et vitis pro se et pro ulmo profert fructum. Ergo jubet nos Chri- stus mutuum dare pecuniain, non tamen sub usuris : quia qui sub usuris mutuum dat, in prima quidem facie sua videtur dare, revera autein non sia dat, sed alterius tollit. Nam videtur quidem necessitati suc- currere, revera autem in majorem mittit necessita- tem. De uno vinculo solvit, et multis vinculis alligat : et non propter justitiam Dei dat, sed propter pro- prium lucrum. Similis enim est pecumia usuraria aspi- dis morsui. Sicut enim qui ab aspide percutitur, quasi delectatus vadit in somnum, et sic per suavita- tem soporis moritur: sic et qui accipit sub usuris, pro tempore delectatur, quasi qui beneficium accipit : et sie per suavitatem beneficii non sentit quoinode capti- vus efficitur. Nam sicut venenum aspidis latenter per oinnia membra discurrit, et corrumpit: sic usura per totas facultates ejus discurrit, et convertit eas in de- bitum. Sicut enim fermentum modicum, quod mitti- tur in multam farinam, totam conspersionem corrum- pit, et trahit illam, et facit illam totam fermentum : šic quum usura in domum alicujus intraverit, totam substantiam ejus ad se trahit, et convertit in debitum. Homilia decima tertia ex cap. quinto. . 43. Audistis quia dictum est antiquis, Diliges proxi- mum tuum, et odio habcbis inimicum tuum (Levit. 19. 18). 44. Ego autem dico vobis, Diligite inimicos vestros. Ecce sextum mandatum legeni adimplens, minimum apud homines odibiles et invicem odientes, qui ini- nicum odire debere improba voce pronuntiare non erubescunt. Quod si justum fuisset inimicos odire Deus te inimicum ex gentibus numquain in suam su- scepisset dilectionem. Ille pro te et Filium suum per omnia humanæ compassionis opprobria traducit ¹ us- que ad mortem, ille te inimicum suuin adoptavit, co- Bereden Unigenito suo fecit, et tu vel nudam dile- ctionem inimico tuo reddere non vis? Quid tamen mirum, si grave illis videatur inimicos amare, qui nec amicis suis sinceram conscientiam servant? Nam com sit mundus iste scandalis plenus, si amicos voluerint diligere tantum, non poterunt invenire quos diligant. Ilodie enim iste illum offendit in re tali, cras ille istum offendet in altera re, et ita fit, ut si decreverit homo ini- micos suos odire, necesse est ut odiatommes, et odia- tur ab omnibus Vides quia sicut ex ira homicidium nascitur, et ex concupiscentia adulterium: sic ex odio inimicorum præciditur etiam dilectio amicorum. Si autem ad tempus sustines eum quasi inimicum postmodum victum benevolentia tua amabis cum quasi amicumi. Puto quod non tantum pro inimicis nostris Christus illa mandavit, quantum pro nobis : non quia illi digui sunt, ut diligantur ab aliquo, sed quia nos non sumus digni, ut aliquem odiamus. Odium enim spiritus est tenebrarum, et ubicumque insederit, sor- didat pulchritudinem sanitatis . Ergo non tantum ideo jubet diligere inimicos, ut illos diligamus, quan- tum ut a nobisipsis quod malum est repellamus. Et ideo non dicam, si laseris inimicum, sed si oderis cum tantum, amplius tibi nocuisti secundum animam, quam illi secundum corpus. Et illi forsitan nihil noces odiens cum, te auteni ipsum sine dubio lædis. Si ergo peperceris inimico, tibi amplius pepercisti, quam ili, Et si benefeceris ei, tibi amplius præstitisti, quam ¡l:i. Iterum cominemoro quod superius dixi. Quoniam ignorantibus mysterium naturæ humanæ impossi- bile videtur diligere inimicum. Et vere impossibite est, quantum ad carnis naturam, quia passionibus subjacet: quantum autem ad animaın, possibile est, quia proprii judicii est ideo: et regere et retinere po- test carnem a passionibus. Numquam enim anima passibilem regeret carnem, si ipsa passionibus e-set subjecta. Puto autem, sicut illud quod dictum est: Ego antein dico, Non concupisces: non loquitur Deus ad carnis naturam, quæ non potest fieri ut non concupi- scat quod suum est: sed ad animam, quæ non conci- piscere potest. Nam quando quis corporalibus quidem motibus excitatur, voluntas autem illins non inclina- tur, ut faciat opus quod facere instigatur, sed stabili proposito, continentia et operatione justitiæ, irrationa- biles motus corporis frangit, et si corpore concupiscit, animus ejus non concup scit; si autem consenserit exple- re quod cogitat, tunc vere dicitur animo concupiscere : sic et in hoc loco : caro quidem inimicum suumi diligere non potest,quemadmodum nec est possibile,utinjuriam non sentiat sibi illatam; anima autem inimicum diligere potest, quia dilectio vel odium carnis in sensu est animæ autem in intellectu. Propterea anima quidem secundum rationem vertitur. caro autem invertibilis in passione tenetur : quoniam anima libera est, et sub principatu Dei est; caro autem captiva est, el sub principatu diaboli est, sicut et mundus qui in maligno positus est, quoniam et ipsa caro de mundo est. Quan. do ergo nocemur ab aliquo, etsi odimus eum, non tamen exsequimur odium nostrum, considerantes Dei justitiam, sed magis confringentes motus doloris no- stri, et benedicimus ei, et benefacimus. Cognosce V. D. et Editi in marg, opprobriis tradidit. * lidem in marg. pulchritudinem sanctitatis, quæ lectio quadrat.
quia caro quidem nostra odit inimicum suum, quæ nocita diligere non potest, anima autem diligit inimi- cum. Alioqui si unusquisque motus suæ carnis con- sideret, nullum bonum facere invenitur : quia omne bonum, adversante carnis natura, contradicentibus nobisipsis explemus. Deinde qui te innocentem inju- iatur, si incipias considerare quomodo a diabolo possidetur et agitur, quomodo voluntatem suam adimplet per ministerium ejus, non solum non ira- sceris ci, sed adhuc misereberis ejus : miseratio autein excitat affectum . Vis ergo diligere inimicum tuum? Si injuriam pateris, noli injuriam præsen- tem aspicere, sed considera gloriam, quam pro mer- cede in judicio consequnturus es. Si æquanimiter supportare volueris, si damnum passus fueris, noli hoc damnum aspicere, sed illud patientiæ lucrum. Illis enim totum videtur difficile, qui retributionem non sperant futuri judicii. Et benefacite iis, qui oderunt vos. Sciens Dominus, quia carnis dilectio ex beneficiis carnalibus nascitur, ubi non fuit prius, et nutritur etiam, ubi fuit prius: ideo jubet nos benefacere ini- micis, ut eorum odia nostris beneficiis compescantur. Si enim dando et accipiendo amicitia nascitur, quæ non erat prius: consequenter et odium, et omnis ini- micitia beneficiorum assiduitate compescitur. Ergo bencfacite odientibus, ut ex vestra benevolentia ipsi se judicent, quia injuste vos odiunt. Orate pro calnin- niantibus vos. Orantes pro inimicis, non tantum illos, quantum nos commendamus Deo : et magis exaudimur pro inimicis orantes, quam pro nobis. Qui enim pro se orat, non gratiae opus exsequitur, sed naturæ. Quis enim pro se non orat? Qui autem pro inimico suo orat, digne exauditur, quia gratiæ opus exsequitur. 45. Ut sitis filii Patris vestri. In quo enim alio cogna- scetur quia filii sumus Dei, nisi fuerimus similes Deo? Filii enim carnates frequenter similantur carnalibus patribus, in facie, aut in loquela, aut in risu, aut in aliquo corporis signo : filii autem spirituales in sanctita- te. Et illi quidem etsi similes fuerint, laudem nullamı merentur, et si dissimiles, nullam vituperationem quia non est in potestate hominis qualem accipiat corporis qualitatem. Filii autem Dei, siquidem similes fuerint, laudandi sunt : si autem dissimiles, nimis vitupe- randi, quia in potestate uniuscujusque est mensura facienda: justitie. 46. Si diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? Qui amicos diligit, propter se diligit, non propter Deum, et ideo nullam habet merceden delectat enim eum ipsa dilectio. Qui autem inimicum suum diligit, non propter se diligit, sed propter Deum : ideo magnam habet mercedem, quia contradicit motibus suis. Ubi enim labor semi- natur, illic metitur fructus. 48. Estole ergo perfecti, sicut el Pater vester perfectus est. Qui diligit amicum, peccatum quidem non facit, justitiam autem non operatur. Dimidium enim bonuin est, hominem dis- cedere a malo, et non sequi bonum: perfectum est autem, ut non solum fugiat malum, sed etiam faciat bonum. Ideo dicit, Perfecti estote, ut et amicos dili— gatis propter peccatum vitandumi, et inimicos propter justitiam habendam: quoniam illud de poena liberat, hoc autem ducit in gloriam : nec enim est perfecta Dei imago, qua non per opera similat Deum. Ut sitis filii Patris ves'ri, qui solem suum jubet oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Caute posuit dicens, Super justos et injustos, non, Super in- justos, ut justos, quia omnia bona Deus non propter omnes homines dat super terrain, sed propter paucos sanctos. Contentus est enim magis, ut peccatores contra merituin suum bonis Dei fruantur, quam ut justi contra meritum suum a bonis ejus fraudentur. Similiter et quando Dominus a peccatoribus irritatur, castigationem suam non propter homines bonos mit- tit, sed propter solos peccatores : tamen æqualiter et justos laugit, quemadmodum et peccatores. Nam quemadmodum in bonis non separat peccatores a * lidem in marg, creat affect.an. : justis : sic nec in malis separat justos a peccatoribus. In bonis peccatores a justis non separat, ne separati cognoscant se abjectos esse et desperent: in malis justos a peccatoribus non separat, ne separati cogno- scant se electos, et glorientur: maxime cum nec malis bona prosint, sed noceant magis, nec bouis mala noceant, sed prosint magis. Nam male viventes dum bona percipiunt, ad præjudicium suum perci- piunt et boni dum mala patiuntur, ad lucrum justi- tim eis procedit. 1. (a) Altendite autem ne eleemosy- nam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. (Cap. vi.) In superioribus Christus mandavit diligere inimicos, benefacere eis. Videns autem quia an ipso beneficio laqueus diaboli latebat inclusus, qui bonorum operum solet perdere fructum : nam vana carnis natura, quemadmodum prinum diflicilis est ad benefacien lum, ita etsi benefecerit, facilis est ad jactantiam boni operis: propterea et in hac parte nos instruit, dicens: Attendite vobis ne eleemosynam vestram coram hominibus faciatis: ut bonum vestrum non ad ministerium vanitatis proficiat, sed ad nsum salutis. Quod autem præ omnibus vitiis carnalibus periculosius esse in hominibus intellexit, hoc cautius cavendum mandat, dicens: Allendite ne eleemosynam vestram coram hominibus faciatis : quoniam omnia pene mala servos diaboli vexant. Concupiscentia au- tem vane gloriæ non solum servos diaboli, sed etiam servos Dei, et viros fideles impugnat: magis autem servos Dei, quam servos diaboli. Ubi enim res agi- tur gloriosa, ibi facilius locum invenit gloriatio:is occasio. Attendite. Quid autem attendamus? locmu secreturn ubi homines non sunt? Sed quid prodest, si in loco quidem homines non fuerint, in corde au- tem fuerit cogitatio vana? Melius est ergo, ut in corde non sit cogitatio vana, quam nt homines non sint in loco. Si ergo cor nostrum attendere debeinus, non oculis carnalibus aspicere, sed sensu vigilare ne- cesse est circa cor: invisibilis enim est serpens et Jubricus, quem observare jubemur, et latenter in sensus ingreditur, et seducit. Ideo enim non potest cum caro sordida aspicere, sed anima munda. Sient enim in loco mundo et specioso, si modica sordes fuerit, de longe apparet : si autem ipse locus sordidirs fuerit, quantumvis stercoris jaceat ibi, non apparet : nec enim potest requiri, si est ibi aliquid stercoris ', ubi totum est stercus: sic et in corde mundo si sur- reptio inimici successerit, mox cor suum homo rectus discernit, quia a spiritu alieno pulsatur: si autem cor fuerit iniquitatibus plenum, suggestionem diaboli in se facile non intelligit. Quomodo enim introitum ejus intelligat, qui semper in eo est? Ideo el ante præmisit, dicens: Ne irascaris, ne concupiscas, ne jures, ne malum pro malo reddas, ne odias proxi- mum tuum : quoniam qui malis omnibus istis sub- jectus, cor suum non potest attendere, nec intelli- gere diaboli seductionem in eo, quia in veste candida macula cito apparet, nigra autem vestis etsi tota sordidata fuerit, non cito apparet. Et quomodo non potest fieri, ut coram hominibus eleemosynam facia- mus, aut facientes non sentiamus? si præsente ali- quo occurrerit pauper, quomodo detur ei absconse? Nani etsi non videtur quod datur, tamen videtur quia datur, ducendo eum secreto. - Non prohibetur corum hominibus duri eleemosyna, sed vanæ gloriæ venatio inhibetur. - Sed considera, quia non dixit tantummodo, Ne coram hominibus ſa- ciatis : sed addidit, Ut videamini ab eis. Qui ergo non ideo facit, ut ab hominibus videatur, etsi coram ho- minibus fecerit, tamen non videtur corain hominibus fecisse. Ergo si sic facere cleemosynain non est pos- sibile, ut nullus videat, aut sentiat: tamen co prò; o- sito facere, ut non ab hominibus videamur, possibile est. Dicit enim Dominus: Sic luceat lumen” ves'tain • Editi in marg. et Codex V. D. aliquid mun:ın. (a) Hic micipit Homil. XII in Codice RR. PP. Cartinusieno- rum Vallis Dei.
IN MATTILÆUM. HOMIL. XII. coram hominibus, ut videant homines opera vestra bona, ctc. (Matth. 5. 16). Sicut ergo accensa lampas abs- condi non potest: sic nec opus justitiæ potest cclari. Ergo non eleemosyna ingrata est ante Deum, quæ hominibus visa fuerit, sed que ideo facta fuerit, ut ab hominibus videatur. Utputa, omnis homo qui ali- quod opus facit, cujus causa facit id quod facit, in corde suo illius aspicit et personam. Ecce facis epi- stolam, ut aliquem salutes amicum; quamdiu scribis, semper in corde tuo amici illius vides personai, propter quem scribis epistolam. Item artifex tenens opus in manu, semper eum præ oculis suis habet, qui ci opus commisit faciendum, dum cogitat quo- modo illud facere mandavit: sic et qui propter Deum eleemosynam facit, neminem videt in corde suo, nisi personai Dei tantummodo, propter quem facit. Ideo etsi evenerit ut quibusdam præsentibus faciat, tamen animus ejus homines illos non videt, etsi ipse videa- tur ab eis. Numquam transisti per viam aliquid cogi- tans, et a multis quidem hominibus visus es, ipse autem nullum vidisti, intendens in id quod cogita- bas? Quia animus sine corpore apud seipsum potest videre quod cogitat, corpus autem sine animo nihit potest videre. Ergo similiter et e contrario fieri po- test, ut quis, nullis præsentibus, eleemosynam faciat, et tamen, præsentibus hominibus, videatur fecisse; utputa qui propter homines eleemosynam facit : id est, qui desiderat ut ab hominibus videatur, semper in corde suo personas hominum videt: idco etsi eve- nerit ut faciente eo nullus sit præsens, tamen coram hominibus fecisse videtur, quia cor ejus semper ho- minum personas videbat. Alioqui non habebitis merce- dem apud Patrem vestrum. Et mandatum dat, et pœ- nam proponit, ut vanitatem humanam etsi non amor justitie tenet, vel timor damni refrenet. Scit emm Dominus vanitatibus subditam esse carnis naturam : quia omnis homo quantum ad carnem delectatur hominibus apparere. Non enim fieri potest, ut caro nala de vanitate non sit vanitatis amatrix: nec Do- minus admoneret nos, ut ne coram hominibus facia- mus, nisi sciret omnes homines velle curam homim- bus facere. Quis mandat alicui, Ne forniceris, nisi quem intelligit esse lascivum ? quis mandat alicui, Nolite inebriari, nisi quem ebriosum esse cognoscit? Sic et admonitio Christi de fugienda vanitate demonstra- tio est vanitatis humanæ. Attamen mandat, quia etsi caro vana vanitatem desiderat, et terrena conditio gloriam suam quærit in terra, quia non potest terre- stris natura gloriam desiderare calestein: tamen anima quæ de veritate nata est, potest fugere vanita- tem terrenam. Caro animæ subjecta est, non anima carni. Caro enim adversus aniinam certare potest, vincere non potest, nisi ipsa anima consenserit ut vincatur. Aniina autem adversus carnem et certat, et vincit. Ergo et qui plena quidem voluntate propter homines facit, ille propter homines fecisse videtur: super cujus autem cor cogitatio quidem vana ascen- dit, desiderans hominibus apparere, anima autem intelligens vanis cogitationibus contradixit, et repulit consilium carnis, ille propter homines non videtur fecisse quia secundum carnem quidem voluit, se- cundum animain autem noluit. Et quod cogitavit, passio carnis est: quod elegit, judicium anima. Nam si propter vanam carnis concupiscentiam dicimus cleemosynam factam esse ingratam, nullum bonum hominis acceptabile potest esse ante Deum, cum nul- Aum bonum libere homo facere potest, sed semper contra malas concupiscentias carnis certando facia- mus bonuin. Quis autem est homo castus? numquid qui non concupiscit? Absit: sed qui concupiscentiam suam vincit. Quis est mansuetus? numquid qui non irascitur? Absit: sed qui refrenat iracundiam suam. Sic non ille propter Deum videtur facere eleemosy- nam, qui humanam gloriam non concupiscit, sed qui humanam gloriam animæ contradictione confringit. Alioquin in omni opere bono nec habemus merce- dem, nisi malis contrariis urgeamur per carnem. La omni enim opere bono scandalum diaboli positum est, sicut scriptum est de dæmonibus : Juxta semitam scandala posuerunt mihi (Psal. 139. 6) : ut ipsum bo- num non sit securumi, si solum : sed juxta malum posi- tum, semper tentatum sit, el probatum. Sicut enim ubi- cunque fuerit triticum, necesse est ut inveniantur illic et zizania : sic ubicumque fuerit bonum Dei, illıc crit et scandalum inimici. Quid ergo? Ecce p:opo- suisti facere elecmosynam, sed ascendit super cor tuum velle hominibus apparere, numquid debes sub- trahere manum tuam, ut ne des locum vane cogita- tioni, diceus apud te : Melius est nec facere bonum, ne tantum inveniar propter homines facere? Absit: sed perfice opus tuni, ne dum vis cogitationi van-e resistere, perdas opus bonum. Veniat tibi in men- tem, quod Dominus ait de tritico et zizaniis : Sinite utraque crescere usque ad messem, ne crudicantes ziza- nia, simul eradicetis et triticum (Matth. 13. 30). Triti- cum est enim voluntas bona, quam seminat Deus in homine zizanium autem est cogitatio mala, quam diabolus seminavit per carnem. Cum ergo omni vo- luntati bonæ adhæreat et desiderium malum, si volu- cris malam cogitationem tuam ad plenum tollere, simul tollis et opus bonum. Nam et ipse diabolus ev consilio seminavit zizanium suum in tritico Dei, ut attrita zizania ejus suffocent triticum Dei : aut si quis voluerit diaboli zizanium tollere, simul eradicet et triticum Dei. Numquid et continens, aut virgo, mox ut concupierit, jam cecidit? Tantum plena voluntate non concupiscat, ut velit implere concupiscentiam suam ; si autem ex necessitate carnis concupivit, et contradixit concupiscentiæ ¨suæ, non peccavit, sed magis gloriosior est effectus, quia vicit tamquam si non fuisset pulsatus, Quid ergo dicit Scriptura? Sine ut maturescant utraque : id est, Adimpie opus tuum, et duc ad perfectum : et sic illa quidem vana cogita- tio quasi zizanium exsiccatur, id est, solvitur, eva- cuatur, et perit: bonum autem opus quasi triticum manet. Nam sic intelliges, si ex voluntate tua fuerit illa vana concupiscentia, aut ex necessitate carnis. Si ex voluntate tua fuit, doles si te facientem eleemosy- nam tuam nullus aspexit : si autem gaudes postea, quia eleemosyna tua in silentio facta est, scito quia concupiscentia tua non fuit ex animo tuo, sed ex nc- cessitate carnis : et ideo quasi zizanium aruit. Sic et continens concupiscentiam suam probare potest. Si ex animo ejus est quod concupiscit, si etiam post- quam transierit concupiscentia, voluntatem habet peccandi tunc ex voluntate ejus est concupiscentia, Si autem gaudet, quia non prævaluit adversus eum concupiscentia, sed confusa recessit, intelligat, quia zizanium fuit ex necessitate carnis natum, et non fuit animæ ejus voluntas. Non habebitis mercedem apud Patrem vestrum. Quid enim a Deo accipies, qui Deo nihil dedisti? Nain quod propter Deum fit, Deo datur, et ab eo recipitur : quod autem propter homines fit, in ventos effunditur, et a nullo speratur. Quid est enim aliud hominumi laus, quam ventorum transeun- tium sonus? Cessaverunt homines loqui, et perdidit fructum suum, quia propter homines fecit, ut ab eis laudaretur. Quæ est autem sapientia, res dare, et verba vacua comparare: aut certe mercedem Dei contemnere in perpetuum manentem in cælis, et ſn- gientes hominum' sermones eligere? Melius est enim non facere quam propter homines facere. Qui enim non facit, etsi in cælo non invenit, vel super terram nihil perdit : qui autem propter homines facit, et in terra perdit, et in cælo non invenit. Vel illum aspice, a quo laudem exspectas; quid sentit de te? Idco te laudat, quia propter Deum te facere putat. Si autem intelligeret quia propter cum facis, non te laudaret, sed vituperaret magis. Quid ergo illi placere festinas, qui si te aliquando intellexerit, deridebit ? Sic est homo, qui propter homines facit bonum: sicut mer- 1 V. D. et Editi in marg. fugitivos hominum. Utraque le- ctio quadrat.
cenarius malus, qui intra tempus locationis suæ co- medit omnes mercedes suas: cum autem tempora completo recesserit, nudus egreditur. Sic ergo vacuus vadil ad Deum, qui mercedem omnium bonorum suo- rum accipere desideravit in sæculo ³. 2. Tu ergo cum fa- cis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypo- critæ. Vere enimi subresponsor est, qui propter homi- nes facit. Aliud enim babet in corde, et aliud monstrat in opere. In facie quidem propter necessitatem ho- minum facit, et videtur misericors : in corde autem propter vanam gloriam suam agit, et est van:e gloriæ mercator. Tuba enim est oinnis actus vel sermo, per quem operis jactantia demonstratur. Puta, qui quando videt aliquem præsentem, facit eleemosynam, extra autem non facit: hoc tuba est, quia per hoc ejus ja◄ ctantia prædicatur. Item qui intercedente aliquo facil elcemosynam, ubi autem non est intercessor, non fa- cit hæc consuetudo mala tuba est. Item qui si vide- rit honestiorem personam, quæ potest referre, dat ei : obscuro autem, et alligato pamperi passionibus nihil dat et hoc tuba est, etiam si in loco secreto fecerit, en tamen proposito, ut laudabilis videatur: primum, quia fecit, secundo, quia absconse: ipsa absconsio tuba est eleemosynæ ejus, et quicquid illud fecerit homo, per quod apparet, aut vult apparere, quia fe- cit, tuba est: quia per illud ipsa cleeinosyna dum fit, clamat de se. Ideo non tantuin locus, nec actus se- cretus servandus est, sed magis voluntas secreta. Nam in omni actu carnali diabolus fraudem facere potest, in sola conscientia non potest fieri dolus: quia homi- nibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Num- quid non intelligit homo hoc ess.: vanum, quod ab hominibus vult videri? Sed cogitur amare quod intel- ligit vanum. Quid miserius quam natura humana? Omne animal potest amare quod sibi intelligit bo- num, et odire quod intelligit malum: solus homo, quod intelligit malum, amare cogitur, et odire quod intelligit bonum: quia duas babet in se adversautes naturas. Quod carni placet, animæ displicet; et quod animæ placet, carni displicet: ut, sicut ait Job, omnis vita nostra tentatio sit. Quod si omnis vita nostra tentatio est, omnis vita nostra et lucrum est. 3. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Jamdudum significavimus hæc omnia ad animam dici, non ad carnem, quod hic serino manifeste declarat. Alioqui quantum ad corpus, quomodo potest fieri ut nescial sinistra quid dextera faciat, cum ainbæ manus in adjutorium sibi invicem sint creatæ, ut altera alteri administret, nec cito in- veniatur opus quod una manus sine altera possit im- plere? Sed secundum quod diximus supra, dextera inanus est voluntas animæ, semper ad bonum con- tendens; sinistra autem voluntas carnis, semper Deo contraria. Nesciat ergo carnis voluntas, quod facit voluntas animæ. Quando ergo voluntas est nobis fa- ciendi eleemosynas propter Deum, voluntas est ani- mæ, et destera manus nostra. Si subeuntem nobis voluntatem vanam, ut ab hominibus videamur, id est voluntatem carnis, et manum sinistram represseri- mus, nescit sinistra voluntas quid facit dextera. Si autem subeunti hujusmodi ¹ vana voluntati conselise- rimus, conjunximus sinistram voluntatem dextræ, et dextram sinistræ : et notum fecinius sinistra quod dextera operabatur. Aliter certe, sicut apostoli inter- pretantur in libro Canonum, qui est de episcopis. Dextera est populus Christianus, qui est ad dexteram Christi : sinistra autem omnis populus, qui est ad si- nistram. Hoc ergo dicit, ne Christianum facientem eleemosynam, qui est dextera, infidelis aspiciat, qui est sinistra. Christianus autem si Christianum vide- rit eleemosynas facientem, non est contra Christi præceptum, quoniam ambo dextra sunt. 4. Sed sit eleemosyna tua in absconso. Non tantum in abscondito loco, quantum in abscondito conscientiæ. Nam si ani- Bia citra claustra bonæ voluntatis inclusa sit, corpo- ' in margiue conjectum est, nujus mundi. rales actus nostros abscondere possumus : si aute™ anima per vanas cogitationes fuerit evagata, nibil prodest actus corporales abscondere: quia sic abs- condimus, ut amplius publicemus. Et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi in manifesto. Vide quia absconsum cordis, non loci significat. Dens enim in absconso cordis est, non in absconso loco. Considera quia non ideo voluit Deus nos in absconso facere, ut non appareat opus nostium. Alioqui quomedo dicit : Sic luceat lumen vestrum, ut videant homines opera ve- stra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui in cœlis est (Matth. 5. 16)? Sed ut ipse id ostendat. Nam gra- tius est omne bonum, quod a nobis abscondiur, a Deo autem ostenditur. Nam si tu teipsum ostendas, pauci sunt qui te laudent: id est, qui non intelligant, quod tu latere potueris: qui autem intellexerit, vitu- perat magis, non laudat. Si autem te Deus ostendai, nemo vituperat, nisi forte malus, cui displicet bonus. Impossibile est enim, ut bonum opus hominis in abs- condito dimittat Deus: sed in hoc sæculo manife- stat eum, el in illo glorificat, quia gloria Dei est. Sicut autem opus malum hominis ad gloriam diaboli est; in eo enim malitiæ ejus virtus ostenditur : sic et opus bonum gloria Dei est; in eo enim gloria cjus ostenditur ¹. Sicut ergo diabolus, qui suggerit înaluım lieri, ipse manifestat malum: utputa ipse suggeril adul - terium facere, et ipse manifestat adulterium : ipse sug gerit homicidium, et ipse publicat homicidium: sic Deus, qui dat bonum fieri, ipse publicat onine bonum in manifesto, id est, in sæculo illo futuro, quia hic merces justitiæ manifesta non potest esse: puta pro bono opere tuo, si te fecerit divitem : quoniam hic non so - luin boni, sed etiam mali divites sunt, magis autem mali quam boni, ideo merces justitiæ in divitibus non apparet. Si tibi dederit habere lilis, et filios filiorum, qui etiam in bonis et malis indifferenter et boni et mali inveniuntur: et ideo justitiæ merces manifesta nou potest esse, cum omne bonum, quod est in hoc sæculo desiderabile, inter bonos et malos commune est : ideo si bonis datum fuerit, non apparet. Illius au- tem sæculi bona non sunt comununia inter bonos e malos, sed tantum bonorum. Ideo cuicumque illic bc- nefecerit Deus, manifestum est quia pro mercede ju- stitie suæ meruit illud bonum: nisi forte sic in hoc mundo reddit in manifesto, faciens eum omnibus manifestum, et glorificans cum, ut omnes, cognosce:- tes eam Dei hominem esse, venerentur eum. Aut si secundum opera æstimetur, et status bonorum mundi istius: utputa, multi incurrunt inala, et boni et mali in sæculo isto : unde intelligimus quis tentatur in eis quasi bonus, et quis punitur quasi malus, secundum opera. Si cujus enim opera videamus bona, scimus quia tentatur quasi justus: cujus autem mala, dic.- nius quia punitur in eis, quasi peccator. Sic et bona mundi videmus et peccatores habere, et interdum ja- stos propterea secundum opera est manifestum. Quoniam malus quidem, si bona in hoc mundo fuc- rit consequutus, dicimus quia nutritur hic inde ini- quitas ejus, ut illic intereat gravius. Si autery bonus, dicinus quia reddidit ei Deus mercedem justitiæ suæ. 5. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant stare in synagogis. De oratione sermo est nobis, quam solam quasi spirituale talentum anima offert Deo de visceribus suis. Omnem enim justitiam, quam facil homo, secundum potentiam suam facit, et de poten- tia sua profert : solam autem orationein secundum ſidem suam facit, et ex fide sua profert. Vis autem scire quain pretiosa sit oratio? Nulla justitia thymi₁- mati assimilatur, nisi oratio sola: sicut in revela- tione Joannis ostenditur, quomodo magnus angelus ante conspectum altaris processit, habens in manu thuribulum incensi odoramentorum, et dictum est ei: Istæ sunt orationes sanctorum (Apoc. 8. 3. et 5. 8). Si- cut enim thymiama bene confectum delectat homine odorantem: sic oratio justi suavis est ante Deum. Vis 1 lidem in marg. gratia ejus ostenditur.
i ▸ i IN MATTHIEUM. HOMIL. XIN. autem scire dignitatem ejus ? Mox nt de ore processe- rit, suscipiunt cam angeli manibus suis, et offerunt ante Deun, sicut dicit archangelus ad Tobiam : Ego : uni, qui orationem tuam obtuli ante Deum (Tob. 12. 12). Vis scire virtutem ipsius ? Oratio trium pueroruin * fecit, ut ignis ardens non adureret eos, sed delectaret: ut flamma quidem videretur in specie, umbraculum autem esset in opere suo. Quanto ergo gloriosa est, tanto caute servanda est, ne propter homines facta vilescat. Qui amant in synagogis orare. Putas quia in synagoga velat orare, in conventu hominum? Sed eo proposito in conventu hominum vetat orare, ut videa · tur a conventu : alioquin in conventu fidelium orare laudabile est, sicut dictum est: In ecclesiis benedicite Dominum. Et iterum: Adorate Dominum in regia san- etu ejus (Psal. 67. 27 et 28. 2). Puto autem et hoc ad locum non refert Dominus, sed ad propositum oran- 1 tis : quoniam qui sic orat, ut videatur ab hominibus, mens illius non Deum aspicit, sed homines, qui sunt ibi, et videtur sibi in medio multorum orare. Ille talis quantum ad propositum suum in synagoga orat. Ejus autem orantis meus solum aspicit Deum, si in illa hora est mens ejus, quasi nullum habeat circa se, quia mens illius nullum videt, qui propter neminem orat. Et ideo quamvis in synagoga orat, tamen in secreto apud se videtur orare. Deinde ut orans nihil novumi faciat, quod aspiciant homines: nec quis voce cla- met, ut audiatur ab aliis, nec expandat manus suas, ut Pharisæus in templo, ut videatur a mul- tis: neque pectus suum aperte percutiat, sed abs- conse sicut publicanus in templo, neque impudenter oculos tollat ad cælum, ut notabilis fiat : et ita quem nemo audit clamantemi, neino aspicit tale aliquid fa- cientem, et inter multos stans, in secreto est. Et in angulis platearum: Non dixit, In plateis: sed, In an- gulis platearum : ut ne si in plateis oraverint, quasi simulatores religionis vituperarentur, sed in angulis, ut videantur abscouse orare. Astuta vanitas ! Sciunt enim quia hoc ipsum absconse orare laudabilius est : ideo fingunt se abscondere ut dupliciter laudentur. Primum, quia orant; secundo, quia absconse orant : et amplius se manifestant per hoc ipsum quod se abs- condunt. Dic, hypocrita, ut quid vis ut videaris orans? Nonne quia laudabilis res est orare? Ut quid ergo non vis esse laudabilis, qui vis ut lauderis? O insania vanitatis! esse nolunt, quod desiderant apparere. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Unus- quisque ubi seminat, ibi metet: et quod seminat, hoc et metet. Propter homines orant, non propter Deum sic et ab hominibus, non a Deo laudantur. Mendaciter orant, cum non orent: et mendaciter laudantur, cum non sint laudabiles: speciem vacuam religionis vendunt, et verbum vacuuın laudis emunt. Sicut oratio eorum Deum non delectat, sic nec laus hoininum eos adornat. Quod enim in verbo positum est, tanıdiu est, quamdiu dicitur verbum: cum autem finitum fuerit verbun, finitur et bonum, quod posi- tum erat in verbo. 6. Tu autem cum oras. Tu qui vis, ut exaudiaris, non ut videaris: qui esse vis laudabi- lis, non apparere: qui in auribus Dei, non in oculis hominum loqueris. Intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum. Ut menio sit ibi, nisi tu, qui oras, et ille, quem oras: et ne quis teciin sit alter, præter eum, quem necessarium habes. Testis enim orantem gravat, non adjuvat: quia Deus orationibus non exi- gitur, sed placatur. Alterum dico alterius cordis. Qui antem ejusdein sunt cordis, etsi multi fuerint orato- res, unum sunt, quia unus spiritus orat in omnibus, sicut dictum est : Omnium autem credentium eral cor unum, et anima una (Act. 4. 52). Melius hæc enim spiritualiter intelliguntur ad animain dicta. Cubicu- Juin enim est cor vel intellectus interior, id est, spi- ritualis : sicut scriptum est : Quæ dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. 4. 5). Ostium autem est sensus carnalis exterior, per quem cania bona vel mala super animam intrant. Sicut in Canticis ex persona Ecclesie Sapientia dicit : Ecce dile clus meus' pulsat ostium. Aperi mihi, soror mea, pro. xima mea (Cant. 5. 2). Pulsat autem Christus hominem Christianum aut per Scripturas divinas, ant bonas cogitationes super cor cjus inducens : et ille qui suscipit eas, aperit Christo: qui autem expel- lit, claudit. Jubet ergo ut anima interiorem ingredia- tur intellectum, quando orat; ut nihil cogitet, nisi de quo orat, et quem orat; ut claudat ostium sensus sui carnalis, ut omnes cogitationes carnales et sollicitu- dines foras excludat. Si autem orans de carnalibus rebus cogitaveris, non introisti in interiorem intelle- clum, nec clausisti ostium sensus ; et ideo tacite cum cogitationibus superfluis anima loquens, orationis perdit tempus. Secundum hoc et illud superius intel- ligi potest. In media enim synagoga orat, qui in me dio multitudinis malarum cogitationum orat, undique mundialibus sollicitudinibus circumdatus. Quando enim orans cogitat de uxore, de filiis, de mancipiis de domo, de possessionibus, de pecoribus, de mili- tia, de lucro, de capsis, et aliis quæ sunt innumera- bilia, quæ super cor incaute orantis ascendunt: nonte tibi videtur hæc synagoga malorum? Omnes enim ista variæ species cogitationuin diversi sunt immundi spiritus. Quomodo ergo non in media synagoga orat anima tua, quando tot secum iamundos spiritus ha- buerit spectatores et colloquentes? Possumus intelli- gere et ostium domus os corporis, ut non clamosa voce oremus Deum, sed desiderio tacito. Nam ex clamosa oratione multa mala nascuntur, maxime hæc tria. Primum, qui clamose orat, non credit Deum ubique esse, et absconsa audire. Ideo dupliciter Deum hono- rat, qui absconse orat: primum, quia orat : se · cundo, quia credit cum absconsa audire, sicut et audit. Nam Deus non voce clamosa pulsandus est, sed conscientia recta placandus : quia non est vocis auditor, sed cordis. Secundum autem malum, quod mysteria secretarum petitionum tuarum, quas forte non oportebat alterum scire præter te et Deuin, in auribus bonorum hominum et malorum audienda committis, et non solum non audiris a Deo, quia in- disciplinate orasti, sed adhuc ab hominibus derideris, quibus absconsa tua manifestasti. Tertium vero ma- lum, quia clamose orans, juxta te alterum non per- mittis orare. Vocibus enim tuis rapis sensum illius ad tuos sermones, et ideo non solum non exaudiris, quia male oras: sed adhuc peccatum colligis, dum orare alios non permittis. Sic ergo ora, sicut audisti in libro Regnorum Annam orantem, quæ figuram portabat Ecclesiæ, de qua dictum est: Labia quidem ejus morebantur, vox autem ejus non audiebatur. (1. Reg. 1. 13.) Et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi palam. Ut tune cognoscant homines quid ora- sti (a), cum viderint te accepisse quod orasti. 7. Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici fa- ciunt. Quos orant gentiles videamus, ut sciamus quare sic orant. Orant dæmones, qui etsi audiunt, exaudire non possunt. Nam neque mala præstare possunt, nisi permiserit Deus. Orant reges mortuos, Jovein, Mer- curium, cæterosque, quorum crimina sunt manife- stiora quam nomina, qui nec cum viverent, poterant adjuvare. Orant idola insensata, quæ nec audire pos- sunt, nec dare responsum. Juste ergo diu clamant ubi qui exaudiat non est. Propterea cum sacerdotes Baal deos suos clamarent propter sacrificia combu - renda, deridens eos Helias dicebat: Clamate, clamate fortiter; forsitan dormiunt dii vestri( 3. Reg. 18. 27). Sic et modo quasi dormientem Deum accusat, qui orationein suam Jongo sermone prosequitur. 8. Scil enim Pater vester quid vobis necessarium sit antequum . 1 V. D., Ecce frater meus. Editi in marg., Ecce fratruus, quæ fortassis est vera lectio, effort ta ex voce adeλçıôó;. In margine conjectum est, fructus. Hoc melius quadraret. (a) Sic V. D. et Editi in marg., quae lectio seriei accom- modatior videtur illa, quam Eziti in textu præferunt, quem orasti.
etatis eum. Si ergo præcognoscit quid volumus, non leo oramus ut exponamus Deo quod volumus, sed ut placeat ei præstare quod desideramus. Et si Dens placandus est, non docendus: non est ei necessaria longa narratio, sed bona voluntas. 9. Sic ergo orabi- tis vos. Homilia xiv. ex capite vj. 9. Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum, etc. Patrem se magis, quam Dominum voluit dici, ut nobis magnani fiduciam daret ad petendum, et spem largam ad impetrandum : quia servi non semper impetrant quod petunt; nec enim semper ex bona conscientia quæ justa sunt petunt. Nam frequen- ter servi non considerant quid ad utilitatem domini pertinet, sed ad suam; ideo non merentur semper audiri. Filii autem semper impetrant, quia ex bona conscientia quæ justa sunt petunt: nec considerant magis quid ad utilitatemi suam pertinet, quam ad pa- tris; ideo semper merentur audiri. Et tu si filium Dei te credis, illa pete quæ et tibi expediunt accipere, et illum decet præstare: si autem semper ab eo petas carnalia et terrena, aut difficile impetras, aut forte nec impetras. Quomodo tibi illa præstat libenter non habenti, quæ etsi habeas, ubique admonet te ut con- temnas? Pater noster. Noster, dixit, non, Meus : li- benter audit Deus, quando Christianus non solumn pro se, sed pro altero orat. Pro se enim orare naturæ est, pro altero autem gratie: pro se orare necessitas rei cogit, pro altero autem caritas fraternitatis hortatur. Dulcior est autem ante Deum oratio, non quam ne- cessitas rei transmittit, sed quam caritas fraternitatis commendat. Qui es in cælis. Vult ut sciamus nos Pa- trem habere cælestem, ut erubescanius nos terrenis rebus substernere, scientes nos Patrem calestem ha- bere. Sicut enim degener filius ad opprobrium perti- net generosi patris, sic et Christianus injustus ad blasphemiam pertinet Dei justi. Nam sicut per bonos Christianos Deus glorificatur, sic per malos blasphie- matur. Sanctificetur nomen tuum. Quomodo sanctifi- catur ab homine, qui sanctificat homines? aut quod sanctum est, ut quid sanctificatur? Sed in se quidem sanctum est; hoc autem quæritur, ut sanctificetur in nobis ; id est, ut nos illum sanctificemus in nobis, ut cum nos illum sanctificaverimus in nobis, tunc ille nos sanctificet in sc. Nam qui non sanctificat Deum, ´non sanctificatur a Deo. Sanctificamus autem Deum in nobis, quando scientes eum sanctum, timemus, et sollicite vigilamus, ne forte violemus sanctitatem nominis ejus in nobis per opera nostra mala. Sicnt qui præclara veste vestitus est, fugit omnem rem sor- didam, ne forte coinquinet eam, et perdat gratiam candoris ejus : sic qui suscipit Deum in corde suo et spiritu suo, sollicitus esse debet, ne forte contaminet cum, sciens quia si contaminatus fuerit in nobis, ipse quidem in sua natura incontaminabilis manet : tamen contaminationis suæ injuriam graviter nostro vindica- bit interitu. - Regnum Dei quid. Adveniat regnum tuum. Re- gnum Dei dicitur retributio vel tribulatio, quam ac- cipiunt aut justi pro mercede justitiæ, aut peccatores pro culpa peccati. Regnum Dei dicuntur et sancti, sicut scriptum est: Et colligent zizania de regno ejus (Matth. 13. 41), hoc est, de populo Christiano. Re- gnum Dei dicitur et justitia, sicut dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fruðus cjus (Matth. 21. 43). De omnibus unus est intellectus. Aliud est regem esse, et aliud regnare. Ecce enim Deus naturaliter rex est, sed non in omnibus regnat: nec omnes homines sunt regnum eju,, quia nec fa- ciunt omnes voluntatem ipsius. Nam in iniquis ho- minibus non Deus, sed diabolus regnat, cujus faciunt voluntatem. Unde sapienter ait Apostolus, dicens : Ad- versus rectores hujus mundi tenebrarum harum (Ephes. 6. †2). Non dixit, Adversus rectores hujus mundi, tan- tummodo : sed addidit, Mundi tenebrarum, quia nou • V. D. et Editi in marg., jugulemus sanctitatem. totius mundi sunt domini dæinones, sed tantummode tenebrarum, quæ sunt in mundo. Tenebræ autem mundi dicuntur homines iniqui : sicut et saneti, mundi lux appellantur. Sicut ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino ( Ephes. 5. 8). Quia sicut per sanctos Deus ostenditur in hoc mundo, sic per iniquos homines obscuratur. Et på. testateni quidem habet Deus in hominibus' et perders onnes si vult, sicut et ipsum principem peccatorum diabolum. Nam sicut diabolus, cum sit in potestate Dei, tamen quoniam quantum ad propositum suum non vult esse Dei, non est de regno Dei : sic et on- nes peccatores quamvis sint in potestate Dei, tamen quia nolunt esse sub Deo, non sunt regnum Dei. Nam vere justum regnum est, quando et rex vult homines habere sub se, et cupiunt homines esse sub eo. Quando autem rex per violentiam cogit esse sub se, illud quantum ad veritatem non est regnum, sed tyrannis. Ideo et Deus, quamvis ha beat homines in potestate, tamen volentes recipit tantum, ut non sit tyrannus, sed rex. Diabolus pla ne tyrannus est, quia et nolentes compellit facere voluntatem suain. Quid est ergo quod dicit ? Quia interim duo sunt regna in mundo, Dei et diaboli, id est, justi et iniqui: et hoc quæritur, ut tollatur de medio regnum diaboli, id est, iniqui : et veniat tau- tummodo regnum Dei, id est, justi: et ideo dicit, Tuum unum regnum adveniat, quia interiin nun om- nes sunt Dei. Quod tunc fiet, quando omnes iniqui cum principe suo diabolo mittentur in stagium flam- meum inferorum. Omnes autem sancti resurgent, et euntes in obviam Domino venient in aere, et semper in hoc mundo erunt cum ipso, ut omne quod est in hoc mundo, totum sit Dei. Sic intelligendum est et de justitia, quoniam modo et justitia et iniquitas regnant: cum autem exstincta fuerit iniquitas, sud- lato diabolo, tunc justitia sola regnabit. Fiat volun- tas tua sicut in calo, et in terra. Numquid non facit Deus quod vult ubique? Dictum est enim, quia, in- quit, Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra, in mari, et in omnibus abyssis (Psal. 151. 6). Sed hoc quæritur, ut in nobis fiat voluntas (leŋ, id est, ut eam нos faciamus. Quamdiu ergo regnum mixtum est in terra, fit quidem voluntas Dei in bo- minibus, sed non sicut in cælo. In cælo enim omnes angeli nullius faciunt voluntatem, nisi Dei tantuni · modo in terris autem non omnes faciunt Dei volun- tatem : iniqui enim diaboli faciunt voluntatem. Cum ergo regnum diaboli, hoc est, iniqui sublati fuerint de hoc mundo, tunc oinnes, qui sunt super terram, solius Dei facient voluntatem, sicut angeli omnes in calo. Communiter autem accipi debet quod ait, Sicut in cælo, el in terra: id est, Sanctificetur nomen tuam, sicut in cælo, et in terra. Advenial regnum tuum, sic- ut in cælo, et in terra, Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Et vide quam caute loquutus est. Non dixit, Pater, sanctifica nomen tuum in nobis, ad- duc regnum tuumi super nos, fac voluntatem tuam in nobis ne seipsum videatur Deus in hominibus san- ctificare, aut regnum suum super quos vult addu- cere, aut voluntatem suam in quibus vult facere, et per hoc inveniatur Deus personarum acceptor. Nec iterum dixit, Sanctificemus nomen tuum, suscipia- mus regnum tuum, faciamus voluntatem tuam, sicut in cælo, et in terra : ne hominum tantummodo vi- deatur esse quod sanctificant Deum, aut quod susci- piunt regnum ejus, aut quod faciunt voluntatem ipsius sed medie dixit, et impersonaliter : id est, Sanctificetur, adveniat, fiat: ut utriusque personæ opus necessarium demonstraret, quia et bonio Deuni necessarium habet, et Deus hominem ad justitiam faciendam. Nam sicut homo non potest facere bonum, nisi habuerit adjutorium Dei : sic nec Deus bonuu operatur in homine, nisi homo voluerit. Sicut nec 1 Apud Commelin. et Morel. legitur, in honoribus. * litem in marg., non sunt omnes justi.
IN MATTUÆUM. HOMIL. XIV. terra sine semine, nec semen sine terra fructificat : sic nec homo sine Deo, nec Deus sine homine justi- tiam operatur in homine. Ac si dicat, Si hæc agitis, barc oratis, digni filii estis bujusmodi patris. 11. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In prima quidem facie sic videntur verba sonare, ut qui di- cunt, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, non habeant in crastinum, aut in procrastinum præpara- tum, ut possint dicere, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Qui autem in crastinum paratıın ha- bet, aut in quinque, aut in decem dies, quomodo potest dicere, Panen meum quotidianum da mihi hodie? Illud enim petitur, quod interim non habetur: quod autem possidetur, ut quid adhuc requiritur ? Quod si est, oratio ista aut paucis potest convenire, aut forsitan nulli. Quis enim ita fidelis, ut cum pos - sit amplius habere, tamen amplius sibi non reservat, nisi quotidianum victum? Forsitan solis conveniebat apostolis, qui docendi gratia per singulas civitates omni tempore vagabantur, et ipsa vagatio amplius quotidiano victu possidere non poterat. Sed ita debe- mus aptare Christi doctrinam, ut omnes in ea profi- ciant, ne forte communis medicina justitiæ, quæ ad salutein omnium est præparata, dun aut paucis, aut nulli prodest, inveniatur esse superflua. Ita ergo in- telligendum est, quia non solum ideo oramus, Panem nostrum da nobis, ut habeamus quod manducemus, sed ut quod manducamus de mañu Dei accipiamus. Nam habere ad manducandum commune est inter justos et peccatores, frequenter autem et abundantius peccatores habent quam justi. De manu autem Dei ac- cipere panem non est commune, sed tantuin sancto- rum ‘. Præparare ergo non vetant hæc verba, tamen cum peccato præparare vetant. Nam qui cum justitia præparat, illi Deus dat panem quem manducat : qui autern cum peccato, illi non dat Deus, sed diabolus. Nam omnia quidem a Deo creantur, non tamen a Deo omnia subministrantur. Vel intelligendum est ita, ut dum a Deo datur, sanctificatus accipiatur : et ideo non dixit, Panem quotidianum da nobis hodie: sed addidit, Nostrum, id est, quem habemus jam præparatum apud nos: illum da nobis ut dum a te datur, sanctificetur. Ut puta si laicus offerat sa- cerdoti panem, ut sacerdos accipiens sanctificet, et porrigat ei: quod enim panis est, offerentis est: quod autem sanctificatus est, beneficium est sacer- dotis. Numquid non suffecerat sic dicere, Paneni no- strum da nobis hodie? Ut quid ergo addidit, Quoli- dianum? Ut luxuriosos cibos compescat. Ut tantum quis manducet quantum ratio naturalis exigit, non quantum lascivia carnis impellit. Si enim tu in uno convivio tantum expendas quantum in pluribus sufli- cere poterat, verbi gratia, hominibus centum mode- rate viventibus, aut tibi ipsi centum diebus discipli- nate viventi, jam non quotidianum cibumi manducas, sed multoruni dierum. Aut certe sicut supra dixit de eleemosynis, aut de oratione, ut non coram homi- nibus faciamus : non quia hoc possibile erat omnino, sed ut doceat nos omnino spectationem hominum fugere velle, ut si possibile est, nec videatur : quod possibile non est : sic et hic docere nos volens, ut de nullo simus in boc mundo solliciti, nisi de solo sim- plici victo, sie mandavit orare, Panem nostrum quoti- dianum da nobis hodie: non quia illicitum judicavit plus habere hominem Christianum, quain panem quotidianum : sed hoc docere voluit, ut si possibile est, neque pane quotidiano plus habeat: quod possi- bile non est, quantum ad possibilitatem humanam. Item quare non solum dixit, Panem quotidianum da nobis, sed addidit, Nostrum panem? Propter duas ra- tiones. Primum, quoniam omnia qui dat nobis Deus, sive orantibus, sive militantibus, non nobis solis det, sed etiam aliis per nos, ut de eo, quod accepi- mus a Deo, partem impotentibus faciamus. Qui ergo de laboribus suis indigentibus non præstat, non po- ³ lidem in marg,, sed tantum jus!orum. goog test dicere, Panem meunı da mihi : nec enim panem stum tantummodo manducat, sed etiam alienum. Deinde qui de justitia acquisitum panem manducat, suum panem manducat: qui autem cum peccato, alienum. 12. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Cum qua spe orat qui inimicitiam servat adversus alterum, a quo for- sitan læsus est? Sicut enim ipse orans mentitur, di- cit enim, Remitto, et non remittit : sic a Dee petit indulgentiam, et non illi indulgetur. Si ergo qui læ- sus est, sine spe orat' Deum, nisi indulserit ei, a quo læsus est : quomodo, putas, orat qui non solum ab altero læsus non est, seu ipse per injustitiam alios lædit et gravat? Sed multi nolentes dare veniam peccantibus in se, fugiunt istam orationem orare. Stulti primum, quoniam qui non sic orat quem- admodum docuit Christus, nec est Christi discipulus. Secundo, quia nec Pater libenter exaudit orationem, quam Filius non dictavit. Cognoscit enim Pater Fili sui sensus et verba, nec suscipit quæ usurpatio hu- mana excogitavit, sed quæ sapientia Christi exposnit. Ergo orationem quidem dicere potes: circumvenire autem et fallere Deum non potes, nec accipis indul gentiam, nisi prius indulseris ipse. 13. Et ne nos in- ducas in tentationem, sed libera nos a malo. Quoniam multa et magnifica supra mandavit hominibus, ut Deum Patreni suum dicant, ut genus suum de cælo cognoscant, at regnum Dei petant venire, ut non sint solliciti unde pascantur, quæ omnia magne spei et justitiæ signa sunt: ideo nunc additur humilitatis doctrina, ut dum dicunt, Ne nos inducas in tentatio- nem, cognoscant se esse infirmos, et consideratio in- firmitatis causam gloriationis exstinguat. Duo ergo petimus, primum, ut non inducat nos in tentationem: secundo, ut si induxerit, liberet de periculo tenta- tionis. Nam vere, si secundum veritatem justitiæ suæ examinaret homines Deus, nullus posset fieri salvus. Ideo autem difficile tentat, sciens infirmita- tem nostram. Aut si tentat, non tamdiu tentat, quamdiu nos vincamus tentationem, sed quamdiu vincere nos velle ostendimus : id est, non virtutem nostram tentat, sed voluntatem: Apostolo nos con- firmante, et dicente: Tentatio vos non apprehendat ; nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis sustinere (1. Cor. 10. 13), etc. Volens enim glorificare hominem, tentat eum non ut cum magno judicio glorificet, sed ut ne sine causa glorificet. Quoniam tuum est regnum, et virtus, et gloria. Tria autem hæc ad tria quæ superius dixit pertinentia introduxit. Quoniam dixerat supra, San- ctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, ac si dicat aliquis, Ergo non habet Deus regnum in terra, quia oratis ut veniat? id respondet ad illud, Quo- niam tuum est regnum. Item quoniam dixerat, Fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra : ac si dicat ali- quis, Ergo non potest Deus facere quod vult in ter- ris, quia oratis ut fiat voluntas ejus? ad hoc respon- det, Quia tua virtus est : tamquam si dicant, Non ideo optamus regnum tuum in nobis, ant fieri volun- tatem tuam in terris: quia non est regnum tuum in terris quia non est regnum tuum in mundo, nec potes facere quod vis in terris; sed quoniam regnum tuum vita æterna est, et voluntas tua justitia est. Propterea nec redigis aliquem sub regno tuo nisi ipse voluerit: nec operaris in aliquo voluntates tuas, nisi ipse consenserit. Propterea oramus, ut illumi- nati a te, velimus suscipere regnum tuum in nobis, et optemus facere voluntatem tuam. Item quoniam dixerat, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : et ne nos in ducas in tentationem, sed libera nos a malo: ad illa respondet, Quia tua est gloria. Vere eniin, quia, si mbil deest timentibus Deum, Dei gloria est : si illis dimittentibus debitori- bus suis, Deus dimittat eis peccata eorum, Dei gloria * lidem in marg., sine cuasa orat. •
est : sì autem non dimittentibus eis dimittat, nɔn est gloria Dei, quia nec est justum judicium ejus. Si non inducat in tentationem, aut inductos si propter justam aliquam causam liberet, gloria Dei est. Et generaliter quicquid supra orare præcepit, cum fue- it a Deo præstitum, Dei gloria est. 15. Si enim non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis. Nam et superius cum dixisset, Dimitle nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : non dixit, Sicut et nos dimittemus, ut prius nobis Deus dimittat, postea nos debitoribus nostris. Scit enim Dominus omnes homines esse mendaces : quo- niam etsi acceperint remissionem peccati sui, ipsi de- bitoribus suis non dimittunt. Ideo sic dicit, Dimille robis, sicul nos dimittimus: ut prius dimittamus, postea petamus dimissionem, et à Deo remissioneni peccatorum accipiamus. Homilia xv. ex capite vj. - Tria prima mala, gula, avaritia, vana gloria. Tria 16. Cum prima bona, cleemosyna, oratio, jejunium. autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes; ex- terminant enim facies suas, ut appareant hominibus je- junantes. Omnium malorum prima et fortiora sunt tria mala id est, gula, avaritia, et vana gloria. Ad- versus quæ Dominus tentationis suscipiens bellum, pugnavit pro nobis. Contra gulam in eremo, contra avaritiam super montem, contra vanam gloriam su- per templum. :em omnium bonorum prima et for- tiora sunt tria bona, eleemosyna, oratio, et jejunium. Et vide quomodo adversus tria mala inventa sunt tria bona, id est, eleemosyna contra avaritiam, jeju- nium contra gulam, oratio contra vanam gloriam. Dic nobis, Ecce jejunium contra gulam venit, quia con- trarium est jejunium gulæ : et eleemosyna contra ava- ritiam convenit, quia avaritia congregat, eleemosyna autem dispergit: oratio quomodo convenit contra gloriam vanam? Audí. Omnia mala, quæ sunt in mundo, habent contraria bona, per que superentur : utputa, fornicatio castitatem, superbia humilitatem, iracundia mansuetudinem. Et nullum est malum, quod non habeat contrarium bonum, per quod supe- retur, dempta vana gloria. Ideo quantavis bona fece- ris, volens compescere vanam gloriam, tanto magis excitas cam: et causa est ista, quia omne malum ex malo nascitur, sola autem vana gloria de bono pro- cedit ideo non exstinguitur per bonum, sed magis nutritur. Denique inter homines peccatores tentatio vana gloria non habet locum. Fornicarius enim, aut raptor, quomodo tentetur in vana gloria, qui non ha- bet unkle glorietur? Illi autem tentationem vanæ glo- riæ patiuntur, qui tale aliquid faciunt, unde glorien - tur. Ergo nullum remedium potest esse contra vanam gloriam, nisi oratio sola: et hæc ipsa vanitateni ge- nerat, nisi caute prospexeris, si forte bene oraveris. Altera de eleemosyna, et jejunio, et oratione divisio in lege scripta est: Non intres ante conspectum Dei tui vacuus (Exod. 23. 15). Vacuus autem intrat ante Deum, qui veniens ad orationem, nullam elcenosy, nain facit. Non solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo præcipitur, ut per singulas septima- uas unusquisque Christianus aliquid in gazophylacium mittat, ad orationem venturus, sicut ait Apostolus: Unusquisque vestrum per singula sabbata quod illi pla- cuerit apud se reponat, ut non, cum venero, tunc colle- rtæ fiant (1. Cor 16. 2). Item dicit Salomon : Ante orationem præpara animam tuam (Eccli. 18. 23). Ille præparat animam suam ante orationem, qui faciens e eemosynam venit ad orationem. Sicut enim oleum accendit lumen lucernæ, ita et bona opera excitant Adem cordis, et dant confidentiam animæ apud Deum orandi. Ergo eleemosyna præparatio est orationis. Item jejunium est adjutorium orationis, quia oratio sine jejunio gracilis est, et infirma. Nam oratio illa est fortis, quae fit in spiritu humili et corde tribu- lato, sicut et Propheta dicit: Sacrificium Deo spi- ;16 ritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. 50. 19). Spiritum autem bumilem et cor contribulatum habere non potest, qui manducat et bibit, et deliciis fruitur: quia panis cor confirmat, vinum autem lætificat (Psal. 103. 15). Spiritum autem carnis humilem esse non per- mittit virtus, quæ fit ex pane, et cor contribulatum esse non permittit jucunditas, quæ venit ex vino, Ideo quandocumque sancti pro aliqua necessitate vo- luerunt exorare Deum, jejunium cum oratione junxe- runt : sicut Daniel, et cæteri. Unde quia virtus ora- tionis jejunium est, numquam separantur ab invicem, sed ubique simul ponuntur. Oratio et jejunium de morte liberant. Item: lloc genus non ejicitur, nisi in jejunio el oratione (Matth. 17. 20). Sicut nec miles sine armis est aliquid, nec arma sine milite: sic nec ora- tio sine jejunio, nec jejunium sine oratione. Sed ex his tribus bonis prima est oratio, quia eleemosyna quidem de rebus exit, jejunium autem de corpore : oratio vero nec de rebus nec de corpore, sed de anima procedit et de corde: ideo quasi prima dignitosier e duobus, media ponitur inter duas. Prima eleemosyna, secunda oratio, tertia jejunium. Et quare eleemosyna ante orationem præcedit? Quia mediatrix est, et præ- paratrix viæ ante faciem orationis, ut post cleemosy- namn sequens oratio præparatum locum misericordiæ inveniat apud Deum. Ideo autem jejunium sequitur orationem, quia non oratio jejunii est adjutorium, sed jejunium orationis. Et non oratio fit propter je- junium, sed jejunium propter orationem : ideo jeju- nium non ante orationem præcedit, sed oratio ante jejunium. Tertia divisio. Item eleemosynam facere, aut orationem, aut jejunare, non est omnium homi- num, sed tantum justorum. Qui autem peccal, el eleemosynam facit, perdit quod facit. Pro cessato enim peccato peccatoris datur eleemosyna, non pro occurrente: id est, quando pœnitet nos quod feceri- mus, non ut per pecuniam peccandi licentiam compa- remus. Item ille orat, qui jam non peccat : qui antem orat et peccat, non rogat Deum, sed deludit Deum. Item ille jejunat, qui non peccat; qui autem peccal et jejunat, non ad gloriam Dei jejunat, nec se humiliat, sed substanti:e suæ parcit. Denique considera iu su- perioribus, ex quo coepit Christus apostolis suis salu- taria dare præcepta, non statim in primis mandavit de eleemosyna, aut jejunio, aut oratione: sed prius expellit mala, postea introducit bona. Scriptum esi, Non occides: ego autem dico, Nec irascaris. Scriptum est, Non perjurabis: ego autem dico, Nec jurabis. Scriptum est, Non adulterabis : ego autem dico, Non concupisces. Scriptum est, Oculum pro oculo: ego au- tem dico, Non omnino resistere malo. Scriptum est, Di- liges amicum tuum, et odies inimicum: ego autem dico, Diligite inimicos (Matth. 5. 21. sqq.). Postquani ergo ab his omnibus malis hominem spoliavit, tunc dicit, Videte ne eleemosynam vestram facialis coram hominibus ( Matth. 6. 1), etc., ostendens quoniam nisi homo ab illis omnibus recesserit prins, sine causa facit hæc bona. Prius oportet mala dimittere, et sic bona sus- cipere, quia non potest fieri homo novus, nisi desic rit esse vetus. Qui autem mala non dimittit, et bona suscipit, bonorum suorum gratiam perdit : quem- adinodum si quis homo in os suum aliquid dulce mittat cum amaro permixtum, dulcedo illa non dat suum saporem. Nolite fieri tristes, sicut hypocrite. Sive de cleemosynis dicens, sic dicit, Ne coram homi- nibus fiant: sive de oratione sic, Nolite esse sicut hypocritæ in angulis platearum orantes: sive de je- junio, hoc ipse dicit. Vides quia sciebat Dominus va- nam gloriain ex omni bono procedere. Ideo illam spinam, quæ assidue nascitur in terra bona, jubet præecidere, ne spina vanæ gloriæ effocet jejunii fru- ctum. Nunquid potest fieri, ut non sentiatur qui je- junat? Sed inelius est ut jejunium tuum te ostendat, quam tu jejunium tuum. Sciens autem Dominus, quia non potest fieri, ut sit hilaris qui jejunat : ideo non dixit, Nolite esse tristes: sed, Nolite fieri tristes.
IN MATTHÆUM. HOMIL. XV. Aliud enim est esse tristem, et aliud trister fieri. Qui enim naturaliter propter assiduum jejunium tri- stis est, ille est tristis, non autem fit : qui autem per Imposturas aliquas pallentes apparent, illi non suut tristes, sed fiunt. Si ergo qui jejunat et tristein se facit, bypocrita est: quanto magis iniquior est, qui non jejunat, sed argumentis quibusdam in facie sua pingit venalem pallorem, quasi jejunii signum? Dis- plicet ei natura sua, quia non potest mentiri quod non facit, et misera facies carnis argumentis quibus- dam innocens castigatur, quia fraudibus non consen- tit. Puto quod omnis sensatus intelligit, quia hæc verba carnaliter non intelliguntur. Nec enim potest fieri, quod qui jejunat non apparent tristis, nec man- dat Dominus quod adimplere non possumus. Si enim idco jubet nos non fieri tristes, ut ne per ipsam tri- stitiam appareamus hominibus jejunare: quare man- dat caput ungere, et faciem lavare? Sic enim ipsa unctio capitis, et lavatio faciei, si a jejunantibus sem- per serventur, nihilominus sunt signa jejunii. Sed ec spiritualiter ad animam referuntur, ut ne tristitia spiritualis faciem spiritualem exterininet. Facies au- ten spiritualis anime est conscientia ejus, vel cor, sicut ostendit propheta, dicens : Tibi dixit cor meum, Dominum requiram, et exquisivit te facies mea (Psal. 26. 8). Non enim facies carma Deum quærit, sed con- scientia. Item quoniam facies conscientia appellatur stendit Jacob, cum fuisset luctatus cum homine: Vidi Dominum facie ad-faciem, et salva facta est anima mea (Gen. 32. 30). Vere enim tunc facie ad faciein Deum non vidit, quia in schemate hominis luctatus est contra eum Deus. Nain schema corporale velamen- tum est Dei, nou proprietas Dei. Sed mente vidit Deum. Unde et Israel vocatus est, id est, mens vi- dens Deum. Si autem facies ejus Deum vidisset, uti- que sic vocandus fuerat, facies Deum videns. Quid ergo? Facies animæ conscientia appellatur. Sicut enim in conspectu hominum gratiosa facta est facies pul- chra : sic in oculis Dei speciosa est conscientia munda. Item aliud est gaudium corporale, aliud spi- rituale. Gaudium corporale est risus, jocus, et cacle- ræ delectationes carnales. Gaudium spirituale est spes, sicut ait Apostolus: Spe gaudentes, in tribula- tione patientes (Rom. 12. 12). Vides quia potest fieri ut tristantes carnaliter, spiritualiter gaudeamus in spe? Hoc enim dicit de Spiritu sancto propheta : Flu- minis impetus lætificat civitatem Dei (Psal. 45. 5). Item est tristitia corporalis, et est tristitia spiritualis. Tristitia corporalis est afflictio carnis : tristitia autem spiritualis, desperatio et infidelitas animæ. Ergo di- cens: Nolite fieri tristes, hoc dicit, Nolite propter bomines jejunare. Qui enim propter homines jejunat, tristem facit conscientiam suam, id est, desperan- tem. Quomodo enim conscientia ejus bilaris sit, et sperans in Deum jejunio suo, qui non propter Deum, sed propter bomines jejunat? Sic et omnes hypocri- tæ, qui propter homines jejunant, exterininant facies suas, id est, conscientias suas. Quomodo enim exter- minatas conscientias non habeant ante Deum, qui fin- gentes se propter Deum jejunare, non propter Deum jejunant, sed propter homines, volentes fallere et Deuin, et homines? Aut ita: Nolite fieri tristes, sicut hypocritæ : id est, Nolite sine spe et sine fide jeju. nare. Sine spe autem jejunat, qui non se abstinet a peccato, nec facit justitiam. Nam sicut bona opera spem generant, id est, gaudium spirituale: sic mala opera desperationem, id est, tristitiain spiritualem. Qui enim peccans jejunat, sine spe jejunat: id est, non habet, unde speret, et gaudeat, sed est animus ejus desperans, et tristis. Jam autein quomodo pec. catum et desperatio exterminent faciem conscientiæ, nullus ignorat. Nam semper vulnerata est conscien tia ejus qui peccat. Sic ergo omnes bypocritæ jeju- nant, non bonis actibus exhilarantes conscientiam suam in spe, sed malis operibus contristantes in de- sperationem. Hypocrita est ergo ominis, qui peccans jejunat. Quid est ergo, cum gaudio jejunare, nisi prius PATROL. GR. LVI. spiritualiter jejunare, deinde carnaliter? Nam sicut omne bonum est spirituale, sic est et carnale: et omne malum est spirituale et carnale. Utputa, fornicatio car- nis est meretricatio, fornicatio autem spiritualis est prævaricatio. Castitas carnis est. nescire mulierem : ca- stitas spiritualis, fidelem esse Deo. Humilitas corporalis assurgere homini, verbum dicere molle: humilitas spiritualis, qui in corde suo alterum existimat meliorem quam se. Superbia corporalis, asper sermo: superbia spiritualis, qui se meliorem putat esse, quam alterum. Sic et jejunium corporale est, et spirituale. Corporale jejunium est abstinere a cibis, spirituale jejunium est abstinere a peccatis. Nam sicut caro delectatur manducando, sic spiritus carnis delectatur peccando. Unde sapientes onine peccatum libidinem vocaut, quia omne peccatum cum delectatione committimus. Ideo et circumcidebatur libidinis membrum, ut in mysterio generaliter omniuin malorum delectatio tol- leretur, quæ mala faciunt animum tristem, id est, desperantem. Qui enim a cibis jejunat, non ab ope- ribus malis, ille apparet jejunare, non antem jejunat : quia quantum ad homines jejunat, quantum ad Deum auteni pessime epulatur malis. Amen dico vobis, rece- perunt mercedem suam. Delectatio illa laudis tanıdiu sentitur, quamdiu auditur : mox autem ut aures transierit, transit et delectatio laudis. 17. Tu autem cum jejunus, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Tu qui misericors es, qui magis jejunas corde quam corpore, qui magis abstines a peccato quam a cibo: et ideo non hominibus, sed Deo jejunas. Qui enim peccantes jejunant, hominibus jejunant, non Deo, et ideo hypocritæ sunt: qui autem vere Deo jejunant, non tantum a cibis se abstinent, quantum ab omni actu iniquo: quoniam sicut cibus carnem delectat, sic omne naluin delectat spiritum carnis. Quid ergo! Quando jejunamus, si infundamus olewin capiti no- stro, vere vanum est: etsi lavemus facies nostras aqua. Et quis facie non lavata procedit? Magis enim, si hoc facimus, quasi per signa hæc lavationis et un- ctionis publicamus nos jejunare. Quid ergo? Simplex interpretatio hujus loci hæc est, quoniam per agge- rationem intelligenda sunt ista, sicut et catera ante dicta, tamquam si dicat: Sic longe te facere debes ab ostentatione jejunii tui, ut si potest fieri, quod non decet, etiain ea facias, que ex diverso luxuriae et epulationis videntur esse indicia. Spiritualiter au- tem sic, sicut ex superioribus patet, quia facies ani- mæ conscientia intelligitur : Projice ergo abs te avari- tiæ sordes, perjurii stercora, malitiaeque putredinem; et lavasti faciem, id est, conscientiam tuain aqua prophetica, de qua dicit Isaias: Lavamini, et mundi estole, auferte nequitiam ab animabus vestris (Isai. 1. 16). Si enim abstuleris nequitiam ab anima tua, lavasti conscientiam tuam, et bene jejunas. Item ca- put tuum Christus est. Sitienten pota, esurienteni ciba, algentem vesti, et sic pretiosissima myrrha, id est, olco misericordiæ unxisti caput tuurn, id est, Christum, qui clamat in Evangelio, dicens, quia Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis Quo niam autem omnis justitia in his duobus consistit : primum ut ne facias malum; secundum, ut facias bonum ad id, quod p. rtinet ad fugienda peccata, dixit, Lava faciem tuam: ad illud autem, quod per- tinet ad facienda bona opera, Unge caput tuum, et es amabilis sicut Maria, quæ postquani conscientiam suam lacrymis pœnitentiæ lavit, postea infudit oleum super caput Christi, et impleta est donius odore: ita et tuorum operum fama, si fueris talis, totam implebit Ecclesiain. Et quam proprie dixit, faciem quidem lavare caput autem non lavare, sed ungere. Quamdiu enim sumus in corpore, conscientia nostra semper sordida est in peccatis. Caput autem nostrum Christus lavationem necessariam non habet, sed so- lam unctionem : quia Peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isai. 53. 9). 19. Nolite the saurizare vobis thesauros super terram. Praesens capi. tulum ad præcedens non habet consequentiæ ratio-
nem, quia illud de jejunio dictum est, hoc autem de eleemosynis. Quid ergo est? Si meniores sumus, nihil de eleemosyna, vel de oratione, vel de jejunio Dominus docuit supra : sed simulationem eorum compescuit tantum, ut nec coram hominibus faciant ea, ut videantur ab eis : non quia possibile est sic ea agere, ut non ea videant homines, sicut diximus supra; sed sollicitum fecit hominem, ut quantoin ad se sic festinet agere ca, ut non videatur: ut ipsum bonum opus homini Christiano' magis in affectu sit, quam in actu. Et convenienter, quoniam et supra legis quidem mandata magis ad opus respiciebant, quain ad affectum : id est, Non occides, non adultera- bis, etc. Christus ad supplementum eorum spiritua- liora introduxit mandata, ad affectum magis respi- cientia, quam ad actum: Ego autem dico, Neirascaris, ne concupiscas, etc. Sic et hic, ut boni simulatione præcisa, opera eorum bona ad cor magis respiciant, quain ad aspectum. Quoniam ergo, sicut exposuimus, nihil docuerat Christus de illis, nunc secundum tres supradictas justitias, eleemosynæ, orationis et jeju- nii, tres consequentias introduxit doctrinæ : unam ad eleemosynam, alteram ad orationem, tertiam ad jejunium. De quibus singulis demonstrabimus in pro- prio loco. Et ad eleemosynam doctrina subsequens hæc est: Nolite thesaurizure vobis thesauros super ter- ram, ut talis ordo sit narrationis: Cum facis eleemo- synam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut glorificentur ub hominibus. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Te au- tem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid fu- ciat dextera tua : ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi in manifesto. Nolite thesaurizare vubis thesauros super terram. Et hic dat consilium, ut eleemosyna fiat : in secundo loco ostendit, quæ utilitas est in eleemosyna facienda in tertio loco, ut neque timor inopiæ acci- dentis impediat voluntatem elcemosynæ faciendæ. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, quia non estis de terra, nec de terra venistis, sed pro tempore de terra suscepistis terram, ut per terram_vin- catis terram; sed de cælo estis, et de cælo venistis et iterum redituri estis in cælum, nisi ultro remanere volueritis in terra. Illic ergo substantiam tuam col- loca, ubi patriam habes. Vis autem scire, quia per- egrinus es in hoc mundo? Audi prophetam dicentem : Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua (Psal. 118. 19). Qua: est ergo insipientia, ut con- tentus sis super terrain ? id est, In alienis vis servire diabolo, cum possis in cælis, id est, in propriis, re- guare cum Christo? Ubi tinea et comestura extermi. nant, et ubi fures effodiunt et furantur. Omnia bona mundi triplex interitus tollit. Aut enim a semetipsis veterascunt, et tineant, sicut vestimenta : aut ipsis dominis luxuriose viventibus comeduntur, sicut ca- teræ facultates: aut ab extraneis vel dolo, vel vi, vel calumniis, vel quolibet alio iniquo modo diripi- untur. Quia omnes fures dicuntur, qui per iniquita- tem festinant aliena facere sua. Sed dices, Numquid omnes qui hæc habent, perdunt ea? Ventilo vesti- mentum meum, et non tineat: parcius ago, et facul- tates meæ non comeduntur: sollicite ago res meas, et non diripiuntur a furibus. Interim quidem sic di- cam, quia si non omnes perdunt, tamen multi per- dunt. Quid ergo ? Inclius est super terram reponere, ubi incertus est conservationis eventus, an in cælo, ubi est certa custodia? Hic si non custodieris, perdes si custodieris, timore et sollicitudine crucia- ris. Illic autem, etsi dormis, a Deo servantur : et cum recordatus fueris, spe gratularis. Quæ est autem stultitia illic relinquere, unde exiturus es, et illuc non præmittere, quo iturus es? Vere autem male servatas divitias, etsi corporaliter non perdidisti spiritualiter perdidisti, quia nec proficiunt tibi ad 1 V. D. et Editi in marg., opus omni Christiano. * lidem in marg., ut onini simulatione. usum salutis. Quicquid enim pro anima tua feceris, hoc est tuum: quod autem reliqueris, perdidisti. Nam quod corporaliter male congregatur, spiritualiter dispersun videtur, et perditum : quod autem corpo- raliter bene dispergitur, spiritualiter illud congrega tum et repositum videtur in cælo. Nunc autem ponit qua sit utilitas in eleemosyna facienda, dicens : 21. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit el cor tuum. Qui collocat thesauros in terra, non habet quod spe- ret in cælo. Ut quid enim aspiciat in cælum, ubi nihil repositum habet? Propterea sive lætatur, in carna- libus et terrenis lætatur: sive tristatur, de carnalibus et terrenis tristatur. Qui autem divitias suas reponit in cælo, non habet spem in terra. Ut quid enim dele- ctetur in terra, qui nihil habet in terra? Ideo sive la- tatur, in spiritualibus lætatur: sive tristatur, de spi- ritualibus tristatur. Ergo peccatorum et lætitia niala, et tristitia pejor, quia aut de lucro terreno lætantur, aut de danino tristantur: justorum autem et lætitia bona, et tristitia melior, quoniam aut de justitia l'œtantur, aut de peccato tristantur.Si enim aliqua causa mortis advene- rit, si quidem spes illius in terra sit, tristatur, quasi de domo sua ad peregre vadens, ut non dicam ad tor- menta¹ : si autem spes ejus in cælo sit, gaudet quasi de peregre ad domum propriam reversurus, ut non dicam ad regnum cæleste. Secundo, qui thesaurizat in terris, dupliciter facit peccatum. Primum, quia male congregat: secundo, quia cor habens in terra, numquam qua Dei sunt recordatur, sed semper quæ terræ. Et qui thesaurizat in cælo, dupliciter justi- tiam facit. Primum, quia bene fœneral: secundo, quia spem habens in Deo, semper quæ Dei sunt co- gitat et meditatur, et non quæ terræ. Et quemadmo- dum qui semel congregare cœperit in terra, ipsa con- cupiscentia terrena facit eum inagis sollicitum esse. nec solum ne minuat inde, sed ut magis augeat: sic et qui thesaurizat in cœlo, ipsa concupiscentia spiri- tualis facit eum sollicitum, non solum ut non perdat quod habet, sed adhuc ut augeat super id quod ha- bet. 22. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Prius commemorare debemus, quia non de corporali oculo loquitur sermo, nec de hoc corpore, quod videtur a foris. Alioqui dixisset, Si oculus tuus sanus fuerit, aut infirmus : nunc autem dixit, Simplex et Nequam. Non enim omnis qui benignum habet oculum, oninino el corpus ejus lucidum est: nec enini omnis qui ma- lignum oculum habet, corpus ejus in tenebris est. Quid enim, si benignum oculum habet, et infirmum, numquid corpus ejus in lumine est? Aut si malignumi et sanum numquid corpus ejus in tenebris est? Ergo Corporis, non a foris, sed ab intus, id est, cor- poralis naturæ. Lucerna autem ejus est mens, per quain anima videt Deum. Unde Jacob est appellatus Israel. Israel autem Hebraice interpretatur mens vi- dens Deum. Postquam ergo dixit, Thesaurizate vobis in cœlo, quoniam ubi thesaurus tuus fuerit, ibi erit et cor tuum: convenienter subjunxit, (a) Lucerna corpo- ris tui oculus tuus est. Si oculus tuus fuerit simples. totum corpus tuum lucidum erit: ut ostendat, quia qui eleemosynas faciunt, cor ad Deum habere debent: qui autem cor habet ad Deum, illius oculus lucidus est id est, illius mens spiritualis et munda est, nec terrenis concupiscentiis sordidata, sicut scri- ptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vi- debunt Matth. 5. 8). Sicut enim qui graves oculos habet, ponas eum in aliquo obscuro tenebrosoque loco, melius videt: si autem ponas eum in sole, iii- hil videt, quia oculus ejus non suffert solis candorem: sic homo mundialis, qui oculum, id est, mentem terrenis desideriis sordidam habet, et turbulen- tain, si ponas eum in rebus mundialibus, sapit et astutus est: si autem trahas eum ad res spi- rituales, tenebrescit, ac nihil sapit, quia mens 1 lidem in marg., ut dicam ad tormenta. Melius legeretur, ut dicam. (a) Hic incipit Homil. XV. in Cod. V. D.
IN MATTILÆUM. HOMIL. XVI. illius desideriis corrupta terrenis justitiæ bonum non sentit. Non sentit, dico, non nescit : scit Autem, sed non sentit bonum justitiæ, quia nec delectatur in eo : præoccupatum enim habet cor circa delectationem terrenam. 23. Si autem oculus tuus ne- quam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Qua, sunt in nobis tenebræ ? Sensus carnales, malevoli et iniqui, qui semper desiderant que sunt tene- brarum, et non lucis. In quo enim alio delectatur carnis natura, nisi in avaritia, in libidine, in super- bia, in deliciis, cæterisque malis, quæ ad tenebrosam mortem deducunt? Et qui intelligit quid est, quod Caro concupiscit adversus spiritum (Gal. 5. 17), ille intelligit quia tenebræ sunt carnis natura. Qui ergo oculum habet mundum, id est, mentem spiritualem, cælestia semper aspicientem, corpus suum servat lu- cidum, id est, sine peccato. Si enim caro desiderat ea quæ diximus mala, secundum suam naturam homo liabens mentem lucidam, et spem ad Deum, justitiæ consideratione dijudicat eam, et divini timoris virtute repercutit eam: et sic quamvis nolentem, tamen ser- vat eam lucidam, id est, sine peccato. Intellexisti ergo, quomodo qui oculum habet simplicem, corpus suum lucidum habet : qui autem oculuin, id est mentem ha- bet aut malignitate aliqua tenebrosam, aut divitiarum concupiscentia turbulentam, tenebrosum possidet corpus? Nam quæ res faciunt mentem hominis spiri- tualein esse mundam, ipsæ res ex diverso faciunt carnalem et sordidam. Quomodo fit munda mens illius, qui facit eleemosynas, et spem habet in cælo, spes autem in Deum facit menteni spiritualem et mundam: sic qui divitias congregat cum peccato, spem suam ponit in terra : qui autem spem habet in terra, illius mens carnalis est et immunda. Illius ergo tota caro in tenebris est, id est, in peccatis. Quomodo? Quando enim caro secunduin suain naturam, sicut diximus, concupiscit perversa, homo spern habens in terra, et mentem concupiscentiis turbulentam, non ei contra- dicit, nec justitiæ consideratione dijudicat, nec judicii futuri virtute repercutit: quia nec videt cum sit cæcus, nec intelligit esse maluni quod malum est, et si vult, non potest, quia spem non habet nisi in saculo. Sci- mus autem quia spes nobis præstat virtutem, ut car- nalibus concupiscentiis resistamus: qui autem spem non habet in cælo, virtutem non habet resistere conicu- piscentiis suis, et ideo fit caro illius tota tenebrosa. Et ut brevius et manifestius exponamus: anima priusquam peccet, divino auxilio confortata, regina et domina est corporis sui, et quasi libera et regina sedet in throno cordis sui, et gubernat corpus suum quasi palatium suum nec potest illam vincere caro. Si autem gravibus se peccatis obli- gaverit, tunc diving auxilio di stituta, et in po- testate spirituum immundoruin redacta, fit debilis et infirma, ut non jam sit domina corporis sui, sed ancilla magis: et jam non caro animæ subjecta est, sed anima carni, nec quod vult anima, caro facit, sed quod caro coegerit, hoc anima facit. Intellexisti ergo, quomodo qui oculum mentis sordidum habet, totum corpus illius tencbrosum est? Si autem lumen, quod in te est, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ sunt? Sicut supra diximus, tenebrosa est semper carnalis natura, quia semper peccatrix est: etsi non peccet, contradicente sibi anima, tamen recte peccatrix et tenebrosa vocatur, quia semper habet caro peccandi propositum, ut frequenter etiam justæ animæ surrepat, ut quod suum est agat. Quis enim est ita fidelis, qui numquam vel ex parte est a carne victus? Et si est, rarus est. Lumen autem est in corde, sicut jam fre- quenter audistis, anima Deum videns, id est, spiri- tualis. Si ergo ipsa anima, divina cum sit, et data est ad illuminandum illain carnem, fiat quasi carnalis, et terrenis concupiscentiis contenebrescat, terrena semper aspiciens, illius talis hominis caro jam vide quomodo involuta sit in tenebris peccatorum. Si enin, sicut diximus, in viro justo contradicente sibi rationali anima, semper caro surrepit animæ, et quod suum est agit: quantis putas in homine malo iniquitatibus se învolvet caro, quando anima que contradicere illi debuerat, consentit ei, consimília concupiscens ? Per alteram quidem speciem, tamen eumdein sensum exponit Lucas, prinium mandans : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quod possidetis, et date eleemosynam : facite vobis sacculos, qui non vete- rascunt, thesaurum non deficientem in cœlo ( Luc. 12. 32. 33), et cætera. Deinde ait, Sint lumbi vestri præ- cincti, et lucernæ ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nu- ptiis ( Luc. 12. 35. 36): ostendens quia nemo potest babere lumbos præcinctos ad exeundum de hoc mun- do, nec lucernas ardentes, nec exspectare dominumı suum, nisi qui vendunt quod habent, et dant eleemo- synas, et faciunt sibi sacculos qui non veterascunt, et thesaurum non deficientem in cælo. Homilia xvj. ex capite vj. 24. Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum susti- nebit, et alterum contemnet (Luc. 16. 13). Videamus in primis, quomodo dicta præcedentia subsequan- tur verba præsentia. Superius præcepit eleemosynas facere, dicens: Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, quoniam qui thesaurizaverit thesauros sibi in cælo ille cor habet in cælo, et spem ad Deum : ille habet oculum animæ simplicem, id est, mentem mundam et spiritualem, et semper non terrena, sed cælestia meditantem. Qui autein habet mentem mundam et spiritualem, ille potest corpus suum servare lucidum, id est, sine peccato. Qui autem non facit eleemosynas, nec cor halet in cælo, nec spem in Deum : nec men- tem inundam et spiritualem, neque potest corpus suum servare lucidum, id est, sine peccato : quia nemo potest duobus dominis servire, Deo et mammona, id est, divitiis. Mammon enim Syriaca lingua divițiau appellantur. Sicut ergo qui duos doininos habet, ne- cesse est, ut unum amet, et alterum odiat, unum con- _temnat, et alteri obediat : sic et qui vult Deum amare, necesse est, ut odiat divitias: qui autem voluerit amare divitias, necesse est, ut odiat Deum : et qui vult mandata Dei facere, necesse est, ut odiat divitias : et qui vult mandatis Dei obedire, necesse est, ut con- temnat avaritiae mandata facere: et qui voluerit ava- ritiæ mandata facere, necesse est, ut contemnat Dei anandata. Considera autem, non dixit, Nemo potet habere Deum et divitias : sed, Nemo potest Dei esse scrvus et divitiarum. Aliud est enim habere divitias, aliud autem servire divitiis. Si habes divitias, et di- vitiæ illæ non te faciunt superbum aut violentum, sed secunduin quod potes, das impotentibus, dominus es divitiarum tuarum, non servus : quia non te divitiæ tuæ tenent, sed tu divitias tuas. Si autem divitiæ tue superbum te faciunt, aut viole::tum, et constrictus avaritia nemini aliquid præstas, tunc servus es divi- tiarum tuarum, non dominus: quia divitiæ tuæ te tenent, non tu divitias tuas. Nunc jam docet, ut no timor inopir impediat ab eleemosynis voluntatem dicens: 25. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis in cordi- bus vestris, quid manducetis. Nam sollicitudo despe- rationis est filia, quia desperatio sollicitudinem generat. Quid est quod dicit, Ideo dico vobis? et quid? Ut eleemosynas faciatis, ut thesaurizantes in cælo, cor imundum habeatis, sperantes in Deum. Qui autem sperat in Deum, ille non est sollicitus quid manducet, aut quo vestiatur : quoniam nulla res est quæ facit homines desperare in aliqua necessitate, nisi ista res, quia non habet spem in Deum. Ne ergo mihi dicas, Numquid volo esse sollicitus? Sed ipsa res me cogit. Numquid nolo sperare in Deum? Sed non possum. Cor enim meum non me audit. Nescis quid pateris ; langues, et tainen causam tui languoris ignoras. Vis ostendam tibi causam, ut in omni necessitate num- quan desperes? Fac bene, et operare justitiam, ut spem habcas apud Deum, et non desperabis in terra. .
Bona enim opera sunt quæ sperare faciunt, et mala opera desperare compellunt. Propterea non dixit propheta: Spera in Deo, et inhabita terram, et pasceris in di- vitiis ejus sed, Spera in Dev, et fac bonitatem, et mhabila terram (Psal. 36. 3). Ne solliciti sitis quid manducetis, Non dixit, Nolite laborare: sed, Nolite solliciti esse. Ergo solliciti esse vetamur, laborare autem jubemur. Sic enim et Dominus loquens ad Adam, non dixit, Cum sollicitudine facies tibi panem: sed, Cum labore et sudore faciei tuæ. Ergo non sollicitu- dinibus spiritualibus, sed laboribus corporalibus ac- quirendus est panis. Sicut laborantibus enim pro præmio diligentize, Deo præstante, panis abundat : sic dormientibus et negligentibus pro pœna negligen- tiæ, Deo faciente, subducitur. Nonne anima plus est quam esca, el corpus plus quam vestimentum ? Confirmat spein nostram, primum de majore ad minus descen- dens, deinde a minore ad majus ascendens. Quomodo si animam dedit, escam non dabit? Si corpus pla- smavit, vestimentum non providebit? Nisi voluisset esse quod est, non crearet. Quod autem sic creavit, ut per escam servetur, necesse est, ut det ei escam quamdiu vult esse quod fecit. Quid est a minore ad majus? 26. Videte volatilia cæli, neque seminant neque metunt, etc. Si avibus præstat alimentum, hominibus non præstabit alituram ? si illi non laborantes, inve- niunt escas, homo non inveniet, cui Deus dedit et operandi sapientiam, et fructificandi spem? Omnia enim animalia Deus propter hominem fecit, hominem autem propter se. Si ergo animalibus ministrat pro- pter hominem, hominibus non ministrabit propter seipsum? Omnia Deus in sapientia fecit, hominem autem non solum in sapientia, sed etiam secundum sa- pientiam suam. Quanto ergo pretiosior hominis creatio, quanı animalium, tanto major sollicitudo Dei de ho- minibus, quam de animalibus. Omnia Deus animalia fecit, ut tamdiu sint, quamdiu sunt, cum vero mortua fuerint, fiant tainquain quæ non fuerunt: hominem autem, ut non solum ante mortem, sed etiam post mortem vivat: magis autem post mortem, quam ante mortem : quoniam ante mortem in tentatione vivit, post mortem autem in gloria. Si ergo illis occurrit, quos sie creavit, ut tantummodo vivant ' : hominibus non occurret, quos fecit, ut in perpetuo vivant? 27. Quis vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 28. Et de vestimento quid solliciti estis? Si ergo cogitando modicam partem corpori vestro addere non potestis, quomodo cogitando salvandi estis in toto? Deus, qui te ex nihilo formavit in uterɔ, et de periculo cum periculo nascentem de utero matris eripuit, te non solum non cogitante, sed neque sciente. Deus, qui per singulos dies incrementa corporis tui dat, et sa- pientia facit, te non intelligente. Si ergo in te ipso quo. tidie providentia operatur, quomodo in necessariis tuis cessabit? Considerate lilia agri, quomodo in tem- pore opportuno crescunt, tempore statuto formantur. În fronīdībus vestiuntur candore, implentur odoribus : et quod terra radici non dederat, neque radix illi, invisibili operatione Deus largitur: neque plus istis et minus aliis; sed in omnibus eadeni providentia plenitudo servatur, ut non a seipsis nata, neque eventu acta putentur, sed Dei providentia intelligantur esse disposita. Non laborant, neque nent. Dicendo, Non laborant, intelligi vult homines : dicendo autem, Neque nent, mulieres: quoniam virorum vita semina- tionibus, mulierum autem lanificio substentatur. 29. Neque Salomon in omni gloria sua sic vestiebatur. Quia salomon etsi non laborabat, neque sollicitus erat quid vestiret, tamen vel jubebat, vel disponebat, vel scie- bat. Ubi autem jussio et dispositio, illic et ministrau- * Sic recte V. D. et Editi in marg. In textu vero, videan- tur, minus comunode. Addere non potestis, iidem in marg. In textu legeba- tur, adhibere non potestis. Sic locum restituimus ex codice V. D. Ante legebatur, Dispositu. Numquid laborant ? numquid nent? Dicendo, non seminant (in marg. laborant) virus confortat. tium offensa frequenter invenitur, et jubentis iraam- dia excitatur : hæc autem nesciunt quoniodo sic co- ronantur 1. fili homines ministrabant, istis Deus. 30. Si enim fænum agri, quod hodie est, et cras in clibanu» mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ! Si ergo floribus sic occurrit, qui sic nati sunt, ut tan- tummodo videantur et pereant: homines negliget, quos sic creavit, ut non pro tempore videantur, sed ut in perpetuo sint? Qui intelligit quid est homo, non desperat de Deo : qui autem desperat de Deo, nescit quid est : quoniam homo in Deo, et Deus in homine est. 31. Nolite ergo solliciti esse, dicentes, Quid mandu- cabimus, aut quid bibemus? Dens enim hæc in natura creavit, quasi regulam terre mandans: Producal letra herbam pabuli (Gen. 1. 14): ideo vult aut non vult, bonis et malis germinat : quia terra ministrare jussa est, non judicare. Bonum autem et malum non in na- tura creavit, sed in arbitrio nostro posuit, ut quod volumus, simus. Ideo bonis palma proponitur, malis autem poena. Quæ est ergo sapientia, de eo esse sol- licitum, quod, etsi sollicitus non fueris, habebis : et de illo non esse sollicitum, de quo si sollicitus non fueris, perdes? Nam escam, etsi sollicitus non fueris de ea, invenies: justitiam autem, nisi sollicitus fue- ris, non apprehendes. 32. Hæc enim omnia gentes quæ- runt. Quia in rebus humanis fortunam esse credunt, non providentiam, neque judicio Dei vitas suas gu- bernari æstimant, sed incerto duci eventu : ideo me- rito timent, merito solliciti sunt, et desperant, quasi qui neminem habcant gubernantem. Qui autem credit, se judicio Dei gubernari, non incerto duci eventu, escam quidem suam in manu Dei committit, sciens quia neminem sine voluntate et judicio Dei fames aut nuditas occidit. Cogitat autem de bono et malo, sciens quia nisi sollicitus fuerit, nec malum fugiet, nec bo- num apprehendet: ideo dicit, 33. Quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus. Regnum Dei est retri- butio bonorum operum et malorum: justitia autem est via pietatis, per quam itur ad regnum. Si ergo die ac nocte cogitas, qualis erit gloria sanctorum, vel qua- lis erit interitus impiorum et peccatorum, necesse est ut aut propter timorem poenæ territus recedas a nialo, aut propter desiderium gloriæ excitatus festines að bonum. Et si quotidie cogitaveris, quæ sit justitia Dei, et quid odit, quidve amat, ipsa justitia ostendet tibi vias suas. Nam justitia sicut odicntes se fugit, sic amantes se sequitur. Nec enim daturi sumus rationem utrum pauperes fuerimus, aut divites, quia nec fuit hoc in nostra potestate: sed si hene egimus aut male, quod in nostro jacet arbitrio. Dictum est ad homi- meni Maledicta terra in operibus tuis (Gen. 3. 17). Vides quia propter peccata hominum maledicitur terra, ut non germinet; benedicitur autem, cum bona opera fecerimus? Tu ergo quære justitiam, et non tibi deerit panis : quoniam sicut propter mala opera fructus terre subducitur, sic propter bona abundat. Propterea dicit, Quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia apponentur vobis. 34. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Jam diximus, quoniam quod dicit, hodie, hoc solum significat, quo opus babemus in vita nostra præsenti. Quod autein dicit, cras, quod su- perfluum est supra nece-sitatein ostendit. Nibil ergo curetis superfluum habere, quam necessarium est vo- bis in vita præsenti ad vitam quotidianam. Quod au- tein superfluum fuerit, quod est cras, curabit se : ac si dicat, Superflua quantacumque congregaveris, illa seipsa curabunt. Te quidem non eis fruente, ipsa au- tein invenient dominos inultos, qui ea procurant, sicut placuerit ipsis. Quid ergo curas de illis, quorum po- lestatem aliis es dimissurus? Sufficit enim diei mali- tia sua : ac si dicat: Sufficit tibi labor et miseria quam pateris in vita propter usus quotidianos, quos neces sarios habes. Noli superflue pro superfluis laborare, ne labor quidem fiat tuus, fruitio autem alterius. Malitiam autem diei ipsam afflictionem appellat solli- * Forte legendum, ornantur; quæ vox melius quadrare
IN MATTHÆUM. citudinum præsentium et laborum : non sicut Mani- chæi dicunt, malam esse ipsam creaturam Dei. Homilia xvij. ex capite vij. 1. Nolite judicare, ut ne judicemini: nolite conde- mare, et non condemnabimuni. Quidam hunc locum secundum hujusmodi sensum exponunt, dicentes, quia Dominus hoc mandato non prohibet Christianos ex benevolentia corripere alios Christianos dignos cor- reptione: sed ne aut per jactantiam justitiæ suæ Chri- stianos despiciant peccatores, derogantes frequenter de multis, et ex solis plerumque suspicionibus odien- tes cæteros et condeinnantes, et sub specie pietatis proprium odium exsequentes. Et ut ne sic quiden Christiani corripiant Christianos, convenit sermo, qui dicit : Nolite judicare. Si autem non corripuerint, utrum conveniat illud quod dicit: Ut non judicemini, nescio. Numquid propter illud solum, si sic non cor- ripuerint peccatores, consequentur indulgentiam pec- catoruin suorum, secundum quod dictum est, Et non judicabimini (Luc. 6. 37)? Si enim judicantes, sicut judicare non decet, male faciunt : sine dubio non ju- dicantes, veniam peccatorum priorum ex hoc non consequentur, quia non judicaverunt male. Quis enim consequitur indulgentiam mali sui prioris, quia non addidit et alterum maluın? Certe si in se peccantes non judicaverint, nec ipsi judicabuntur a Deo pro suo peccato. Hæc diximus, volentes ostendere, quia hic sermo non est positus de proximis non judicandis, qui peccant in Deum, sed qui in nos peccant. Quid ergo est? Usque nunc exposuit consequentiam ad justitiain eleemosynæ pertinentem, nunc autem incipit expo- mere consequentiam ad justitiam orationis respicien- tem. Et est doctrina hæc quodammodo pars ipsius orationis, ut sit talis ordo narrationis : Et dimitte no- bis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus no- stris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Nolite judicare, ut non judicemini. Qui enim non judicat proximum suum propter peccatum, quod fecit in ipsum, illum nec Deus judicat propter peccatum, quod fecit in ipsum sed dimittet Deus debitum ejus, sicut et ipse dimittit debitoribus suis. Sicut autem cætera universa mandata generaliter cunctis manda- vit, tam sacerdotibus, quam laicis, præcipue tamen doctoribus, qui quanto majores sunt in ordine, tanto perfectiores esse debent in disciplina: sic et hoc man- datum de proximis non judicandis ad omnes quidem pertinet, præcipuc tamen ad doctores. Unde quædam Sunt mandatorum istorum, quæ si diligenter aspicias, pene nec conveniunt laicis, nisi forte parum; doctori- bus autem omnino conveniunt: quale est hoc ipsum quod sequitur : 3. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides? 5. Hypocrita, ejice primum traben de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Videre enim festucam in oculo fratris omnium est : ejicere illam posse non est ommium, sed tantum doctorum, qui per doctrinam, vel increpationem secundum Deum pos- sunt ejicere de mente fratris sui peccatum, vel ma- gnum, vel modicum. Sicut et illud quod dicit : 6. No- lite sanctum dare canibus, neque margaritus vestras miseritis ante porcos. Habere enim vel saneta, vel margaritas, et posse dispensare vel bona vel mala, et discernere qui hominum sunt canes, qui porci, non est omnium hominun, sed sanctorum. Vult ergo De- minus doctores Christianorum sicut in omni justitia, sic et hoc primum facere, deinde docere : ut doctri- nam suam bonam meliori cum vita commendent, ut bene docendo scientian inserant, melius autem vi- vendo timorem: quia tales sales sunt terræ, condien- tes omnes suæ vitæ exemplo, et lucescunt doctrinis illuminantes. Quis autem audiat illum docentem, qui seipsum non audit? Ideo dicit ad omnes, precipue ad doctores: Nolite judicure, ut non judicemini. Quoniam si doctor memor sit injuriæ et doloris, et memoriain malitiæ servet in aninia sua, solvitur totus Ecclesiac status, sive ad tempus respicias apostolorum, sive ad In aliis legitur : si autem corripuerint. HOMIL. XVII. 、 nostrum. Tunc enim, sicut legimus, difficile aliquos convertebant ad fidem Christi, nisi multa prius pate- rentur ab ipsis. Nam quasi lassato diaboló, et devicto per sufferentiam eorum nimiam usque ad mortem, et relinquente corda infidelium et jam non habente vir- tutem amplius eos armare, accedente gratia Dei con- vertebantur ad Christum. Si ergo memores fuissent injuriarum, quas fuerant passi ab eis, numquam post- modum eos in caritate docuissent, numquam eos li- benter ad fidem Christi postmodum recepissent. Sed et nunc cum frequenter doctores offendantur a laicis, sive juste, sive injuste, diabolo seminante occasiones, si memores sint injuriæ et doloris, totam solvunt Ec- clesiam. Nam ubi recordatio injuriæ aut doloris in medio est, nec doctor benevolenter docet laicum, nec libenter eum laicus auscultat: et doctor forsitan vel invitus aperit os suum ad docendum : laicus autem cum sit omnino sine timore Dei, nec usque ad facient contentus est enim audire, sed converso egreditur dorso, et se et illum spernens, et amplius se quam illum, et non sentit animæ suæ dispendium efferatus, sicut nec bestia irritata vulnus in se fixum. Hoc caput Lucas evangelista late prosequitur, dicens: Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini: dimittite, et dimittemini : dute, el da- bitur vobis. Mensuram bonam, et confertam, et commo- tam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis (Luc. 6. 37. 58). Et quis sit ille, qui nec judicat: quis autem, qui judicat quidem, et non condemnat: et quis est qui condemnat quidem, et tamen dimittit : et quis est, qui dat, exposuimus tibi: et quoniam superflua qui- dem mensura datur ei, qui nec judicat: commota au- tem ei, qui judicat quidem, non autem condemnat : bona autem ei, qui condemnat, sed dimittit. Quonianı sicut major est superflua mensura, quam commola, et commota major est, quam bona et justa : sic per- fectior est ille, qui nec judicat, quam ille, qui judicat, et non condemmat, et ilie, qui judicat, et non conde- mnat, melior est illo, qui condemnat, et dimittit. Ilic autem Matthæus omnia illa brevi sermone conclusit, dicens: Nolite judicare, ut non judicemini. 2. In quo- cumque enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis : intelligens quoniam judicii sermo ad omnia pertinet illa. Nam qui judicat tantum peccantem in se, et non condemnat, judicat : et qui non solum judicat, sed etiam condemnat, judicat: hoc ipsum enim condem- nare judicare est. Ergo pro illo, quod Lucas dixit, Nolite judicare, aut judicantes, nolite condemnare iste dixit: In quocumque judicio judicaveritis, judi- cabitur de vobis : id est, Si judicaveritis et non condemnaveritis, simili judicio et vos quidem judi- cabimini a Deo, sed non condemnabimini : si au- tem et judicantes condemnaveritis, simili judicio ct vos judicabimini, et condemnabimini. Et quod ille dixit: Dimittite, et dimittemini: date, et dabitur vobis : iste dixit, In qua mensura mensi fueritis, remetie- tur vobis hoc est, Si non rogati dimiseritis pec- catum proximis vestris, sed solo respectu Dei, et Deus ex se, prius quam rogetur a vobis dimittet vo- bis; si autem rogati veniam dederitis, et Deus tunc dabit vobis veniam, cum dignis precibus et congrua lamentatione eum rogaveritis. Quoniam ergo dixerat pracipue, sicut diximus, doctoribus, Nolite judicare, ut non judicemini: convenienter addit, et dicit, 3. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem vero in oculo tuo non vides? Id est : Qui trabem in oculo tuo non vides, ut quid vides festucam in oculo fratris tui? Ac si dicat: Melius est nec docere, nee reprehendere laicum, quam docere et reprehendere, et teipsum in reprehensione consistere : quoniam la- lis doctrina doctoris non est audibilis, sed derisibilis. Propter quod omnis sacerdos si vult docere populum, prius seipsum doceat: si autem seipsum non vult do cere de oinni quod docet, nec seipsum arguere de omn i quod arguit, necalios doceat, nec argual quemquam, u 1 si judicium Dei non evadit, vel hominum opprobriu 1.1 :
non patiatur. 4. Aut quomodo dicis fratri tuo, Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in nculo tuo ? Id est : Cum qua facie arguis peccatum laici fratris tui, ipse in eodem, aut in majore peccato exsistens? Non times, ne audias ex diverso, Medice, cura teipsum (Luc. 4. 23 )? Si medico opprobrium est, qui nec alterius sanitatem habet in potestate, nec suam, si alios velit curare, et ipse debilis sit, quasi testimonium imperitiæ suæ portat in corpore suo propriam passionem: quomodo doctori non sit op- probrium alios velle eruere a peccato, et ipsum in majoribus esse peccatis, dum possit amplius seipsum cruere a peccato, quam alios? Aut ita : Quomodo fra- tri tuo dicis? id est, Quo proposito putas? ex caritate cordis dicis, ut salves proximum tuum? Non; sed ut te simulés justum. Si autem vere ex caritate cordis argueres proximum tuum, ut salvares, teipsum ante salvares. Numquid possibile est ut benevolentior sis alteri, quam tibi? ut quid cum teipsum nolis salvare, alterum velis? Omnis ergo doctor, qui alterum in qualicumque reprehendit delicto, et ipse in eodem constitutus, non se prius expurgat, certum est quia alloquens in ecclesia non alios vult salvare, sed per bonam doctrinain malos actus suns celare, et scientiæ laudem ab hominibus quærit, non ædificationis mer- redem a Deo, et est hypocrita. Ideo competenter ad‐ dit et dicit: 5. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fra- tris tui. Hypocrita est enim omnis doctor, qui non prius facit bona, et postea docet. Dum enim bona docet, profitetur se justum coram hominibus : dum autem malcagit, peccatorem se constituit intra se. Hoc ergo di- rit: Vis libere et fiducialiter reprehendere laicum, et eji. cere de oculo mentis ejus peccatum ? Prius tuam ipsius mentem purga ab omni malo, ut cum tu argueris laicum pro peccatis ejus, ex diverso laicus non habeat, undo redarguat te pro peccato tuo. Nam incipiet te timere in se, cum non invenerit quod contemnat in te. Omne autem peccatum non secundum actum suum dijudi- catur, an modicum sit, aut magnum, sed secundum peccantis personam. Laicus enim etsi magnum fece- rit peccatum, modicum est, et festuca est, quantum ad sacerdotis dico peccatum, quia laicus est: doctor autem, etsi modicum fecerit peccatum, magnum est, et trabs est, quantum ad laici dico peccatum, quia doctor est. (a) 6. Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte con- cu!cent cas pedibus suis, et conversi disrumpant vos. Cum supra dedisset Dominus mandatum omnibus, præcipue antem doctoribus, ut diligerent inimicos suos, et bc- nefacerent eis: iterum paulo ante, ut ne judicarent cos, qui peccant in ipsis : considerans, quoniam qui persequuntur sacerdotes Dei, aut injuriant eos,-aut fædunt, plerumque aut infideles sunt, quales sunt gentiles vel hæretici : aut si sunt Christiani, sordidi sunt et insensati, quia nec considerant, nec intelli- gunt, sacerdotes Christi vicarios esse Christi, et Christum et quoniam qui honorat sacerdotem Christi, honorat Christum : et qui injuriat sacerdo- tem Christi, injuriat Christum, ne forte consequenter cogitantes intra se sacerdotes dicant, Si jubemur di- ligere inimicos nostros, et benefacere eis: si jube- mur nec judicare eos peccatores, qui peccant in nos: sine dubio sicut debemus diligere eos, et benefacere eis, sic non debemus eos judicare peccatores, qui peccant in nos: ut non solum nostra, sed etiam quæ propria Dei sunt, eis communicemus, ut sit plena nuisericordia nostra, sicut et Dei: ideo talem ræsti- mationem eorum provido sermone compescuit, di- cens : Nolite sanctum dare canibus, et margaritas ve- stras nolite millere ante porcos. Ac si dicat, Mandavi vobis diligere inimicos vestros, et non judicare eos, ut vos exhibeam misericordes ad illos, ut bencfaciatis eis de corporalibus vestris, non de meis spiritualibus (a) Hic incipit Ilomill. in Cod. V. D. bonis, quoniam' in natura vobis communes sunt, et non in fide. Mandavi autem vobis, ut non judicetis eos, qui in vobis peccaverint. Id vero neu ideo præ- cepi, my teriorum meorum secreta non pandatis eis, qui nolentes me scire, blasphemant, et spernunt. Videle Patrem vestrum Deum, ad cujus exemplum volui vos esse misericordes: carnalia beneficia dignis, et non dignis similiter præstat, numquid gratias spi- rituales? Nec enim dixi vobis de illo, qui Spiritum sanctum jubet descendere super gratus et ingratos, et dat benedictiones suas super justos et injustos : propter quod in vestris quidem estote simplices et benigni, in meis autem prudentes et cauti. Si tu ve- stiarium tuum studiosum, et clavicularium cellarii tui fidelem tibi requiris: quanto inagis Deus taleni requirit dispensatorem gratiarum suarum, qui bene tractando gratias ejus, faciat gratiores, non, male dispensando, reddat ingratas? Sicut enim si canibus dederis sanctum, aut porcis margaritas, nec sanctum canes sanctificat, nec margaritæ nutriunt porcos, sed e contra canes coinquinant sanctum, et porci marga- ritas sordidant, vel confringunt: ita si hominibus caninos vel porcinos mores habentibus sanctum de- deris, aut mysteria secreta credideris, nec sanctum illos sanctificat, nec mysteria veritatis eos illumi- 1:ant, sed e contra ipsi sanctum coinquinant, et my- steria veritatis blasphemant. Canis et porcus ambo quidem immunda animalia sunt : sed canis ex omini parte immundus est : nam nec ruminat, nec ungulamı habet fissam. Porcus autem ex parte immundus est: nam quoniam ungulam habet fissam, mundus est : quoniam antem non ruminat, immundus habetur. Propter quod canes puto intelligendos gentiles, vel hæreticos omnino immundos: nam etsi propter actus suos malos immundi sunt, et propter perfidiam suaoi vel idololatriam amplius sunt immundi; porcos au- tem, Christianos carnalibus et immundis voluptatibus deditos, quoniam propter fidem quidem suam mundi sunt, propter actus autem suos sordidos habentur immundi. Aut canes quidem gentiles : porcos autem hæreticos, propter aliquid corum modicum mundum: quia vel nomen Domini invocare videntur, sed ex moribus intelligis, qui sunt canes, vel porci. Canis naturale est improbum esse, numquam vocem millere propter aliquam alteram causam, sicut cætera alia animalia, nisi ad abigendos supervenientes; interdum autem et de superfluo in acrem latrat. Tales sunt omnes gentiles, vel hæretici inapprobabiles, latrantes plurimum adversus servos Dei, latrantes aliquando et adversus Deum blasphemiis: ululantes aperte, et numquam os suum aperientes ad bonum, sed semper ad mäluni. Item porci proprium est in cœno se volu- tare, et numquam in cælum aspicere, nec quærere dominum suuin, nisi cum esurierit. Tales sunt etiam Christiani, qui in carnalibus immunditiis delectantur, nec aspiciunt aliquando cœlos, nec quærunt Deum, nisi cuin necessitas eis advenerit: et illi, qui quidem evomunt malum, quando benc judicantur de malo : revertuntur autem ad vomitum suum, sicut canes, quando nihilominus agunt malum: et isti projiciunt stercora peccatorum suorum, quando pœnitent : re- vertuntur autem ad stercora sua, sicut porci, quando omissain repetunt vitam. Nunc videamus, quae sunt sancta, et quæ sunt margarite. Non enim distinxit, quid sit, sanctum dare, quid non dare, cum sit inter sanctum et sanctum differentia sanctitatis : sed ge- neraliter omne quod sanctum est, retuit dare. Ergo sanctum est baptismum; propterea non est dandum, nisi jam fidem habentibus. Sancta est gratia corporis Christi; propterea illis solis danda est, qui jam per baptismum facti sunt filii Dei, et per impositionem manus. Benedictus panis sancta sunt; propterea illis porrigenda sunt, qui capaces facti sunt benedictionum per fidem. Item inysteria veritatis margaritæ sunt, 1 V. D. et Editi in marg., spiritualibus passim, quo- HAIN.
IN MATTHÆUM. HOMIL. XVIII. quia sicut margaritæ inclusa cochleis positæ sunt in profundum maris: sic et divina mysteria, in verbis inclusa³, posita sunt intus in altitudinem sensus Scri- plurarum sanctarum. Et sicut non omnis homo potest se mergere, et de profundo tollere margaritas, nisi artifex, qui habet usum rei illius: sic non omnis homo potest descendere in altitudinem sensuum, et illic invenire mysteriorum absconditas margaritas, nisi vir spiritualis, qui habet exercitationem spiri- tualium narrationum Dei. Propterea margaritæ non sunt dandæ, nisi desiderantibus veritatem, et cum ratione humana viventibus. Si ergo talibus porcis secretorum mysteriorum miseris margaritas, conosc vitæ delectatione mente gravati, non intelligunt pre- tiositatem earum : sed æstimantes eas similes esse cæteris fabulis mundialibus, similiter eas carnalibus actibus conculcant: et post modicum conversi per inobedientiam, rumpunt præbitores earum : frequen- ter autem et scandalizati in eis, calumniantur expo- sitores earum, quasi dogmatum novorum seminatores. Et si talibus canibus, qualibus diximus, dederis sancta, suscipiunt, quasi canes, sine discretione, et sordidis actibus suis conculcant ea, et pro nibilo æstimantes quæ acceperunt, conversi disputationibus suis, quasi latratibus irrationabilibus, rumpunt veritatis præ- dicatorem. Et puto, non sine rationabili differentia sanctum quidem canibus dare vetuit Dominus, mar- garitas autem non dare porcis. Et de margaritis qui- dem possumus dicere, quia si porcis mitti vetantur minus immundis, quanto magis canibus plus immun- dis? De sancto autem dando idem æstimare non pos- sumus. Quid est enim, si plus immundis dare non con- venit, minus autem immündis oportet? Idcirco neque vetitum intelligimus, neque mandatum: forte quia frequenter et manum imponimus, et benedictionem dainus etiam porcorum more viventibus Christianis, non quia illi merentur accipere, sed nos ex nobis con- tra justitiam, dare usurpamus, ne forte plenius scan- dalizati depereant. Ideo jussum non est, quia in- justum est: vetitum autem non est, quia infirmi- tati fuerat ignoscendum. Sed quia de sanctis cœpi- mus dicere, non est tacendum, quoniam aliud est sanctificatio, aliud sanctificatum. Sanctificatio enim est, quod alterum sanctificat: sanctificatum autein al- terum sanctificare non potest, quamvis ipsum sit sanctum. Utputa, signas panem tuum, queii mandu- cas, sient ait Paulus: Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (1. Tim. 4. 5): sanctificasti eum, non fecisti sanctificationem. Quod anten sacerdos de manu sua dat, non solum sanctificatum est, sed etiam sanctificatio est : quoniam hoc non solum datur, quod videtur, sed etiam illud, quod intelligitur. De sanctificato ergo pane licet et animalibus jactare, et infidelibus dare: quia non sanctificat accipientem. Si autem tale esset, quod de manu sacerdotis accipi- tur, quale est, quod in mensa manducatur: omnes de mensa manducarent, et nemo de manu sacerdotis acciperet. Unde et Dominus in via non solum benedi - xit panem, sed de manu sua dedit Cleophær, el sn- cio cjus (Luc. 24). Et Paulus navigans non solum benedixit panein, sed de manu sna porrexit Luca, et cæteris discipulis suis (Act. 27). Quod autem de manu porrigitur, nec animalibus dandum est, nec infidelibus porrigendum : quia non solum sanctifica- tum, sed etiam sanctificatio est, et sanctificat acci- pientem. Homilia xviij. ex capite vij. 7. Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. Transitum consequentem de capitulo ad capitulum invenire difficile est. Ideo di- versa proponimus secundum diversas æstimationes interpretum. Sciens Dominus, quonianı qu:ecumque mandaverat supra, hominibus impossibilia erant: et quantum ad naturam humanam, supra naturam. Nam qui se non abstinet a cædibus, quomodo potest abs- * filem in marg.; in libris inclusu. tinere se ab ira? Qui non se abstinct a fornicatione, quomodo se abstinet a concupiscentia? Qui non se abstinet a perjurio, quomodo se abstincat a jura- mento? Qui alios ferire non cessat, quomodo se præ- beat feriendum? Qui nec amicum suum sincere dili- git, quomodo diligat inimicum? Quid autem sic im- possibile est, quomodo eleemosynas facere, vel orare, vel jejunare, et nolle hominibus apparere? Quid au tein difficilius est, quam non judicare peccantem in se, aut nihil sanctuin vel secretum dicere aut dare indignis? Necesse est enim ut et multos sibi faciat inimicos. Quoniam ergo majora erant mandata, quam virtus humana est, transmittit eos ad Deum cujus gratiæ impossibile nihil est, dicens: Petite, et dabi- tur vobis : ut quod ex vobis hominibus consummari non potest, per gratiam Dei adimpleatur. Quoniam creaturam sensibilem Deus armatam et munitam creavit. Alios enim munivit veloci pedum cursu, alios armavit unguibus, alios velocibus pennis, alios, denti- bus, alios cornibus: hominem autem solum sic dispo- suit, ut virtus illius sit ipse. Et in co quod infirmio- rem eum fecit omnibus, in ipso fortiorem cum vo- luit esse in se. Nain sciens Deus, quia cognoscere et colere Deum vita æterna est, ignorare autem, et contemnere, perditio sempiterna, nec ita infirmum cum creavit, ut omnino nihil boni facere posset, me quem super omnia, et propter quem omnia fece- rat, omnibus inveniretur esse deterior: nec ita po- tentem eum creavit, ut etiam sine Dei auxilio ex se- ipso facere posset quod vult, ut infirmitatis sua: ne- cessitate coactus, semper necessarium habeat Domi- num suum. Et vere justissima res est, ut factura necessarium habeat suum factorem. Si enim omuis virtus hominis in Deo est, et tamen contemnit om- nium bonorum suorum auctorem : quanto magis ne- gligeret Deum, si potentia ejus esset in ipso? Aut ita : quoniam ad sanctificandam orationem quædam dederat cis observandæ bonitatis mandata, dicens: Nolite judicare, ut non judicemini: competenter addidit Petite, et dabitur vobis: tamquam si dicat: Si hanc clementiam servaveritis ad inimicos, quam mandavi vobis: quicquid vultis, petite, et dabitur vobis ; et quicquid desideratis invenire, quærite, et invenietis : et quicquid clausum vobis videtur, pulsate, et ape- rictur vobis. Gratia vos prosequente, petite precibus die ac nocte orantes. Quod si misericordiam suam protraxerit Deus ad tempus, volens tentare constan- tiam fidei tur, tu a petitionibus tuis non recedas. Sic- ut enim qui vere csurit, tamdiu petit cibum, donec impleat necessitatem corporis sui, nec potest cessare, necessitas enim urget, quia sine cibo vivere non po- test : ita et qui vere desiderat gratiam Dei, cessare non potest a petendo, sciens quia salvus fieri non potest sine gratia Dei. Adhuc quærite, interrogantes sacerdotes cæterosque habentes scientiam spiritua- lium Scripturarum, sicut præcepit lex : Interroga pa- trem tuum, el dicet tibi: seniores tuos, et annuntiabunt tibi (Deut. 32. 7). Quærite studio et labore, legentes Scripturas legis et prophetarum. Nam Deus ita nos disposuit esse, ut nec studentes et laborantes circa Scripturas acquiramus salutem scientiae sine gratia Dei, ut ne nobis im putemus quod scimus : nec tamen gratiam acquiramus, nisi studuerimus et laboraveri- mus circa Scripturas, ne donum Dei detur negligen- tibus. Gratia enim adjutorium est infirmitatis hu- man adjutorium autem non dormientibus datur, sed festinantibus, et prævalentibus'. Sicut enim in bello non omnis, qui pugnat, vincit, nemo tamen vincere potest, nisi pugnaverit : sic non onines, qui student et legunt, acquirunt scientiam spiritualem, nemo tamen acquirere potest, nisi qui aut studiosus fuerit ad legendum, aut assiduus ad audiendum. i.t infideles quidem, et non timentes Deum inveniunt scientiain legendo et studendo, sed non illam que ex Deo est, quæ per Spiritum sanctum datur, sed • Alias, non prævalentibus.
hanc quæ est ex natura carnali, quæ per exercitatio- nem carnis acquiritur, quam habuerunt etiam et gentilium studiosi. Multa enim differentia est inter scientias istas. Qui enim orationibus non instat, nec operibus bonis, sed per solum studium lectionum fa- clus est sciens, quando aliis prædicat, ipse sibi non sentit quod prædicat. Si de ira Dei loquitur, alios for- sitan terret, ipse autem non timet: si de misericordia, alios quidem forsitan consolatur, ipse autem non gau- let: alios admonet credere, et ipse non credit eis quæ dicit. Sed quando alios docet, ab intus conscientia cjus ridet sibi de verbis suis: quia scientia, quæ ex solis lectionibus est, ex ore procedit: quæ autem de Spiritu sancto est, de corde profertur, et ideo spiri- tualis scientia non solum dicitur, sed et sentitur: non tantum in Scripturis legitur, sed ex corde suggeritur : et ideo si alios terret, ipse amplius timet: si consola- tur, ipse inelius gaudet: et omne quod loquitur, non tantum legit, sed experimento probavit. Ideo ergo pe- tamus Deum, et operemur bona, ut non carnalem, sed spiritualem scientiam mereamur. Et hoc est quod di- cit, Pulsate, et aperietur vobis. Pulsat enim Deum, qui facit bona opera ante Deum oratione, jejuniis, et elee- mosynis. Sicut enim qui pulsat ostium, non tantum voce clamat, sed et manu: sic qui bona opera facit, quasi manu pulsat Deum operibus bonis. Scriptum est enim, Concupisce sapientiam, serva justitiam, et Deus præbebit eam tibi (Eccli. 1. 55). Sed quid dicis? Hoc ¡psum peto, ut sciam et faciam : et quomodo possum facere priusquam accipiain? Etiam quod potes fac, ut amplius possis: et quod scis serva, ut amplius scias. Justitia enim ipsa se operatur, et ipsa se manifestat. Quomodo? Dum tu justitiam overaris in te, justitia te operatur in se. Nam omne artificium seipsum opera- tur: ut puta, operaris vincan, colligis fructus ejus, et delectatus in eis, melius operaris. Vides quia ipsa se colit fructificando tibi, dum colitur? Sic ex diverso, qui opus peccati exsequitur, ipsum cum peccatum sit spiritus immundus, operatur in eo delectationem pec- candi: ut dum delectatur circa peccatum, amplius peccet. Sic et qui justitiam operatur, cum sit et ipsa justitia Spiritus sanctus, operatur in eo delectationem justitiae faciendæ, ut delectatus circa justitiam, am- plius faciat. Tale est quod dicit Sapientia: Cogitatum habe in præceptis Dei, et in mandatis ejus meditare sem- per, et ipse confirmabil cor tuum: et concupiscentiam sapientiæ tibi dabit (Eccli. 6. 37). Vides quia ipsa ju- stitia se operatur, të tantummodo inchoante et labo- rante? Sed et ipsa se adaperit, dum colitur. Sicut enim qui peccat, dum peccat, magis atque magis tenebre- scit mens ejus, et a luce veritatis recedit, ita ut nulla scientia salutaris remancat in eo, nisi sola malignitas, de qua dicit Salomon: Sapientia impiorum nequitia „scientiæ est (Eccli. 19. 19): sic et qui justitiam opera- tur, dum operatur, magis atque magis clarescit mens ipsius, et ad notitiam sapientiæ majoris ascendit, et ipsa se justitia quasi speculum offert ante oculos cor- dis ipsius. Deinde si opera justitiæ non facis, id est, si non pulsas, nec orare ex fide potes. Nam virtus orationis est opus justitie. Oratio autem quasi odor suavitatis est operis boni. Sicut ergo res aliqua sine odore potest esse, odor autem sine re aliqua esse non potest; sic opus sine oratione aliquid est, oratio au- tem sine opere bono nihil est : et si oras, non ex fide oras. Nam sicut lucerna non quidem ex olco accen- ditur, sed per oleum nutritur: sic fides non quidein ex opere nascitur, sed per opera enutritur. Aut ita : cum supra mandasset omnibus, præcipue autein do- ctoribus, ut diligerent inimicos suos, et non judica- rent quasi peccatores offendentes se : consequens erat, sicut jam diximus, ne forte sub obtentu dile- ctionis et bonitatis etiam sancta Dei et secreta coin- municarent eis. Ideo constituit ne faciant hoc, dicens: Nolite sanctum dare canibus. Nunc autem dat eis con- silitum bonum, ut si diligant inimicos suos, quasi Dei benigni imitatores, et velint eos etiam secundum Deum salvare, petant Deum pro illis, et dabitur eis : qua'rant eos, qui perierunt in peccatis, et invenient eos, Dei gratia demonstrante: puisent eos, qui SHAL in erroribus conclusi, et aperiel cos Deus, ut habent sermo corum ad animas eorum ingressum: ac si dicat de Christianis, qui porcorum more viventes perdide- runt per se imaginem Dei, et cadentes ab homine porci facti sunt, et perierunt : Quærite eos admonen- do benevole, promiuendo eis misericordiam Dei, et in spem eos adducendo. Sic enim et Paulus eum, qui quasi porcus et non homo indifferenter conjugium nia- culaverat patris, quæsivit, et per gratiam Dei invenit (1. Cor. 5). Gentiles autem vel hæreticos, qui re- risimilibus persuasionibus mendaciorum circumsept sunt, et conclusi intra claustra perfidiæ, pulsate eus doctrinis assiduis, et aperiet eos Deus, solvens clau- stra perfidia, et habebitis in cos ingressum: sicut Christus dicit in Revelatione Joannis: Ecce ego sto ad ostium, et pulso: et qui aperuerit mihi, introibo ad illum, el cenabo cum illo, et ille mecum (Apoc. 3. 20). Ergo non temerando sancta Dei vel peccatores, rel gentiles, vel hæreticos debemus velle salvare sub ob- tentu misericordia: hoc enim temeritatis est, non bonitatis: sed Deum quidem petendo pro eis, ipsos autem vel qua:rendo, si perierunt, vel pulsando, clausi sunt. Et tunc, si et nos digne petimus, et illi sa- nabiles facti sunt, et ex canibus et porcis immundis re- formati efficientur homines sancti, et sic juste et digne sancta participabunt, et audient secreta mysteria. 8. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Quoniam dixerat, Petite, quærite, pul- sate ne forte aliqui peccatorum audientes dicant, Etiam, ista facere dignos hortatur; nos autem indigni, et si petierimus, non accipiemus: etsi quesiverimus, non inveniemus: etsi pulsaverimus, non nobis aperietur : vide quomodo eamdem clausulam repetendo, tam justis, quam peccatoribus misericordiain Dei com, mendat, dicens: Omnis qui petit, sive justus sit, sive peccator, tantuin petere non dubitet, quæ- rere non negligat, pulsare non cesset: cam con- stet neminem sperni, nisi qui petere dubitaverit a Deo, quærere neglexerit, pulsare cessaverit. Ut autem cognoscamus bonitatem Dei, dicamus de Deo, sicut Christus dixit de nobis. Dixit enim supra : Diligite inimicos vestros (Matth. 5. 44), et cætera hujusmodi : et addidit, Si autem diligitis diligentes vos, quam mer- cedem habebitis? nonne gentiles hoc faciunt (Ibid. v. 46. 47)? Nos ergo dicamus de Deo: Si Deus tantum- modo justos suos et amicos exaudit et adjuvat, quam laudem bonitatis meretur? nonne et homines, cum sint mali, amicos suos rogantes se audiunt, et be- neficia eis præstant? Vides ergo, quoniam Dominus dicens, Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est, qui solem suum oriri jubet super ja- stos et injustos, et dat pluviam super 'gratos et in- gratos (Luc. 6. 36. Matth. 5. 45), bonitatem Dei voluit demonstrare, quia tam justis quan peccato- ribus parata est bonitas ejus. Nec enim credibile est, ut opus bonitatis hominibus quidem injungat in malis constitutis, ipse autem non faciat cuin sit bonus. Ergo omnis qui non habet justitiam, aut ut credat de regno cælesti, ut facere valeat justitiam, aut certe non petivit fideliter, aut non quæsivit studio et la - bore, aut non pulsavit operibus bonis : ideo non est duritia Dei ¹ non præstantis, sed culpa hominis ne- gligentis. 9. Quis vestrum habens filium, et si petat ab eo panem, numquid lapidem porriget ei? 10. Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Vide quomodo nos ad spem divina: bonitatis inclinat, ne forte aliquis considerans, quanta est differentia inter Deum et bo- minem, et ponderans peccata sua, dum non sperat impetrare, nec incipiat petere: ideo patrum et fi- liorum similitudinem introduxit, ut etsi propter pec- cata nostra desperemus, propter paternam veritatem, ↑ V. 1). et Editi in marg., non est justitia Dei.
IN MATTHÆUM. HOMIL. XVIII. bonitatem Dei speremis. Panis est verbum de notitia Dei Patris. Lapis est omne mendacium, et quicquid Hud habet in se scandalum offensionis ad animum. Unde dicit propheta ad justum : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Psal. 90. 12). Omnis enim justus custoditur ab angelis, ne forte iú occasionem offensionis incurrat pes conver- sationis ipsius. Piscem autem intelligere possumus verbum de Christo: serpentem autem ipsun diabo- Juin. Ut ergo in petremus quod desideranius, duo hæc convenire debent. Unum quidem, ut petas oratione, et quæras studio, et pulses operibus: alterum autein, ut panis aut piscis sit, quod petis. Si autem quæ non expediunt petis, hoc est, carnalia, quæ nocent aniinæ tuæ, quasi lapis aut serpens, non tibi præstat, elianisi petas, quia pater benignus est. Alioqui si præstat nociva petenti, non est pater, sed inimicus. 11. Si vos, cum sitis mali, scitis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit spi- ritum bonum petentibus se? Non quia apostoli erant mali, sed quantum ad comparationem Dei, qui solus singulariter est bonus, omnes mali videntur. Sicut ad comparationem nivis aut solis omne mundum sor- didum videtur, et omne lucidum obscurum. Et vere, cum omnes patres niali sint præter Deum, ecce si ho- die pater injuriam patiatur a filio, statim affectus illus mutatur in odium, et irascitur illi forsitan et castigat. Non quia ille faciens injuriam patri peccavit ante Deum, ideo pater snus illi irascitur, sed quia illi fecit injuriam. Alioqui si pater, injuriam passus, non propter injuriam suam irasceretur filio, sed propter illius peccatum, in omni peccato filiorum similiter irasceretur. Nunc autein, quando ipsi injuriam pa- tiuntur, dolent et fremunt: quando autem aliter filii eorum peccaverint in Deum, nec curant. Deus autem olTensus ab homine, non ideo irascitur, quia ipse cum esset Deus constitutus, ab homine est contemptus, sed quia homo offendens Deum perdit animam suam. Vere ergo non irascitur de injuria sua, sed dolet de per- ditione huimana. Et si castigat, non ut suam injuriam vindicet, sed ut illmn corrigat ad salutein. Audi euni per prophetam dicentem: Si dereliquerint filii ejus İegein meam, visitabo in virga injustitias corum, mi- sericordiam autem meam non dispergam ab eis › (Psal. 88. 31. 33. 34), etc. Quoniam vero non omnia petentibus præstat, sed bona tantummodo, ideo non dixit, Quanto magis Pater vester dabit petentibus se : sed addidit, Bona petentibus se. 12. Oninia ergo, quæ- cumque vultis ut faciant vobis homines, et vos fucite eis. Supra propter sanctificandam orationen mandavit, ut non judicent qui peccant in ipsos: ita ex necessitate ab ordine suæ narrationis excedens, introduxit alia quadam quale est, Quid in vides festucam in oculo fratris tui? et illud, Nolite sanctum dare canibus, etc., quæ sequuntur. Nunc ad mandatum quod cœ- perat rediens ait: Omnia, quæcumque vultis ut faciant vobis homines, facile et vos eis: id est, Non soluin Bando, Nolite judicare, ut non judicemini, quod omnes homines sibi fieri volunt, ut cum nocuerint aliquibus, on judicentur ab eis: sed etiam Omnia, quæcumque vultis ut faciant vobis homines, vos facile eis, et lunc impetrabiliter potestis orare. Nam quæcumque lex el prophetæ sparsim in omnibus præceperunt Scriptu- ris, in hoc compendioso comprehenduntur mandato, quasi innumerabiles arboris ranii in una radice. 13. Intrate per angustam portam. Tertia hæc consequentia ad tertiam justitiam jejunii pertinet, et est pars do- ctrinæ de jejunio facta: nt sit talis ordo narrationis : ● Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne appareas hominibus jejunans, sed Pa- tri tuo qui est in abscondito: et Pater tuns, qui videt in abscondito, reddet tibi. Intrato per angustam por- tam : » quoniam omnis quidem justitiæ introitus ad vitam æternam angustus est homini viventi in carne, propter adversitatem naturæ carnalis nullus autein bic est angustus et laboriosus, quomodo jejunii sin- ceriter consummati: et ut scias attende. Omnes qui- dem passiones carnales dicuntur, et sunt, quia spie ritu carnis moventur, sive ira, sive superbia, s ve invidia, sive avaritia, sive vana gloria: præcipue tamen tres sunt quasi naturales, et intimæ, et pro- priæ carnis passiones: esca et potus, deinde amor viri ad mulierem, et mulieris amor ad virum. In tertio loco somnus, quoniam sine illis quidem pas- sionibus ipsa natura carnis consistere non potest. Ergo quasi partes quodammodo et supplementa sunt naturæ carnalis : nam ad omnes illas passiones non necessitas naturæ carnalis urget, sed præsumptio spi- ritus carnis ad istas autem ipsa necessitas naturæ car- nalis. Ideo et gravius est eas a natura carnali præcidere, quam carteras passiones. Nam omnes illas passiones precidere labor est per colluctationem cordis : istas autein passiones præcidere non solum labor est per colluctationem cordis, sed consumere et conterere ac interficere ipsam naturam carnalem, et quasi trun- care substantiam ipsam : quemadmodum si quis præ- cideret a corpore aliquod membrorum ipsius. Si ergo hæ tres passiones naturales sunt, et intimæ, et pro- priæ naturæ carnalis : nullius passionis abstinentiam sic sanctificat corpus, quomodo abstinentia haruın, ut sit homo castus, ut sit jejunus, ut sit in vigiliis per- severans. Et nulla illarum passionum sic coinquinat corpus, quomodo passiones istæ, ut sit hoino aut for- nicarius, aut epulator, aut deditus somno; ideo et Apostolus dicit: Omine peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccal (2. Cor. 6. 18), quia proprie de ipsa na- tura carnis passio * fornicationis egreditur. Et Do- minus in Evangelio epulatorem proponit divitem, cui pauper Lazarus adjacebat: et Abraham non dicit ei, Fili, recordare, quia tu hoc et hoc fecisti in vita tua, et nunc cruciaris : sed, Quia bona recepisti in vita tun (Luc. 16. 25). Et ubique Dominus in Evangelio pracipit assidue vigilare. Ergo propter omnes quidem justitias, præcipue autem propter laboriosissimum je- junium dicit: Intrate per angustam portam, elc. Porta perditionis est diabolus, per quam introitur in gehemiam; porta autem vitæ est Christus, per quam introitur in cælestia regna: de qua dictum est: Hæc porta Domini, justi intrabunt per eam (Psal. 117. 20). Lata autem porta dicitur esse diabolus, non magnitu- dine potestatis extensus, sed effrenată superbiae li- centia dilatatus. Tale aliquid Dominus dicit, Beuti pauperes spiritu (Matth. 5. 3). Pauper spiritu est, qui cum sit magnus, modicum se ostendit. Dives autem spiritu est, qui cum sit modicus, ostendit șe magnum : sicut diabolus superbia animi elatus, qui cum esset ninister Dei in cælo, quasi Deus super cælos exten- dere se usurpavit contra Deum. Porta autem angusta dicitur Christus, non parvitate potestatis exiguus, sed humilitatis ratione collectus, sicut ipse de se testi- monium dat: Videte quia mitis sum, et humilis corde (Matth. 11. 29). An non tibi videtur potestate Jalissim mus, humilitate autem angustus, qui cum esset Do- minus majestatis, quasi homo in hoc sæculo voluit apparere, et quem totus non capit mundus, seipsum intra angustias uteri virginalis inclusit? Et alias in- telligitur diabolus porta lata, et Christus angusta quoniam diabolus omnibus peccatis involutos et uni- versam mundi sarcinam bajulantes recipit, et ducit in mortem Christus autem non recipit in se, nisi qui se omnibus peccatis exuerint, et deposuerint omnem sarcinam mundi, et facti fuerint subtiles et spirituales, ut quales intrant in mundum, tales exeant de mundo. Adhuc latus dicitur diabolus, quoniam apud illum sine lege sunt omnia: Christus autem augustus, quoniam sub ratione legis apud eum universa consistunt. Quic- quid enim sine lege solutuin est, latum est : quod autem sub lege est, semper angustum est. Via autem per- ditionis est omnis iniquitas. Dicitur autem spatiosa, quia non est intra regulam veritatis et disciplinæ in- * Editi in marg. habent, Ɗe ipsa natura corporalis passio. V. D. autem, corporis passio.
clusa, sed per diversa carnalium voluptatum diffusa. Ambulantes in ea non quod debent agere, hoc agunt, sed quicquid eos delectaverit, hoc sequuntur. Vo- luntas corum lex est ipsorum : et non ipsi sub lege sunt, sod lex est sub illis. Via autem vitæ est omnis justitia. Dicitur autem esse arcta, quia intra regulam veritatis et disciplinæ est inclusa, et ambulantes in ea nou quod deleciat eos, hoc faciunt, sed quod de- bent: quia lex non voluntas eorum est, nec lex est sub illis, sed ipsi sul lege. Considerandum est autem, quia via ducit ad portani, et nisi quis ambulaverit per viam, non potest pervenire ad portam : sic et qui justitiam faciunt, ipsi soli possunt cognoscere Chri- stum, et intrant per ipsum. Qui auteni non ambulant per viam justitiæ, impossibile est, ut vere cognoscant Christum, quamvis multi etiam non ambulantes per justitiam videantur cognoscere Christum. Si autem nec fuisti nec es in via justitiæ, et putas te cognoscere Christum, mentiris. Sicut enim qui audit quia mel dulce est, nec gustat de illo, nonien quidem mellis cognoscit, gratiam autem ejus naturæ ignorat : sic et qui audit quia Christus Filius Dei est, justitia autem rjus non fuerit usus, tantummodo nomen Christi co- gnoscit, gratiam autem naturæ ejus ignorat. Ideo non dixit propheta, Audite et videte quoniam suavis est Dominus: sed, Gustate et videte (Psal. 33. 9). Quando ergo aliquid audimus de Christo, nomen Christi co- gnoscimus tantummodo, ut diximus: quando autem justitiam facimus ejus, ipsum Christum gustamus. Si- iniliter nec incurrit in manus diaboli, nisi qui in via ambulat peccatorum. Vis non incurrere in diabolumn? Declina a via, quæ ducit ad illum, et nullam habet in te diabolus potestatem : si autem ambulaveris in via, quæ ducit ad illum, jam non diabolo imputes perdi- tionem tuam, quasi ille to traxerit d se, sed tibi, quia tu ivisti ad illum. Numquid porta ducit ad viam? Sed via ducit ad portam : sic non prius diabolus bo- mines ducit ad peccata, sed peccată ad diabolum du- cunt. Vides ergo, hæc via perditionis quam nociva est, quam spatiosa est? Et ideo non solum volentes, sed ct nolentes incurrunt in eam : et difficile est, ut natus in hoc mundo aliquantulum non incidat in eam. Quasi lata enim de longe videtur, et ideo etiam in- fantes, antequam viam vitæ videant, vel intelligant, istam vident: el cum intraverit quis in cam, prout vult, se agit, nec coangustatur in aliqua parte ita ut delectet eum ambulare per cain. Anibulant enim in ca gaudentes, ridentes, non soluni manducantes et bi- bentes, sed etiam devorantes et inebriantes. Ambu- lant in ca divites, nientientes, perjurantes, aliena tollentes, et se divites facientes. Ambulant in ea cuin uxoribus; non solum cum uxoribus, sed etiam forni cautes et adulterantes. Quid sit tribulatio, nesciunt. Et quis non delectetur quantum ad carnem ambulare per eam? Hæc autem justitiæ via angusta primum nec facile videtur : et ideo qui vult intrare in eain, ne- cesse est ut aliquantulum evagetur in via illa spatiosa, donec ante considerans aliquando inveniat istam : et cum intraverit in eam, non prout vult, agit. Ex omui enim parte coangustatur, ita ut poeniteat eum intrasse in eam. Ambulant euim tristes, lugentes, jejunantes, elsi manducantes et bibentes, tamen non sine lege timoris manducantes et bibentes. Ambulant pauperes, e‹si divites, non sibi, sed aliis: aliena non tangentes, sua dispergentes. Ambulant casti, etsi cum uxoribus, tamen non sine legis timore amorem suum dispergen- tes, blasphemati, injuriam passi, et spoliati. Et quem noa poeniteat, quantum ad carnem, intrasse in eam? Et ne mireris quia dixi, quem non pœnitent intrasse per eam, audi prophetam dicentem: Mai autem pene moti sunt podes, pene effusi sunt gressus mei, quia se- lavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. 72. 2. 3). Ideo videntes homines hanc tribulatam et an- gus:am viam, multi recedunt ab ea, et quidam ab iniuo, nec accedunt ad eam, nec volunt eam videre. Quilain autem concupiscentes volunt cam videre, et accedunt ad eam; sed dum considerant angustias of labores ejus, recedunt ab ea. Alii autem audaciores, et intrant in eam; sed postea, duin non sustinent la- bores et angustias ejus, iterum reversi egrediantur de ea. Adhuc autem spatiosa dicitur illa via etiam bac de causa, quia omnia quæ sunt, uxores, filii, parentes, amici, anrum, argentum, vestimenta, domus, posses- siones, omnes species bonorum ciborum et potuum, omnia artificia, omnes negotiationes, militiæ, honn- res, et quicquid in hoc sæculo est, quod aut visum delectat, aut auditum, aut odoratum, aut gustum, aut tactum, via perditionis sunt: non quia omnes, qui ambulant in illis rebus, peccant, sed quia omnes istæ res ad peccatum compellunt. Via autem vitæ angusta est, quia una est species: id est, abstinentia omnium rerum. Qui enim separat se ab omnibus rebus illis, salvatur. Non dicimus quia omnes, qui sunt in illis, pereunt : sed quoniam qui se separant ab illis omnes salvantur. Separant autem se non corpore, sed aninio: non loco, sed actn. Nam quamvis sit in mundo, non videtur esse in mundo, qui non utitur mundo. Homilia xix. ex capite vij. Christus ostentationem prohibet. Nihil sic bonum pellic ut simulatum bonum.-15. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus an- tem sunt lupi rapaces: 16. a fructibus eorum coynosce- tis cos, etc. Supra mandavit apostolis suis Dominus, ne eleemosynas faciant coram hominibus, ut videan- tur ab eis, sicut hypocrity: et ut ne orent, ut ab bo- minibus videantur, sicut hypocritæ : et ut ne jejunent coranı hominibus se ostendentes, sicut faciunt hypo- critæ et docuit illos, ut ne faciant sic, et instruxit ens, quia possibile est in hypocrisi et eleemosynas facere, et orare, et jejunare: propter quod quasi jam ad cognoscentes, quia hæc omnia in hypocrisi fieri possunt, loquitur, dicens: Attendite a fulsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis orium, ab intus autem sunt lupi rapaces. Quæ sunt restimenta ovilia? Spe- cies videlicet simulatæ religionis. Eleemosyna simu - lata vestimentum ovile est, non opus ovile. Oratio simulata vestimentum ovile est, non opus ovi!e. Je- junium simulatum vestimentum ovile est, non opus ovile et cæteræ species pietatis, quibus se vestiunt lupi rapaces. Nulla autem res sic exterminat bonum, quemadmodum simulatum bonum. Nam manifestua malum quasi malum fugitur et cavetur: malum au- tem sub specie boni celatum, dum non cognoscitur, nec cavetur, sed quasi bonum suscipitur, et ideo conjunctum bono exterminat bonuın. Sic servi diaboli tunc pessime Christianitatem corrumpunt, quando se simulant Christianos : de quibus admonet discipulos suos Christus, magis autem nos omnes per illos, di- cens: Attendite a falsis prophetis : quia magna virtus est hominum cognoscere malum³, et firma tutela sa- lutis est scire quem fugias. Hæresis quidem pericu- losa res est, sed utilis valde. Periculosa quidem, quia multi seducuntur per eam, et pereunt : utilis autem est, quia testantur Adeles per eam, et ab infidelibus segregantur. Qui murmurat de periculo tentationis. murmuret necesse est de præmio probationis. In nullo enim negotio potest requies inveniri, nisi cesserit labor : quanto magis in spiritualibus rebes, nisi præcesserit tentatio, non potest esse probatio Attendite a falsis prophetis. Primum scire oportet, quia sunt omnino falsi Christiani. Nam nulla res per- dit viros Christianos magis quam hæc: que viderint dici Christianos, quasi Christianos eas Estimant. Si enim constat quia sunt falsi Christiami, aut ille est falsus Christianus, aut : si non tu, ille si tu, non ille: si ille, ut quid illum Christianum æstimas, de quo tibi Christus mandavit? Quia Chri- stianus non est, quem Deus suum non coulitetur fi- 1 Montef. in margine conjicit, cognascendum. * V. D. et Editi in mary, virtus one cognoscere -
IN MATTHÆUM. um tu quomodo tibi existimas fratrem? Sed forte dicis, Quomodo dicere illum possum non esse Chri- stianum, quem video Christumn confitentein, altare habentem, sacrificium panis et vini offerentein ‘, ba- ptizantem, Scripturas sanctorum legentein, omnem or- dinem sacerdotii habentem? Vir sapiens, si non confite- tur Christum, et manifesta esset gentilitas illius, et si seducebaris per eam, insania erat, qua seducebaris : nunc autem qui confitetur Christum, sed non sic, quemadmodum mandavit Christus, negligentiæ tuæ est, si ab co seduceris. Qui enim in occultam foveam cadit, negligens esse dicitur, quia non caute prospexit : autem in manifestam foveam cadit, non negligens dicitur, sed insanus. Quæ autem de similitudine ec- clesiasticorum mysteriorum dixisti, hoc audi respon- sum. Quoniam et siinia hominis habet membra, et per omnia hominem imitatur, numquid propterea di- cenda est homo? Sic et bæresis omnia Ecclesiæ ha- bet et imitatur mysteria, sed non sunt Ecclesiæ. Deinde sciens Dominus, quia non erant manifesti gentiles, sed absconditi sub nomine Christiano; ideo non dixit, Aspicite: sed, Attendite. Aspicere enim est simpliciter videre: attendere autem, est caute consi- derare. Ubi enim certa res est et indubitabilis, aspi- citur : ubi autem incerta et dubitabilis, attenditur. Sciens ergo Christus, quia est in illis aliquid, quod aliis pro alio videbatur, aliud desuper positum, alind intus” inclusum : ideo dixit, Attendite,” ut scias, quia nou corporali aspectu attendendum est, sed vigilantia spirituali. Si enim corporaliter illos aspicias, cogno- scere non potes, quia schemata Christianitatis habent. Nam, homines passibiles, quomodo potestis videre inendacia veritatis velamine cooperta? Primum ergo attendendum est per opera bona. Si enim opera justi- tiæ facimus, et a nullo errore decipimur, et ipsi om- nem sentimus errorem. Nam ipsa res facit errare, quæ facit alterius errorem non cognoscere. Nam qui non cognoscit mendacium alterius, suam non intelli- git veritatem. Ergo quamdiu bona opera facimus, ipsum lumen justitiæ ante oculos nostros adaperit ve- ritatem. Sic et peccata peccantium sensus tenebrescere faciunt, ut non videntes mendacium, cadant in illud. Vide enim ab initio, ex quo inter homines seminatus est error fidei, non error diabolicus fecit homines malos, sed homines mali diabolicum sibi fecerunt er- rorem. Si error fecisset homines malos, culpa erat Dei, qui tales homines fecit, ut ab erroribus seducan- tur: nunc autem culpa est hominis, qui voluntarie elegit errorem : quia non possunt errores prævalere in homines, nisi peccata precesserint. Prius enim peccatis plurimis excæcatur homo, et sic diaboli se- ductione seducitur, et cadit in mortem. Quemadmo - dum enim sole manente non prævalet nox, cum au- tem accesserit ad occasum, tunc occupat mundum : sic quandiu lumen justitiæ in homine fuerit, tenebra erroris eum non apprehendit. Ergo bonis operibus vigilaudum est, quia non error general peccata, sed peccata errorem. Sicut dicit Sapientia, Iimpietas trahit hominem ad errorem (Prov. 13. 6). Attendite, sicut admonet, attendite, quasi Deo invito diabolus hære- ses introducat: non Deo invito, sed permittente. Si enim gentes non credidissent in Christum, intellige- bamus virtutem fuisse diaboli, qui géntes crederc non permisit. Nam si diabolus aliquid potuisset, ab initio credere non permisisset: nunc autem ex eo quod om- nes gentes crediderunt, sed postea ex credentibus facte sunt hæroses, manifestum est quia non fuit virtus diaboli, sed permissio Dei. Et quare sic admo- net, quasi qui noluerit fieri? Quia non sine judicio vult servos suos habere, ideo misit tentationem. Quo- niam autem non vult per ignorantiam eos perire, ideo admonet. Ideo tentationem mittit ne mali cum bonis coronentur: ideo autem admonet, ne boni cum malis pereant. Attendite vobis a falsis prophetis. Scriptum • Alias, sacrificium corporis et sanguinis Christi offe- TEILLEM. HOMIL. XIX. est, Omnis lex et prophetæ usque ad Joannem (Matth. 11. 13): non quia futuri non erant post Joannem : fuerunt enim et Agabus et Silas et multi; sed quia prophetia de Christo non erat ventura post ein. Ergo post Joannem prophetia quidem de Christo fu- turo cossavit, prophetæ autem et fuerunt et sunt: sed non qui prophetarent de Christo, sed qui inter- pretarentur ea, quæ de Christo ab antiquis fuerant prophetata: id est, doctores Ecclesiarum. Sed et oni- nes Christiani prophetæ dicuntur, qui in regnum_et in sacerdotium et in prophetiam unguntur. Nec enim potest quis propheticos interpretari sensus, nisi ha- beat spiritum prophctive. Hæc autem diximus, ut osten- damus, quia prophetæ, de quibus loquitur Christus, doctores dicuntur. Sciens ergo Dominus futuros esse falsos doctores hæresum diversarum, contra veros doctores, qui Scripturas propheticas et apostolicas per- versa interpretatione confunderent, ideo per aposto- los suos omnium Ecclesiarum doctores admonet di- cens: Attendite vobis a falsis prophetis. Et ne for- te dicat aliquis hæreticus doctor, quia non dixit nos falsos prophetas, sed gentilium et Judæorum doctores ideo addidit dicens : Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Quainvis et de Judaicis quidem falsis apostolis et prophetis ista prædi- cit, tamen de illis Judaicis, qui in Christum quidem fuerant credituri ex eis, perversa autem loquentes secundum suggestionem maligni spiritus, ad corru- ptionem Christianorum fuerant loquuturi, de quibus cavendis in omni epistola sua sollicite monet Aposto- lus: quorum filii sunt et hæretici modo. Oves enim proprie Christiani dicuntur: vestimentum autem ovile est species Christianitatis. Vides quia de hæreticis Christianis loquatur Christus fugiendis, qui a foris in scheinate Christiani videntur, ab intus autem confes- Sionis efficacitate gentiles. Et isti multo periculosiores sunt quam illi Judaici: quia illi quidem rejecti ab apostolis, et notati ³, extra conventum Christianorum erratici vagabantur, hæretici et furtim quosdam cor- rumpebant incautos; isti autein quasi fundati Chri- stiani, et Ecclesias suas habentes. Et quid dico? Ecclesias etiam regentes, palain cum libertate subver- tunt, et sic multiplicati sunt ex diverso, ut Christiani vagi potius videantor quam illi. Et quomodo non sint periculosi, aut quomodo suadeant multis ? Et ne ad- huc dicat hæreticus, quia de veris Christianis docto- ribus loquitur, qui Christiani quidem sunt, tamen peccatores sunt. Omnis enim Christianus, qui facit peccatum, falsus dicitur Christianus: ct vere quidem est : quia Christianus qui facit peccatum, nec pœnitet de peccato, falsus est Christianus. Tamen ut scias quia non de Christianis peccatoribus, sed de hæreti- cis doctoribus loquatur: non tantum dixit, Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: sed addidit, Ab intus au- tem sunt lupi rapaces. Christiani enim doctores, elsi fuerint peccatores, servi quidem carnis dicuntur, quia vincuntur a carne, tamen propositum non habent perdere Christianos, et ideo non dicuntur lupi rapaces. Vides ergo, quia manifeste de hareticis doctoribus dicat, qui eo proposito schemata Christianorum sus- ceperunt, providente diabolo, ut Christianos iniquo seductionis morsu dilanient. De qualibus lupis ad Ephesios dicebat Apostolus : Scio quia post discessum meum introibunt lupi graves in vos, non parcentes gregi, et ex vobisipsis exient perversa loquentes, ut abducant discipulos post se ( Act. 20. 29. 30 ). Audi ergo, qui doctus ab hæreticis, putas te eruditum: et baptizatus ab eis, putas te Christianum factuin. Vide, doctores hæretici quid dicuntur a Christo? Devoratores. Si ergo eruditus es ab hæreticis, raptus es, non eruditus, non pastus. Si baptizatus ab eis es, devoratus es, non salvatus. Nam luporum devorare est, non salvare *. Quid ergo est? 16. Ex fructibus eorum cognoscelis eos. Fructus enim hominis est confessio fidei ejus, et opera • Alias, vocalı. Alias, puscere.
conversationis ipsius. Si ergo videris hominem Chri- stianum, statim considera, si confessio ejus conveniat cum Scripturis, verus est Christianus: si autem non est quemadmodum Christus mandavit, falsus est. Sic enimi et Joannes, cum de hæreticis scripsisset episto- lain, non dixit, Si quis venerit ad vos non habens nomen Christi, nec ave ei dixeritis: sed, Si quis non attulerit istam doctrinam (2. Joan. 10 ). Indicium Christianitatis non ad nomen Christi retulit, sed ad confessionem: quia non nomen solum Christi Chri- stianum facit, sed etiam veritas Christi : quia in no- mine Christi multi ambulant, in veritate autem ejus pauci. Deinde vide. Numquid ovis lupum persequitur aliquando ? Non, sed lupus over. Sic eniin et Cain persequutus est Abel, non Abel Cain. Sic Ismael per- sequutus est Isaac, non Isaac Ismael. Sic et Esau Ja- cob, non Jacob Esau. Judæi Christum, non Christus Jndavos hæretici Christianos, non Christiani hæreti- cos. Ergo, Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Si quis lupum cooperiat pelle ovina, quomodo cognoscas il- lum, nisi aut per vocem, aut per actum ? Ovis inclina- ta deorsum balat, lupus in aera convertit caput suumi contra cælum, et sic ululat. Qui ergo secundum Daum vocem humilitatis et confessionis emittit, ovis est: qui vero adversus veritatem turpiter blasphemiis ulu- lat contra Deum, lupus est: sicut dicit propheta de illis : Iniquitatem in excelso loquuti sunt, posuerunt in cælum os suum (Psal. 72. 8. 9). Ovis herbas mandu- cat, lupus carnibus delectatur. Quem videris ergo de pratis Scripturarum herbas floridas justitiæ colligen- tem, ovis est: quem videris autem in sanguine per- sequutionis gaudentem, lupus est. Adhuc autem con- sidera an virtutes, quas facit, utiles sint an inutiles. Utiles sunt, quæ mirabiliter fiunt, et ad salutem pro- ficiunt: utputa infirmos sanare, et alia hujusmodi, quæ fecit Christus. Vacuze autem sunt, quæ admira- tionem quidem faciunt videntibus, utilitatem autem aff runt nullanı: utputa volare per aerem, sicut et Dominum diabolus hortabatur: statuas facere ambi- lare: aut commisceri flaminæ, et non comburi : et alia qualia Simon fecit. Nam plena opera ex Deo sunt, quia et ipse est plenus: vacua autem ex dia- bolo, sicut et ipse est vacuus et vanus. Nam quia quadam mirabilia fiunt ex Deo, quædam autem ex diabolo, demonstrat Nicodemus. Non enim di- xit, Nemo facit signa, nisi sit Deus cum illo: sed, Nemo facit hæc signa, quæ tu facis, nisi sit Deus cum illo (Joan. 5. 2). Et tunc quidem ex hoc solo cogno- scebantur falsi prophetæ ei veri, si utilia aut inutilia facerent signa. Nunc autem, quia futurum est, ut etiam ex parte bona faciendorum signorum diabolo detur potestas, etiam aliud quærere debemus: si ne- cessarium est secundum tempus, aut non est neces- sarium. Si enim mirabilia Christus propter confirma- tionem infidelium faciebat, non propter ipsos quos sanabat; ipsos emim in fide sanare poterat, non in signo : manifestum est, quia modo cum nullus sit in- fidelis, faciendorum miraculorum necessitas non est. Ergo si inutile fecerit signum, falsus propheta est : quia non facit, ut alium ædificet in fide, sed ut se Ostendat in opere. Numquid colligunt de spinis uras, aut de tribulis fi- CNS? Uva mysterium habet in se Christi. Sicut enim botrus multa in se grana, ligno mediante, suspendit: sic et Christus multos sibi fideles per lignun) crucis tenet adjuncios. Similiter et sicut ficus multa grana uno tegmine tenet inclusa, sic et maltos fideles quo dam dulci caritatis amplexu una tenet Ecclesia. Et sunt în ficu signa hæc: caritatis quidem in dulcedine, unitatis autem in conjunctione granorum, sicut scri- fitum est Deus qui inhabitore facit unanimes in domo ( Psal. 67. 7). In uva quidem est patientiæ signum quia in torcular mittitur ; gandi autem in spe, quia Vinum lætificut cor hominis ( Psal. 103. 15); since- ritatis, quia non est aqua permixtum, et delectatio Suavitatis. De his scriptuin est: Fructus autein * Alias, statuens super pvinam templi ambulare. spiritus est caritas, gandium, pax, patientia, longani- initas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, mode- stia, continentia, castitas ; adversus bujusmodi uon est lex (Gal. 5. 22. 23). Spinæ autem sunt hæretici. sicut sermo ipse demonstral superius dicens: Allen- dite a falsis prophetis. Ergo non possunt spinæ et tri- buli ecclesiasticos fructus proferre. Sed quid pro- ferunt ? Vulnera, tribulationes, et cætera mala. Quemadmodum spina, vel tribulus, ex quacuinque parte illam conspexeris, habet aculeos: sic et servos diaboli ex quacumque parte consideraveris, iniqui- tatibus pleni sunt. Si loquitur, in dolo loquitur ; si tacet, male cogitat; si irascitur, insanit; si patien- ter agit, tempus exspectat nocendi, et opportunita- tein considerat, quando noceat. Si male agit, non erubescit ; si bene facit, ad vanam gloriam propter homines facit. Quomodo proferat bonum fructum, cu jus radix diabolus est ? Sub arbore bona et bestiæ et animalia requiescunt: sub spinis autem nullum ani- mal requiescere potest, nisi tantunimodo serpentes. Sic juxta fideles homines et boni et mali homines pacem habere ac accipere possunt ' : juxta autem in- fideles homines nemo potest pacem habere, neque requiescere in eis, nisi tantummodo serpentes, id est, damones, qui habent cubilia in pectoribus eorum. Fructus eorum nulli procedunt ad usum : umbra re- frigerii non est in eis. Et veruin est quideın, quia spinas et tribulos onines iniquos hæreticos appella- vit : tamen forsitan sciens Dominus hanc hæresim esse prævalituram præ omnibus, tribulos cos appella- vit, quasi Trinitatis professores, et triangulam im- pietatem in sua perfidia bajulantes. 18. Non polest arbor bona fructus malos facere : et non potest arbor mala facere bonum fructum. Non dixit, Arbor mala non potest fieri bona, neque arbor bona, mala. Alio- qui qui malus est, a Deo esset, quod malus est : et qui bonus est, a Deo esset, quod bonus est. Nunc autem sic dicit, Malus non potest facere fructus bonos : id est, quamdiu malus est. Si vero factus fuerit bonus, potest: ut unusquisque, quod malus est, aut bonas, voluntatis ejus sit, non naturæ. Nam si volebat, ર non poterat fructus bonos proferre, naturæ erat : si autem potest, et non vult, arbitrii est, non nature. Ergo servus Dei non potest facere malum: et si vide- tur tibi aliquando, quod male fecit, considera caute ipsum malum ejus, et invenies eum ab intus esse bo- num. Nam ex proposito bono, etiam quod videtur malum, bonum est, quia propositum bonum malum opus excusat: malum autem opus bonum propositum non condemnat. Vidisti Mosem homicidium facientem, sed non propter suam injuriam, sed propter servo- rum Dei vindictam. Vidisti Jacob aliud loquentem in lingua, aliudque habentem in corde, cum diceret ad Esau, quia Vidi faciem tuam, sicut qui videat faciem Dei (Gen. 33. 10), sed non ut cum deciperet, sed ut compesceret. Similiter malus non potest facere bonum: et si videtur tibi facere bonum, considera caute ipsum bonum, et invenies illud ab intus esse malum. Nam quod ex proposito malo fit, etiam bonuin, ma- lum est: nam bonum opus malum propositum no: excusat: malum autem propositum bonum opus con- demnat. Si videris infidelem humilem, aut mansue- tum, scito quia subdolus est in corde. De talibus enim dicit propheta: Molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula (Psal. 54. 22). Si videris euni bona opera facientem, intellige quia propter homines facit De illis enim dicit Dominus: Omnia faciunt, ut ab ho- minibus videantur. Sicut ergo bonorum hominum om- nia opera, etiam mala, bona sunt ; sic malorum ho- minuin omnia opera, etiam bona, mala sunt. Si ergo videris aliquem, Deum in veritate non colentem, quasi bonuin, ne credas oculis tuis, ut et dicas bona vite illum sed crede magis Deo, quam tibi qui dixit : Non potest arbor mala facere fructum bonum. Si au- : · V. I., pucem capere possunt Editi in marg., pacein ha- bere, uc se cupere possunt.
IN MATTHÆUM. IIOMIL, XIX. tem dicis illum bonum, mendacem fecisti Christum. tu enim vides quæ sunt in facie, Deus autem quæ sunt in corde. Sicut enim in horto sunt multæ arbores fructum inutilem facientes, in silvis autem non inve- vitur bonum faciens ; si autem faciunt, aut insipidum faciunt, aut acerbum: sic in Ecclesia, quæ hortus est Christi, Salomone dicente, Hortus conclusus, fons signa- tus, soror mea, paradisus cum fructu pomorum (Cant. 4. 12. 13), multi sunt mali. In Ecclesiis autem hære- sum,quæ sunt silvæ desert, nemo est bonus: quia etsi aliquis est bonus, propter homines est bonus, et non propter Deum. Hæc secundum fidem dixi: quæ sunt autem secundum rationem audi: Quicumque facit ali- quid, est propter quod facit : et nemo facit aliquid pro- pier nihil. Qui pugnat, propter prædam, aut propter gloriam victoriæ pugnat: qui navigat, propter ne- cessitatem, aut propter lucrum navigat. Sicut nihil potest sine radice nasci, sic nihil potest fieri sine causa. Sic qui bonum facit, aut propter retributionem regni caelestis facit, aut propter judicium poena. In- terrogo ergo te, infidelis propter quid faciat bonum ? Propter judicium pœnæ, dicis. Sed non timet Deum. Quomodo autem timeat Deum, ne peccet in opere, qui non timet Deum, ne peccet in fide, cum sit pe- jus male credere, quam imale agere ? Propter retri- butionem, dicis. Sed non sperat in Deum, qui non curat utrum mendaciter credat, an vere, cum sit me- lius bene credere quam bene agere: quoniam fides sine operibus aliquid est, etsi mortua est: opus sine fide nihil est. Ut quid ergo facit bonum? Ut videatur ab hominibus, et laudetur: et ideo bonum illius ma- lum est. Si enim sine labore poterat homo bonum facere in hoc mundo, credibile erat ut infidelis bo- num faceret propter hoc ipsum bonum : quia bonum facere bonum est. Nunc autem, cum hominibus in carne viventibus sic contrarium sit bonum facere, sic difficile, et prope impossibile, ut neque magui” illi sancti perfecte potuerint explere quod bonum est : quomodo infidelis faciat bonum cum tanto luctamine, nullam spem habens retributionis præ oculis suis? Quis agonem suscipit sic periculosum, unde palmain non sperat? Quid ergo? Sine dubio sperat aliquid, ideo facit bonum. Quid illud? Ut mercetur ab homi- nibus gloriam vanam. Nam multam dat virtutein ho- mini ad laborandum concupiscentia vanæ gloriæ, et si cum indulgentia possum dicere, majorem dat vir- tutem homini hypocritæ concupiscentia vanæ gloriæ, quam fidelibus spes regni cælestis. Et hæc est ratio : contra spem regni cælestis adversatur natura carnis : concupiscentia autem vanæ gloriæ ex carne est, et ideo consentit ei carnis natura. Ideo ergo dicit : Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum : quia et mala arbor videtur facere justitiam, sed non bonam, nec ad usum proficientem. Nain qui propter Deum fa- cit justitiam, Deus illam facit : qui autem propter vanain gloriam facit bonum, diabolus illud facit bo- num, diabolus delectatur in eo. Falsos ergo Christia- nos, quos Deus in ignem mittendos promittit, quo- inodo tu putas participes gloriæ tue? 21. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum, sed qui facit voluntatem Patris mei. Falsos prophetas, de quibus cavendum erat loquutus, non alios esse, nisi falsos Christianos, et falsos Christia- norum prædicatores, his verbis manifeste demonstrat. Gentiles enim, aut Judæi, priusquam credant, non dicunt Christo, Domine, Domine: sed illi soli, qui tam ex Judæis quam ex gentilibus visi sunt quidem credidisse in Christum, conversantes autem et præ- dicantes contra voluntatem Dei et Christi præceptum, facti sunt falsi prædicatores. Item quoniam falsos pro- 1 Cod. V. D., Propter homines est, et non propter Deum. * Idem, qui non timet ne peccet in fide. Sic V. D. et Editi in marg.; in textu vero, carnis natura; ininus recte. consistit ex *sic fidem in marg. Editi in textu, Deus illam man- Jurit phetas et veros ex fructibus eorum docuit esse discer- mendos, hic jam manifestius docet, qui sunt fructus, quibus discernuntur probi doctores et reprobi. Qui enim dicunt tantummodo Christo, Domine, Domine, et non faciunt Dei voluntatem, reprobi sunt: qui au- tem et dicunt Christo, Domine, Domine, et faciunt voluntatem Dei, illi soli probabiles sunt. Quæ autem est voluntas Dei, ipse Dominus docet. Ilæc est autem voluntas ejus, qui misit me, ut omnis qui videt Filium hominis, et credit in eum, habeat vitam æternam (Joan. 6. 40). Ergo voluntatem Dei facere, hoc est crederc in Christum. Sicut et alibi Judaeis interrogantibus, Quid faciemus ut operemur opera Dei? respondit, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem ille misit (Ibid. v. 28.29). Quid sit credere, vel non credere Christo. - Credu- litatis autem sermo et ad confessionem respicit, et ad actum. Qui ergo sic confitetur Christum, sicut ipse docuit, ille credit Christo: qui autem non sic confi- tetur, quomodo docuit, ille non credit. Et si conver- satur, quoinodo mandavit ille, credit Christo : et qui non sic conversatur, quomodo ille mandavit, non cre- dit Christo. Credere enim Christo obedire est Chri- sto: qui autem aut non confitetur, aut non conversa- tur secundum verbum ejus, ille obaudit Christo, nee credit: propterea tam ille quam iste non intrabunt in regnum cælorum. (a) 22. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus ? In qua die? Quando venerit in majestate sua, et sepa- raverit eos ab invicem, sicut pastor gregein suum : quando jam nemo ausus est garrula contentione ser- monum aut mendacium defendere, aut contradicere veritati: quia tunc jam non mundialis et vana gloria desideratur, sed flamma judicii et pœna timetur; in illo die, quando os non loquitur, opus non abscondi- tur, sicut in hoc tempore, sed e contra opera singu- lorum loquentur, et óra tacebunt : non quando per- sona interrogatur, et conscientia non videtur, sed e contra conscientia discutitur, et persona confunditur, dicente Apostolo: Cogitationibus invicem se accusanti- bus, aut etiam defendentibus (Rom. 2. 15); in illa die, quando nemo excusat peccatores, sed omnes accusant, nec alter pro altero intervenit, sed singuli ibi time- bunt, quia in illo judicio non erunt testes adulatores homines, sed angeli veraces non erunt judicantes personarum acceptores homines, sed Deus justus, Qui reddet unicuique secundum opera sua (Ibid. v. Gỵ Quam proprie timentium hominum et angustias pa tientium vocem expressit, dicens: Domine, Donine. Non enim semel sufficit illi dicere, Domine, quein ne- cessitas ¿imoris adstringit. Nonne in nomine tuo pre- phetavimus? Considera quia, In nomine, dicunt, non, In spiritu: quia in nomine Christi multi ambulant, qui non habent spiritum Christi, seducendi causa. - Christianus quomodo cognoscendus. — Ideo non ex nomine Christi_cognoscendi sunt Christiani, sed de spiritu Christi. Ergo prophetant in nomine Christi, iu spiritu autem diaboli : quales sunt divinatores. Sed sic discernuntur, quoniam diabolus interdum veriðu dicit, sanctus autem Spiritus numquam interdum nientitur. Concessum est autem diabolo et interdum veritatem dicere, ut mendacium suum rara veritate commendet. Si autem numquam diceret verum, nec ad tentationem poterat sufficere seductio ejus. Et in nomine tuo dæmonia ejecimus. Dænionia enim ejiciunt in nomine Christi, habentes spiritum inimici: magis autem non ejiciunt, sed ejicere videntur, colludenti- bus sibi dæmonibus ipsis; et ideo semper ejiciunt, et numquam sanaut. Semper ante illos dæmones quasi castigati clamant, et numquam quasi timentes rece- dunt. Et in nomine tuo virtutes mullas fecimus. Faciunt et virtutes, secundum ea quæ diximus, non utilia et necessaria, sed inutilia et vacua. In omnibus ergo se a cundum Christi præceptum discutiendi sunt fructus eorum. Si bona conversatio est eorum, et confessio (a) Hic incipit IIomilia in Cod. v. D.
vera. Si autem aut confessio conversationi non con- venerit, aut conversatio confessioni, falsus est. 23. Tunc»jurabo illis, quia nescio qui estis. Tunc; usque tunc autem sustinebo; quia grandem iram grandis di- latio præcedere debet, et grandis dilatio justius facit esse judicium Dei, et digniorem interitum peccatorum. Sciendum quia peccatores nescit Deus, quia nec digni sunt, ut cognoscantur a Deo. Sicut enim et Apostolus ait: Cognovit Dominus, qui sunt ipsius (2. Tim. 2. 19 ). Non quia non cognoscit ipsos, sed suos illos esse nou cognoscit: ideo qui pereunt, non fuerunt illius. Aut quomodo te Deus cognoscat, cum tu Deum cogno- scere nolis? Sicut enim omnes homines naturaliter cognoscunt Deum, non autem videntur vere cogno- scere, quia non digne colunt, sicut servi dominum, sicut factura factorem, et hoc est secundum naturain quidem cognoscere, non autem secundum voluntatem : sic et Deus naturaliter omnes cognoscit, sed non eos videtur vere cognoscere, quia non eos diligit quasi factor facturam, quasi dominus proprios servos. Et hoc est secundum naturam cognoscere, non autem ex voluntate : quia oinne nialum extraneum est a Deo. Jurat auten, Christus, non ut suam veritatem com- mendet, sed ut illorum incredulitatem condemnet. Non enim, si non juraverit Christus, mentitur, sed ut illi amplius confundantur firmiori responso: quouiam qui mendax est, neminem putat dicere veritatem, ne- que ipsum Deum. Qui enim non seductioni diaboli deceptus mentitur, sed proposito mendax est, num- quam desinit esse mendax, neque post mortem. Nam mors quidem animam a carne separat, animæ autein propositum non immutat. Vis scire? Considera eos etiam post mortem mentientes: Domine, in nomine tuo hoc et hoc fecimus. Numquid nesciebant ipsi apud se, quia numquam nec dilexerant Christum, nec fe- cerant voluntatem ejus? Sed putant se, sicut in hoc sæculo homines deceperunt, sic et ibi etiam Deum fallere posse. Ideo etiam non dicit illis, Discedite a me qui operati estis iniquitatem: sed, Qui operamini : quia iniqui nec post mortem desinunt esse iniqui : quia etsi peccare nou possunt, tamen peccandi propo- situm tenent. Romilia xx. ex capite vij (a). Vero Christiano quid faciendum sit. Fortitudo fidei petra dicitur. Hæretici numquam concordes. 21. Omnis qui audit verba mea hæc, et fucit ea, assimilabi- tur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra pe- tram. Frequenter miramur, quod homines aut pro- missionibus flexi, aut terroribus fracti, aut persuasio- nibus falsorum doctorum circumventi, relinquunt fidei veritatem, et ad mendacium infidelitatis transmigrant. Quod si vel hanc unam sententiam Christi caute in- telligeremus, et recordaremur, numquam de perdi- tione talium hominum stuperemus. Quomodo enim permaneat apud Christum, qui numquam stetit in Christo? aut quomodo teneat eum, veritas, qui nuin- quam tenuit veritatem? aut quomodo servet eum ju- stitia, qui justitiam non servavit? Omnis qui audit verba mea hæc, et facit ea. Quæ verba ? Quæ superius dixit : ut qui vult esse Christianus verus, non solum non occidat, sed nec irascatur sine causa: non solum non perjuret, sed nec juret : non solum non fornice- tur, sed nec usque ad oculum concupiscat : non so- Jum non percutiat, sed nec percussus repercutiat : non solum aliena non tollat, sed etiam cogenti dimit- tat : non solum amicos sincere diligat, sed etiam ini- micos. Eleemosynas facial non coram hominibus : orationibus instel intrans in cubiculum suum: jejunia celebret non cui tristitia : non judicet fratreni suum peccantem, sed suæ infirmitatis consideratione igno- Seat: non det sanctum canibus, neque margaritas suas mittat ante porcos. Petat, quærat, pulset, et accipiet. Attendat autem a falsis prophetis. Qui ergo (a) tiæe homilia in Cod. V. D. præcedenti jungitur. se talibus ædificaverit mandatis, quomodo potest fieri, ut aliquando fractus tentationibus cadat? Aut e con- tra quomodo percussus tentationibus stabit, qui se nullius justitiæ fundamento ligavit? Quis ista custo- divit, et cecidit? Culpamus Deum, quia non cu- stodivit. Si autem illis prævalet fortitudo diaboli, in quibus justitia Christi non invenitur, magis in illorum perditione Jaudandus est Deus, quain cul- pandus: quia i soli pereunt, qui mandata Christi contemnunt. Similabo eum viro sapienti. Non dixit, Estimabo eum virum sapientem: sed, Similabo eum viro sapienti. Ergo alter est, qui simi!atur, alter est vir, cui similatur. Ergo qui similatur, est homo: cui autem assimilatur, Christus. Christus enim sapiens est vir, qui ædificavit domum suam, id est, Ecclesiam, supra petram: id est, supra fortitudinem fidei. Nam et fortitudo fidei petra dicitur, propter quam Simon Petrus dictus est, ad quem dicit Deus: Tu es Petrus, et super hanc petram redificabo Ecclesiam meam, el portæ inferi non prævalebunt adversus eam ( Matth. 16. 18). Quis est vir stultus? Diabolus, de quo dicit Jeremías: Clamavit perdix: congregavit filios quos non genuit: fecit divitias suas non cum judicio; in medio dierum derelinquet eas: el in finem erit stultus (Jer. 17. 11). Iste ergo diabolus insipiens vir ædifica- vit domum suam super arenam. Domus enim ejus ante Christum fuerunt omnes gentes. Sicut enim san- eti domus facti sunt Christi, ita et impii domus sunt inimici. Edificati autem fuerunt super arenain, id est, super inconstantiam infidelitatis. Si enim con- stantia fidei dicitur petra, recte et inconstantia infi- delitatis arena vocatur : id est, idololatria, quæ per varias idolorum culturas semper dispersa est. Aut certe super arenam: id est, super carnates homines ac infideles. Ideo tales homines arena dicuntur, non terra : quoniam terra quidem fructum facit, arena autem sterilis manet. Deinde quia terra quidem unita est, et in seipsam constricta, arenæ autem grana non conveniunt sibi, nec adhærent ad invicen : sic sunt et omnes infideles, qui sub diabolo sunt ; non sunt uniti, nec unum sapiunt, sed sunt per diversas opi- niones dispersi; et alius quidem sic dicit, alius autem sic. Sic et dogmata philosophorum nos docent, quæ sunt contraria sibi semper. Eo modo perfidia hæreti- corum, qui numquam sapiunt unum, sed quot sunt, tot sententias habent. Propter quod arena assimilatur ominis diaboli populus. Populus autem Dei non so- luin unitus est, quasi terra, quæ quamvis compacta sit, tamen solubilis est : sed est sicut lapis constrictas et indissolubilis. Tertio, quia diaboli populus non BU- nerabilis est, sicut arena: Dei autem, ex multis vo- catis pauci electi. Pluvia autem est doctrina : quia sicut pluvia irrigat terram, ut proferat fructum, sic doctrina hominem irrigat, ut justitiain operetur. Sic- ut dicit Deus per Isaiam de tollenda a Judæis do- ctrina: Et mundubo, inquit, nubibus, ne pluant super eam pluviam (Isai. 5. 6). Nubes enim dicuntur pro- phetae et apostoli : quia sicut nubes bajulant pluviam, et effundunt eam super terram, sic et prophetæ ci apostoli accipiunt verba a Deo, et effundunt super ra- tionabilem terram. Sunt autem nubes quæ a Spiritu sancto excitantur, et sunt nubes, quæ a spiritu pole statis aeris, sicut dicit propheta: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. 17. 12). Nubes enim, quæ a Spi- ritu sancto excitantur, candidam bajulant aquam, est, veram et sanctam doctrinam. Quæ autern a spi- ritu potestatis aeris, teuebrosam bajulant aquam, id est, falsam et impiain doctrinam, quæ non illuminat, sed tenebrescere facit mentes eorum, qui suscipiunt eam. Venti autein, ex parte quidem mala, sunt im- mundi spiritus, qui intra præcordia hominum flant : ex parte autem bona, spiritus diversarum virtutum, vel angeli, qui invisibiliter in sensibus hominum ope- rantur, et adducunt ad bona. Et vide proprietatem rerum. Pluviæ proprium est mollire et solvere : ven- torum autem cum virtute urgere. Sic ergo impiorum nubes falsa sua doctrina et promissionibus molliuut id
IN MATTILÆUM homines, et blandimentis et persuasionibus solvunt : diabolus autem intrat in corda eorum, quasi ventus et invisibiliter urget consentire mendaciis eorum, vel in cætera peccata compellit. Sic et in parte bona salı- etæ nubes doctrinam justitiæ persuadent hominibus et rationabiliter placant: Spiritus autem sanctus vel angeli, quasi prosperi venti, prosperantes in cordibus, faciunt homines acquiescere veritati. Sicut enim non est possibile, ut ex sola pluvia fructificet terra, nisi flaverit super eam ventus: sic non est possibile, ut sola doctrina corrigat hominem, nisi cooperatus fuerit Spiritus sanctus in corde ipsius. Flumina autem sunt, ex parte quidem mala, hominis immundo spiritu pleni, et in verbositate structi : quales sunt philosophi dog- matum diversorum, oratores, grammatici, caterique non secundum Deum sapientes: de quorum ventre exeunt flumina aquæ mortuæ. Ex parte autem bona, evangelista, ductores populi, caterique sapientes secundum Deum : de quorum ventre exeunt flumina aquæ vivæ. Ecclesiam ergo, quam Christus vir sa- piens super petram ædificavit, neque pluvia mendacis doctrinæ corrumpit, neque diabolicus ventus inipellit, neque violentorum fluminum impetus movet. Nain etsi bumiliatur Ecclesia propter tentationem, tamen per- ire non potest propter fidem Christi. Nec est contra- rium, quod quidam de Ecclesia cadunt: illi enim nunquain Christiani fuerunt. Sicut nou ones qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitæ: sic non omnes qui Christiani dicuntur, sunt et Christi. Christianorum enim opera sunt aspicienda, non momína. Dicit enim Apostolus: Cognovit Dominus qui sunt ipsius; et dis- cedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini (2. Tim. 2. 19). Ergo qui discedit ab iniquitate, ille est Christi, non qui vacue nominat nomen Christi. Illi enim tales nec super petram fidei erant ædificati, sic- ut inferius ostendemus. Adversus domum autem, quam ædificaverat stultus sibi super arenam, id est, adversus gentiles et omnes impios, qui sunt diaboli domus, descendit pluvia, id est, veritatis doctrina per propheticas et apostolicas nubes : flaverunt venti, id est, gratiæ spirituales, aut angeli, qui invisibiliter operantes, hoinines ad fidem veritatis inclinant : ve- nerunt fluinina, id est, quatuor evangelistæ, aut cæ- teri sapientes, et impegerunt in domum illam, et sic cecidit domus diaboli, et spiritualibus instrumentis erecta est domus Christi. Ei ne mireris quia gentes venientes ad fidem cecidisse dicuntur. Ceciderunt enim diabolo, ut surgerent Christo. Ecce enim omnis homo quamdiu ambulat in peccatis, diabolo stat, Christo autem jacet: cum autem conversus fuerit ad justitiam, diabolo quidem cadit, Christo autem surgit. Dicit enim propheta de hominibus liberatis a Christo': Ascendit in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. 67. 19). Item Dominus : Quamdiu fortis armatus ci- stodit domum suam, in tuto sunt omnia ejus: cum au- tem venerit fortior, diripiet vasa ejus (Luc. 11. 21. 22): videlicet homines impios, ex quibus ædificata fuerat diabolo domus. Si ergo secundum prophetiam captivi dicuntur, quantum ad diabolum, quantum ad Chri- stum, ad libertatem fidei sunt conversi. Si direpti di- cuntur secundum Christum, consequenter et cecidisse dicuntur, quantum ad statum suum priorem, qui sur- rexerunt in fide. 27. Et facta est ruina ejus mayna : videlicet idolis in toto mundo destructis, mendaciis in tola terra convictis, erroribus solutis : quia totus mundus diabolo cecidit, Christo autem surrexit. Sic ergo domum, quam stultus ædificaveral super are- nam, sapiens Rex spiritualibus armis sanctorum suo- rum destruxit; donium autem, quam sapiens Christus aedificavit super petram, stultus diabolus fallacibus argumentis ministrorum suorum numquam poterit dissipare. Huic ergo viro sapienti Christo similis est Christianus omnis, qui ædificat se super petram, id est, Christum. Qui euim audit verba Chrísti, et facit * V. D. et Editi in marg.: cæterique sæcularis sapientiæ professores… exeunt flumina mendacis doctrinæ. HOMIL. XX ea, ipse est, qui ædificat se super petram Christum. Christus enim caritas est, et qui se ædificat in caritate, super petrain Christum se ædificat. Qui ædificat se in mansuetudine, ædificat se super petram, id est, Chri- stum: Christus est enim mansuetudo. Qui ædificat se in castitate, ædificat se super petram Christum : Chri- stus est enim castitas. Qui ædificat se in misericordia, ædificat se super firmain petrain Christum : Christus enim misericordia est, et in quacumque specie boni aedificaverit se homo, super petram Christum se a di- fleasse videtur: quia omne bonum est Christus. Si- milis autem est Christo, quoniam sicut Christi Ec- clesiam ædificatam super petram nulla eam adversi- tas diruere potest: sic talem Christianum, qui se aedificaverit super Christum, nulla eum adversitas diruere potest, ut dicat cum Paulo: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia (Rom. 8. 35), etc. Stulto autem diabolo similis est omnis Chri- stianus, qui se audificat super arenam. Super arenam autem ædificat se, qui audit verba Christi, et non facit ea. Verba enim, quæ non convertuntur ad opus, arena sunt spargibilis. Sicut enim grana arenæ non conve- niunt in unum, neque adhærent ad invicem, sed sem- per sunt separata : sic verba, quæ audiuntur, et non convertuntur in unam justitiæ massam per opus, se- parata sunt et dispersa. Et ideo assimilantur arenæ quæ numquam in semetipsa conjungitur. Ergo super arenam se ædificat omnis Christianus, qui ex audita solo verborum credit in Christum, et non per opera bona se confirmat in Christo. Sed et qui facit opera mala, super arenam ædificat. Arena enim est omnis malitia, sicut diximus supra : et qui in bonis mundia- libus instruit, se super arenam ædificat. Similis autem stulto diabolo est, quia sicut diaboli domus, id est, idololatria, a Christo destructa est per opera ministro- rum ejus et gratiarum : sic et ille hodie aut cras de- struendus est a diabolo per opera ministrorum ejus, vel dæmonum, vel hominum impiorum, et tales hi sunt, quos cadere de Ecclesia significavimus supra, eo quod non se ædificaverint super petram, sed magis super arenam. Et erit ruina ejus magna. Quomodo magna? Sicut enim domus, quæ habet validum fun- damentum, si pars aliqua parietis vel tecti ceciderit, ruina ejus magna non erit, quia potest fieri ut iterum reparetur; si autem fundamentum ejus casum fuerit passum, tunc est ruina ejus magna, quia tota venit deorsum sic et Christianus, si aut fornicatus fuerit, aut adulteratus, aut homicidium fecerit, cecidit qui- dem, tamen ruina ejus magna non est, quia iterum poenitentia surgere potest sicut David. Si autem de fundamento fidei aliquid fuerit passus, id est, si præ- varicatus fuerit, et ad gentiles, aut hæreticos trans- ierit, tunc est ruina ejus magna, quia totus funditus ruit. 28. Et factum est, cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. Placatus rationabiliter intellectus hominis laudem generat : victus autem, admirationem. Quicquid autem digne laudare non possumus,, hoc admiramur. Admiratio tamen eorum magis ad Christi gloriam pertinebat, quam ad fidem ipsorum. Non enim ideo mirabantur, quasi credentes in Christum, sed quia irreprehensi- biles audierant sermones. Si autem credentes in Christum essent, non mirarentur, sed potius crede- rent. Nam omne dictum aut factum illud movet ad- mirationem, quod superat facientis aut dicentis per- sonam. Utputa, si homo tale aliquid dicat aut faciat, quod excedit mensuram naturæ ejus. Quamvis autem magnum sit, quod Deus dicit aut facit, tamen minus est quam Dei potentia. Ideo quicquid a Deo factum aut dictum audimus, non admiremur, quia omnia minora quam Dei potentia. Tamen audiebat populus cum silentio et gravitate, et adimirans proficiebat in verbis ipsius: quia admiratio, etsi ipsa non est ex fide, tamen invitatio est ad fidem. Nam qui admiratur de verbis doctrinæ, quamvis adhuc non credat, tamen jam in ipso limine credulitatis consistit, ut credat, Turbæ erant quæ mirabantur, id est, populus vulgaris,
Non erant illic Pharisæi, aut principes populi, aut sa- cerdotes, qui solent non discendi studio audire, sed contradicendi, non ut aliquid salutis acquirant, sed ut aliquid calumniæ inveniant. Et ideo simpliciter audiebat populus simplex. Si autem aliqui eorum af- fuissent, sine dubio silentium et gravitatem populi, sicut consueti fuerant, contradictionibus suis contur- bassent: quia ubi major scientia, illic malitia fortior. Qui enim festinaveral esse prior, difficile contentos erat esse secundus. 29. Erat enim docens eos sicut po- testatem habens. Omnis doctor servus est legis, quia neque supra legem addere potest aliquid de suo sensu, neque subtrahere aliquid secundum proprium intelle- ctum, sed hoc tantummodo prædicat, quod habetur in lege. Nec enim potest inens humana directare, id est, extra rectum facere, scilicet perversin vel ma- Jum ostendere, quod sapientia divina dictavit. Sic enim ait Moses ac Salomon: Non addas verbis Dei, neque detrahas inde (Deut. 4. 2. et 12. 32. et Prov. 30. 6). Qui autem hoc ausus fuerit facere, se sapientiorem putat esse quam Deum, et incipit esse falsus testis, quia illud dicit quod nec auris audivit, nec oculus vidit. Christus autem dominus legis est, et subtrahere potest de lege, quod propter necessitatem temporis jussit. Utputa, propter duritiam cordis jussum fuerat dare libellum repudii. Dominus illud quasi potesta- tem habens subduxit, dicens: Quod Deus conjunxit, homo non separet ( Matth. 19. 6). Item etiam addidit, quod propter infirmitatem hominum minus fuerat jussum utputa, Antiquis dictum, Non occides : ego antem dico, Non irascaris (Matth. 6. 21. 22). Ideo ergo mirabantur, quia non quasi servus legis sub po- testate constitutus illud docebat quod fuerat jus- sum, sed quasi dominus legis, et habens potestatein, sua auctoritate addebat super quam fuerat dictum, dicens : Antiquis dictum est lioc : ego autem dico hoc. lomilia xxj. ex capite viij. 1. Et descendente eo de monte, sequulæ sunt eum lur- bæ multæ, etc. Vide quia super montem discipuli tan- tum dicun.ur ascendisse ad Jesum: descendente au- tem eo de monte, sequitæ sunt eum turbæ, et me- rito multe turbæ : quia mons est virtutis fastigium, cacumen Ecclesiæ, in quo appropinquare Christo non possunt turbæ, vel peccatis gravatæ, vel curis mun- dialibus onerat. Nec possunt imitari Christum, nec sublimes audire sermones, qui dicuntur in monte: sed soli discipuli, qui a passionibus vitiorum liberi sunt, qui curis mundialibus onerati non sunt. Pro- plerea, quasi leves et expediti, ad Christum accede- re possunt, facti imitatores ejus in omnibus, ut sub- limiores sermones ipsius possint audire. Et tamen cur descenderet ad humilia de altitudine pietatis pro- pter infirmitatem hominum sequi eum non potentium super monteni, tunc sequuntur eum turb:c multæ. 2. Ecce leprosus. Sciendum est, quod Lucas quidem et Marcus statim in primis ponunt dæmoniacum cu- ratum, in secundo autem loco mulicrem carnali in- firinitate febrium liberatam, ea videlicet ratione, quia major cura Dei est de salute animæ, quaín de salute carnis (Luc. 4. Marc. 1). Primunt quidem, quia di- gnitosior est anima quain caro. Anima enim sine carne vivere potest, caro autem sine anima vivere non po- test. Secundo autem, quia in omni peccato prius ani- ma peccat, postea caro. Nam nisi anima prius fuerit victa, nunquam caro potest peccare. Caro quidern prius concupiscere malum potest, peccare autem non potest, nisi anima illi consenserit, quia caro in po- testate animæ est, non anima in potestate carnis. Ideo ergo necessarium fuit, ut anima quæ prius ceciderat, ante resurgeret. Deinde anima liberata a potestate diaboli carnem suam liberare potest a peccato : caro autem sanata ab infirmitate animam liberare non po- * Sic V.D. et Editi in marg.; recte. Editi in textu, carnem suam salvare non potest a peccuto. test a peccato, sed magis cam evertit, quia incolumi- tas carnis semper impugnat justitiæ disciplinam. Hie autem Matthæus statim leprosum ponit mundatum in mysterio carnis. Quid ergo? præteriit rationem, quam alii evangelista tetigerunt? Non, sed abundanter eam exposuit. Pro eo enim, quod illi posuerunt dæmonia- cuin curatum in mysterio anima, iste propter salutem animæ posuit Christum docentem in monte: quod alii non dixerunt. Nam sicut effugatio immundi spiritus liberat animam de potestate peccati, quod fit per sug- gestionem diaboli: ita et verbum doctrinæ solvit ope rationem diaboli, et animam liberat ab errore, libe- rat a peccato, cæterisque malis, quæ diabolo sugge- rente nascuntur: quia non solum ille diabolum pati- tur, cujus corpus vexatur ab eo, sed etiam omnis, qui facit diaboli voluntatem, pejus vexabitur ab eo. Leprosum autein ponit in mysterio carnis sanatæ. Lepra enim passio est carnalis. Sed ne forte diceret populus apud se, Verba quidem magna, et terribilia sunt, sed opera nulla; dicere granditer non est mul- tum facere multum est: idco excitavit leprosum, ut mundationis illius miraculo praecedentibus verbis au- ctoritatem præstaret: ut in verbis mirabilis, mirabi- lior esset in opere. Ecce leprosus. quasi jani præpa- ratus, descendenti illi occurrit. Et forte et ideo de. scendit, ut leprosum mundaret. Lepra enim est pec- catum animarum nostrarum. Ideo ergo Dominus de altitudine cæli, quasi de excelso monte, descendit, ut leprain peccatorum nostrorum mundaret. Quare, putas, iste inter cæteros non ascendit in montein, et audiret sermones divinos? Quia lepra erat gravatus, et peccatorum bajulans pondus, sursum ascendere non valebat. Aut non audisti prophetam dicentem, quomodo leves esse debeant, qui ad ecclesiasticum montem ascendunt? Quis, inquit, ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus, et mundo corde (Psal. 23. 3. 4), etc. Sic quicumque in malis ambulat, non potest in ecclesiam ascendere, quæ mons Domini appellatur, nec audire spiritualen doctrinam. Et si venit, corpore quidem venit, animo autem non ascendit. Qui autem căm pn- ro corde non venit, nihil illi prodest, quia corpore venit. Et si audit spiritualem doctrinam, non intel- ligit, quia sensus ejus carnalium vitiorum lepra cor- ruptus est. Nemo enim bonarum rerum potesi sentire saporem, quandiu delectatur in malis. Quamdiu enim delectat eum malum, non potest eum delectare bo- num. Tunc autem incipit ei placere bonum, cum cœ- perit ei displicere malum. Veniens adorabat eum. Ora- tio perfecta est fides et confessio, sicut ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. 10. 10). Sic et leprosus fidei opus ad- orans implevit, confessionis autem, in verbis: Domi- ne, si vis, poles me mundare. Non illum petebat quasi hominem artificem, sed adorabat quasi Deum. Spiri- tuali medico spiritualem afferebat s mercedem. Nam omnes medici pecuniis, iste autem sola oratione pla- catur. Vere enim nihil est dignius quod offeramus Den, quam oratio fidelis: quicquid enim obtulerimus, de nostris est, oratio autem de nobis. Domine, si vis, poles me mundure. Non de voluntate Christi ad omne bonum parata dubitabat dicens, Si vis : hoc enim du- bietatis esset de judicio voluntatis ejus. Christus enim cum sit bonus, nociva non vult præstare, etiam si rogetur. Nec enim expedit ommibus corporalis in- tegritas. Quoniam ergo nesciebat, utrum expediret ei curatio illa, ideo * ambigebat de voluntate ipsius, quamvis sciebat eam ad omne bonum paratam. Nam credere quidem bonum misericordiæ Dei, hominis est fidelis, scire autem judicia misericordiæ ejus non est hominis, neque fidelis, cum constet nec ipsum Apo- stolum potuisse cognoscere, cum Doininum ter ruga- 1 V. D. et Editi în marg., spiritualɛm offerebat. * Forte, dubitantis. Sic V. D. et Editi iu marg. recte. &liti in textu, mer ideo.
IN MATTHÆUM. HOMIL. XXI. ret ut discederet ab eo ille stimulus carnis, angelus satanæ, qui datus ei fuerat, ut non extolleretur, pro- pter quod et dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (1. Cor. 12. 9): ac si dicat: Credo quia omne quod bonum est, vis: ignoro autem si bonum est mihi, quod desidero. Hoc autem plane non dubito, sed potiùs credo: quoniam si bonum est mihi, et tu vis. Hic ergo sermo non du- bitantem eum ostendit de misericordia ejus, sed igno- rantem judicia misericordiæ ejus. 3. Et extendens ma- num suam, tetigit eum. Quia in lege dictum erat, ut qui tangeret lepram, immundus esset usque ad vespe- ram tetigit lepram, non quasi servus legis, sed quasi doininus. Nam lex legislatori subjecta est, non legis- lator legi. Quid ergo, solvit legem? Non: literam quidem legis solvit, propositum autem ejus non sol- vit, sed magis illi addidit dignitatem. Si enim lex fa- cere potuisset, ut lepra non sordidaret tangentem, numquam jussisset homines, ut non tangerent lepram. Ideo ergo jussit non tangere lepram, quia non potuit facere, ut lepra non sordidaret tangentem. Iste ergo, qui tangens lepram, sordidatus non est a lepra, non egit contra legein, sed amplius fecit quam lex jube- bat: quia non solum sordidatus non est a lepra, sed adhuc ipse lepram mundavit. Nec est credibile, ut dica- tur sordidatus esse a lepra, qui ipsam lepram munda- vit. Lex enim non ideo vetuit tangere lepram, ut ne leprosi sanarentur: sed ut ne tangentes leprani, coin- quinarentur. Iste ergo, qui tangens coinquinatus non est, sed adhuc mundavit, amplius fecit quain voluit lex. Tetigit ergo lepram, et legis literam solvit, ut jani non lepra corporis, sed lepra animæ fugiatur. Nam infirmitas corporis miseranda est, non odienda : infirmitas autem animæ non est miseranda, sed odien- da : quia infirmitas corporis non est in nostra pote- state, ut aut non veniat super nos, aut recedat a nobis; infirmitas autem anime in nostra est potestate, ut aut non veniat super nos, aut recedat a nobis. Infirmitas euim corporis tenet nos, nec tenetur a nobis ; infir- mitas autem animæ non tenet nos, sed tenetur a no- bis. Ideo illa infirmitas miseranda est, hæc odienda. Ergo rescindit legem, non justitiam legis : non illam, quam in corde hominibus creando conscripsit, sed quami dictavit in libro, cum populus vitulum adorasset: non illam de qua dictum est, Lex Domini irreprehensibilis est, convertens animas (Psal. 18. 8); sed illam de qua dictum est, Lex iram operatur : ubi antem non est lex, non est prævaricatio (Rom. 4. 15). Quomodo enim digua erat servari, quam meruerant peccata? merito ergo placatus rescidit, quod iratus dictavit. Nam si lex sublata non fuisset, numquam spiritualis leprosus sanaretur : quia omnis qui sub lege vivit, leprosus est. Volo, mundare : et confestim mundata est lepra ejus. Non ex quo tacta est lepra recessit, sed ex quo jussa est: ut ostendatur, quia non propter effugationein le- præ tetigit eum, sed ut solveret legem. Alioqui quan- tum ad lepram sufficiebat sermo tantummodo: sed neque serino necessarius erat, sed sola voluntas: er- go voluntas facta est propter leprosum, verbum au- tem propter spectantes. Nam si tacite eum curasset tot adstantibus circa Christum : quis scire poterat, cujus virtute sanatus est? Ideo ergo dixit, Volo, mun- dare : ut omnes sciant, quia illius virtute sanatus est, qui præceptum sanitatis emisit. Hoc, quod dicit, Volo, voluntatis ejus est indicium, respiciens ad illud quod jile dixit, Si vis : quod autem dixit, Mundare: potestatis est præceptum, pertinens ad hoc quod dixerat ille, Potes. 4. Et ait ei Jesus: Vide, nemini dixe. ris, sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod præcepit Moyses, in testimonium illis ( Le- vit. 14). Non sic intellige, quia hoc Moses præcepit in testimonium illis, sed vade et offer in testimonium illis. Non dixit, Vade, ostende te sacerdotibus, et ne- mini dixeris: sed, Primo nemini dixeris, et vade, ostende te. Non enim semper juhet illum tacere, sed quamdiu ostendat se sacerdotibus, ne forte si ante alicui nuntiaret, de verbo in verbum audirent sacer- PATROL. GR. LVI. dotes, et occasionem habentes lepræ, propter odium et inimicitias Christi expellerent eum de populo quasi leprosum, non recipientes mundatum. Ideo euin ju- bet offerre munera, ut si postmodum vellent cùn expellere, diceret eis: Munera quasi a mundato suis- cepistis, et quomodo me quasi leprosum expellitis ! Si leprosus adhuc fui, munera accipere non debuistis, quasi a muudato: si autem mundus factus sum, re- pellere non debetis quasi leprosum. Eadem aliter. Omnia opera curationum Christi habent in se mysteria dispositionum Dei absconditarum. Ideo corporalia quidein curationum ejus commoda, et illorum fuerunt tune, et modo sunt nostra: spiritualia autem, forsitan nostra tantummodo. Igitur hic leprosus, qui post verba doctrinæ confestim, quasi jam præparatus, accessit ad curam, in figura fuit populi Judaici, deorsum qui- dem consistentis, quia populus erat : audientis autem verbum tunc quod dictum fuerat sursum, et credentis, et adorantis, et complectentis. Omnis enim qui ver- bum Dei adorat, estimans et ipsum esse divinum, et complectitur illud cordis affectu, sine dubio et verbum Dei attingit animam ejus. Nec enim possibile est, ut anima, quæ complectitur verbum, non tangatur a verbo cum autem tetigerit eam verbum, a lepra in- fidelitatis eam mundat, secundum quod scriptum est : Et vos mundi estis propter verbum, quod loquutus sum vobis (Joan. 15. 3). Et Petrus in Actibus apostolorum, Mundans, inquit, corda eorum per fidem (Act. 15. 9). Propter quod et populus, qui in lege degerat austera, et gratiam nondum erat expertus, de potentia quidem ejus firmiter credidit secundum traditionem patrum suorum, de misericordia autem dubitavit dicens: Si vis, poles me mundare. Nam lex potentiam quidem Dei sufficienter tradebat, misericordiam autem ejus non satis aperte. Propter quod et Dominus cogno- scenti potentiam Christi, secundum legem, quam de- derat, adimplevit, ut et misericordiam gratiæ ejus cognosceret, dicens: Volo, mundare: et præcepit ei, ut offerret munera, secundum quod præceperat Moses. Quæ illa? Par turturun, aut duos pullos columbarıın (Levit. 14. 22). Omnis enim justitia in his est duobus : in abstinentia rerum malarum, et in opere rerum bo- narum. Per turturem ergo jubet populum, ab infide- litate mundatum, sanctitatem offerre Deo in absti- nentia rerum malarum: quoniam castitas spiritualis anime abstinentia est malorum, ut non coeat cum spiritu alieno, nec inspirationis ejus suscipiat semen, ne generel opera similia spiritui malo. Per columbani autem omne opus significat bonuni, nascens ex cari- tate: quoniam caritas onine opus generat bonum. Qui ergo proximum suum diligit sicut se, nullum bonum subducit proximo suo, sicut nec sibi. Cum ergo has duas justitias impleverit quis, ab omni malo se absti- nens, quod est castitatis, et omne bonum faciens, quod est caritatis, manifes:us efficitur ille talis, quia ab infidelitatis lepra mundatus est. Sic enim populus emundatus, et talia sacrificia offerens Deo, factus est in testimonium contra incredulos sacerdotes, qui glo- riantes in litera legis, repulerunt auctorem legis, purificantem populum a peccatis, quem lex purificare non potuit. Et si tu complexus fueris verbum Dei cordis affectu, et tuam nihilominus animam attingit verbum, quoniam diligentes se diligit, sicut dicit in Proverbiis (Cap. 8. v. 17) Salomon, et ab omni te in fidelitatis lepra mundat. Cum autem te emundaverit, præcipit tibi, ut sacerdotibus te ostendas mundatum, castigans teipsum ab omni coinquinatione operis mali, et expandens caritatem tuam ad omnes per opera bona, ut per hæc sacrificia a sacerdotibus cognoscaris, quia mundatus es, cum viderint te non facientem alteri quod pati non vis, sed adhuc et facientem omnibus quæ tibi vis fieri. Si autem harum justitia- rum sacrificia non obtuleris Deo, manifestus es omni- bus, quia non es muudatus, sed adhuc in priore in- fidelitate manes leprosus. 1 Alii, legem quod deeral adimplevi
Homiliu xxij. ex capite viij (a). OPUS IMPERFECTUM 5. Post hæc autem cum venisset in Capernaum, ac · cessit ad eum centurio, rogans eum, 6. et dicens: Do mine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Postquam Dominus popului docuit super montein, et leprosum mundavit sub monte: post liæc venit Capernaum in mysterio: post Judæorum mun- dationem venit ad gentes. Et ecce centurio quidam accessit ad eum rogans. Centurio, primus fructus ex gentibus, ad cujus fidei comparationem omnium Judæorum fides infidelitas est inventa. Hic neque Christum audivit docentem, neque leprosum, cum mundaretur, aspexit, sed audita tantummodo sanitate leprosi, plus credidit quam audivit. Ille enim seipsum obtulit, dicens: Si vis, potes me mundare. Fidei quidem sunt hire verba, non tamen inagnæ, quoniam talia verba dici poterant etiam hominibus sanctis : qualis fuit Helisæus, qui leprosum mundavit, non manibus, sed præcepto (4. Reg. 5). Iste autem centurio nou solun potestatis ejus virtutem confessus est, sed ipsam divinitatis ejus naturam cognovit. Non enim quasi corporalem sanctum rogavit, sed quasi Deum ubique præsentem, dicens: Dic verbo, et sanabitur puer meus. Quasi qui poterat etiam absentium infir- mitatibus imperare. Erat eniin iste centurio in myste- rio gentium futurarum, quæ neque legem aut pro- phetas legerant de Christo, neque ipsum Christum inirabilia facientem viderant, sed justitiam legis, quam in libris non legerant, in corde senserunt : et Christum, quem oculis non videran', mente viderunt, ostendentes in se, quoniam Scripturæ ad præjudicium peccatorum factæ sunt, non ad necessitateni sancto- rum: quia rectis et fidelibus Scripturæ necessari:n non sunt, dicente Apostolo: Lex non est posita justo, sed injustis (1. Tim. 1. 9). Magistra euim omnis justi- tiæ ipsa natura est hominum, et scriptura infalsabilis ' de Deo creaturæ sunt omnium rerum : quia nihil est creatum in mundo, per quod non manifestissime Deus ostendatur. Idco elementa omnium rerum in hoc quidem tempore admonent homines de potentia Dei, In illa autem die judicio suo condeninabuntur. Scien- dum est autem quoniam Lucas per sacerdotes ponit Christum a centurione rogatum (Luc. 7), Matthæus antem ab ipso centurione. Diversæ quidem species expositionum, unus autem expositionis est sensus. Ille enim per sacerdotes exponens, mysterium de- monstravit : quoniam omnis petitio populi per sacer- dotes debet transmitti ad Christum. Iste autem rem ipsam exposnit, quoniam et qui per sacerdotes rogat Christum, recte ipse rogare videtur. Ex co autem, quod et illie sacerdotibus intercedentibus acquievit, et hic ipso rogante promisit, manifestum est, quoniam et illic non propter personam sacerdotum acquievit, sed propter fidem ipsius centurionis: ut sciamus quo- niam in omni causa non intercedentium merita, sed humiliter petentium aspicitur fides. Puer meus in domo jacet paralyticus, et male torquetur. Quid primum mi- remur in centurione? Humilitatem, ant fidem, aut sapientiam, aut bonitatem? Humilitatem, quia nec in domo sua Christum suscipere dignum se esse existi- mavit. Fidem autem, quia credidit eum posse quod petiit. Sapientiam, quia divinum thesaurum abscon - ditum in agro terreno, non acumine oculorum, sed mentis puritate, nullo demonstrante prospexit. Boni- tatem autem, quia pro salute servi sic sollicite festi- nabat, quasi non damnum pecunie, sed salutis pas surus in morte illius. Puto quod iste centurio inter servum et dominum nullam differentiam æstimabat : sciens quoniam etsi dignitas in hoc sæculo diversa est inter illos, una est tamen natura illis. Ideo magis Dei imaginem honorabat in homine, quam opus ca- 1 Hæc est vera lectio: nam hic seriptor verba multa ef- format, quæ non sunt in usu. Alii, ineffabilis, aut, infulli- bilis. (a) Hæc homilia in Codice V. D. jungitur præcedenti. ptivitatis contemnebat in servo: quod Deus non se- cundum suam justitiam creando disposuit, sed propter peccata hominum permittendo suscepit. Si in enini dominus pretium dedisti pro servo, Deus Spiritum suum plantavit in eo. Quanto ergo major est Spiritas Dei, quam pretium hominis: tanto majus est quod ametur, quam quod contemnatur in servo. Vide ergo ne forte si tu propter pretium tuum abusus fueris il o sine timore Dei, Deus propter Spiritum suum ratio- nem a te exigat sine misericordia. Audiant etiam et intelligant servi. Sicut enim habent domini quod imi- tentur in centurione, propter misericordiani : sic ha- Dent et servi quod imitentur in puero, propter since- ritatem. Putas autem qualis erat ille puer, ut sic amaretur a domino? Secundum dilectionem domini mensurate fidem servi. Nec enim possibile erat, ot sine pretio bonorum inorum tantam sibi dilectionem domini comparasset. Domini ergo servis debent amo- rem, propter communem naturam; servi autem debent dominis suis timorem, propter ordinationeni divinam. Et in servis Christus amatur a dominis, et in dominis Christus timetur a servis. Et male torquCINT. Etsi non satis male torquebatur, tamen estimabat illum dominus male torqueri, quia sic diligebat eum. Nam unusquisque quem diligit, etsi mudice fuerit tædiatus, gravius eum putat habere, quam habet. Vide autem sapientiain centurionis et fidem. Fidem qui- dem, quia non dixit, Veni, et salva cum : sciens quia et illic constitutus, in omni loco fuerat præsens, Nam quamvis Christus videbatur esse in mundo, propter dispensationem carnis, tamen mundus erat in Christ», secundum substantiam deitatis. Sapientiam autem, quia non dixit, Vel hic constitutus såna eum : sciebat enim quia potens est ad faciendum, sapiens ad intel-- ligendum, misericors ad exaudiendum : ideo infirmita- tem tantummodo exposuit, remedium autem sanitatis in potestate misericordiæ ejus dimisit. Nam et medico corporali necessarium est tantummodo passionem exponere, quid autem, aut quomodo facial, ipse cn- gnoscit. 7. Respondit ei Jesus: Ego veniam, et curabo eum. Propter multas causas, cum non peteretur, it iret, promittit se ire. Primum quidem, ut excitaret fidem ejus, hoc ipsum respondere voluit quod respon- dit. Nisi enim ille dixisset, Veniam, et sanubo eum: numquam iste responderet, 8. Non sum diguus, Hi intres sub tectum meum, sed dic verbo, et sanabilar puer meus. Hoc enim consitio et Chanamea clamante, Filia mea male a dæmonio torquetur (Matth. 15. 22), respondit quod non erat facturus, Non est bonum tol- lere panem filiorum, et dare cunibus (Ibid. v. 26) : ut illa provocata responderet, Etiam, Domine; nam et catelli de micis filiorum manducant (Ibid. v. 27). Sic et huic respondit, quod nolebat, ut quod volebat au- diret. Deinde quoniam petitio centurionis erat pro servo, ideo ire proposuit: ut nos doceret, non ma- gnos colere, et modicos contemnere, sed pauperes et divites similiter honorare. Si enim divitem hono- ras, propter personam ipsius honoras eum : si autem pauperem honoras, propter personam Christi honoras. Propterea et in quodam loco, regulo postu - lante pro filio sun, non dixit, Ego veniam, et sanabo eum sed quid? Vade, filius tuus vivit (Joan. 4. 50). Illic cum rogaretur, noluit ire, ne forte personam reguli videatur accipere: hic autem non rogatus, pro- misit ire, ne videatur humilitatem servi contemnere. Illum ergo contempsit, quem dignitas sublevabat re- galis istum autem honoravit, quem conditio humili..- hat servilis, 8. Respondit autem centurio : Domine, non sum diynus, ut intres sub tectum meum. Honorem tibi deben pro beneficio misericordiæ tuæ, non inju iam. Sufficit mihi, quod pueruin ineum sanabis. Ut quid injuriam etiam patiaris intrando sub tectum domus indigne? Quod autem in hunc mundum venisti, in- juriam passus es: sed tolerabilis est injuria tua, quo- niam pateris illam propter omnium hominum COMDIT, new salutem. Ut quid et alteram injuriam patiaris, introeundo in domum meam propter servi unius ra-
IN MATTHÆUM. IIOMIL. XXN ET XXIII. lutem? Dic verbo, et sanabitur puer meus. Sciebat quoniam adstant illi angeli invisibiliter ministrantes, qui omne verbum ejus faciunt. Quod etsi angeli ces- sent, tamen ipsæ infirmitates et spiritus passionum præceptis ejus vivacibus expelluntur : quoniam omnis sermo ejus virtus est viva. 9. Num et ego homo sum sub potestate constitutus. Vide quomodo mysterium Patris et Filii in seipso, Spiritu suggerente, depinxit? Numquid non sufficiebat ad confessionem potestatis Christi hoc solum dicere, Ει ego homo sum, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit : et alteri, Veni, et venit? Quoniam et Christus habet sub se an- gelos, quibus eundi et redeundi ponit præceptum. Quid ergo necessarium fuit addere, Et ego homo sum sub potestate nisi ut plenissime Christi dignitatem os- tenderet in seipso? Id est, Ego sum homo sub pote- state alterius, tamen habeo potestatem jubendi eis, qui sub me sunt. Nec enim impedior jubere minores, propter quod ipse sum sub majoribus; sed ab illis quidem jubeor, sub quibus sum: illis autem jubeo, qui sub me sunt: sic et tu quamvis sub potestate Pa- tris sis, secundum quod homo es, habes tamen pote- statem jnbendi angelis tuis, nec impediris jubere in- ferioribus, propter quod ipse babes superiorem. Namı ut homo et juberis a Patre quasi minor, tamen angelis jubes quasi major. (a) [Sed forte dicit hæreticus, vo- Jens ostendere Patrem et Filium nnum vel æqualent : Non est ita intelligendus hic locus, sed sic: ] Si ego, sub potestate constitutus, possum jubere eis, qui sub mea sunt potestate: quanto magis tu, qui in nullius es potestate, potes jubere eis, quos habes in potestate? Sed hanc interpretationem perversam non recipit textns [Non enim dixit, Si ego homo in potestate : sed ita, Nam et ego homo sum sub potestate. Non comparationis inter se et Christum differentiam fecit, sed rationem similitudinis introduxit.] Vide ergo quo- modo gentilis et rusticus miles mysterium veritatis cognovit, et homines Christiani³, qui Scripturas por- tant in ore, denegant veritatem. Non quia obscura sunt aut profunda mysteria veritatis, non omnes ea cognoscunt: sed quia perversa sunt corda eorum, et non rcquiescit in eis spiritus veritatis : propterea ve- ritas fugit ab eis. Qui autem rectus est corde, ita ut requiescat in eo spiritus veritatis, non potest longe esse a veritate. Scriptum est enim: In malevolam ani- mam non introibit sapientia (Sap. 1.4), etc. Sed dicit aliquis: Vos ergo omnes justi estis et recti, qui pu- Latis vos esse in veritate ? Non omnes, quod pejus est, sed multi sunt perversi in veritate fidei; tamen in er- roribus nullus est rectus. Aliud est enimi, multos esse malos, aliud est, neminem esse bonuin. Ubi enim qui- dam sunt mali, quidam boni, hominum est differentia : ubi autem omnes mali, rei perversitas est. Nam et in medio tritici voluntarian nascuntur spine. Inter spinas autem voluntarium triticum non generator. 10. Au- diens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit : In nullo tantam fidem inveni in Israel. Credidit Andreas, sed præsignante sibi Joanne ac dicente: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. 1. 29). Cre¬ didit autem et Petrus, sed evangelizante sibi de illo Andrea et dicente: Invenimus Messiam (Ibid. v. 41). Credidit et Philippus, sed legendo Scripturas, sicut ipse ad Nathanael dixit, Quem scripsit Moses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum a Nazareth (Ibid. v. 45). Ipse quoque Nathanael, nisi audisset a Christo, Cum esses sub arbore fici, vidi te (Ibid. v. 48) : numquam respondisset, Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Ibid. v. 49). Prius signum divinitatis accepit, et sic confessionein fidei obtulit. Aut si non suimus ausi fide- liorem illum putare quam apostolos, ita testinionium Christi intelligendum est, quod unumquodque bonum hominis secundum qualitatem persona illius laudatur. Futa, si rusticus aliquod verbum sapienter loquatur, 1 Al., interpretationem elegantissime recipit, clc. * Al., hæretici. (a) Quæ hic et infra uncinis clauduntur, alias desunt. philosophus multo amplius sapienter: in modico ser- mone sapientiæ rusticus plus laudatur, quam in ma- gno philosophus : quoniam rusticum dicere aliquid sapienter, magnuni est: philosophum autem dicere sa- pienter, non est mirum. Aut si puer aliquid astute loquatur, dicimus, Satis sapiens puer: si autem vir perfectus sapienter loquatur, non laudatur quasi sa- piens non quia puer plus sapuit quam perfectus, sèd quantum ad comparationem setalis suae sapien- tior videtur esse, quam ille perfectus. Sic et in cen turione dictum est, In nullo tantam inveni fidem in Israel, non quia nec apostoli tantam fidem habue- runt. (a) Homilia xxiij. ex capite viij. 23. In illo tempore, ascendente Jesu in naviculam, se- quuti sunt eum discipuli ejus, et reliqua. Navigante Domino cum discipulis, orta magna tempestas est, ita ut navem conciti maris insurgentes fluctus obruerent. 21. Ipse vero, inquit, dormiebat. Mira ratio. Ascendi: parvam naviculam, ut navigaret, ille qui totum mun · dum divina virtute gubernat. Dormit in somnum, qui populum suum vigilia æterna custodit. Dormit autem Dominus, non necessitate infirmitatis bumanæ, sed spontanea voluntate. Nain cum in Dei illa æterna na- tura somnus non cadat, secundum quod de eo legimus dictum, Ecce non dormitabit, neque dormiet, qui custo- dit Israel (Psal. 120. 4) : tamen Dominus ac Salvator noster ad probandam in se suscepti corporis verita- tem, etiam usque ad somnum humanæ naturæ omnia implere dignatur, ut evidenter veritatem in se assumi- pti corporis demonstraret. Sed cum, dormiente Do- mino, seviente procella, usque ad periculum navis violenti fluctus insurgerent, discipuli timore perculsi, Dominum suscitant, dicentes: 25. Domine, libera nos, perimus. Quod idipsum olim David ex persona apo- stolorum suscitantium Dominum significasse videtur, cum dicit : Exsurge, quare obdormis, Domine? Exsur- ge, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum (Psal. 43. 23. 26). 26. Surgens ergo Dominus ait illis : Quid timidi estis, modice fidei? Et imperavit vento et mari, et facta cst tranquillitas magna. In quo manifeste di- vinitatis suæ potentiam Dominus declaravit, dum violentos maris fluctus divina potestatis verbo com- pescuit. Neque venti vel mare obedire poterant, nisi Domino et Creatori suo. Quod futurum ante prænun- tiaverat David, dicendo: Viderunt te aquæ, Deus, vi- derunt te aquæ, et timuerunt, et turbalæ sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes (Psal. 76. 17. 18). Et que istæ nubes sunt, quæ timentibus aquis vocem dederunt, nisi discipuli, qui viso signo divinæ virtutis exclamaverunt, dicentes: Vere hic Fi- lius Dei erat (Marc. 15. 39)? Nubes autem idcirco apostoli intelliguntur, quia modo nubium de terra surgentes, ad cælos, sine aliquo pondere peccati, spiritualis naturæ levitate feruntur, el ad riganda corda credentium pluviam divinæ prædicationis infundunt. Alio quoque loco idem David, quod Domino imperante verbo, maris violentia mitiganda esset, ita testatus est dicens: Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas ( Psal. 88. 10 ). Et iterum : Dixit, et stetit spiritus procellæ, et siluerunt fluctus ejus (Psal. 106. 25). Et iterum: Qui conturbus fun- dum maris: sonum autem fluctuum ejus tu mitigas (Psal. 64. 8). Et iterum: Ecce dabit vocem virtutis (Psal. 67. 34) : hanc utique vocem, qua divinæ potestatis virtute ventis imperante maris tranquillitas restituta est. Bea tus quoque Job hoc ipsum futurum per Spiritum san- clum non ignorans, cum de Domino loqueretur, ita ait: Virtute sedavit mare. Cum igitur sedata tempestate maris, jussione verbi esset tranquillitas instituta : 27. Hi, inquit, qui erant in navi, mirati sunt dicentes : Qua- (a) Quæ sequuntur desunt in V. D. usque ad hæc verba, Quintumcumque gratuitum et utile, que in principio Honii- liæ XXXII jacent.
lis est hic, quod venti et mare obediunt ei? llanc autem dominici verbi virtutem, et corum qui in navi erant admirationem, olim sanctus David prænuntiaverat in Psalmo, dicendo: Qui descendunt mare in navibus, ſa- cientes operationem in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Dixit, el stelit spiritus procellæ (Psal. 106. 23-25). Et iterum: Sta- tuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus, et letati sunt quia siluerunt (Ibid. v. 29. 30). Haec itaque primum, secundum simplicitatem historia per Doinini virtutem ista gesta cognoscimus: secunduin allegori- cam vero rationem, quæ in his omnibus figura mon- strata sit, sollicite debemus intelligere. Quærendum enim est, quid hæc navis juxta spiritualem rationem intelligi debeat, vel quod hoc mare, vel qui insurgen - tes fluctus, qui venti, qui hos fluctus concitant; qui etiam somnus Domini, vel que hace increpatio Domini in ventos, et quæ ista restituta tranquillitas, vel quæ digna admiratio navigantium. Et non dubium est na- vem istam Ecclesiam figurasse, secundum quod per Salomonem de ea Spiritus sanctus loquitur, dicens, Facta est tamquam navis mercatura longinqua (Prov. 31. 14): id est Ecclesia, que navigantibus apostolis, gubernante Doinino, flante Spiritu sancto, prædica- tionis verbo ubique discurrit, portans secuin magnum et inæstimabile pretium, quo omne genus hominuın, vel potius totum mundum sanguine Christi mercata est. De quo alio quoque loco idem Salomon retulit, dicendo inter cætera, vestigiuin navis pelagizantibus inveniri non posse (Sap. 5. 10): ostendens conversa- tionem Ecclesia non terrenam esse, vel sæculi, sed ca:lestem, secundum quod sanctus apostolus refert, dicens : Nostra autem conversatio in cœlis est (Philipp. 3. 20). Mare sæculum intelligitur, quod a divers s peccatis, et variis tentationibus, velut quibusdam flu- ctibus æstuat. De quo scriptum legimus: Hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis, et draco iste, quem formasti ad illudendum ei (Psal. 105. 25. 26). Et iterum: Veni in altitudinem maris, et tempestas de- mersit me (Psal. 68. 3). Venti autem nequitia spiri- tuales et immundi spiritus intelliguntur, qui ad nau- fragium Ecclesie per diversas sæculi tentationes velut per fluctus maris, desæviunt. Dormire vero Dominus in hac navi tunc intelligitur, cum ad probationem fidei Ecclesiam suam pressuris et persequutionibus mundi istius tentari permittit. Oratio vero discipulo- rum, et excitantium Dominum, et auxilium imploran- tium, ut liberarentur, preces sanctorum omnium os- tenduntur, qui orta tempestate persequutionis, sæviente diabolo et angelis ejus, devota tide, ac jugi oratione, patientiam Domini velut de somno excitant, ut mi- sericordie sue auxilio per timorem humanæ infirmi- tatis periclitantibus subvenire dignetur: quo increpatis ventis, immundis scilicet spiritibus, qui auctores sunt persequutionis, et niitigata omni sacculi tempestate, Ecclesiam suam in pace et tranquillitate restituat. In admiratione vero eorum qui in navi erant, qui post factam tranquillitatem Dei filium confitentur, oninium credentium persona et fides ostensa est, qui in Ec- clesia constituti, prius orationibus Dominum excitan tes, reddita sibi pace, vere Dominum ac defensorem Ecclesiæ suæ Dei Filium confitentur. Quod factum statim in Actis apostolorum, post Herodis persequu- tionem et Judæorum, a sanctis pro Ecclesia recogno- scimus. Unde et quamvis infestatione inimici Eccle- sia, vel sæculi tempestate laboret, quibusvis tenta- tionum fluctibus pulsetur, naufragium facere non potest, quia Filium Dei habet gubernatorem. Inter ipsos enim turbines mundi, inter ipsas sæculi perse- quutiones plus gloriæ ac virtutis acquirit, dum in lide firma et indissolubili permanet. Navigat enim instru- eta fidei gubernaculo, felici cursu, per hujus sæculi mare, habens Deum gubernatorem, angelos remiges, portans choros omnium sanctorum, erecta in medio ipsa salutari arbore crucis, in qua evangelicæ fidei vela suspendens, flante Spiritu sañeto, ad portum pa. radisi et securitatem quietis æternæ deducitur. Et hæc quidem navis, quamvis per hoc tempus vitæ, per has tentationes sæculi naviget: non est tamen sæculi navis, sed Dei. Est enim et alia sæculi navis, non Dei : id est, collectio hæreticorum, quæ sibi bujus Homen Ecclesiæ vindicat. Adversum quam diem ju- dicii futurum Isaias manifeste declarat dicens: Dies, inquit, Domini Sabaoth adversus omnem contumelio- sum et superbum (Isai. 2. 12). Et post aliquantulum ail: Et adversus omnem navem maris (Ibid. v. 16), id est, omnem Ecclesiam hæreticorum. De qua alibi idem Isaias retulit: Dirupti sunt, inquit, funes qui, quæ non valuit arbor tua, inclinaverunt vela ina, et non laxabunt vela tua (Isai. 33. 23). Navem vero hanc ma- ris esse dixit, quia hujusmodi Ecclesia non Dei est, sed sæculi, que licet habere in se prædicationem dominice crucis videatur, invalidam tamen hanc ar- borem ejus ostendit: quia ubi non est veritas fidei, infirma crucis assertio est. Unde inclinata et laxata vela ejns sunt ostensa, quæ nullo flatu sancti Spiri- tus diriguntur. Etideo hujusmodi navis, hoc est Eccle- sia hæreticorum, amisso veræ fidei gubernaculo, domi- nantibus adversis spiritibus, in naufragium mortis æternæ demergitur, quæ gubernari a Christo Domine non meretur, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen. Homilia xxiv. ex capite x (ª). 16. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis : Ecce ego mitto vos sicul oves in medio luporum, et ro liqua. Omne malum, quod accidit ex insperato, nimis est grave: quod autein exspectatur antequam acci- dat, postquam acciderit, levius invenitur. Ideo præ- scius Dominus futurarum persequationum, præmonel apostolos, dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum : ut cum periculum illud evenerit, noa quasi novum perhorrescant, sed tamquam cognitum fortiores excipiant. Ecce ego, qui mensurata spatia constitui diei et nocti, et numquam altera in alterius tempus contempta definitione transgreditur. Ecce ego, qui turbiduin mare, quasi feram carea, sic in sua littora clausi, et quasi indissolubili catena præ- cepto ligavi. Ideo dixit, Ecce ego mitto vos : ut duin mittentis potestas consideratur, periculi magnitudo non timeatur. Sicut oves. Non humanæ naturæ bene- licium tollo, sed ovilis patientiæ opus injungo. Non indignentur servi vocabulum ovis accipere, cum sciant Dominum suum nomen agni portasse. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joun. 1. 29). Et quomodo, inquit, proficiemus, oves contra lupos? Ovium mansuetudo non potest resistere luparum crudelitati. Luporum crudelitas mitescere nescit, nisi gratia Christi faceret quod ipsa natura fieri negat. Non vestra virtus, aut solertia æstimatur, aut lau- datur in vobis: sed nominis mei potestas intelliga- tur, ut glorificetur per vos, quia fortior est gloria Dei, quam rerum natura. Sicut oves. Cum coeperint vos lapi vellicare, nolite resistere, aut vociferare, scien- tes, quia nisi vos spoliati fueritis, alii non vestientur : id est, nisi vos mortui fueritis, alii non vivent. Nec timeatis hanc vellicationein præsentem. Cum enim ætas resurrectionis advenerit, alia super vos lana im- mortalitatis nascetur. Quamdiu autem propter insti- gationem diaboli gentes permanserint lupi, dorsam illis præstate ad vellicandum: cum autem per patien- tiam vestram lupi illi facti fuerint agni, præbete illis, tamquam oves, lac doctrinæ. Manifestum quidem est, quia oves appellat propter mansuetudinem : non timentes autem Deum, lupos propter crudelitatem. Sed hoc videamus, quare istos quidem dixit quasi oves illos autem non quasi lupos, sed lupus. Si enim istos propter solam causam mansuetudinis oves dixisset, quoniam natura quidem homines erant, mansuetudine autem oves, utique et illos quaɛi Inpos (a) Deest caput 9, et initium decimi.
IN MATTHÆUM. HOMIL. XXIV. dixisset : quoniam et illi, etsi crudelitate quasi lupi erant, tamen natura similiter homines erant. Puto ergo ista ratione istos quidem quasi oves dictos, illos autein non quasi lupos, sed ad plenum lupos: quo- niam homo Dei, quamvis fuerit bonus, tamen semper habet in se aliquid mali secundum carnem, quasi homo et ovis quidem dicitur, propter quod bonus: quasi ovis au'em, qua non ad plenum bonus. Qui autem Deum non cognoscit, nihil in se boni potest habere, propterea lupus dicitur, non quasi lupus, quia nihil boni habet in se, quia in se non cognoscit Deum. Causa est ista, quia omnes homines secundum carnis naturam mali sumus : et sicut dicit Apostolus, Natura sumus filii iræ : sed per timorem Dei efficimur boni (Ephes. 2. 3). Quamvis autem per timorem Dei efficimur boni, tamen semper aliquid naturalis mali remanet in natura hominum. Ergo si natura carnalis compellit (leri malum, timor Dei ex parte retinet eum a malo. Hominem non cognoscentem Deum, aut co- gnoscentem quidem, sed non timentem, natura com- pellit facere malum, et timor Dei non retinet a malo, et ideo non potest esse in illis aliquid boni, nisi forte propter homines, quando ipsum non est bonum, sed imalum, quod est propter Deum. Quicquid autem non est ex fide, peccatum est (Rom. 14. 23). Ideo sancti quidem quasi oves, mali autem non quasi lupi, sed ad plenum vocantur lupi. Nec moveat te, quod etiain Christus quasi ovis est dictus, non ovis, cum sit totus bonus. Ibi enim non persona Christi comparata est ad personam ovis, sed occisio Christi sicut occisio ovis. Denique ita subjungit : Sic non aperuil os in humilitate (Isai. 53. 7). Nam nec ovis, cum ducitur ad occisionem, aliquam vocem emittit. Hic autem perso- na apostolorum comparata est ad ovium mores: non missio eorum ad missionem ovium, id est, apostoli ipsi dicti sunt sicut oves, non missio eorum sic- ut missio ovium. Non enim mittuntur aliquandə oves ad lupos, nec comparat aliquis possibilem etiam impossibiliter. Unde alibi dictus agnus est, non quasi agnus. Estote ergo prudentes sicul serpentes, ad intel- ligendas fraudes. Estote simplices sicut columbæ, ad ignoscendas injurias. Nolo vos esse semper quasi columbas, ne propter simplicitatem nimiam per se- ductionem laqueum incurratis. Nolo vos esse semper sicut serpentes, ne ex corde contra aliquem venena fundatis, sed secundum tempus et personas mutetis et mores. Estote serpentes, ne comprehendamini. Si enim comprehensi fueritis, estote columbæ, ut ne mordeatis. Quamdiu enim homo gentilis est, ser- pens in illo est: quoniam indignatio illius secundum similitudinem est illius serpentis, qui in paradiso hominem a Deo separavit : cum vero convertitur ad fidem, recedente serpente, ingreditur in illum Spiri- tus, qui in specie columbæ descendit de cælo et fit columba. Ergo contra infideles estote serpentes, quia serpens serpenti non nocet: cum fidelibus autem estote columbæ, ut quasi columbæ columbis caritatis oscula porrigatis. Et ut breviter dicam, estote pru- dentes sicut serpentes, ut malum intelligatis et ca. veatis Et estote simplices sicut columbæ, ut non faciatis ullum malum. Quia intelligere malum, lau- dabile est facere autem, vituperabile. Nec qui in- telligit malum, ipse facit malum, sed qui facit malum. 17. Attendite vobis ab hominibus, tradent enim vos in conciliis. Quoniam superius dixit, Estote prudentes sicul serpentes, et simplices sicut columbæ : nunc ad utrumque causam ostendit, et quare vult esse pru- dentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Prudentes quidem sicut serpentes, ut attendant sibi ab hominibus, qui tradent eos in conciliis. Proprium enim est serpentis, ab hominibus sibi caute prospi- cere. Unde Apostolus admonet, dicens: In sapientia ambulate, quoniam tempus malignum est (Col. 4. 5. Ephes. 5. 16). Quare autem vult eos esse siniplices? Ut non adversus proditores suos malitiae memores sint, sed diligant inimicos suos, et benefaciant per- soquentibus se, secundum Dei Christi præceptum el . (Matth. 5. 44); quia non tantum lædimur ab iniquis in- imicis, quando nocemur ab ipsis, sed etiam profici- mus, cum per malitiam eorum constantia bonitatis nostræ a suo proposito victa non recesserit : quo- niam proprium est columbæ usque ad mortem in simplicitate manere. Unde et de tolerantia Job di- ctum est, Et adhuc perseveral in simplicitate (Job 2. 3). Attendite vobis ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, 18. et ante reges et præsides stabilis in testimonium illis, gentibus. Ita dixit, Attendite vobis ab hominibus, quasi a quibusdam pessimis malis, et super omnia mala malis. Nam si non quasi homines accusans di- xisset, sufficeret illi dicere, Attendite vobis, tradent enim vos. Nunc autem addidit, Attendite vobis ab ho- minibus : ostendere volens, quia præ omnibus malis homo est pessimum malum. "Nain si bestiis compa- rare volueris eum, pejorem invenies cum. Bestia enim, quamvis sit crudelis, tamen quia est irrationa- bilis, declinabitur ab homine crudelitas ejus. Homo autem crudelis cum sit, et rationabilis, non facile evadetur crudelitas ejus. Si comparaveris hominem serpenti, pejorem invenies hominem : quoniam ser- pens, etsi malitiam habet, tamen hominis timorem babet. Ideo, si quem absconse potuerit, mordet : si autem non potuerit, fugit. Homo antem et malitiam habet serpentis, et tiniorem non habet sicut serpens. Ideo quamdiu non habet tempus, latet sicut serpens si autem invenerit, irruit sicut bestia. Adhuc autem anguis, siquidem irritata fuerit, sævit, si autein irri- tata non fuerit, in silentio transit. Homo autem et nou irritatus insanit, et magis super illos insauit a quibus non fuerit irritatus. Et ut breviter dicam, unaquæque bestia unum habet et proprium malum; homo autem omnia habet in se. Denique homo nialus pejor est quam ipse diabolus. Diabolus enim si videat justum, non est ausus ad cum accedere : homo autem malus, quamvis hominem sanctum viderit, non solum illum non timet, sed adhuc magis contemnit. Non enim diabolus homini præ- stat virtutem, sed homo diabolo. Arma enim dia- boli est malus homo. Sicut enim homo sine armis non potest aliquid facere contra hostem, sic diabo- lus etiam sine homine non valet aliquid contra san- ctos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos. Quasi ad majorem laudem Dei in synagogis suis flagellabunt: ubi orationes et lau- des, ubi lectiones vel sacrificia, apostolos ibi pœnis afficiebant, quasi sacrificium Deo offerentes; re au- tem vera sacrificium crat Dei cruciatio apostolorum, non ad Judæorum mercedem, sed ad suam coronam: Judæorum autem erat interitus. Quoniam autem di- cit, ante reges et præsides stare, et non cogitare quid respondere debeant, hoc est quod in Joanne dicit : Cum autem venerit ille Paracletus, ille testificabitur de me. Et vos testimonium reddetis, quia ab initio mecum fuistis. Ante reges et præsides stabilis in testimonium illis et gentibus (Joan. 15. 26. 27): ut dum apostoli accusantur, dum respondent, in singulis quibusque prætoriis Christi veritas prædicetur, et Judæorum perfidia demonstretur, et gentibus, vel ad salutem credentibus, pictatis mysterium reveletur. Audientes autem apostoli, quia coram regibus et judicibus stare jubebantur, ne forte dicant ad Christum : Tu ipse scis, quia in illorum judicibus scholastici presunt, quomodo ergo possumus nos homines piscatores, et sine literis, coram illis testimonium dare? tu enim ah initio non nos docuisti loqui, sed credere: denique cum nos discipulos congregares, non invenisti nos in Capitolio philosophicos libros legentes: sed retia in mare mittentes; neque dixisti, Venite, faciain vos advocatos meos: sed, Venite, faciam vos piscatores hominum (Matth. 4. 19); conscientias, non eloquen- tias nostras elegisti : ideo ipse inquit: 19. Cum autem tradent vos, nolite solliciti esse, quomodo, aut quid loquamini. Mea est enim causa. Deus humano auxilio non indiget. Ideo vos tantummodo mihi personain
præstate, et ego vobis sensum. Nain sollicitum essc ante judicium non est præparatio rei, sed desperatio de Deo, in illis enim rebus potest esse desperatio de Deo, in quibus potest esse consideratio. Pula, si pro- pter aliquem actum iter facturus es, consideras quali- tatem actuum, et quantitatem itineris: et secundum cas præparas tibi expensas. Aut si domum ædificare proponas, consideras qualia ædificia, et talia prepa - ras instrumenta. In judicio autem quomodo potest præparari responsum ? Numquid scis, qualis sit inter- rogatio futura? Minime, cum in judicio tali non judi- ces a semetipsis loquuntur, sed diabolus in judicibus. Si ergo hono hominis cogitationem non solum futu- ram, sed nec præsentem cognoscit : quomodo polest cognoscere consilium inimici? quia nemo honiinum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus qui est in eo (1. Cor. 2. 11). Si ergo ex vobis loquamini, secundum ver- bum respondebitis ; si autem Dei Spiritus, secundum cogitatum eorum. Sinite ergo, ut in causa sua loqua- tur Deus in vobis, qui conscientiam interrogantis agnoscit. Non enim possibile est, ut rex, qui milites suos mittit ad bellum, non illis præstet arma adver· sus hostem. Qui ergo sollicitus est quid loquatur, in sua sapientia sperat : quæ est prima causa ruin:e. Nam in persequutionibus virtus Dei non requiritur, nisi præcesserit fides. Ad inajorem consolationem aposto- lurum non dixit, Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis: sed, 20. Qui loquitur: ut ostendat quia non solum tunc, sed nec modo aliquid sine Spiritu Dei faciunt, aut loquuntur; iamquam si ita dicat ad illos : Maxime quia creditis in me, aut confitemini me esse verum. Esurientem me videtis, et creditis quia sum panis cælestis. Sitientem me videtis, et creditis quia ego sum fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. 4. 14). Quomodo est iste sensus humanus, qui aliud videt, et aliud credit, et confitetur? Si ergo modo, quando periculum non est, gratia mea operatur in vọ- bis quanto magis erit vobiscum, cui persequutio venerit? Nam qui vos in pace sustental, inulto am- plius adjuvat in bello. 21. Frater fratrem tradet in mortem. Audientes apostoli, ne forte cogitent a:sti- mantes, cum traditi fuerint in conciliis, et in synago- gis ad flagellandum: Illo tempore, putas, nemo erit patronus, qui adjuvet: nemo amicus, qui indulgeat : nemo amicus, qui miscreatur? ideo dicit Dominus: Nemo speret in patronis, nemo in amicis, aut paren- tibus cum etiam frater fratrem tradet in mortem, pater filium, et filius patrem. Vide quale tunc incen- dium persequationis ardebit, ut nec sibi ipsi parcat natura. Quomodo autem tunc patronorum aut amico- rum fidem integram quæres, cum videris ipsius frater- nitatis et paternitatis vim esse extractam ? Si enim amicitia in ipsa natura deficiet, quomodo invenietur extra naturam? Ergo quia non est satis stupendum, si frater fratrem tradat in mortem? Cain enim pro- pter invidiam sacrificii interfecit Abel fratrem suum (Gen. 4) et propter benedictionem surreptam Esaŭ persequebatur Jacob (Ibid. 27): hoc autem quis audi- vit, ut nulla injuria exsistente, propter solam Christi fidem pater filium tradat in mortem ? Quia fortior est conflictio inimici, quam virtus naturæ. Corruptibilis enim est dilectio carnis. Mendax est omnis sæcularis amicitia, quæ divini timoris vinculo non est ligata. Non est fides in servis diaboli. Diabolus nec generat, nec generatur: si non generatur, nescit servare jura propinquitatis, qui nullum babet propinquum. Non quia odibile est genus Christianorum, sed quia divi- num est, carnales odiunt. Alii adjunguntur multo plu- res et cariores proximitate conjuncti, beatior com - inutatio bonum odium est. 22. Et critis odio omnibus hominibus, propter nomen meum. Id est, omnibus infi- delibus non solum inimicis, sed etiam anticis : non solum extraneis, sed etiam parentibus: non solum parentibus aut fratribus, sed etiam ipsis patribus ve- stris. O inæstimabile diabolici furoris incendium, quod nec ipsa paternitatis ¹ caritas exstinguere po- A margine conjicit Montf., fraternitatis. test! Supra naturam et contra naturam persoquntio ardens, sapientibus evidenter ostendit, quoniam illa odia non facit more humano accidentium ira causarufin, sed invidia diaboli propter Christum. Qui perseveraveril usque in finem, hic salvus erit. Quia incipere multoruni est, finire vero paucorum. Semper in principio dile- ctio est, in fine probatio. Nemo enim circa Deum usque ad finein potest perseverare, nisi qui propter Deum tantummodo factus est Dei. Omne enim quod propter carnem fit, corporale est, quemadmodum et caro ipsa temporalis est: quod autem propter Deum fit, eternum est, sicut et Deus æternus est. Cor bonæ fidei est exitus bonus: quia non incipere aliquod bo- num gloriosum est, sèd finire. Nam quod incipit, corporis voluptas est frequenter: quod autem finit, virtus est animæ. Nam frequenter concupiscentia car- nalis incipit bonum, sed non finit, nisi gratia Dei. Cum ergo conversus fueris ad Deum et cœperis Deo servire, et opera justitiæ facere, ne aliquando acta tua recorderis, sed finem tuum cogita: quia præter- itorum bonorum consideratio jactantiam operatur, consideratio autem finis timorem: quoniam Qui per- severaverit usque in finem, hic salvus erit Homilia xxv. ex cap. I. 26. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Nihil opertum, quod non reveletur: el occultum, quod non sciatur, et reliqua. Nunc profectum prædicationis eorum futurum eis ammuntiat, quoniam prædicatio eorum habitura fuerat exitumi gloriosumn. Ecce ego ipse, qui sum lumen absconditum in tenebris, Deus celatus in homine, sublimitas in humilitate. Tunc sic- il boc mysterium absconditum fuit a sæculis, nunc autem per vos manifestabitur cunctis, ut impleatur sermo propheticus, qui dictus est de me : A summo cælo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus et non est qui se abscondal a calore ejus (Psal. 18. 7). Sicut enim nullus est locus, ubi non appareat sol, aut non sentiatur calor ejus: sic nullus crit lo- cus, ubi non cognoscatur Christus, aut non intelliga- tur divinitas ejus, ut omnis conditio hominum in duas dividatur partes, ita ut credentes merito coronenlur, ac non credentes sine excusatione puniantur. Et vos cum interim quasi inimicos suos odiant homines, postea vos cognitos complectentur quasi suæ salutis auctores. Interim quasi maleficos homines vos ab- ominabuntur, postea quasi sanctos venerabuntur. În - terim vos quasi persequutores persequentur, postea vos onines homines in Ecclesiis suis quasi deos ad- orabunt. Mementote præterita, et consolamini de futn- ris, quando justitie Domini dominata est iniquitas, quando veritatem longo tempore celaverunt tenebro- sa mendacia, quando innocentia sub existimatione criminis diu velata est. Moses fuit celatus in Egypto, dictus est filius Ægyptiæ (Exod. 2. et seq.). Quasi ho- micida ſugatus est, quasi mercenarius contemptibilis, ovium factus est pastor. Numquam est manifestala sanctitas ejus, numquam est coronata innocentia ejus ? Ecce qui pastor ovium fuerat irrationabilium, faclus est dux populi gloriosi. Qui quasi homicida ex Ægy plo egressus, postea ingressus est judex sanctorum, jam non filius Ægyptia, sed quasi filius Dei. Perdidit beneficium suum Ægyptus, non potuit bene nutrien- do facere suum, qui melius nascendo fuerat alienus. Qui Pharaonem regem quasi captivus ante timueral, postea illum decem plagis, quasi servum obnoxium castigavit, quia Nikil est opertum, quod non reveletur. Joseph celatus est in Ægypto, quasi adulter accusatus est, castitatis custos fidelis (Gen. 39. et seq.). Numquid non est manifestata innocentia ejus? numquid noa multipliciter coronata est castitas ejus? Qui quasi maleficus in carcere fuerat, quasi propheta eductas est. In unius pueri vindicta totus mundus faine flaget latus est. Et quem sacerdos Putiphar primum quasi adulterum uxoris suæ condemnaverat, postea glorio- sum generum in cubiculum suum local (Ibid. 41). Absconditi fuerant et tres pueri in Babylonia, et
IN MATTILÆUM. HOMIL. XXV. quasi contemptores regis sont accusati pro crimine (Dan. 3) ; ad quorum interitum jussum est, ut cami- nus accenderetur septies amplius quam solebat : non guia ad comburendam carnis naturam tantum incen- dium necessarium erat, sed quia tantum insanientis regis iracundia suggerebat. Et quid ignis in suo ca- mino, furoris spiritu percussus, corrigit? Et perdito suæ virtutis calore, specie sola ardebat, ut incorrupti- bilem integritatem eorum corruptus ignis ostenderet, et ardentiorem fidem corum ardens flamma ostenta - ret, ipsa natura sua clamans, non in voce, quia Nihil occultum, quod non sciatur. Sed vos sustinete intro. itum injuriosum, ut habeatis exitum gloriosum. Et tamquam pronissionum consolationem habentes, 27. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quæ in aure auditis, prædicate super lecta. Quid est, Quod di- co vobis in tenebris, dicite in lumine? Item tenebras Ju- daicum populum dicit, sicut scriptum est: Lux in te- nebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. 1. 5). Et ideo tenebræ intelliguntur, quia lumen ve- rum cognoscere non potuerunt. Quæcumque igitur Dominus in Judæis loquutus est, in Ecclesia manife- standa esse annuntiabât. Lux enim populus Christia- nus intelligitur, sicut et Apostolus ait : Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate (Ephes. 5. 8). Aut ita : Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, id est, Quod nunc dico vobis in mysterio parabolarnın, vos postea dicite manifeste. Quod enim in mysterio est absconditum, sic est quasi in tenebris posituin. Unde et Moses quando le- gem accepturus ascendit in montein, sicut dicit Scriptu- ra, Ingressus est Moses in nubem (Exod. 24.18), osten- dens quia lex, quæ dabatur in mysterio posita, obscura erat futura, quasi sub nube nigerrima. Quod autem ma- nifeste dicitur, in lumine dicitur. Quid est, Quod aure auditis, prædicate super tecta? Id est, Quod auditis in secreto soli, pra:dicate coram omnibus, nulli abscondentes verbum, quasi qui stet supra tecta et clamet. Quid est quod apostoli audierunt in my- sterio? quid? Exivit seminator seminare semen suum. Et quædam ceciderunt secus viam, quædam super petrain, quedam inter spinas, quædam super terram bonam (Luc. 8. 5-10). Et loquebatur eis in parabolis, et sine parabolis loquebatur eis nihils (Matth. 15. 34). Et accesserunt discipuli ejus ad eum se- creto, dicentes: Enarra nobis parabolam. Quibus re- spondit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cateris autem in parabolis, ut audientes non au- diant, et videntes cæci fiant (Ibid. v. 3-13). Quid ergo? Quod tunc in mysterio solis apostolis credeba- tur, nunc evangelistis referentibus, et apostolis præ- dicantibus, quotidie in medio Ecclesiæ omnibus po pulis enarratur. Ergo hoc est : Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: id est, Quod dico vobis in secreto, prædicate coram omnibus; sicut est, ubi vocavit Dominus discipulos suos seorsum, dicens eis: Vos autem quem me esse dicitis? Responderunt : Tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti (Matth. 16. 15. 16). Et munduvit eis, Nemini dixeritis: quia oportet Filium hominis crucifigi, et tertia die re- surgere (Luc. 9. 21. 22) : quia si manifeste cognitas fuisset Filius Dei, nemo ausus fuisset manus injicere in eum. Et ideo crucifixus non esset, neque resurre- xisset a mortuis. Propterea adhuc infernorum regnum esset in terra, et dominatio diaboli mundum totum teneret. Quid ergo? Postquam Dominus surrexit a mortuis, quod audierat Petrus in secreto, cœpit co- ram omnibus prædicare dicens: Deus patrum nostro- rum suscitavit Filium suum Jesum, quem vos crucifi- aistis, et denegastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. Vos vero justum negastis, el virum homicidam petistis donari vobis, principem autem vitæ interemistis (Act. 3. 13-15). Ergo hoc est, Quod in aure audistis, prædicale super tecta. 28. Et nolite timere eos, qui oc- cidunt corpus. Ne forte propter timorem mortis non libere dicatis quod audistis: nec fiducialiter prædi- cetis in omnibus, quod in aure soli audistis. Sic ergo : ex his verbis ostenditur, quod non solum ille prodi- tor est veritatis, qui transgrediens veritatem, palam mendacium pro veritate loquitur, sed etiani ille, qui non libere pronuntiat veritatem, quam libere pronuntiare oportet, aut non libere veritatem defendit, quam libere delendere oportet, proditor est veritatis. Nam sient sacerdos debitor est, ut veritatem quanı audivit a Deo libere prædicet: sic laicus debitor est, nt veritatem. quam audivit quidem a sacerdotibus probatain in Scripturis, defendat fiducialiter. Quod si non fecerit, proditor est veritatis. Corde enim creditur ad justi- tiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. 10. 10). Ile autem diximus, quoniam multi Christianoram palam quidem transgredi veritatem putant peccatum, tacere autem veritatem coram infidelibus non putant esse peccatum : et propterea multi invenimuitur in isto reatu. Ideo nos convenit apertius dicere, quo- niam nihil de veritate neganda præsens loquitur ser- mo, sed de veritate non libere prædicanda, dicens : Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et nolite timere eos, qui occidunt corpus, quo minus dicatis in lumine, quod audistis in tenebris. Vide quoniam non soluın ille transgressor est veritatis, qui palaın dene- gat veritatem, sed etiam ille, qui propter timorein eorum, qui possunt occidere corpus, tacet veritatem. Et quid dicam? Quia propter timorem mortis tacent homines veritatein, et propter miserum ventrem, et propter spem vani honoris, in conspectu infidelium lacent homines veritatem. Utputa, cunt homines ad convivium impiorum sacerdotum, et confugiunt ad patrocinium malorum hæreticorum; fit sermo de fide ille sacerdos impius, vel patronus, blasphemat veritatem tuam, quasi mendaciuin: fidem tuani, quasi perfidiam, ut aut seducat, aut vulneret conscientiam tuam, et faciat eam infirmam, etsi ad plenum capere non potuerit; tu autem etsi non denegaveris palam veritatem, tamen non contendis cum persona ejus, cujus panem inanem manducas, ut non perdas speni patrocinii, aut rapacitatis: veritatem, quam oporte- bat te libere defendere, tacens, confundis eam in con- spectu inimicorum ejus, ut videatur a te tacente falsa quæ vera est Et quomodo non es tu proditor verita- tis? Sed forte dicis : Si taceo veritatein ante adversa- rios, numquid consentio mendacio eorum? Dic mihi, si princeps aliquis imperatoris, videns civitatem Ro- manam ab hostibus expugnari, cum possit liberaro eam, et neglexit defendere: num ipse videbitur tra- didisse, quam potuit liberare, si voluisset? Sic et lu videns veritatem ab impiis expugnari, cum eam po- tuisses defendere, si loqui voluisses, tacens expugna- sti, per hoc ipsum quod compassus es expugnari. Et si propter timorem eorum, qui occidunt corpus, ta- cere veritatem, sicut præsens scriptura testatur, im- pietas est: quomodo non sit impietas major, tacero veritatein propter miserum ventrem, et spem vaui honoris, et meliorem facere gratiam panis et honoris quain gloriain veritatis Dei? Et nolite timere eos, qui occidunt corpus: quoniam corpus, etsi ab impiis oc- cisum non fuerit propter Deum, a semetipso post modicum morietur propter naturam. Ergo occisi se- cundum corpus ab impiis, nihil perditis, nisi mortis dilationem, ut corpus, quod post inodicum fuerat mo- riturum, ante modicum moriatur, magis autem nee ante ipsam mortis dilationem. Si ergo verum est, quia nec folium cadit de arbore sine præcepto Dei : et quia numerati dati nobis sunt dies ad vitam, credere de- bemus, quia nec morimur ante diem, nec transiro possumus diem: tamen ponamus, quod ante diem moritur, qui moritur propter Deum. Si ergo et gratis, id est, sine molestia percussoris, post modicum mo- rituri sumus, nulla lei causa proposita : quare non ante modicum in causa Dei cum gloria norimur, ut fiat voluntarium, quod futurum est necessarium, ut offeramus Deo pro munere, quod redditur a te pro debito? Idco Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Substantia enim hominis non est corpus, sed anima. Hanc enim solam Deus ad imaginem suam fecit, et
have di'igit: propter hanc fecit et mundum. Hanc zelat, et persequitur inimicus: propter hanc et ipse Filius Dei venit in mundum. Corpus autemi vestimen- tum est animæ, sicut ait Apostolus: De corpore no- stro, in quo iugemiscimus onerati, in quo nolumus spo- liari, sed supervestiri, ut mortale hoc absorbeatur a vila (2. Cor. 5. 4). Sicut ergo vestimentum super homines positum si quis furibundus scindat, illatorem quidem injuriæ: sentit homo, damnum autem non patitur in natura: sic corpus super animam positum si occida- tur ab impiis, anima quidem occisionis ejus sentit dolorem, daminum autem suæ naturæ non patitur. Habemus autem hujus rei unde loquimur argumentum in membris. Sicut enim ungues cum summitatem ve- stiunt digitorum, quamdiu pra:cidantur, dolorem fa- ciunt corpori : cum vero pracisi fuerint, nullus sensus corporis invenitur in eis, sed ex ipsa natura alteri novi procedunt, ut nullum videatur natura sustinuisse dispendium : sic corpus donec cæditur, sentit anima : cum autem occisum fuerit, nullus sensus aut dolor animæ invenitur in corpore illo, sed iterum super animam in tempore opportuno gloriosius illud retexet corpus, ut nullum detrimentum animia videatur per- pessa, sed argumentata (sic). Dicam autem quod sen- tio verius: non solum ad vestimentum animæ caro creata est, sed magis ad tentationem ejus, quasi do- mestica et naturalis inimica copulata est : et dum expugnatur a carne, nec vincit, nec coronatur a Deo. Hujusmodi mysterii Paulus testis est, dicens : Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. 5. 17). Si ergo caro, animæ inimica, tentatio est : quis sapiens non intelligit, quia occisio corporis optanda est magis, quam timenda? Ideo tibi corruptibilis natura creata est, inde deponendi corpo- ris tempus est numeratum, ut homo morituro corpori tuo non parcas, sed commerito perituro compares tibi vitam mansurain. Ecce si mutuo accipis, utputa bovem, vel equin : nonne assidue operaris opus tuum in cum? Dicis enim apud te, Hodie aut cras tollendus est a me, quia non est meus. Etiam tu, in corpore corruptibili natus, quare non ad utilitatem animæ tuæ uteris temporali corpore tuo, sciens quia post modicum tollendum est a te, quia non est tuum? Quæ ergo est ista insipientia vestra, odire quod no- struni est, el amare quod nostrum non est? studere servare, quod servare non possumus, et negligere, quod in æternum habebimus? Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Quid est timor mortis ? Non dolor exeundi a corpore, sed desperatio vitæ post mortem. lle timet mortem, qui non putat se vivere post mor- tem. Vis scire? Ecce frequenter homines gravem do- lorem patiuntur in infirmitate, et non moriuntur; frequenter modicum tædium habent, et moriuntur : el tamen magis contenti sunt gravem dolorem pati, et non mori. Vides ergo quia non dolor mortis, sed ipsa mors timetur? Sicut autem omnia mala operatur timor mortis, sic omnia bona operatur contemptio mortis. - Qui mortem timet, parum boni operatur. Qui timet mori, id est, qui non sperat vivere post mortem, ne- que elcemosynas dat, neque orationibus instat, neque jejunium celebrat, neque paupertatem sustinet, nequo opprobrium suffert, neque damnum substantiæ suæ contentus est pati, neque corporalem injuriam susti- net propter Deum : sed hoc su.e lucrum vitæ existi- mat, si bonis istius mundi feliciter fruitus fuerit : et hoc damnum vitæ suæ putat, si fuerit alienatus ab istis bonis. Quare? Quia laborum suorum præmium in resurrectione non sperat. Qui autem non timet mori, id est, qui vitam sperat post mortem, omnia que diximus libenter sustinet propter Deum : quia laborum suorum mercedeni multiplicem indubitanter exspectat. Hle est ergo perfectus discipulus Christi, qui hæc omnia patitur, aut pati paratus est. Non ergo ideo Dominus mandat, Nolite timere cos, qui occidunt corpus, quia necesse est, omnem Christi discipulum occidi sed ne omues illas res, quas supra diximus, per singulas mandet, quasi per compendium dixit : Nolite timere eos, qui occidunt corpus : quoniam qui occidi non timet, multo magis contemnit cætera ad- versa carnalia, quæ sunt ante mortem : quia omnia carnalia, que sunt ante mortem, leviora sunt norte. Qui ergo quod gravius est non timet, multo magis contemnit quod levius est. Qui autem cateras mole- stias, quæ sunt ante mortem, non est contentus pati propter Deum, quomodo sustinet mortein? Considera autem, ut quid nobis in natura creavit timere mala carnalia, aut diligere bona: non ut mala carnalia ti- meamus, quæ timemus, sed ut per timorem malorum carnalium intelligamus magis timenda esse spiritualia mała. Utputa, scis quia malum est pati dolorem carnis: per hoc intellige, quia pejus est dolorem animæ peti. Scis quia maluin est confundi coram hominibus: per hoc intellige, quia pejus est confundi coram angelis. Quantum enim angeli nieliores sunt hominibus, lan- tum confusio illa pejor quam ista. Nam dolor et pudor corporalis cum corpore finitur, aut solvitur: dolor et pudor animæ seniper cum anima irruit ad pœnam. Ita non ut diligas bona carnalia, quæ diligis, sed ut per bona carnalia intelligas magis diligenda esse spi- ritualia bona. Utputa, scis quia bonum est gandere carnaliter per hoc intellige, quia melius est gaudium anime. Gaudium quippe carnis cum carne finitur, gaudium autem animæ cum anima perseverat. Scis quod bonum est gloriari in terris per hoc intellige, quia melius est gloriari in cælo. Quanto cnim clarius est cælum quam terra, tanto gloriosior est illa gloria quam ista. De magnis autemn thesauris bonorum vel malorum quasi modicum gustum dedit in miundo, ut ex modico gustu malorum, vel bonorum, plenitudi- nem cognoscamus. Nolite timere eos, qui occidunt cor- pus, sed eum timete, qui potest corpus et animam per- dere in gehennam. Quid dicis, anima perit? Noune immortalis creata est ? Morte enini non solum exstin- ctio corporalis signatur, sed etiani pœna mors dicitur, Unde et Paulus ait : Quotidie morior pro vestra gloria, quam habeo in Christo Jesu (1. Cor. 15. 31). Et Joan- nes in Apocalypsi sua sie dicit : Beatus, qui habet par- tem in prima resurrectione; ei secunda mors non domi- nubitur (Apoc. 20. 6). Secunda enim mors est ignis, et sulphur. Vides ergo, quia per damnationem animæ non dicit ipsain solutionem animæ, sed cruciationem gehennæ, que est mors secunda. Et tamquam si ali- quis dicat: Ut quid tanta licentia data est malis, ut etiam contra voluntatem Dei habeant in sanctis pole- statem nocendi? Absit, nihil possunt Deo nolente. 29. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex eis non cadet sine voluntate Putris vestri? Si ergo passeres in voluntate Dei positi sunt, non in potestate hominum, quos Deus ad usum hominum fecit, quanto magis vos : non cum estis in potestate hominum, sed in voluntate Dei, quos Deus ad suam gloriam fecit? Si passer eventu non moritur, nec cadit, propter hoc ipsum, quia opus Dei est: quanto magis justus homo non est in eventu positus, quia imago Dei est? Sed aut a Deo traditus moritur, aut a Deo liberatus evadit. Si in passeribus nihil sine ratione agitur, quorum duorum pretium unius est assis : quantò magis in vobis sine me nihil agitur, quorum pretium est sanguis meus: Si sic habentur passeres, quomodo habendi snot &- lii? Ideo ergo non debetis timere homines, quia non est in vobis illorum potestas, sed Dei. Non enim quando volunt impii, tunc possunt nocere sanctis, sed quando Deus illis nocendi tempus concesserit, ut pro- videat sanctis suis coronam. Dicit Pilatus ad Jesum : Nescis quia potestatem habeo dimittere te, et crucifi- gere te? Respondit ad eum : Non haberes ullam pote statem in me. nisi tibi datum fuisset desursum (Joan. 19. 10. 11). Quæ ergo est sapientia, illum non umere qui dat potestatem, sed illum timere qui accipit? Qui enim dat potestatem, quando vult dat : qui autem accipit, non quando vult accipit. Ergo si non es tra- ditus, sine causa times, et si traditus es, sine causa times. Deo enim liberante, homo tibi nocere non po-
IN MATTILÆUM. HOMIL. XXV. test, et si vult. Nescis quomodo Pilatus volebat dimit- tere Christum, sed non poterat, quia Deus eum tra- debat? 30. Vestri autem et capilli capitis omnes nume- rati sunt. Quid nobis prodest capillos numeratos habere, si morimur? Ideo numerati sunt, ut in æter- num vivamus. Numquid ideo numerat aliquid Deus, ut numerum ejus cognoscat, qui ab initio, ut dixit Sapientia, omnia in pondere, numero, el mensura creavit (Sap.41. 21)? Sed ideo numeravit, ne aliquid perdat ex ipsis; sicut dicit propheta : Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Psal. 138. 17. 18). Non minuuntur, qui numerati sunt, sed etiam multi- plicabuntur. Vis scire dignitaten numeratorum? Con- sidera ovem illam quomodo pastor non requievit per desertum discurrere, donec inveniret eam, et ad pri- stinum numerum revocaret (Matth. 18. 12. 13). Nul- lam ex omnibus se babere putabat, si de numero suo una periret. Qui autem perituri sunt, non numerantur. Ideo Dominus dicit: Vestri etiam capilli capitis nume- rati sunt. Peccatores autem ut quid numerantur, qui esse non æstimantur? illud enim numerat Deus, quod vult possidere: quod autem non vult habere, ut quid nuneral? Ideo non numerantur peccatores, ut qui- cumque ex ipsis periret non sentiat, neque curet Deus, quasi de non numeratis: sicut scriptum est, Pro ni- hilo habentur omnes gentes (Isai. 40. 17). Ergo pas- seres sunt meliores, quam peccatores? Non, sed simi- les. Sicut enim Deus non dixit, quia non cadunt; sed, sine voluntate Dei non cadunt, Dei enim voluntas est, ut comprehendantur, et ad usum procedant ho- minum, quia ad hoc creati sunt: sie voluntas Dei est, ut homo, qui sine lege Dei vixit, sine lege et pereat : et qui Deum non aspexit, non aspiciat illum Deus. Vere in hoc pejor est homo peccator quam animal, quoniam animal etsi non glorificat, non exacerbat: homo autem malus non solum non glorificat, sed ad- buc exacerbat. Quanta autem sit dignitas numerato- rum, etiam in libro Numeri (Cap. 3. et 26) osten- ditur, quoniam electi et colati numerantur a Mo- se, per præceptionem Dei. Non numeratur inter eos femina. Femina autem intelligitur mollities, que est corruptio corporalis. Omnis autem vir mollis animo, remissibilis in ſide, et corruptus in actibus, corpore vir est, et femina intelligitur: ideo non numeratur cum sanctis. Femina autem si virilitatem sanctam ha- buerit, etsi corpore femina est, animo est vir, et kll- meratur cum sanctis. Illic quia figura erat caro, ſe- mina repelleħatur: hic autein quia veritas est, femi- neus animus non numeratur. Illic servilis conditio excludebatur, hic autem conversatio servilis expel- fitur apud Deum. Non ille servus est qui servus est hominum, sed qui peccati sui. Ergo liber, si opera mala fecerit, diaboli servus est: servus, si bona opera fecerit, filius Dei est : ideo servilis anima non nuine- ratur. Item neque Ægyptius mundialis. Qui ergo di- ligit mundum, in sæcularibus negotiis gaudet. Propter negotia mundi transitoria tristatur, propter Deuin vero non gaudet. Ille non numeratur, qui anima Ægyptius est. Ægyptius autein si cælestia amaverit, Hebræus est. Item nec puer numeratur. Ille qui puer est sensibus, malitia autem perfectus est: qui autem malitia puer est, sensibus perfectus est. Qui autem mensurat plenitudinem ætatis Christi, ille etsi puer fuerit, sicut Daniel numeratur. Et qui procedit ad bellum contra alienigenas: id est, qui potest pugnare contra immundos spiritus, et desideriorum carna- liun destruere castra, ille tantummodo numeratur. Sed nec omnes qui habent virtutem spiritualem, ha- bent Israeliticam virtutem. Nam et gentiles habent virtutem animæ, graminaticam, rhetoricam et philo- sophicam sed non Israelitica virtus est, quæ non & propter Deum, sed propter bonam gloriam ; Israe liticuni autem bonum est, cujus mens Deum videt, sient apostolorum, quibus dixit: Vestri autem et ca- pilli capitis numerali sunt onines. Spiritualiter autem capilli sunt subtiles animæ, et innumerabiles sedsus sanctorum, qui de spiritu Christi quasi de capite ipso- rum prodeunt. Si autem justus tradidit se in pote- state dilectionis, dilectio illa præcidit capillos ipsius, et tollit virtutem quain habet in capite, sicut Dalila Samsonis (Judic. 16). Nam omnis virtus eorum non in corpore, nec in divitiis, sed in virtutibus spiritua- libus est posita. Et nulla res sic praecidit virtutem capillorum suorum, sicut corporalis voluptas. Si ergo perdidit virtutem capillorum suorum, apprehendunt eum alienigen, id est, immundi spiritus, et alliga- bunt eum vinculis diversorum desideriorum, et ex- carcabunt oculos cordis ejus, ut non videat lumen, id est, viam veritatis, ut egressus suos extendat, ut im- pleatur in illo quod scriptum est: Deleantur de libre viventium, et cum justis non scribantur (Psal. 68. 29. 32). 32. Omnis ergo qui me confessus fuerit coram ho- minibus, et ego confitebor eum coram Patre meo. 33. Qui autem negaverit me coram hominibus, et ego negubo eun coram Patre meo. Et quoniam rem impossibi- lem, quantum ad naturam carnalein, mandaverat : nunc et pœnam proponit et præmium, at modo ti- more pœnæ, modo desiderio præmii virtus animæ adjuvetur. Ecce præmium: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo. Sed prius dicit præmium, postea pœnim, quia misericors Deus paratior est ad remunerandum bo- nos, quain ad puniendum indignos. Vide ergo quan• tum majus est præmium Dei, quam justitia nostra : et quanto gravior est vindicta, quam nostrum pecca- tuni. Si tu confessus fueris Christum coram homini- bus, confiteris quia nihil potes præstare Deo: si autem ille te confessus fuerit coram Deo, confitetur quia potest facere le immortalem. Si tu negaveris Chri- stum coram hominibus, denegans Christum illi nocere non potes: si autem te negaverit Christus coram Deo, denegat qui perdere potest in igne æterno. Quis est tam lapideus, qui non desideret justitiæ suæ testem habere Christum? Si ergo magnum est testein esse Christi , quantum magis est testen habere Chri- stum ? Nihil prodest credere corde, nisi adfuerit confessio oris. Considera etiam denique, ne forte dicant etiam fideles Christiani: Si necessitas persequutionis advenerit, interim coram hominibus de negatione patiar poenas, in corde autem meo veritateni teneo Christi ideo non dicit, Qui me confessus fuerit in corde suo, sed, Coram hominibus : quoniaın qui co- ram hominibus non confitetur, non prodest ei ali- quid, quod in corde credit in Christum : quia qui ore denegat, non potest fieri ut in corde credat. Ra- dix enim confessionis fides est cordis : confessio au- tem fructus est fidei. Sicut ergo quamdiu radix est viva, necesse est ut aut ramos producat, aut folia ; si autem non produxerit, sine dubio intelligis, quod radix ejus in terra siccata est: sic quamdiu lides cordis integra est, semper germinat confessionem in ore; si autem confessio non fuerit oris, intellige sine dubio, quia fides cordis ejus jam ante siccata est. Sic enim dicit Apostolus: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. 10. 10). Ergo nec valet confessio oris sine fide cordis, nec fides cordis sine confessione oris. Si autem tibi prodest corde credere, et non coram hominibus confiteri : ergo et infideli in hypocrisi confiteri Christum prod- est, etiam si corde non credat? Si autem ille nihil proficit confitens sine fide, nec tu proficis credendo sine confessione. Si sufficit Christo, qui cognoscit, etsi confessus eum non fueris coram hominibus: ergo et tibi sufficiat, quia cognoscit te Christus, etsi non fuerit te confessus corain hominibus. Si autem tibi non sufficit cognitio ejus, nec illi suflicit fides tua. Si enim sufficeret tibi fides cordis, cor tantummodo tibi Deus creasset nunc autem et os tibi creavit Deus, ut corde credas, et ore confitearis. Nec tantum ore, sed quinque sensibus carnalibus. Si enim sufficeret cor aut os, sic diceret et propheta: Confitemini Do- mino in cithara (Psal. 52. 2), unius aut duarum chor-
darum, psalmum dicite ei : nunc autem dicit, In psalterio decem chordarum : quia homo, qui est psal · terium, decem sonos habet, quinque carnales, et quinque spirituales. Cum huis omnibus oportet confi- teri Christum. Si autem vel unus sensus ininus fuerit, non est perfecta confessio. Ergo si quis tibi dicat, Non manduces idolo:hytum, sed aspice tantum ad idola, quomodo speciosa sunt : si aspexeris provo- catus, oculis tuis negasti Christum : non quia aspi- cere idola aliquid sit, sed quia invitatus aspicis, pec- cas. Si autem non aspexeris oculis tuis, confessus es Christum. Ideo scriptum est, Averte oculos meos ne videant vanitatem (Psal. 118. 37). Si vero dixerit tíbi, Nolo nt aspicias idola, sed tantum ausculta quo- modo ille gentilis blasphemat Christum, ut glorificet deos: si auscultaveris, auribus tuis Christum negasti. Si dixerit tibi, Nolo ut audias blasphemiam Christi, sed ecce quomodo incensum diis offertur, tantum sta, et accipe odorem incensi illius : si odoratus fueris, odoratu tuo Christum offensus es. Item si dixerit tibi, Non manduca carnem dentibus tuis, tantum Ange te de immolato manducare: si simulaveris, sic gustu tuo Christum negasti. Si autem nolueris fingere, Christum confessus es, sicut Eleazarus in libro Ma- chabæorum (2. Mach. 6), qui carnes vervecinas sub specie porcine noluit manducare. Si dixerit, Nolo fingas te de immolato manducare, sed tantum tange idolum manu tua, aut tene thuribulum : si tetigeris, aut tenueris, tactu tuo Christum negasti. Si autem nolueris, tactu tuo Christum confessus es, sicut scriptum est: Si est iniquitas in manibus meis (Psal. 7.4). Omnia enim membra animæ vel corporis tui non solum tibi ad usum Deus creavit, sed sibi ad gloriam. Homilia xxvj. ex capite x. 34. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Nolite arbitrari, quod venerim pacem mittere in terram. Non veni mittere pacem, sed gladium, et reliqua. Cum dixisset Dominus, Qui me confessus fuerit coram hominibus, elc., quasi cogitantibus apostolis, et dicentibus apud se, Usque nunc sub tyrannis et Gentium dominatione de- guimus, et nunc speravimus pacem nobis esse ventu- rain et quomodo hic nobis persequutiones et judicia futura promittit? respondit ita: Nolite arbitrari, quod venerim pacem mittere in terram. Et est pax bona, et est pax mala. Pax bona est inter bonos fideles et ju- stos, ut in quibus est unius fidei munus, una sit vi- te concordia. Nam fides per verbum quidem Dei nascitur, per pacem autem servatur, et per carita- tem nutritur, dicente Apostolo: Fides est, quæ per caritatem operatur (Gal. 5. 6). Fides autem, quæ non habet caritatem, nullun potest boni operis fructum perficere. Si ergo aliqua dissensione fideles fuerint separati, hoc est mala discordia, sicut ait Dominus : Omnis domus in se divisa non stabit ( Matth. 12. 25 ). Si et separata fraternitas, a semetipsa consumitur, sicut ait Apostolus: Si autem invicem mordelis et cri- minamini, videte ne ab invicem consumamini (Gal. 5. 15). Pax autem mala est inter infideles et iniquos, ut quibns est una malitia, sit unus ad malefacienduin consensus. Nam infidelitas et iniquitas ex suggestione quadun diaboli nascitur, per pacem autem servatur. Si ergo aliqua occasione infideles et iniqui ab invicem fuerint separati, hoc est bona discordia: quia sicut in pace bonorum fides et justitia stant, infidelitas au- tem et injustitia jacent; cum vero discordia venerit, fides et justitia cadunt, infidelitas autem et injustitia resurgunt: sic in pace iniquorum et injustitia et in-- fidelitas stant, fides autem et justitia jacent. Cum vero concordia venerit, infidelitas et injustitia cadunt, fides autem et justitia surgunt. Ideo ergo Dominus bonam misit separationem in terram, ut rumperet malam conjunctionem. Omnes enim tam boni quam mali, id est, qui diligentes malum, erant in malo, et qui per ignorantiam boni stabant in malo: omnes jusimul, quasi sub ma domo infidelitatis tenebantur inclusi, ideo misit Dominus separationis gladium in- ter illos, id est verbum veritatis, de quo ait Aposto- Jus Vivum est verbum Dei, et efficax, et acumen habens super oinnem gladium acutissimum. pene- trans usque ad interiora animæ et spiritus, arluum- que et medullarum, scrutaus corda, et cogitationes › (Hebr. 4. 12). Iste est ergo gladius bis acutus, ex una quidem parte bonos ab errore præcidens, ex al- tera autem parte malos ab excusatione, ut nec bonos ignorantia perdat, nec malos excuset: ut et boni, cognita veritate, cum sequuti fuerint veritatemn, cum judicio et justitia salventur, et mali, cnm veritate cognita, secesserint a veritate, cum judicio et jusli- tia puniantur. Hoc ergo gladio Dominus separavit bonum a malo, ut et bonum separatum a malo sur- gat, et malum separatum a bono cadat. Nam bonum quamdiu fuerit mixtum, cum malo jacet, et mor- tuum est, quia non potest bonum esse conjunctum cum maio: cum autem a malo fuerit separatum, tunc surgit et vivit, quia incipit esse bonum separa- tum a malo. Sic et malum quamdiu fuerit mixtum cum bono, stat et vivit, quia sub se opprimit bo- num : cum vero fuerit separatum a bono, tunc cadit et moritur, quia manifestatum jam non potest sub se opprimere bonum. Sic et fideles, quamdiu cum iuli- delibus fuerint juncti, jacent, et mortui sunt, quia non possunt esse fideles cuin infidelibus mixti. Cuni autem fuerint ab infidelibus separati, tunc resurgunt et vivunt, quia tunc incipiunt esse fideles cum fideli- bus mixti. Item infideles, quamdiu fuerint cum fide- libus mixti, stant, et vivunt, quia sub sua infideli- tate tenent fideles. Si vero a fidelibus fuerint separati, cadunt, et mortui sunt, quia manifesti infideles jam non possunt perdere fideles. Omnis enim res mala tamdiu stare videtur et vivere, quamdiu bon.r. rei potest nocere : cum vero manifestata fuerit, jam non potest nocere, jacet, et mortua est. Omnis autem res mortua, etsi est mala, tamen similis est rei, Vie non est. Quid ergo infideles a fidelibus separati alios quidem timore frangunt, alios autem promissione corrumpunt? Hæc res non dicit perdere bonos, sed magis glorificare permanentes in bono, cum ille, qui aut timore frangitur, aut promissione corrumpitur, numquam fuerit vere bonus. Tunc enim vere infide- les dicuntur perdere fideles, quando fideles per igno- rantiam veritatis cum infidelibus sunt. Seductionibus aut persequutionibus fides non corrumpitur, sed pur- gatur. O mira virtus gladii separantis, cui non solum conjunctio extraneorum resistere non potest, quos amicitia voluntaria jungit, sed nec ipsa dilectio vio- lenta naturæ carnalis ! Et ideo non solum illos sepa- rat, qui dilectione conjuncti sunt, et natura disjuncti, sed etiam illos, quos carnalis necessitas dulcibus vin- culis alligavit. Ideo non dicit, 35. Veni enim sepa- Ture filium adversus patrem, etc. Notanda res est, quoniam quos separat Christus, fideles sunt: a qui- Dus separat, infideles. Unde ostendit? Ex eo quod dicit: 37. Qui diligit patrem plus quam me, non est me dignus. Qui enim plus diligit patrem quam Deum, permänet juxta patrein. Qui autem diligit Deum plus quam patrem, recedit a patre fide, non corpore. Ideo autem diximus, quia quos separat Christus, fi- deles sunt ut sciamus quia semper fideles ab infide- libus recedunt, non infideles a fidelibus: quia sem- per diabolus desiderat infideles suos cum fidelibus esse, ut infideles, cum fidelibus mixti, corrumpant fideles et Christus semper fideles festinat ab infide- libus separare, ut ne fideles, convenientes cum infide- libus, corrumpantur ab eis. Et ubicumque separatio inter bonos et inalos facta legitur in Scripturis, sem- per boni secesserunt a malis, et non mali a bonis. Cum essent Judæi in captivitate, Deus per prophe- tam non ad Assyrios dicit: Exite, exite de niedio populi mei : sed ad populum suum, Exite, exite de medio corum, et immundum ne tetigeritis ( Isai. 52. 1 Alias vox, non, deest.
: IN MATTHÆUM. HIOMIL, XXVI. 11) : quia malum coinquinat bonum, bonum autom non coinquinat malum. Utputa, junge lutum farinæ : non farina sordidat lutuin”“, sed {utum farinam. Item junge acetum vino : non vinum corrumpit acetum sed acetum vinum. Nec enim corrumpi potest ab alio, quod naturaliter a seipso corruptum est. Ideo cum dixerint infideles, A nobis vos recessistis, non nos a vobis crede; verum enim est. Semper bonum ante malum fugit, malum autem ante bongin non fugit. Item cum dicit, Ecce ille sacerdos hæreticus desiderat orare cu fidelibus, et dare benedictionem fidelibus : crede; verum est enim. Scit enim dato suo coinquinare, non sanctificare accipientem. Si enim sciret sanctificare qui dat, utique rogandus fue- rat, non rogaret. Nunc autem quia coinquinat datum ejus, non exspectat ut quæratur, sed ipse quærit perdat. Ecce ille laicus infidelis benedictionem desiderat accipere a fideli, non ut ipse sanctificetur accipiens, sed ut tu et quod dedisti, perdas, et quia dedisti sanctum canibus, pereas. Non dixit, Separare filium a patro sed, Adversus patrem: quia non cor- poralem separationem jubet, sed spiritualem. Qui enim corporaliter separatur, a patre separatur, non contra patrem: qui autem spiritualiter separatur, corpore quidem cum patre est, fide autem adversus patrem. Nam qui longe est a patre, non potest stare contra patrem : qui autem ante patrem est, ille po- test esse contra patrem, respondendo, blandiendo, disputando. Non enim credibile est, ut corporaliter jubeat relinquere patrem, qui dixit: Honora patrem tuum el matrem tuam (Exod. 20. 12). Si ergo habes patrem infidelem, obsequere ei, et tu invenies mer- cedem pietatis, et ipse infidelitatis suæ habebit damnationem suam. Et ideo non dixit, Qui diligit patrem, non est me diguus: sed ait : Qui diligit pa- Irem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Sicut enim post Deum diligere parentes pietas est : sic plus quam Deum diligere impietas est. Si ergo habes patrein infidelem, obsequere ei. Si autemn vo- luerit te in eamdem foveam infidelitatis immergere, In qua ipse est, tunc plus dilige Deum, quam pa- trem : quia pater non est animæ, sed carnis. Solus autem Deus oninium animarum sanctarum Pater est. Reddite ergo unicuique quod suum est. Carnalibus patribus præbete carnis obsequium, spiritualibus au- tem patribus animæ sanctitatem. Et vere nihil est, quod amplius diligere debemus quam Deum. Amici enim recedunt, parentes deficiunt, solus autem Chri- stus nec recedit aliquando, nec deficit, donec vo- luerimus et nos esse cum ipso. Cum de hoc mundo exierimus, unaquæque anima ad locum suum rece- dit : et nemo recordatur amplius carnalem affectum, cum de carne recesserit, non pater filium, non fìlius patreni. Oinne enim quod de terra suscepimus, in terra dimittetur, et neminem nobiscum habebimus, nisi opera nostra, si bona sunt, ad glorian) : si mala sunt, ad poenam. 38. Qui non tulerit crucem suam, et sequutus fuerit me, non est me dignus. Crucem suam tollit, qui paratus est ad omne periculum pro- pter Deum, si necessarium fuerit, usque ad mortem, magis quam relinquere Christum. Ille talis etsi de misericordia Dei evadit, tamen quantum ad proposi tuin suum quotidie cruciatur. Ideo etsi nihil tale fue- ril passus, mercedem tamen accipiet. Voluntas enim remuneratur, non opus: quia voluntas ex nostro ar- bitrio procedit, opus autemi per gratiam Dei consumi- matur. 39. Qui invenit animam suam, perdet eam. Melius est propter Deum mori, et in perpetuum vivere, quam propter vos vivere, et in perpetuum mori. Si ille pro nobis mortuus est, qui mori non poterat, nisi voluisset: quanto magis nos pro eo mori debemus, qui etsi nolumus, mortales sumus? Si Dominus pro servis mortuus est, et hoc sine præ- nio justius est ut servas moriatur pro Domino, et hoc cum præmio. 40. Qui vos recipit, me recipit. Quoniam apostoli et cæteri Christiani, in persequu- Lionibus Judæorum et gentilium constituti, necesse , habebant interdum declinandi, et pericula fugere de civitate in civitatem, secundum Christi mandatum : ideo bonorem suum dedit eis, magis autem seipsum posuit in eis, ut ad susceptionem eorum omnem Chri- stianum populum provocaret, sibi imputans acce- ptum, quod illis fuerat datum, ut recipientibus eos dicat in die judicii: Venite, benedicti Patris mei, ac- cipite regnum quod vobis paratum est ante constitutio- nem mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi munducare (Matth. 25. 34. 55), etc. Quod uni enim ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Ibid. v. 40). Si enim qui minimis de Ecclesia facit, Christo facit : quanto nia- gis qui apostolos recipit, cæterasque passiones Chri sti circunferens in corpore suo, ipsum recipit Chri- stum? 41. Qui recipit prophetam in nomine prophete, mercedem prophetæ accipiet. Et qui recipit justum_in nomine justi, mercedem justi accipiet. Prophetæ do- ctores intelliguntur, sicut supra docuimus; justi autem omnes Cbristiani. Prophetæ ergo nomine vo- luit ostendere omnes prædicatores Christi; justi au- tein nomine, omnem hominem Christianum : quia non solum doctorum est, persequutionum causa vagari de civitate in civitatem, sed omnium Christianorum perfectorum in Christo credentium. In nomine pro- phetæ, id est, quasi prophetam Christi. In nomine justi, id est, justum Christi servum. Ut ergo habeat bonum opus mercedem, duo hæc occurrere debent, ut et Christianum recipiant, et quasi Christianum sive sacerdotem, sive laicum. Si autem aliquis aut non Christianum recipit, aut Christianum quidem re- cipit, non autem quasi Christianum: mercedem Chri- stiani non recipit. Quid vero est, Qui accipit prophe- tam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipit? et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet? Hoc est, qualem inercedem habet qui per- egrinatur, talem mercedem habet et ille, qui suscipit propter Deum peregrinantem. Et fiunt ambo æqua- les, et ille qui propter Deum laborat, et iste qui propter Deum laborantem refrigerat. Utputa, susce- pisti sacerdotem, sacerdotis habes mercedem : susce pisti laicum justum, justi laici babes mercedem. Qui recipit Christianum ille qui Christianus non est, non habet mercedem Christiani illius : quia et Christia- num si suscipit, tamen non cum nomine Christiani, aut propter honorem Christi, sed quasi quemcumque hominem. Qui enim Christum non cognoscit, quo- modo Christianum suscepisse intelligatur propter Christum et qui non credit veritati, quomodo con- fessorem veritatis intelligatur suscepisse propter ve- ritatem? Non ergo recipit eum in nomine Christi, quasi Christianum, sed quemadmodum cæteri gentiles hu- manitatis causa recipiunt peregrinos, non propter Christum. Quod autem diximus, sive Christianum receperit, sive sacerdotem, sive laicum, non habet mercedem, quia non quasi sacerdotem suscepit, nec quasi Christianum: ita est intelligendum, ut susci- piens sacerdotem, mercedem sacerdotis non habeat : et suscipiens Christianun, mercedem Christiani non habeat. Alioqui habet mercedem propter hoc solum, quia bonum opus fecit, quamvis non fecerit propter Christum. Quoniam qui prophetam suscipit non quasi prophetam, prophetæ quidem mercedem non ha bet, aliquam autem habet. Hujus rei testis est Da- niel, dicens: Et nunc, Domine rex, consilium meum andi, et peccala tua eleemosynis redime (Dan. 4. 24 ). Si ergo ille rex idolorum cultor poterat eleemosynis peccata redimere, cui non prosunt eleemosyuæ ? Sed audi mysterium, quod Petrus apud Clementem expo- suit. Si fidelis fecerit opus bonum, et hic ei prodest, liberans eum a malis et in illo sæculo ad percipien- dum regnum cæleste; magis autem ibi quam hic. Si autem infidelis fecerit opus bonum, hic ei prodest opus ipsius, et hic ci reddit Deus bona pro opere suo. lu illo autem sæculo nihil ei prodest opus ipsius. Nec enim collocatur inter cæteros fideles propter opus suum; et juste, quia naturali bono motus fecit bo- non propter Deum. Ideo in corpus suum reci- num,
pit mercedem operis sui, non in anima sua. Item si Christianus dederit ei, qui non est Christi, non ma- gnam habet mercedem, quia nec Christiano dedit, nec quasi Christiano, dicente Tobia: Effunde vinum tuum super sepulcra justorum, et non dederis peccatori (Tob. 4. 18). Item Sapientia, Recipe, inquit, justum, et ne dederis impio (Eccli. 12. 6). Tamen quia scriptum est, Operemini borum ad omnes, magis autem ad do- mesticos fidei (Gal. 6. 10) : qui dat infideli, modi- cam quidem, tamen habet mercedem: qui autem fi- deli dat, duplicem habet mercedem. Primum quidem quia creatura Dei est: secundum, quia servus Dei est. Qui autem infideli dat, unam habet mercedem, quia creatura quidem est Dei, voluntate autem adver- sus Deum. Quod si Christianus non Christianum, sed infidelem in nomine Christi suscipit, nihilominus habet statutam inercedem : quia quantum ad se non Chri- stianum suscipit, sed quasi Christianum. 42. Et qui- cumque uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ de- derit tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Non peribit merces ejus. Quo- niam supra dixerat, Qui recipit prophetam in nomine prophet, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet : hic exaggerans mercedem suscipientium, supra modum amplius dicit. Hoc est quod dico, quia qui etiam uni ex ininimis istis, qui neque prophetæ sunt, neque justi, sed tantum credentes in me, aquam frigidam porrexerit hoc est, Non dicam qui eos magnifice susceperit, sed qui vel aquam frigidam porrexerit eis, merces ejus non peribit. Minimi autem sunt in Ecclesia, qui modicæ justitiæ sunt, aut modicæ fidei. Et vide quam proprie de minimis dicat. Non dicit, Qui unum ex minimis receperit, sicut cum loqueretur de prophetis et justis: quia minimi in populo Christiano non opus habent susceptione. Nec enim peregrinan- tur causa persequutionis, nec contenti sunt perse. quutionis aliquam subire molestiam, sed statim scan- dalizantur. Unde et alibi dicit propter eos: Væ præ- gnantibus et nutrientibus in illis diebus (Matth. 24. 19). Proprium autem prophetarum et justorum virorum est causa persequutionis peregrinari de civitate in ci- vitatem. Illos ideo suscipi mandat, his autem aliquid dari, ne forte propter ipsam levem indigentiam scan- dalizentur. Unde non dixit, Qui unum ex magnis istis scandalizaverit: sed, Unum de pusillis istis : quia ma- gnus non scandalizatur, sed pusillus. Vere justus Ju- dex. Qui enim et pro verbo otioso constituit pœnam, justum erat ut pro aqua frigida daret mercedeni (Matth. 12. 36 ). Tantum in nomine discipuli, supra cante addidit, dicens: Sciens quoniam si quis non propter nomen Christi dederit, non habet mercedem. Frigidam aquam dicit, ut ne calefaciendi impendat laborem. Non quia aliquid est, quod dat, ideo habet mercedem sed ob id, quia magnus est, propter quem dat. Quid enim, si aliquis voluit dare, et non potuit ? numquid justum est, ut secundum modicum angustetur larga voluntas? Melius est ergo, ut opus ostendatur secundum voluntatem, quam larga volun- tas angustetur secundum opus. Quomodo ergo omnes pauperes volentes benefacere confortat, nolentes au- tem benefacere inexcusabiles reddit ? Qui enim aquæ frigida mercedem coustituit, puto quod et sine opere nudæ voluntati reddet mercedem. Homilia xxvij. ex capite xj. 2. In illo tempore, cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3. ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? et reliqua. Joannes, specie homo, gratia angelus: quia nihil carnis erat in eo, nisi visio sola: corpore tene- batur in carcere, anima autem in cælo. Et quod Ile- rodes illi faciebat pro pœna, ille suscipiebat pro be- neficio. Et ita illius quasi Dei misericordia fruebatur, quia verum gaudium est sanctorum, exire de mundo. Quemadmodum festinantem hominem ad rem aliquam quam desiderat, si quis nesciens consiliumi ejus, pro malo compellat eum ire volentem: sic puto esse, cum impius hoininem justum vult occidere, mori cupien tem. Sicut servus, postquam commissi operis imple- verit pensum, gaudet ante faciem domini sui appa- rere sic et Joannes, commissæ prædicationis myste- rio consummato, lætabatur ad eum transire. Et nou solum de morte sua non contristabatur, sed ipsam quoque dilationem vitæ suæ pœnam putabat. Vis scire quod est super humanam naturam? Missus in carverem tion de suo periculo sollicitus erat, seil de aliorum salute cogitabat, id est, discipulorum_suo- ruin. Ideo mittens ad Christum, interrogabat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? In prima qui- dem facie extraneum aliquid videtur facere Joanies. Cui enim ad baptismum suum venienti dixerat: Ego a te debeo buptizari, et tu venis ad me (Matth. 3. 14)? quen inter innumerabiles populos venientein, digilo loquens monstraverat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1. 29 ) : et quod aniplius est, quem in utero constitutus, priusquam nasceretur, non solum cognovit, sed etiam exsultatione spirituali matrem suam fecit ipse prophetam ipse nunc quasi nesciens interrogat, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Sed Joannes in carcere, sciens se jam in exitu constitutum, volebat discipulos suos Christo adjungere, tamquam si providus pater moriens filios stos consignet fideli tutori. Desiderabat enim vivens plenam fidem videre discipulorum, et sine dubita- tione aliqua credentes in Christo. Sicut pater mo- riens, si viderit filios suos bonis moribus ornatos, el omni sapientia perfectos, quasi securus moritur, ni- hil de cetero timens de illis: sic et Joannes volebat discipulos suos perfectos videre in Christo, ut jncun- dius moreretur. Magis autem non sicut pater filios suos commendabat Christo quasi titori, sed quasi pædagogus alienos filios, quos ad tempus accepit ut erudiret, eruditos volebat Christo reddere, quasi pro- prio patri ipsorum. Ideo interrogabat per discipulos suos, non ut ipse reaccipiens responsum, a Christo audiret, et disceret, sed ut missi discipuli oculis suis viderent opera ejus, et crederent: Tu es, qui ventu- vus es, un alium exspectamus? Dum dicit, Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? ostendit quia duo erant qui essent venturi, Christus et Antichristus, de quo et Dominus alibi significat, dicens: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me ; alius veniet in nomine suo, et illum recipietis ( Joan. 5. 43 ) : signi- ficans, quod quicunque non receperit Christum, exspectat Antichristum venire. Intellexit cogitatio- nem Joannis Christus, animadvertit consilium princi- pis sui rex, sentit sermonem servi sui Dominus. Quod enim Spiritus in Joanne dictaverat, Deus intellexit, dicente Apostolo: Qui scrutatur corda scil quid desi- deral Spiritus (Rom. 8. 27). Propterea spiritualem hominem spiritualis facile intelligit. Carnalis autem non intelligit spiritualem, ipse tamen intelligitur ab eo: quia Spiritualis dijudicat omnia, ipse autem a ne- mine dijudicatur (1. Cor. 2. 15): quia carnalis homo secundum carnem loquitur, et semper secundum carnem intelligit: spiritualis autem secundum cor lo- quitur, et cogitationes intelligit. Considera denique, quomodo se similant sensus eorum et verba. Sicut enim Joannes in prima quidem facie per discipulos suos interrogabat Christuni, Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? revera ad discipulos suos ait : Ite, videte, et credite: quia non est alius, qui venta- rus fuerat, nisi ipse: sic et Christus in prima qui- dem facie Joanni renuntiabat, dicens : 4. Ite, dicito Joanni : 5. Cæci vident, surdi audiunt, 6. et beatus qui non fuerit scandalizatus in me: revera autem ad disci- pulos ejus dicebat: Ecce videte, et cognoscite, quia cæci vident, surdi audiunt, et beati eritis, si non fueritis scandalizati in me. Quid est, Quod videtis et auditis? Sciens Dominus quia ventari erant discipuli ab Joanne, sicut Lucas dicit, in illa hora multis et bonis hospitibus digna convivia præparabat, ut etiam Christo tacente, ipsa opera ejus loquerentur de eo
IN MATTHÆUM. HOMIL. XXVII. (Luc. 7. 20. 21). Nam et qui curati fuerant, gratias agebant et quidam vero dicebant: Numquum sic factum vidimus in Israel (Marc. 2. 12 ) ; alii autem dicebant Visitavit Deus in bono plebem suam (Luc. 7. 16); alii dicebant: Glorin Deo, quia talem pote- statem dedit hominibus ( Matth. 9. 8). Sic ergo disci- puti et oculis et auribus pascebantur, mirabilia sa- nitatum videntes, gratias agentium voces audientes, aut certe mirabilia ejus videntes, et doctrinam ejus audientes, aut certe sanitates infirmorum videntes, et confessiones ejectorum dæmonum audientes. O misericordia Christi! Omnia faciebat, ut pauco- rum animas lucraretur : quia melior est apud Deum unus justus, quain totus mundus de peccatori- bus plenus. 7. Abeuntibus autem illis, cœpit dicere ad turbas de Joanne. Quam bene recedentibus disci- pulis cœpit laudare Joannem! non sicut quidam blanditores homines, qui libenter hominem in facie laudant, aut quando vident amicos ejus fideles, aut domesticos ejus, quos credunt quia nuntiaturi sunt illi quicquid audierint. Nam insipiens est, qui gandet Jaudatus in facie. Vir antem sapiens quando laudatur in facie, flagellatur in corde. Propter duas ergo can- sas hominem in facie laudare non debes. Primum si sapientem illum putas, graviter suscepturus est. Et quare illi laudibus tuis molestiam facis? Si insipien- tem illum existimas, extollendus non est. Quare in- sipientiam ejus laudibus tuis nutris ? Numquid dici- mus, Insipiens est qui in facie vult laudari? Omnes enim homines volumus laudari. Et ideo honum facia- mis, ut laudem consequamur ex co, dicente Apo- stolo: Quæcumque sunt laudis, quæcumque bonæ ope- rationis, hæc sectamini, et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. 4. 8. 9). Nam qui vult laudari propter homines malos, vanus est: qui autem corain do- mesticis ejus hominem laudat, non est culpa lan- dati, sed laudantis. Ideo enim coram illis laudat eum, non ut opinionem ejus bonam commendet hominibus, sed ut andiat ille, quia laudavit eum, Quid existis in desertum videre? Non enim exierant in desertum ad hoc, ut viderent Joannem : nec enim erat tunc in deserto, sed in carcere. Sed pre- teritum refert, quia frequenter exibat populus in de- sertum videre Joannem, cum esset adhuc in deserto, - Homo carnalis ut calamus ab omni tentationis vento flectitur. Calamum a vento moveri? Calamus est vacuus et nullam habet virtutem : et ideo qualisvis ventus flaverit super eum, huc et illuc flectit illum. Sic et homo carnalis et sæcularis in quo fidei nulla est medulla, et virtus veritatis non invenitur in co, qualiscumque tentatio venerit super cum, curvat cum. Nam Deus volens ostendere Job, in quibus homini - bus diabolus requiescit, introducit draconem in fi- gura diaboli, et cum multa dixisset de eo, inter ce- tera ait: Secus calamum el papyrum requiescit (Job 40. 16). Calamus enim est vacuus, papyrus autem nimium levis, et mollis. Sic omnis homo carnalis, vacuus in fide, et levis in sensu, et mollis in passio- nibus, calamus est et papyrus. Quoniam usque tunc Joannes multis modis plura testimonia in populo dẹ- derat de Christo, sicut legimus in principio Joannis evangelista postea autem missis ad eum discipulis, interrogabat eum, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? forsitan apud homines tunc ibi constitutos mirabile videbatur, et levissimi hominis signum, ut prius quasi sciens omnibus prædicaret, modo quasi nesciens interrogaret, si ipse esset, an alius. Propterea Dominus hoc introducit, et dicit, ut non putent hoc ipsum levitatis cjus fuisse, et non ra- tionis alicujus occultioris. Propterea rationem qut- dem ejus non exponit, sed dignitatem, et gratiam ejus annuntiat: quia talis et talis est Joannes, prædicatio quidem dignitati ejus suspicionem levita- tis tollat ab eo, rationem autem transmissorum disci- pulorum postes digni et fideles intelligant, qui Spiri- tum Dei habere meruerunt, scrutantes etiam altitudi- nem Dei. 8. Quid existis in desertum videre? hominem ut mollibus vestitum? Id est, amicum sæculi, qui fruitur bonis ejus. Non vidistis quia vestimentum ejus erat de pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus? Esca autem ejus locust:c, et mel silvestre, ut ipso conversationis sure testimonio contemneret mundum cun bonis ejus stetit enim in mundo. Quod autem intravit in mundum, ideo intravit, non ut ipse rema- neret in mundo, sed ut spoliaret mundum : id est, natus quidem est in mundo, sed non est ingressus ad aliqua bujus muindi bona. Quod autem natus in mundo, non ipse peccans remansit in mundo, sed peccatores convertens ad justitiam, liberavit de mundo. Multa enim delectamenta mundus iste ad seductionem ostendit hominibus. Sicut homo malignus, si viderit aliquem orphanun habere substantiam paternam, ducit eum frequenter ad prandium, donat illi inter- dum aliquod speciosum vestimentum, loquitur illi dulces sermones, donec tollat facultates ejus : sic et diabolus videus hominem habentem in se thesaurum cælestem, id est, animam immortalem a Deo crea- tam, sapientiam cælestein in arca terrena positam, ideo ostendit illi aurum et argentum, et concupisci- bilia ornamenta, ostendit illi vestes pretiosas, el de- liciosos cibos, et gloriosos honores; ut per hoc sub- jugans eum voluptatibus suis, auferat salutem anim:e ejus, et corrumpat gratiam cordis ipsius. 9. Quid ex- istis in desertum videre? prophetam? Amen dico vobis, et plus quam prophetam. Prophetæ enim est de Chri- sto prædicare. Numquid prophete fuit, ut in utero constitutus, Deum in utero cognosceret? Prophet:c est, pro merito conversationis et fidei prophetiam ac- cipere. Numquid prophetæ fuit, ut prius fieret pro- pheta, quam homo, et ante gratiam acciperet? Pro- pheta est, beneficium a Deo accipere. Numquid prophetæ est, beneficium baptismatis Deo donare ? Propheta est, verbum ante tempus significare de Christo. Numquid prophete est, facie ad faciem di- gito Christum ostendere? Prophetæ est, ut ipse de Deo prophetet. Numquid prophetæ est, ut Deus de illo prophetet, dicens: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam (Luc. 7. 27)? 10. Ilic est, de quo dictum est per prophetam : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam (Malach. 3. 1). Jam nunc in- cipit dicere causas propter quas amplius erat quam propheta beatus Joannes, qui talem meruit habere landatorem. Et Joannes quidem testificatus erat de Christo, Ecce agnus Dei (Joan. 1. 29): sed amplius recepit a Christo quam præstitit. Joannes enim Chri- stum glorificans, humanam illi contulit laudem : Chri- stus autem Joanni divinam contulit gloriam. Nam iste illum agnum ostendit, ille autem istum angeluin præ- dicavit. Iste minus laudavit in Christo quam erat. Nam non solum peccatum mundi abstulit, sed etiam vitam æternam mundo donavit. Ille autem istum su- pra quam videbatur erexit, ut qui homo erat, angelus diceretur. Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. Audi nunc, et intellige dignitatem. Puto, si non est audaciæ dicere, quod gloriosior est Joannes, quia homo fuit, et propter virtutis meritum angelus est vocatus, quam si nomine angelus et natura fuisset. Angelus enim, hoc ipsum quod angelus est, non tan- tum est virtutis præmium, quantum naturæ proprie - tas. Iste putem mirabilis est, qui humana natura an- gelicam sanctitatem transgressus est, et obtinuit quod non habuit natura per gratiam Dei. Ecce omnes pro- phetæ ante faciem Christi transmissi sunt, et angeli sunt vocati: sicut scriptum est, Qui accepistis legem in præceptis angelorum, et non custodistis (Act. 7. 53). Et quomodo de solo Joanue quasi gratiæ singularis est indicium, Ecce mitto angelum meum ante faciem taam? Omnes quidem prophetæ ante faciem Christi transmissi sunt: solus autem Joannes sic missus est ante faciem Christi, ut pene cum ipso Christo veniret. Quantum præ cæteris prophetis Joannes in tempore juxta Christum, tantum justitia præ illis proximior erat Christo. Multæ quidem stelle ante lucem præ- cedunt, nuntiantes lucis adventum, nulla tamen ca-
: OPUS IMPERFECTUM rum Luciferi nomen habere meruit, nisi una quæ cum ipsa luce procedit : sic omnes prophetæ ante faciem Christi præcedunt, nuntiantes adventum ejus, solns autem Joannes Præcursor est appellatus, quia non solum adventum ejus annuntiat, sed ipsum illum di- gito suo ostendit, Ecce agnus Dei. Omues prophetæ renturum testati sunt, ille solus jam venisse monstra- vit. Deinde alii prophetæ missi sunt, ut adventum ejus annuntiarent: iste autem ut præpararet viam ipsius. Aliud autem est adventum ejus annuntiare, aliud est viam preparare. Nuntiantibus adventum ejus, prædicationis sermo commnissus est: præparanti autem vias, humane correctionis opus injunctum est: sicut angelus de co: Et multos filiorum Israel con- vertet ad Dominum suum (Malach. 4. 6. et Luc. 1. 17). Ille ergo correxit, ut iste susciperet : ille mun- davit, ut iste sanctificaret: ille præparavit, ut iste inhabitaret. Altera causa propter quam melior est prophetis 41. Amen dico vobis, non surrexit inter na- los mulierum major Joanne Baptista. De quo propheta aliquando prophetaturn est? Omnes prophetæ prophe- taverunt de Christo, de illis autem non prophetatuin est. Ipse autem non solum prophetavit de Christo, sed etiam alii prophetæ prophetaverunt de ipso. Quis aliquando dictus est Vox clamuntis in deserto (Luc. 3. 4)? Nam oinnes portitores verbi fuerunt: iste autem ipsa vox, que desertum facere poterat quasi agrum cultum. Quanto vox proximior verbo, non tamen verbum tanto Joannes propinquior Christo, non tamen Christus. Quis prophetarum cum esset pro- pheta, prophetam facere potuit? Helias quidem unxit lelism in prophetam, non tamen prophetandi gratiam illi donavit (3. Reg. 19). Iste autem in utero matris exsistens, divini introitus scientiam matri do- navit, et os illius in verbo confessionis aperuit, ut cujus non videbat personam, cognosceret dignitatem, direns Unde hoc mihi, ut mater Domini mei veniret ad me (Luc 1.43)? Nain quoniam Christus in utero constitutus Joannem in utero constitutum ordinare mon poterat præcursorem : etsi poterat, tamen non sic poterat, ut omnes audirent ideo fecit Mariam salutare Elizabeth, ut sermo procedens ex utero ma- tris, ubi habitabat Dominus, et per aures Elizabeth ingressus, descenderet ad Joannemt, et illic eum unge- ret in prophetam. Nam sicut mater ipsa testatur, sta- tim ut vox salutationis convenit ad aures Elizabeth, statim exsultans puer prophetavit, non voce, sed molu. Considera, non dixit, Inter natos de mulieribus : sed, Inter natos mulierum. Aliud est, esse nation mulieris, et aliud est, esse natum de muliere. Qui mulieris natus est, in muliere quidem natus est, et initium de muliere habet, et ante mulierem non fuit. Qui autem de muliere natus est, neque in muliere natus est. Ecce enim Christus de muliere quidem natus est; quantum autem ad sermonem, niulieris natus hic et in muliere natus, qui ante mulierem erat. Ergo qui mulieris natus est, de muliere nascitur : non tamen omnis, qui de muliere nascitur, mulieris untus est. Ideo ergo non dixit, Inter natos de mulie- ribus, ne et se cum illis misceret. Scriptura quidem non dicit Joannem majorem esse cæteris sanctis, sed cæteros sanctos non esse majores Joanne. Coaquavit eum carteris, non præpesuit. Sed cum tanta sit justi- tim altitudo, ut in illa nemo possit esse perfectus, nisi solus Deus : puto quod omnes sancti, quantum ad subtilitatem divini judicii, invicem sibi aut infe- riores sunt, aut priores. Ex quo intelligimus, quoniam qui majorem non se habet, omnibus major est. Hoc denique sequens sermo demonstrat, dicens : Qui au- tem minor est in regno cælorum, nuijor est eo. Quis antem est minor et major? Christus videlicet, minor in corpore, major in spiritu. Vide ergo quia omuibus sanctis est major, cui solus Christus est prior, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen. : llomilia xxviij. ex capite x1. 25. In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Domine, Pater cæli et terræ, quia abscondisti hære a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, et reliqua. Postquam improperavit civitatibus, ma- gis autem civibus, quod totiens seminati sunt in do- ctrina, et numquam germinaverunt in fide, qui virto- tes et miracula Christi non quasi ædificamenta spiri- tualia, sed quasi delectamenta carnalia susceperunt : respondens ait, quasi ad sensum discipulorum se- cundum Lucam exponentium: Confiteor tibi, Domine, Pater cæli et terræ. Considerandum est, quoniam Lu- cas sic introducit hunc sensum : In illa hora exsulta- vit in spiritu Jesus, et dixit: Confiteur tibi, Pater (Luc. 10. 21): iste autem sic dicit: Respondens Je- sus ait. Sicut ex diversis itineribus venientes ad unam mansionem contendunt: sic et evangelistæ ex diver- sis occasionibus loquentes in unum sensum ingre‐ diuntur. Ille ergo sic introducit: Postquam reversi sunt discipuli, gratias agentes, et dicentes: Domine, in nomine tuo etiam dæmonia nobis obediunt (Luc. 10. 17) videns gratias discipulorum Christus, quomodo in consummatione commissi mysterii fuerint fideles, quomodo in gratiarum actionibus erant devoti, quasi congaudens discipulis suis, Exsultavit, et dixit: Con- fiteor tibi, Pater. Iste autem, postquam implacabiles animos Judæorum et duras mentes ostendit, quos tot miracula ad fidem flectere non potuerunt: respondit excitatus discipuloruin suorum suasu, illorum bonas imprecationes suscipiens, ad quorum nuntium bonum respondit. Alterum, duritia compulsus Judæorum. Ergo ille gratias agit, quia illuminati sunt rustici et simplices homines, qui totum quicquid fecerint boni imputant auctori. Iste autem gratias agit, non solum quia illuminati sunt parvuli, sed quia excarcati sunt literati et sapientes Judæorum, et qui omnem gra- tiam Dei imputant sibi. Confiteor tibi, Domine, Paler cæli el terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et pra- dentibus, et revelasti ea parvulis. Quantum ad propo- situm quidem Christi in hoc loco loquentis, talis est intellectus verborum istorum. Postquam impropera- vit incredulis civitatibus, occasionem accipiens ab incredulitate earum, justam dispositionem Dei intro- ducit in medium, gratias agens dicit. Quia placuit enim Deo Judæos quidem repellere, qui prius sapien- tibus dabantur in eloquiis Dei, cum essent insipien- tes (sapientia quidem est, non eloquia Dei scire, sed secundum eloquia Dei vivere), et recipere gentes, quia parvuli erant in scientia Dei, et parvuli per igno- rantiam, non per contumaciam. Tu autem ad quas- cunque volueris personas, potes dilatare tractatum, quoniam et ab omnibus sapientibus, qui secundum sensum carnis sunt sapientes, et non secundum spi- ritum cordis, abscondit Deus semper mysterium ve- ritatis, et parvulis illud revelat, qui parvuli malitia sunt. Qui sunt sapientes? Antiqui philosophi, el ora- tores, qui naturali sapientia literarum exercitatione exacuminati, de Dei natura quærere contendebant, non Deum invenire desiderantes, sed altissima disse- rere cupientes, victi sunt ingenio, defecerunt ser- mone in ultimo nihil se amplius invenire potuisse confessi sunt, nisi quia Deus incognoscibilis est. Et ut quid ergo tantum laborasti, si ignorans es, postquam requisisti, quemadmodum fueras, antequam quære res? Sicut enim qui innavigabilem oceanum navigare se usurpat, dum non potest eum transire, necesse est, ut per eamdem viam revertatur, unde ingressus est: sic et illi ab ignorantia cœperunt, et in igno- rantia finierunt. O homo sapiens, magis autem insi- piens! Deus invisibilis est, et quis eum potest videre, nisi ipse se videat? Serva erga mandata Dei, sancti- fica cor tuum, ita ut inhabitet Deus in te, et videas Deum. Magis autem non tu vides, sed Deus, qui est in te, ipse videt te. Deus incomprehensibilis est. Quis enim potest comprehendere eum, nisi ipse se com- prehendat? Serva ergo mandata Dei, sanctifica cor tuun, ita ut Deus habitet in te, et quotidie magis ac magis invenies Deuin. Non ergo tu beun, sed Deus invenit te. Qui sunt parvuli? Christiani, qui nihil pos-
: IN MATTHÆUM. IIOMIL. XXVIII. sunt amplius æstimare de Christo, nisi quod vident in co, et nihil amplius credere possunt, nisi quod au- diunt in libris de ipso. Talis est enim natura infan- tium : cum viderint rem aliquam, animus eorum sim- plex nihil potest amplius considerare de ea, quam quod oculi eorum vident: et quod audierint ab ali- quod nihil amplius in sermonibus exponentis intelli- gunt, neque possunt discutere rem auditam, sed quidquid audierint, credunt. Si bonum, toto corde letantur si malum, sine consolatione tristantur. (a) [Sic et infideles, si audierint Christum dicentem, Non Sum solus, sed qui misit me Pater, mecum est : non possunt intelligere, putantes quia non unus est Deus, Pater et Filius. Si enim esset unus, numquam dice- ret. Non sum solus. Qui enim mus est, et solus est : qui autem solus non est, nec unus est.] Si videmus Christum in cruce pendentem, non possumus intelli- gere ex nobis, quia homo purus est ille qui pendet. Nam recessisse majestatem Dei de corpore nec vidi- mus, nec audivimus. Sed forte dicis, Quomodo ergo clamabat in cruce, Deus mens, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. 27. 46. Psal. 21. 2), si non esset corpus derelictum ? Et non audisti quomodo ad latro- nem dicebat, Amen dico tibi, hodie mecum eris in pa- radiso (Luc. 25. 43)? Homo purus, qui se derelictum dolebat, sicut tu dicis, quomodo ad paradisum du- catum prarstabat? Clamabat ergo Filius ad Patrem, ut se ex infirmitate corporis pati probaret hominibus; non ut corpus a divinitate derelictum ostenderet. Item qui sunt sapientes, a quibus mysterium Christi absconditum est? Sacerdotes, scribæ et Pharisæi, qui congregati in templo dicebant: Quousque animam nostram tollis? Dic nobis palam, si tu es Christus. Qui - bus respondit: Et dixi vobis, et non creditis. Opera que ego facio in nomine Patris mei, ipsa testificantur de me (Joan.10. 24. 25). Et tulerunt lapides, ut lapida- rent eum, dicentes: Propter bonum opus non lapida- mus te, sed propter blasphemiam: quia tu cum sis homo, facis teipsum Deum (Ibid. v. 31. 33). Qui sunt parvuli quibus est revelatus? Quos Dominus interrogat dicens, Vos autem quem me esse dicitis (Matth. 16. 15. 16): Respondentes dixerunt: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Si ergo quod Juda:i quotidie meditantes legem Dei invenire non potuerunt, piscatores et rustici in- venerunt, quotidie tractantes retia in manibus suis : (26. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. Non dicit, qua ratione sic ci placuit, sed tantum gratias agit Patri, quia sic ei placuit.) Ita et tu numquam discutias consilia Dei, in operibus ejus quid fecit, ant qua ratione sic fecit: sed quomodocumque sic voluit rem suam ordinare, gratias agens sufficiat tibi ad testimonium ipsa Dei natura ; quia Deus sine ratione et sine justitia nihil facit. Non enim ad discussionem suan, sed ad honorem suum creavit te. Nec judicem te esse voluit actuum suorum, sed servum præcepto- rum suorum. Boni enim domini est omnia providere, quæ ad utilitatem pertinent servi. Boni autem servi est, fideliter operari, et non discutere domini sui actus. 27. Oninia mihi tradita sunt a Patre meo. A quo illi tradita sunt, si anus est Pater et Filius? aut quare habere non poterat, nisi tradita illi fuissent, si per omnia Patri suo crat æqualis? Nam significatio tra- ditionis tam unitatis rationem, quam æqualitatis exclu- dit. Nam nec qui accipit, unus est cum dante: nec qui traditum acceperit, aqualis est ei qui tradidit. Tradita sunt ei secundum quod Minoratus est paulo minus ab angelis (Hebr. 2 9). Nam secundum illud, quod Non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo (Philip. 2. 6), cum eo Deus unus et æqualis est, qui tradidit omnia. Omnia mihi tradita sunt, cœlestia, terrestriu, et infernalia. Calestia quidem, ut jam mum- quain sint rebelantia: nec dicat aliquis coruin, Po- nam sedem meam in nube, et ero similis Altissimo (I sai. 14. 14). Terrestria, ut relinquentes idola et peccata credant in me, et obaudiant ineis mandatis. Inferna- lia, ut vocentur ad vitam, Ut in nomine mco omne (a) Quæ uncinis clauduntur desunt in quodam exemplari. gemu flectatur, cælestium, terrestrium, et infernorton (Philip. 2. 10). Celestia, ut sint in adjutorio ter- restribus; terrestria autem, ut fiant imitatores ca;- lestium; infernalia, ut jam non expugnatione homi- num proficiant, sed ad probationem sanctorum. Et vide, non dixit, Omnes homines mihi traditi sunt : ut tantummodo de hominibus credituris, sed etiam et de rebus omnibus, quæ ad gloriam ejus fuerant conver- tendæ, cum essent adverse, diabolo subvertente : utputa, omnia ei tradita sunt, cælum et terra, sol, luna, stellæ, aer et ignis, aquæ, flumina, infernus et mors, ut jam nemo hæc omnia deos esse, aut inge- nita esse, suggerente diabolo, arbitretur, sed omnes Christi esse opera, sancto Spiritu docente, cognoscant et fateantur. Non ergo tradita sunt, ut modo Christi secundum naturam flant que semper ejus fuerant, sed ut modo ejus esse credantur, et modo ad ejus glo- riam convertantur: sicut et homini semper exstitit Deus, sed usque tunc cognitus non erat. Nunc autem traditi sunt ei absolute, ut cognoscant eum suum Factoren Deum, sicut scriptum est: Sicut dedisti mihi potestatem omnis carnis, ut onine, quod dedisti mihi, dem eis vitam æternam. Ilæc est autem vita æterna, al cognoscant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. 17. 2. 3). Mihi tradita est vita et mors, ut nec vita ad peccatum sit hominum, nec mors ad pœnam : sed ut, qui vivunt, lucrum ju- stitiæ bene viventes faciant, et qui mortui fuerint, melius vivant, mecum regnantes in cælo. Mihi tra- ditæ sunt diviti:e et paupertas. Usque nunc enim pau- pertas blasphemare cogebat, furtum committere sua- debat divitie autem inflabant, nocendi virtutem praestabant. Nunc autem mihi tradita sunt, ut pau- pertas dum magnanimiter sustinetur, ad gloriam Dei proficiat et divitiæ dum misericorditer dispen-an- tur, ad gloriam Dei proficiant. Mihi traditi sunt servi et reges, ut nec servi in suo servitio erubescant, sed in me Domino glorientur : et reges non in sua po- tentia extollantur, sed mibi genua curvent. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ita intelligendum est: Nemo ex se potest cognoscere quemquain i!l - rum, nisi Patrem Filius revelaverit et Filium Pater. Nam de Patris quidem persona Christus ipse dixit, quia nemo scit Patrem, nisi Filins revelaverit : dé Filii autem persona ideo non dixit, Nisi Pater reve- laverit, quia jam superius dixerat: Confiteor tibi, Pu- ter, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, scilicet hæc eadein quæ dis- pensata sunt in adventu meo de me. Nam et ad Pe- trum confitentem se dixit: Non caro et sanguis reve- larit tibi, sed Pater meus (Matth. 16. 17). Et Is dias dixit: Ego Dominus sanctus vester, qui ostendi Israel regem vestrum (Isai. 45. 15). Aut certe ita, secundam plenitudinem Patris Patrem nemo cognoscit, nisi Filius. Et secundum plenitudinem Filiş: Filium nemo cognoscit, nisi Pater: quia incomprehensibilem na- turam comprehendere non potest comprehensib.lis creatura. Quoniam etsi de Patre Filius revelet, aut de Filio Pater, tamen revelat non quantum sunt, sed quantum ille, cui revelatur, potest capere. Aut certe sic datur intelligi ex his quæ præcedunt, quoniam dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et ex his quæ sequuntur, quoniam dicit: 28. Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis. Puto quod secun- dum hoc nemo cognoscit Filium, secundum quod ei omnia tradita sunt, Ut omne genu in nomine ejus flectatur, cælestium, terrestrium, et infernorum: el omnis lingua confitentur, quia Dominus Jesus Christus est in gloria Dei Patris (Philip. 2. 10. 11). Quæ omnia futura erant, tunc adhuc nemo sciebat. Et secundum hoc nemo cognoscit Patrem, eo quod statuit in Filio suo omnibus dare salutem. Unde Apostolus dicebat : Mysterii temporibus æternis taciti, manifestati autem nunc (Rom. 16. 25. 26), etc. Venite ad me omnes, qui laboratis, et oncrati estis. Qui sunt qui labo- rant? Qui legis justitiam operantur. Et qui sunt :
nat adimplere justitiam, et non prævalet. Qui autem non vult facere justitiam, ille non laborat sub pon- dere legis. Utputa, si ante te videris aliquem ponde- ris fascem siquidem contendisti eum tollere super te, et non potes, laboras: si autem nec tentas, nul- lum sentis laborem de pondere. Ergo non illos voca- bat Christus ad se, qui omnino non concupiscebant facere justitiam, sed qui festinabant, et qui labora- bant, et prævalere non poterant. Adhuc etiam ser- monibus istis etiam Christianos peccatorum pundere prægravatos ad requiem pœnitentiæ vocat. Putas quod peccatores istius mundi non laborant? Vere enim ma- jores labores et sollicitudines habent, quam servi Dei, dicente propheta: Contritio et corum, el viam pacis non cognoverunt infelicitas in vis OPUS IMPERFECTUM qui enerati sunt? Ipsi Judæi, quibus post idolo- latriam vituli talia legis mandata imposuit Moses, in quibus numquam se explicarent. De quibus et Petrus ait Quid tentatis Deum, et vultis impo- nere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque paires nostri potuimus portare? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus nos sal- vos fieri (Act. 15. 10. 11). Ideo sic dicit: Qui la- boratis, id est, Qui contenditis justi esse, et non po- testis: quia præceptuin legis dum expleri non potest, semper conscientiam facit obnoxiam. Et apud Judæos quidem erat lex levis et justa, id est, decalogus, quem ante idololatriam acceperunt; sed sine gratia inveniebatur gravis. Sine gratiae enim auxilio omnis justitia homimibus gravis est: quia lex præceptum est hudum, gratia autem virtus est Dei. Lex in libro conscribitur, gratia autem in corde plantatur. Ideo lex insufferribile pondus est, gratia autem delectatio cordis est, dicente Domino per Salomonem: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me; spiritus meus su- per mel dulcis (Eccli. 24. 26. 27 ). Ergo lex non so- luin ideo gravis est, quia gravia præcipit observatio- mis mandata: sed et quia præcipit fieri, et faciendi non præstat auxilium. Nec ideo solum gratia levis est, quia levia ponit mandata: sed quod fieri præcipit, et ipsa in nobis faciendi operatur virtutem. Ecce enim lex præcipit, Diliges amicum tuum, et odio habebis ini- micum tuum (Levit. 19.18); gratia autem jubet, Di- ligite inimicos vestros ( Matth. 5. 44). Nonne gravius est gratie mandatum, quam legis? Et tamen facilius est nobis per gratiam hæc impossibilia adimplere,quam Judaeis per legen illa possibilia: quia in gratia Dei to - tum possumus, sine gratia autem nihil, dicente Aposto- lo: Omnia possum in eo, qui me confortat (Philip. 4.13). Adhuc autem dico: et si impleverit quis ominem justi- tiam legis, vivit quidem in ea, non tamen justificatus est. Unde adolescenti Dominus sic respondit, dicens: Ilac fuc, et vives (Luc. 10. 28). Non dixit, Et justus eris, quoniam lex abstinentiam mandat malorum, ut- puta, Non occides, et cætera. Non justitiæ opus injun- git, sicut gratia, ut non irascaris sine causa, nec conci- piscas. Qui autem abstinet se a malis, innocens quideni est justus autem non est, nisi et justitiæ opus im- pleverit. Non quidem morietur, tamen nec gleriam habebit. Propterea dicebal Apostolus, qui erat filius Abrahe, qui conversatus fuerat in lege sine repre- hensione (Phil. 3. 6): Nos, inquit, Judæi, et non de gentibus peccatores, scientes quia in lege nemo justifica- tur, credimus Jesum Christum, ut ex fide Christi ju- stificemur (Gal. 2. 15. 16). Omuis autem, qui contendit justitiam facere, et non justificatur, laborat in opere, quia fructu laboris sui non fruitur: qui autem et con- tendit et justificatur, non laborat, sed delectatur in opere suo, quia operis sui fruitur fructu. Deinde quis nescit, quia minor est justitia legis, quam gratiæ ? Utputa, non occides, non adulterabis: hoc facilius est, quam non irasci, aut non concupiscere. Ab hoc enim multi se abstinent, etiam qui non timent Deuin. Abira autem vel concupiscentia vix etiam spirituales viri: tamen difficilior ct onerosior invenitur lex, quia opera quærit, non voluntatem. Justitia autein gratiæ licet major sit, tamen facilior invenitur, quia voluntatem, non opera quærit. Utputa, si quis non iratus, sed propter disciplinam palmam alicui dede- rit, et eventu occiderit, sicut fieri solet, quantuin ad gratiam innocens est, quia voluntatem, non opus re- quirit : quantum autein ad legem reus est, quia opera quærit. Item si in persequutione prostituta fuerit virgo, in lege quasi non virgo jam repellitur, quia opus aspicit, non voluntatem: in gratia autem quasi virgo suscipitur, quia non opera quærit, sed volun- tatem. Vides quia injusta est lex et onerosa? Ideo ho- mines desub pondere Judaicæ legis hortatur Christus exire, et ad delectabilem gratiam pervenire, dicens : Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos, id est, repausabo. Et vide quomodo dicit, Quia laboratis? Quis est qui laborat? Qui festi- Psal. 13. 3). Item ex persona peceatorum pœnitentiam agentium dicit Salomon: Ergo erravimus a via veritatis, et lu- men justitiæ non luxit nobis, et sol non ortus est nobis : lassati sumus in iniquitatis via et perditionis, ambulavi- mus solitudines desertas, difficiles autem vias Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia nostra, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierant omnia illa tamquam umbra ( Sap. 5. 6-9 ). Ergo la- borant multum, et conteruntur in sæculo, sed labo- rem non sentiunt: spiritus enim qui seducit eos, ipse delectat in malo. Sicut enim qui suscipiunt jugum Christi, Christus eos delectat in spiritu, ne fatigentor in bonis operibus: sic et qui jugum suscipiunt dia- boli, diabolus eos delectat et decipit, ne discedant a malo impii usque ad mortem suam. Ideo dicit Chri- stus. 30. Jugum enim meum suave est et onus meum leve. Nam etsi corpore non gravantur peccatores, nec laborant, animæ tamen eorum gravate sunt et labo- rant, dicente propheta de onere peccatorum : Quo- niam iniquitates meæ superposuerunt capul meum, sic- ul onus grave_gravale sunt super me (Psal. 37. 5 ). Et iterum Zacharias iniquitatein super talentum plumbi sedere conscribit (Zach. 5. 7). 29. Tollite ju- gum meum super vos : et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. O gratissimum pondus, quod magis confortat portantes! Nam pondus terrestrium domi- norum atterit paulatim ministrantium vires : pondus autem Christi magis adjuvat bajulantem, quia non nos portamus gratiam, sed gratia nos. Nec nos ad auxi- lium gratia dati sinnus, sed gratia magis ad nostrum. 30. Jugum euim meum suave est, cl onus meum leve. Suscipite jugum meum : et a me disci.e; id est, Ex ipso jugo meo, quia suave est, et ex ipso onere meo, quia leve est, experimentum accipite, quia milis sum, et humilis corde. Consequenter et propheta di- cit de Christo: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. 33. 9). Inexpertis enim gravis est justitia Christi, expertis autem suavis est. Ergo lex immitis fuit, quia quicquid mandavit, in ira sua man- davit post idolum fabricatum, non ut salvet, sed ut puniat eos secundum duritiam cordis corum. Chri- slus autem mitis est, quoniam quicquid mandat, pro- pter misericordiam suam mandat, non ut puniat, sed ut salvet. Item lex superba est. Vetat enim omnem hominem accedere ad sancta, præter pontificein. Item mulieres menstruatas, vel virum in Qluxu semi- nis, vetat intrare in templum. Luscum, vel leprosum, vel aliquo membro debilem, vetat sacerdotio fun- gi (Lev. 16. et 12. et sqq. capp ). Vides quomodo superba est lex? Christus autem humilis, qui nibil aliud quærit, nisi fidem integram, et conscientiam mundam. Et invenietis, inquit, requiem animabus vestris. Non dixit, Invenietis requiem, et lacuit: sed addidit, Animabus vestris: quoniam mandata Christi in hoc sæculo animarum requies sunt, non corpo- rum : quoniam, etsi laborant et tristantur in corpore, animæ eorum requiescunt, et gaudent in spiritu et in spe. Ideo alibi dicit: Hæc autem loquutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in hoc autem mundo tribule- tiones (Joan. 16. 33 ).
IN MATTILÆUM. HOMIL. XXIX. Homilia xxix. ex capite xij (a). 22. Tunc oblatus est Jesu dæmonium habens, cæcus et mutus, etc. Tunc, quid est ? Quando egressus est de synagoga (in mysterio contempsit synagogam Judæorum), tunc oblatus est ei in uno homine Lotus mundus, cæcus et mutus, qui neque videbat, neque loquebatur : id est, qui neque cognoscebat Factorem suum, neque gratias illi agebat; ut quod visibiliter in uno homine agebatur, hoc invisibiliter fieri intellige- retur in omnibus. Nam vere, nisi Judæam Dominus reliquisset, adhuc omnes gentes in potestate diaboli carci et muti manerent. Legimus in Scripturis et de- relictam Judaam, et non derelictam. Derelictam qui- dem, sicut Isaias dicit: Et derelinquetur filia Sion, sicut umbraculum in vinea (Isai. 4.8). Non dere- lictam autem, sicut David dicit: Quia non repellet Dominus plebem suam, et hereditatem suam non dere- linquet (Psal. 93. 14). Hanc quæstionem solvit no- bis Apostolus, dicens: Non excidit verbum Dei. Non omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitæ : neque qui sunt semen Abrahre, omnes filii: sed in Isaac vocabitur libi senten ( Rom. 9. 6. 7). Ergo non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii promissionis, æstimantur seinen. Vides ergo quia illa Judæa derelicta est, quæ secundum carnem erat Judæa : quæ autem secundum spiritum fuit Judæa, non solum derelicta non est, sed magis electa est. Nam sicut in homine duplex est homo est enim homo exterior carnalis et corrum- pendus, et est homo spiritualis incorruptibilis; et sic- ut in lege duplex est circumcisio, a foris quidem car- nalis, et rescindenda, ab intus autem et spiritualis, et adimplenda utputa, hoc recisum est in lege, quod erat a foris membrum, illud autem, quod fuit ab in- tus, ut circumcideretur cor, non est recisum : sic et in Judæa duplex est Judæa. Et a foris quidem Judæa videtur, qui ex carne Abrahæ nati sunt. Ergo popu- lus in populo erat clausus. Ideo et Dominus ingres- sus synagogam, id est, quasi in populum, salvavit virun spiritualis populi Judaici figuram habentem. Et ingressus in populum, nt de medio populi popu- Ium liberaret, id est, de synagoga. Populus enim ille spiritualis manum habebat aridam, id est, boni homines, qui erant inter Judæos, aridas manus ha- behant sub lege contractas, quia opera justitiæ fa- cere non poterant : Quia ex operibus legis nemo justi- ficatur (Rom. 3. 20). Utputa, amicum diligere secundum legem, et ei benefacere, non est hoc benc- facere, sed male non facere. Non enim omnino male non facere, justitiam facere est. Itaque sanavit ma- nus justorum Christus per gratiam, ut non solum amicos, sed etiam inimicos ament, bene omnibus ſa- cientes. Vides quia laxata est manus eorum, quasi accipiens gratiæ nervos? Ideo autem prius arida ina- nus sanata est, postea illuminatus cœcus, quia per opera justitiæ venitur ad perfectam cognitionem Dei. Nisi enim quis secundum Deum cœperit ambulare, vel conversari, numquam potest Deum perfecte co- gnoscere bona enim conversatio ad cognoscendum Deum aperit oculos mentis. Per verbum enim quasi modicus gustus Dei datur hominibus; per conversa- tionem autem bonain venitur ad perfectam fidem. Unde scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ( Matth. 5. 8 ). Et ne aliquis putet, quia sufficiat homini fideli cognoscere Deum, sed ne- cessarium est et confiteri Deum; ideo carcum et mu- tum sanavit oculos ad cognoscendum Deum, os ad confitendum Deum. Qui ergo cognoscit, et non coii- fitetur, ille etsi oculos mentis habeat curatos, Lainen adhuc matus est. Qui ergo videns non videt Deum, id est, cognoscens non cognoscit Deum, cæcus est, quia non facit præcepta Dei. Et qui loquens non loquitur Deum, mutus est, quia loquens non loqui- tur Dei laudem, aut gratiam: sed si quidem ea, quæ diabolus jussit, ille etsi loquatur et videat, quan- tum tamen ad Deum mutus et cæcus est. Non enim ulle videt Deum qui scit Deum, sed qui timet et dili- (a) Deest initium duodecimi capitis. PATROL. GR. LVI. git Deum. Qui autem timet et non diligit, nomen Dei cognoscit, non potestatem. Et qui orat et psallīt, et non facit quæ laudat, ille corpore loquitur, animo autem tacet. 25. Stupebant autem turbæ, dicentes : Numquid hic est filius David? Quam proprie dixit, Stupebant: quia ipsum nondum sciebant. Nemo enim potest vere judicare de opere aliquo, nisi personam operantis cognoverit quis est. Utputa, si magnum opus facit discipulus alicujus artificis, miramur, quia di scipulus alicujus constitutus tale opus potuit consum anare. Si autem fecerit illud ipse magister, non satis miramur. Quod enim magnum est, ut exercitatiss1- mus magister faciat opus magnum? Ita et Deus quale - cumque opus fecerit, minus est quam potestas ipsius. Ideo faciens Filius Dei miraculum, non stuporem debuit excitare, sed fidem. Vis scire quia cum non cognoverunt, ideo stupebant? Audi quid dicunt: Num- quid hic est filius David? Si enim cognovissent eum, numquam dicerent, Hic est filius David: sed dicerent Hic est Filius Dei. 24. Pharisæi autem audientes, dixe- runt: Hic non ejicit dæmonia, nisi in Beelzebub prin - cipe dæmoniorum. Videamus. Dixerunt hoc Pharisæi, aut cogitaverunt? Causa autem quæstionis ex eo est, quoniam hic quidem dicit: Pharisæi autem audientes, dixerunt. In sequenti autem dicitur ita, Sciens Jesus cogitationes eorum : et non dixit, Audiens dicta eorum. Quid ergo est? Forsitan quidam dixerunt, sed ex mala cogitatione dixerunt. Frequenter enim dicunt homines de aliquo, quod non est verum, non autent dicunt ex mala cogitatione, ut derogent ei, sed dicumt nescientes rei veritatem. Hi autem Pharisæi ex mala cogitatione dixerunt falsum de Christo, non ignoran- tes rei veritatem, sed ut derogatoriis sermonibus istis populum a fide Christi averterent. Videbant enim turbam stupentem, ac dicentem: Nonne hic est filins David Que verba appropinquantium erant ad fidem. Ideo Pharisæi excitati in zelo, ne viso miraculo ejns crederent in eum, dixerunt: Quid stupore nimio mo- vemini, o viri, quid superflua dicitis verba, putantes ne filins sit David? Nos manifeste cognoscimus, quo- niam hic non ejicit dæmonia, nisi in Beelzebub prin- cipe dæmoniorum. Quoniam ergo ita dixerunt, non ignorantes rei veritatem: sciebant enim quod spiri- tus satanæ non hujusmodi miraculum operatur: sed ex mala cogitatione, et ex invido proposito, ut aver- terent populum a fide Christi: ideo dicitur. 25. Sciens autem Jesus cogitationes eorum, dixit eis. Aut certe, sicut simpliciter sermo demonstrat, hrc Pharisæi non dixerunt, sed cogitaverunt. Mala antem eorum cum essent abscondita, quid nocere poterant gloriae Christi? Nihil. Qui enini malum cogitat, se perdit, alterum non gravat. Sed vide misericordiam Christi. Si illi hoc aperte dixissent, et iste e contra respon- disset diceremus forsitan quia ideo contra verba illorum respondit, ut confunderet malitiam eorum. Nunc autem manifestum est quia ideo respondit, non ut confunderet malitiam corum, sed ut sanaret vulne- ratam conscientiam, ipsorum ut videntes cogitationes suas in verbis ejus, vel sic intelligant quia non est homo, qui corda cognoscit. Tamquam si ita dicat ad eos Puta quia dæmonia cum potuit sanare Beelze- bub, numquid potest Beelzebub occulta cordis aspi- cere? Omne regnum adversum se divisum, desolabitur. Aliud est impossibile, aliud falsum. Impossibile est, quod fieri non potest; falsum autem, quod fieri qui- dem potest, factuin autem non est. Quod ergo Judæi adversus Christum dicebant, possibile quidem erat verum autem non erat. Quomodo non erat verum? Quia Christus quidem in Beelzebub non ejecerat da monia fieri autem poterat, ut in spiritu diaboli di- mones expellerentur. Numquid Pharisæi, homines docti in malo, hoc adversus Dominum blasphemas- sent, nisi cognovissent fieri posse? Nam falsum quidem dicere hominum est malignorum : quia falsa res, si bene continuata fuerit, vera et credibilis æstimatur. Rem autem impossibilem dicere insensatorum homi- num est, non malorum : quia quod impossibile est,
defensione non indiget, quia impossibilitas rei se- Ipsam defendit. Quod dæmones diximus a Beelzebub posse expelli, quantum ad primam faciem diximus posse, secundum quod multi seductores videntur ex- pellere re vera autem impossibile est, ut in Beelze- bub dæmones expellantur: quia expellens dæmonem, non propter odium ipsins dæmonis, neque propter salutem hominis ipsius ejicit eum, sed ut videntes perdat deceptos, quicumque crediderint ei ve! mini- stris ejus, quod possit ejicere dæmones. Nam ejiciens eum, non ejicit eum, sed concludit cum eo, ut inter præcipientem demonem et alterum obedientem sedu- cantur videntes. Ideo et Dominus sciens quia in sche- mate ejiciuntur, non in veritate: non ad schema, sed ad ipsam veritatem respondit, dicens: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Id est, Sicut non po- test fieri, ut quis se persequatur: sic non est possibile, ut diabolus diabolum ejiciat. Regnum diaboli est omne malum, regnum autem Dei omne bonum. Ergo diabo- lus rex mali si bonum faciat, ipse destruet regnum suum, quia adversus se agit. Sicut enim malum ad- versus bonum contrarium est et nocivum, sic bonum adversus malum contrarium est et nocivum. Ejiciens itaque diabolus diabolum, delusorie non bonum facit, sed malum; id est, non adversus se agit, sed pro se : quia non ejiciendorum demonum gratia ejicit dæmo- nes, sed seducendorum hominum causa. Nam expe- dit et ipsis dæmonibus obaudire sibi invicem in sche- mate, et exire de corpore. Melius est enim ei exire de corpore, et animain occupare : unum dimittere, et plurinios possidere. Quia si non exierit de corpore, corpus hominis tantummodo possidet, anima autem vexati hominis innocens vadit ad Deum. Si autem de corpore exierit, quantos homines seducere potuerit, tantorum animas perdit. Deinde dic mihi, si soli servi Dei possunt demonia ejicere, an etiam ministri dia- boli? Et si dixeris, Soli servi Dei, quantum ad rem quidem verum dicis; quantum autem ad speciem et illi ejiciunt, sicut testatur Dominus in Evangelio. Nam cum dixisset, Attendite vobis a falsis prophetis (Matth. 7.15): postmodum addidit, Multi dicent mihi in illa die, Domine, nos in nomine tuo dæmonia ejecimus, et virtu- tes multas fecimus. Tunc jurabo illis, quia nescio qui cs- tis (Ibid. v. 22. 23). Si ergo servi Dei tantummodo ejecerunt dæmonia, juste seducebaris, ut quemcini · que videris dæmonia expellentem, existimes eun) san- clum nunc autem cum legas et ministros diaboli ea- deni facientes, qua ratione seduceris, ut quenicumque videris demonia expellentem, existimes eum sanctuin? Nam ejicere dæmones commune est opus inter mini- stros Dei, et ministros diaboli : veritatem autem confiteri, et justitiam facere, privatum opus est tan- tuminodo sanctorum. Ideo quem videris dæmonia ejicientem, si non est confessio veritatis in ore ejus, nec justitia in manibus ejus, non est homo Dei. Si au- tein videris veritatem confitentem, et justitiam facien- tem, etsi dæmonia non ejicit, homo Dei est. Ecce si in et vicinus tuus habeatis simile signum unusquis- que in equo suo, et perierunt ambo, et inventus fue- rit unus ex eis, nuniquid curris, et dicis: Meus est equus, quia hoc signuin habet? Dicit enim tibi vicinus: Ei meus equus hoc signum habuit. Quid ergo? Necesse habes aliud signum privatum ostendere, quod vicinus tuus non habet in suo. Si ergo in cognoscendis anima- libus sic sapis, quomodo in cognoscendis servis Dei sic non intelligis? sed per illud signum vis cognoscere servos Dei, quod habent et servi diaboli : cum magis deberes aspicere, quod habent soli servi Dei. Sed dices Ut quid talein potestatein Deus diabolo dedit ad seductionem humanam? Si enim ille seductionis potestatem non accepisset, tu probationis mercedem babere non poteras. Nisi enim infideles relicti fue- runt, non eliguntur fideles. Nisi aliquorum facta fue- rit refutatio, aliorum non potest fieri electio. Omnis enim seductio non potest esse seductio, nisi habuerit boni colorem, per quod videatur bonum esse quod malan est et tunc non tantum speciem primam re- rum bonarum aspicias, sed causam rerum consideres. Omne enim malum voluit Deus posse latere sub co- lore boni, et omne bonum voluit esse sub caligine obscuritatis, ut tu nec bonum sine labore invenias, nec malum sine labore evites: negligens autem ner bonum inveniat, nec malum evadat. Omnia Dens po- suit in labore, ut in omni re mercedein præparel, sie- ut ait Salomon: Quoniam Deus distensionem magnam dedit hominibus, ut distendantur in ea (Eccle. 3. 10). Et Job Omnis vita nostra tentatio est (Job 7.1). Aliud testimonium dat, quia non in Beelzebub ejicit dæmonia. 27. Si ergo, inquit, ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt? Filios eorum apo- stolos dicit, qui erant ex illis, quos superius misit ad prædicandum, dans illis potestatem spirituum im- mundorum, ut ejicerent eos ( Matth. 10. 8) : qui cre- dentes, dixerunt: Domine, in nomine tuo etiam dæmo- nia nobis subjecta sunt (Luc. 10. 17). Id est, interro- gate filios vestros, in quo ejiciunt dæmonia. Si illi in nomine meo ejiciunt dæmonia, dicentes, In nomine Jesu Christi præcipio tibi exire ab illo: verum est, quia non ego in Beelzebub ejicio dæmonia. Nam quia qui talis est homo, ut in Beelzebub ejiciat dæmonia, nomen ejus non potest sic honorificatum esse, sic terribile, ut in nomine ejus etiam ab aliis dæmonia expellantur. Ideo ipsi judices vestri erunt. Quando? Cum sederint super duodecim thronos, judicantes duode- cim tribus Israel (Matth. 19. 28). Tunc sine dubio di- cetis in judicio meo: Ideo tibi non credidimus dæ- monia expellenti, quia putavimus te in Beelzebub ejicere dæmonia. Respondebunt contra vos filii vestri, et dicent Si considerassetis nos, quia in illius no- mine dæmonia expellebamus; et intelligere poteratis, quia ille non habuit spiritum Beelzebub, in cujus no- mine tanta erat virtutis potestas. 28. Si autem in spi- ritu Dei ejicio dæmonia, appropinquabit in vos regnum Dei. Regnum Dei, seipsum dicit. Sed ideo quasi de altera re dicebat, quia infidelibus loquebatur, ne forte et alteram occasionem jactantia: invenientes in Christo, quem non cognoscebant, additamentum facerent blas- phemiæ. Hoc ergo videtur dicere: Si ego in spiritu Dei ejicio damonia, regnum Dei appropinquat în vo- bis si autem in spiritu Beelzebub ejicio dæmonia, regnum Beelzebub appropinquat in vobis. Corrige sermonem, et manifestius declarabitor mysterium verbi Dei. Id est, si regnum Dei appropinquat, in Spiritu sancto ejiciuntur dæmonia, et virtutes multæ fiunt: quando autem appropinquat regiuni Antichri- sti, in spiritu diaboli ejiciuntur dæmonia, et virtutes multæ fiunt. Illud ergo quod dixit Christus : Si ego in spiritu Dei ejicio dæmonia, appropinqual in vos re- gnum Dei, ad consolationem illorum hominum perti- net, qui tunc fuerunt. Hoc autem quid significat, quod jactando regnum Antichristi appropinquat? In spiritu Antichristi ejiciuntur dæmonia. Ad nostram adinoni- tionem pertinet, ut sciamus quia sicut in adventu Christi ante illuin prophetæ, et cum illo apostoli in Spiritu sancto faciebant virtutes: sic et in adventu Antichristi pseudochristiani, et ante illum, et cum illo in spiritu naligno facient virtutes. Qualis enim res mota fuerit, talis odor procedit. Ac- censo enim thymiamate, suavis fragrantia exit: commoto autein stercore, putredo gravis prodit. Ante lucem aurora exit, aute noctem obscuritas. Quidam autem hoc sub alio intellectu interpretan- tur. Id est, Si ego, inquit, in spiritu Dei ejicio dæmonia, sicut et est verum, vos autem dicitis me in spiritu Beelzebub ejicere dainonia, rei estis judicii. Propter quod appropinquat in vos regnum Dei justum, ut secundum blasphemias vestras judicemini. 29. Quo modo potest quis intrare in domum ejus, qui fortis est, el vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? llue- usque ostendit quomodo intelligeretur, si vellent: quia non in spiritu Beelzebub, sed in spiritu Dei dæmonia expellebat. Primum, quia satanas satanam non expel- lit, ne ipse sibt adversarius sit, destruens proprium regnum sed Dei spiritus est, qui dæmones expellit. :
IN MATTHÆEUM. HOMIL. XXIX. Deinde, Si ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt? Id est, Numquid non in me, aut in meo nomine? Si enim filii vestri in nomine meo expellunt, multo magis possum ego in nomine meo expellere. Et quod habet opus in spiritu Beelzebub, nunc dat ra- tionem quare dæmones expellantur, ut expulsis eis, omnes credant in Christum, id est, quia alligatus est a me malitiæ princeps. Nec enim potest quis fortis vasa diripere, nisi prius alligaverit fortem. Quomodo enim poterant homines ad libertatem intellectus sui venire, et ad Deum converti, nisi prius alligatus fuisset, qui mentes hominum erroribus occupatas tenebat? Et hoc ergo intelligimus, quia quos ejiciebat dæmones visibi- liter, invisibiliter alligabat. Quomodo, aut ubi, nec hominis est posse exponere, nec intelligere. Sed non tantos visibiliter ejiciebat, quantos invisibiliter alliga- bat. Ejiciebat enim paucos, alligabat autem omnes, ut per paucos ejectos visibiliter ostenderet, quia sic omnes spiritus invisibiliter de sensibus hominum cre- dentium expellebat, et quasi de magua multitudine ejectoruin dæmonum modicam probationem ostende- bat in paucis. Et cum multos ejiciebat demones, quo- modo unum alligare se promittit? Sed dicit principem omnium, de cujus virtute ounes d:rmones valent, id est, potestatein habent. Nam sicut Satana dominante, onines dæmones erant fortes: sic eo alligato, omnes sunt impediti. Nam omnes de illius veneno malitie virtutem accipiunt, et sunt unum in eo. Fortem autem dicit adversarium nostrum, quantum ad nostram in- firmitatem, non quantum ad suam virtutem. Deinde fortem dicit, non ut nos terreat, sed ut magis nos fa- ciat esse sollicitos ( nec enim hostem debent timere forten, qui habent principem fortiorem), sed ut vi- gilemus et laboremus, ut ne in fiducia principis for- tioris contemnamus adversarium fortem. Nam si con- tendinus contra eum, manifestum est, quia fortiores illo sumus: si autem negligimus, ille fortior inveni- tur. Nam quamvis sit infirmus, tamen fortior est ho- mine negligenti. Fortem enim diabolum nostra negli - gentia facit, non illius potentia. Vide deinde quomodo sapienter, postquam dixit fortem, postea ostendit ligatum, ut si te audita fortitudo terruerit, ligatio ejus nuntiata confortet. Jam quali opprobrio dignus est, magis autem tormento, qui adversarium suum ligatum non vincit? Vis scire quia ligatus est adversarius tuns? Considera naturam carnis et spiritus, et intelliges. Quomodo poteras, homo carnalis, spiritum vincere, nisi eum Dominus alligasset? Alligavit eum, ut nos eum conculcemus : illum humiliavit propter malitiam ejus, nos autem exaltavit super eum propter miseri- cordiam suam : ut et ille victus amplius confundatur, quia spiritus constitutus, a carnalibus conculcatus est: et nos vincentes euin amplius glorificemur, quain victores: quia carnales constituti, spiritum vincimus. Ergo labor ejus et fortitudo ligatus (sic) est, nostra autem tantummodo sine labore victoria. Qui enim so- lutum ligare potuit, numquid non poterat, soluto en, vasa ejus diripere? Poterat quidem, sed non per justi- tiam, sed per potestatem. Si enim per vocationem solam vellet vasa ejus diripere, solutus diabolus iteruın reduceret ad se. Item si per potentiam diriperet, di- ceret adversus Christum diabolus: Si quidem ad vir- tutem, tu fortior es quam ego : si autem ad amorem, ego amabilior quam tu. Si ergo vis illos tollere, potes: si autem dimittis eos in suo arbitrio, potius me se- quuntur quam te. Nam diabolus quidem facere justi- tiam non acquiescit, objicere autem scit. Quales sunt omnes, in quibus diabolus est. In servis enim Dei etiam leves arguunt culpas, in se autem nec crimina recognoscunt. Propterea ipsum quidem ligavit, vasa au- tem ejus et diripuit, et dimisit ea in domo ejus. Diripuit quidem, ex eo quod traxit ea ad notitiam veritatis: dimi- sit autem ea in mundo, quia sub seductione mundi istius esse nos voluit. Tamquam si ita dicat ad diabolumn: Ecce alligo te, ut appareant homines, qui sequuti fuerint te sua voluntate, et qui coacte. Qui enim te diligunt, etiam ligatum te non dimittent: qui autem te dercli- - querint ligatunı, manifestum est quia non sua volun- tate fuerunt apud te, sed coacte. Ergo non interficio te, neque expello de mundo, ne forte in voluntate noa habeant quem sequantur, sed alligo te, ne nolentibus violentiam facias. Ergo manifestum est, quod qui modo diabolum sequitur, non cogitur a diabolo ligatus est enim; sed ipse diligit diabolum. Si enim solutus esset diabolus, nullus homo ei resistere poterat, aut pauci; sicut pec antea restiterunt, nisi pauci electi. Nunc au- tem cum videas quosdam quidem homines sequentes eum, quosdam autem recedentes ab eo, intelligere debes, quia non est virtus cogentis diaboli, sed volun- tas sequentium hominum. Si autem dicis, quia Fortis est diabolus, et non prævaleo contra eum: stat ad- versum te scriptura hæc, dicit quia mentiris, quoniam ligatus est adversarius tuus. Ligatus est enim. Malumi quidem consilium suadere potest, cogere autem non potest. Quæ est domus illius? Mundus iste. Et vasa illius? Peccatores et infideles, habitantes in eo. Au- diens ergo, mundum domum esse diaboli, fuge min- duin, ne diutius habitans in domo diaboli, iterum fias servus ipsius. Sicut enim in domo Dei nialum non est, ita in domo diaboli non invenitur bonuin. Nam sicut Deus in domo sua non vult videre malum, susti- nere autem videtur pro tempore maluin, nou qu'a delectatur in malo, sed ut convertat eum ad bonum: sic et diabolus in domo sua non vult videre bonum, sustinere vero videtur bonum, non quia delectatur in bono, sed ut suadeat eum in malum. Et Deus quidem per suam benevolentiam vocat nialum ad bonum, ut non necessitate, sed voluntate corrigatur ad bonum. Diabolus autem per suam violentiam persequitur bo- num, ut etsi non voluntate, vel ex necessitate cogatur ad malum. Fuge autem inundum, conversatione, non corpore. Nam et ipse mundus non natura diaboli est, sed corruptione. Nec ab initio fecit hunc mundum dia- bolus, sed Deus postea corruptione factus est diaboli. Mundus Dei, et mundus diaboli. Ergo mundus quidem ipse Dei est : corruptio autem mundi diaboli est. Si ergo de mala conversatione recesseris, etsi cor- pore sis in mundo, recessisse videris de mundo dia- boli, et esse in mundo. Nunc quod vivimus, in Dei mundo vivimus: quod autem peccamus, in diaboli mundo peccamus. Fuge ergo de mundo, id est, elis voluptatibus mundi, ne forte diutius vivens in posses- sione operum ejus, fias proprius servus ipsius. Sicut ingenuus homo si diutius in possessione vel domo po- tentis alicujus et violenti fuerit commoratus, per pos- sessionem longi temporis usu capit eum in servitute: sie et homo si diutius fuerit in possessione diaboli, usu Jongi temporis vindicat sibi dominium super eun, ita ut nemo se possit a dominatione diaboli liberare, nisi sola potentia Dei. 30. Qui non est mecum, adversum me est. Diaboli voluntas quæ est? Rerum malarunı. Mea autem quæ est ? Rerumi bonarum. Vide ergo, quia cum non sini cum diabolo, adversus diabolum sum. Sicut enim bonum non est cum malo, sed semper adversus malum: sic non sunt secum, sed adversus se, quibus et voluntas contraria est, et opus. Ille præ- dical fornicationem, ego castitatem. Et ideo repellit ille castos, et congregat lascivos: ego autem repello lascivos, et congrego castos; ille docet discordiam ego pacem; ille seditionarios congregat et turlatos, ego autem unanimes et mansuetos. Vide ergo quia non congrego cum illo, sed dispergo. Minus dicit, ut ami- plius significet. Si enim qui necum non est, adversum me est : quanto magis qui adversum me est, mecium non est? Mecum non est, quia non facit ea qui: ego. Adversum me est, quia contraria facit. Utpura, a:di- fico; si quis non adjuvat, etiamsi non destruat, me- cum non est, sed adversus me: quia cum possit ad- juvare, nou adjuvat. Si hæc specialiter destruit, quanto magis adversum me est ? Sic et diabolo mala volente, vel faciente, etsi bona non prædicarem, non eram cun! illo, quia non prædico mala, quæ vult ille. Cum autem e contrario bona prædicem, quanto magis non sim cum illo, sed adversus illum ? Audiant regulam Chri- '
stiani, qui putant hæreticos Christianos esse, quia sic credunt, quomodo nos: tamen quia non sunt n0- biscum, adversus nos sunt. Et quia non congregant nobiscum, spargunt. Si ergo quia non sunt nobiscum, adversum nos sunt, et quia non congregant nobiscum, spargere videntur: quanto magis qui et voluntate, et verbis, et actibus contra nos sunt, non sunt nobiscum ? Et qui manifeste spargunt, non videntur congregare nobiscuma, Homilia xxx. ex capite xij. 38. In illo tempore, accesserunt ad Jesum scribæ et Pharisæi, dicentes: Magister, volumus a te signum vi- dere, et reliqua. Curato demoniaco, quidam adstan- tiumi Judæorum blasphemaverunt cum, dicentes: Ilic non ejicit dæmonia, nisi in Beelzebub principe dæmo- niorum. Alii autem tentantes eum, dixerunt: Magister, volumus a te signum videre de cœlo. Diversæ quidem species, perversitas autem omnium una. Nam sicut opera Filii Dei diabolo applicare blasphemare est Fi- lium Dei, vel Spiritum sanctum sic signum divinitatis jus petere a Filio Dei, injuriam est facere Filio Dei : quoniam nihil est alind signum divinitatis ejus petere ab eo, nisi non credere verbis ejus, quasi falsa di- centis de sc, nisi signorum ostenderit probamenta. Quoniam antem curato dæmoniaco, Judæi Dei virtu- tem ad diaboli potentiam non porrexerunt, et non edificati miraculo, sed destructi invidia, pro gloria blasphemiam obtulerunt Domino, dicentes: Ilic non ejicit dæmonia, nisi in Beelzebub : dixit eis Dominus : 51. Omne peccatum remittitur, spiritus autem blasphe- miơ non remittitur. Quod audientes quidam Judæi, non quidem timentes, sed timere se fingentes, neque veritatem de Christo quærentes, sed malitiam suam sub colore ignorantiae abscondere cupientes, interro- gaverunt euin: Magister, volumus a te signum videre, id est, Quia blasphemia irremediabile peccatum est : sed etsi blasphemamus, ideo blasphemamus, quia te Filium Dei ignoramus. Ídeo opera tua diabolo applica- inus, quia Spiritum sanctum in te esse nescinius. Si ergo tu es Filius Dei, ostende nobis signum, et ad- orabimus te, et jam non blasphemabimus. Ut scias, quod volumus a te discere veritatem, ecce etiam ma- gistrum te appellamus. O malitia ! quomodo sapere nescit? Dum volunt malitiam suam abscondere, ma- gis cam inanifestant. Nam cum multa signa vidissent, iamquam si nullum vidissent, ita signum petebant. Vere enim nullum viderunt, quia corporali aspe- etu viderunt, non spirituali affectu. Nam mens sine oculis videt aliquando, oculi autem sine mente num- quam viderunt. Similis est natura infidelitatis terræ arenos, quæ quamvis pluviam susceperit, tamen quia nullos in se tenet humores, semper adhuc aret. Talis est conditio febrium. Quantunivis biberint febrici- tantes, calore totum consummante quod biberint, semper adhuc sitiunt. Sic et maligni homines, quic- quid boni viderint, ant audierint, infidelitate totum consummante quod vident, aut audiunt, semper vacui sumi, tamquam qui nihil viderint, aut audierint. Ecce si quis exponat tibi res, quas non libenter audis, si tota die audieris, nihil eorum retines, quæ audisti. Aut ambulans in via, si mens tua aliquo cogitatu fue- rit occupata, quamvis omnes videas transeuntes, la- men neminem vides. Sic et Judæi frequenter signa videntes, adhuc signum petebant, quia hoc videbant, quod videre nolebant. Nam sicut semper discere, si- gnum est nihil posse proficere: sic signum semper petere, testimonium est numquam velle credere. 39. Jesus autem respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit. Isaias dicit: O quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Isai. 1. 21)! Anima autem hominis fidelis, sponsa est Christi: quæ autem infidelis est, meretrix est. In Osee dicit: Sponsabo te in fide, et cognosces Deum (Osee 2. 20). Item, Filii, in quibus non est fides in illis, ipsi in zelum compulerunt me in non Deum, et ego in zelum expellam cos in non gentem. Sicut meretrix uxor virum suum se fingit amare, vere autem amat adulterum, et in facie istins quidem est, in corde autem alterius : sic et Judæi videbantur esse Dei cultores, erant autem diaboli amatores. Iden malam et adulteram generationem eos appellat. Mala quidem erat, propter opera eorum ma- Ja adultera autem, quia relicto viro, qui est verus Deus, idolis subdebantur. Signum vultis videre? Ubi eratis quando daemones castigati ane, non flagello, sed verbo, clamabant : Quid nobis et tibi, Jesu Ñazn- rene? Venisti ante tempus torquere nos? Scimus te quia es Filius Dei (Matth. 8. 29). Dæmones virtutem meani senserunt, et vos quomodo signuni operum meorum non aspexistis? Ubi eratis quando caci secus viam sedentes clamabant, Jeɛu, fili David, miserere nobis (Infra, 20. 30), ut videamus? Tu es virga florens de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendens, et su per te requiescent septem spiritus Dei (Isai. 11. 4.2) Septem spiritus Beelzebub adorant, et fugiunt a te Caci ne non videntes, viderunt, et vos videntes me, non vidistis? Percurre, si vis, et catera mirabilia ejus. Et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Quod est signum Jona? Scandalum crucis. Út non discussores rationis salventur, sed creditores doctri- næ. Quia crux Christi discutientibus quidem rationem, scandalum est, credentibus autem salus: cujus expo- sitionis testis est Paulus: Nos autem prædicamus Chri- stum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis vero vocatis Judæis, atque Græ- cis, Christum Dei virtutem, et Dci sapientiam (1. Cor. 1. 25. 24). Quare Judæi signa petunt, Græci sapientiam quarunt? Placuit enim Deo signum scandali crucis tam Judaris, quam Græcis gentibus prædicari, ut qui non per fidem, sed per sapientiam Christain invenire volunt, incidentes in scandalum stultitiæ pereant, et qui per demonstrationem signorum Filium Dei cogno- scere volunt, non per fidem, incidentes in scandalum mortis ejus, in sua incredulitate permaneant. Nibil mirum, si Judai considerantes mortem Christi, homi- nea illum putaverunt, quando et Christiani, ut sibi videntur, et non sunt, propter ejus mortem, unigeni- tam majestatem crucifixam timent confiteri. Quos interrogamus, ubi est scandalum crucis in Christo ? quis nos scandalizat, si purus homo mortuus pra-di- cetur? Sic ergo infideles intelligendo pereunt, si Dens fuit, non potuit mori: si autem potnit mori, non fuit Deus. Fideles autem sic intelligendo salvantur, quia Christus non incidit in mortem propter infirmitatem naturæ, qua bomo, sed ipse traxit in se mortem pro- pter potentiam, quasi Deus: ut non absorbeatur a morte, sed ut ipse absorberet morten. Ergo non Christum mortuuin in cruce credimus, sed mortem mortuam in Christo, sicut scriptum est, quia Destrn- ait quidem mortem, illuminavit autem vitam (2. Tim. 4. 10). Nam sicut propter mortem homo visus est, sic prop'er destructionem mortis Deus apparuit. Ergo infideles mortem Christi considerantes, scandalizan- tur, immortalitatis beneficium perdunt : fideles autein resurrectionem ejns intelligentes damnationem mortis effugiunt. 40. Sicut fuit Jonas triduo in ventre ceti, sic erit Filius hominis in corde terræ (Jon. 2). Ut per mIY- sterium similitudinis bujus, et per Christumi Jonas propheta fuisse consideraretur, et per Jonam Christus Der Filius esse demonstraretur. Quid est, quod dico? Nisi Christos venisset in mundum, et ea, quæ dicta a prophetis fuerant, adimplesset, non erat certum de illis, quia vere prophetæ sunt. Nam et illi qui futura dicere aestimantur, non statim divinatores putantur, sed tunc quando ea, quæ dicta sunt, fuerint consum- mata. Itaque Christus post prophetas quidem natus est, sed ante ille prophetis beneficium præstitit, et postea ille ab illis accepit. Ideo autem Christus illos factis prophetas ostendit, quoniam illi istum in verbis Filium Dei ostendunt. Nam in Sirach libro adventum Christi sic deprecatur: Domine, in nomine tuo prophe- tæ prophetaverunt. Da mercedem servis tuis, ut prophe- tæ tui fideles inveniantur (Eccli. 56. 17. 18). Nisi enia
IN MATTEUM. HOMIL. XXX. iste illos prophetas demonstrasset, Christum credere non poterant. Quomodo enim potest de alio testimo- nium dare, priusquam ipse idoneus demonstraretur? 41. Viri Ninivitæ surgent in judicio. Quia illi prophe- tam receperunt, isti Christum Dominum illoruin pro- phetarum repulerunt. Illi neque lege instructi, neque prophetis, neque ab apostolis admoniti, ad Dominum conversi sunt, cognoscentes peccatum suum: isti tot præceptis eruditi legis et prophetarum, a Domino re- cesserunt. Illi, qui semper fuerunt populus diaboli, intra dies tres facti sunt populus Dei: isti, qui sem- per videbantur populus Dei, intra dies tres, crucifixo Christo, facti sunt populus satanæ. Et illi quidem personam ignorantes, et rem incredibilem audientes, et conversionis suæ signa et virtutes quærere debue- runt ab eo, quibus et persona idonea prædicantis et prædicationis indubitabilis veritas monstraretur: sed nihil horum audientes, nihil videntes, sola fide salvati sunt isti autem tot signa facientem testificantia cælestem naturam viderunt, et non solum a prædica- tione ejus recesserunt, sed in morten illius conversi sunt. Illi cum luctu et lamentatione nimia pœniten- tiam agentes, peccatorum suorum indulgentiain acce- perunt: isti autem nec sine pœnitentia oblatam sibi remissionem peccatorum accipere voluerunt quia sine poenitentia sunt donationes, et vocatio Christi. 42. Regina Austri surget in judicio, et condemnabil genera- tionem hanc. Quæ cum esset gentilis et mulier, tantam longitudinem itineris conficere propter infirmitatem sexus non est impedita. Concupiscentia enim sapien- tiæ, infirmitati dabat virtutein. Isti autem viri et sacerdotes, quorum proprium esse debuerat amare sapientiam, ante oculos suos et in medio gremio sa- pientiam positam contempserunt. Illa ad hominem cucurrit, isti a Deo recesserunt. Illa ut semel nuda verba audiret, isti quotidie divinitatis opera ipsa vi- dentes, blasphemabant. Illa famam tantummodo de Salomone audiens concupivit, isti autem veritatem de Christo videntes, abierunt. Illa munera multa obtulit, ut audiret eum : isti autem nec præmia regni cælorum accipere volunt, ut credant. Quid esset illa factura, si audisset mortuos resurgere, cæcos videre? quomodo cucurrisset, si etiam claudos currere vidisset? Non dixit illa, Cui commendo gubernationem regalium necessitatum, ne forte, dum vado, et redeo tanto spatio, aliqua contra imperium meum adversa na- scantur? Nam paupertas semper secura est, summa autem potestas sine timore periculi numquam est. Isti nec hoc cogitaverunt, quia dixerunt: Nescimus quidem unde sit ille Jesus (Joan. 9. 29); tamen facta illius bona sunt, et verba illius justa. Etsi natura ejus ex hominibus, tamen prædicatio ejus ex Deo est. Etsi non illum timemus quasi Filium Dei, saltem diligamus illum ut hominem bonum. Etsi non est dignus ut adoretur, tamen non est meritus ut interficiatur. Sive Ninivita, sive regina Austri, exsurgentes in judicio, quomodo condemnabunt generationem Jud:corum in- credulorum? Non ipsi judicantes eos, sed ex compro- batione sua vincunt eos: et talia dicentes adversus eos, qualia diximus supra : Quis fidelior est quam Jonas, sapientior quam Salomon? Non solum tune in- ter homines docebat, sed etiam nunc in ecclesia quo- tidie docet per sanctos evangelistas et apostolos suos. Hæc verba non solum tunc ad Judæos dixit, sed etiam nunc ad omnes Christianos inobedientes similiter dicit. Quomodo viri Ninivitæ exsurgent in judicio cum inobedientibus Christianis, et condemnabunt ens? Quoniam illi pœnitentiam egerunt, prædicante Jona, isti a peccatis propriis non recedunt, Domino illis quotidie prædicante: Agite poenitentiam, appro- pinquabit regnum cælorum (Matth. 4.17). Regina Austri sarget in judicio, cum Christianis istis, et condem- nabit eos, quia ab ultimis partibus terræ venit audire sapientiam Salomonis : et isti de domibus suis vel plateis, in quibus sedent nihil agentes, nolunt venire, et audire sapientiam Christi in Scripturis. Et quid dico, de domibus suis nolunt venire? Multi enim et de ecclesia ipsa, in qua loquitur Cbristus, excunt, et solum relinquunt docentem. 43. Cum autem immun- dus spiritus exierit ab homine, perambulat loca arida, quærens requiem, et non invenit. Exit autem spiritus immundus ab homine, cum per fidem baptizatus in nomine Christi, desierit esse diaboli, et factus fuerit Dei. Eiectus autem spiritus ille perambulabat homi- nes aridos, qui nondum pluviam evangelica doctrina susceperunt in se, aut aquam baptismatis accipere meruerunt, et propterea aut sunt gentiles, aut cate- chumeni, secundum rationem, quam diximus, aridi. Per eos enim immundi spiritus vagantur, et pluri - man dominationem habent in eis. Quamvis enim gentilis suscepto fidei verbo, liberari tamen ab im- mundo spiritu non potest, nisi fuerit baptizatus in nomine Christi. Unde exorcizamus catechumenos, qui sunt baptizandi. Non autem invenit requiem sibi, quoniam necesse est, ut gentili veniente ad fidem, et catechumeno ad baptismum, cum aridi esse desierint, jam ab ipsis immundus ipse spiritus expellatur. Nec mihi dicas, quia nec omnis catechumenus ad bapti- smum, alioquin nec ad omnem baptizatum et libera- tum a spiritu immundo revertitur spiritus immundus, nisi qui vacuus fuerit a Spiritu sancio. Nec apud gentilem catechumenum invenit requiem sibi, quia ad fidem vel baptismum venit. Cogitans ergo spiritus ille, et dicens: 44. Revertar in domum meam priorem. Et si invenerit gentilem catechumenum vacuum a Spiritu sancto, sine dubio prævalebit reverti in eum. Revertens autem, quoniam invenit scopis, id est verbis fidei et veritatis, ab infidelitate et ignorantia mundatum cum videt eum præceptis evangelicis adornatum, quasi animosior factus, 45. Assumil se- cum alios septem spiritus nequiores se. Dicens, Septem, aut plures dicit, aut omnes spiritus vitiorum. Sicut enim ex parte Dei, quamvis plures sint spiritus virtutum, tamen septein dicuntur, quia ex illis se- ptem omnes spiritus virtutum procedunt; quos spi- ritus enumerat Isaias (Cap. 11. v. 2. 3), et Salomon signat, dicens: Sapientia ædificavit sibi domum, et subdidit columnas septem (Prov. 9. 1). Sic ex parte diaboli, quamvis multi sint spiritus vitiorum, tamen septem dicuntur, quoniam ex illis principalibus vi- tiis vitia universa nascuntur. Et erunt novissima hominis illius pejora prioribus. De hoc enim ipso vel ipsarum rerum experimenta nos docent: quomodo Christianus, si malus evaserit, pejor sit, quam si fuisset gentilis. Hæc parabola melius intelligitur de Judæis et gentilibus ex eo enim quod, finita para- bola, vel exemplo, sequitur dicens, Sic erit generationi huic pessima compellitur ad populum Judæorum re- ferre parabolam, ut intellectus loci non vagus, ant instabilis, in diverso flexu, atque contradictionibus aliquorum turbetur, sed firmus et stabilis, vel ad priora, vel ad posteriora respondeat. Vere enim im- mundus spiritus Judaeis exivit, quoniam facta est Portio Domini populus ipsius Jacob, funiculus heredita- tis ejus Israel (Deut. 32. 9) : vel quoniam acceperunt legem. Expulsus autem a Judæis, ambulavit per ari- das gentes, sed requiem sibi non potuit invenire in ∙eis: quoniam secundum propositum vocationis Dei erat, ut omnes gentes venirent ad fidem. Non inve- niens autem requiem in gentibus, dixit: Revertar in domum meam unde exivi. Habeo Judæos, quos anto dimiseram. Et veniens invenit vacuam, quoniam jam Dominus non erat in eis, sed nec spiritus, secundum quod dictum fuerat de eis: Ecce relinquetur vobis do- mus vestra deserta (Luc. 13. 35). Videns autem eos diabolus mundatos verbis scientiæ Dei ab ignorantia, quasi quibusdam spiritualibus scopis, ornatos autem observationibus legis: propterea assumens secum se ptem spiritus nequiores se, secundum quod supra tradidimus, habitavit in eis. Et facta sunt posteriora populi illius pejora prioribus. Nam si prius, esti cul- tores Dei non erant, tainen nec interfectores erant : et prius quamvis peccabant in eum, tamen populus dicebatur Dei postea autem, sicut testatur Joannes,
synagoga facti sunt satanæ (Apoc. 2, 9). Accedentes antem possumus ædificationis gratia etiam ad hære- ticos transferre sermoneni. Immundus enim spiritus, qui in eis ante habitaverat, quando gentiles erant, ejectus est, quando facti sunt Christiani: qui peram- bulans gentiles cæteros, et non inveniens apud eos requiem, credentibus videlicet secundum tempora etiam ex ipsis in Christo, reversus est in eos, quos possederat ante. Inveniens autem eos vacuos a Spi- ritu sancto, vacuos a timore Dei, et operibus bonis (quoniam spiritus quidem immundus exierat ab eis propter nomen Christi, Spiritus autem sanctus non supervenerat eis, propter malum propositum cordis corum, et opera mala), inveniens eos mundatos sco- pis, qualibus diximus supra, et ornatos institutioni- bus apostolicis assumpsit secum alios septem spiri- tus nequiores, et inhabitavit in eis, et facta sunt no- vissima hæreticorum pejora prioribus. Ilæreticos gentibus esse pejores dubitat neno. Primum, quia gentiles per ignorantiam Christum blasphemant, hæ retici autem scientes Christi laniant veritatem. Deinde quia in illis vel spes fidei est, in istis autem incessa- bilis pugna et discordia. 46. Adhuc eo loquente, ecce mater et frater ejus, etc. Videns diabolus, quia per- suadebat populis Christus, esse se Filium Dei, di- cens: Et ecce plus quam Jonas hic, et plus quam Sa- lomon hic (Luc. 11. 32. 31): timuit enim, ne si Dei Filius cognoscatur ille, qui putabatur homo, ipse de- relinquatur ab omnibus. Ad convincendos sermones ejus subintroduxit parentes ejus carnales, ut per il- Jorum contemplationem, divinitatis ejus obscuraret naturam. Ideoque venit aliquis quasi diaboli advoca- tus, qui humano ore verba diabolica loqueretur, di- cens? 47. Ecce mater tua, et fratres tui foris stani, volentes loqui tecum. Ac si dicat: Quid gloriaris, Jesu, de cælo dicens descendisse, qui radices habes in terra? Ecce mater tua, et fratres tui. Non potest esse Filius Dei, quem homines genuerunt. Non potes illum abscondere, qnem natura convincit, Tunc Jesus quasi hominem quidem aspiciebat, tamen vere diabolus lo quebatur. 48. Et quis est mater mea, et fratres mei ? Nescio parentes in mundo, qui ante mundi constitu- tionem mundum creavi. Nescio principium ex carne (sicut Photinus existimabat), qui jam in principio eram apud Deum. Nam quod hominem me videtis, vestimentum meum est, nón natura. 49. Et extendens caule manus suas super apostolos, dixit: Ecce mater mea, el fratres mei. Non sperneus generationem car- malem, neque erubescens humanam susceptionem, tale dedit responsum sed volens ostendere, quia præponenda est cognatio spiritualis carnali. Nam car- malis cognatio, non volentibus nobis, neque scienti- bus, contingit. Non enim unusquisque vestrum con- suetus est cogitare quorum erit filius, aut quorum cognatus spiritualem autem cognationem ex propo- sito unusquisque per fidem sibi acquirit. Voluntaria enim est obauditio, per quam quicumque voluerit vo- luntatem Patris facere, efficitur filius Dei, et frater Christi. Unde sapienter superinduxit: 50. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mater mea et frater est. In qua cognatione spirituali nibilominus est hæc Maria, quæ non per coitum carnis, sed per gratianı fidei credendo facta est mater Christi. Deinde ma- trem et fratres Christi, facientes voluntatem Dei in- telligimus non synagogam, quæ secundum corpus peperit Christum, cæterosque Judæos : sed illam sy- nagogam intelligimus matrein, quæ salvata est cre- dens in Christum, non crucifigens eum. Similiter est intelligendum et de fratribus, qui secundum spiritum erant Judæi, non secundum corpus, qui Christi erant facientes voluntatem. Homilia xxxj. ex capite xiij (a). 3. Ecce exiit qui seminal, seminare: et dum se- minat, quædam ceciderunt secus viam, el venerunt vo- (a) Decst initium decimi tertii caplus. lucres, et comederunt ea, etc. Sient gaudet medicus, quando ad eum ægrotantium multitudo prosequitur; sicut lætatur rex, quando eum magni exercitus ma- nus armata circumdat: sic exsultat sacerdos, quando eum audientium populus magnus auscultat. Et ideo ascendit in navem, ut audiret eum populus, et vide- ret, et visus delectaret auditum, et auditus visum. Et docebat in parabolis, dicens, Exiit seminator semi- nare, non de loco ad locum transmutans, sed volun tate. Nec enim venit, ubi non erat, nec relinquit, unde egressus est: quia Deus ubique est, præter ubi esse noluerit. Aut certe ideo exivit, quia ibi est Deus, ubi justitia ejus colitur: ubi autem justitia ejus non est, nec ipse est ibi. Et qui intra justitiam suam sunt, intus sunt: qui autem extra justitiam ejus sunt, foris habentur. Propterea quamdiu fuit in cælis, ubi omnes sunt justi, intus erat: veniens au- tem in mundum, qui totus extra justitiam erat Dei, foras exivit, ut ipsum faceret intus. Quoniam ergo omnes gentes, Dei justitiam contemnentes, degebant sub potestate diaboli : ideo exivit, ut plantaret justi- tiam in mundo, ubi non erat prius propter peccata ipsorum. Exiit qui seminat, seminare. Non sufficit ei dicere, Seminare exivit: sed addidit, Exiit qui serni- nat, seminare : ut ostenderet, quia non erat novus se- minator, nec modo ad hoc opus primum accesserat : sed hoc semper habuit in natura, ut semper semina- ret. Ipse enim a principio generis humani totius scientiæ semina ipsa seminavit in natura. Ipse est, qui per Mosem semina præceptorum legis seminavit in populo. Ipse est, qui loquens in prophetis, non solum præsentium seminavit correctiones, sed etiam notitiam futurorum. Ipse exivit, ut in corpore con- stitutus, et per seipsum diviniora seminaret præce- pta. 4. Et quædam ceciderunt secus viam. Quæ est via? Mundus iste, per quem omnes transeunt, qui nascun- tur: via enim, et peregrinatio, et transitus est omni- bus, qui et a Deo exierunt, et ad Deum festinant. Unde et propheta dicebat: Quoniam incola sum apud le in terra, et peregrinus, sicul patres mei (Psal. 38. 13). Sicut ergo viator in via nihil sollicitus est, nisi quod necessarium habet ad usum : ita et homo in hoc transitu mundi nihil debet esse sollicitus, nisi quod opus habet ad usum. Qui autem suam spem ponit in mundo, et delectatur in eo, est similis homini de- sperato, qui non habet neque patriam, neque domum, neque familiam, ad quam festinet: sed in quocum que loco inventus fuerit, ipse locus domus ejus est. Quæ est ergo terra secus viam ? Homo secundum istum mundum vivens, qui omnia ea sapit quæ mundi sunt, et nihil quod Dei est : sed hoc solum diebus ac noctibus cogitat, hoc concupiscit, quod pertinet ad bene manducandum et bibendum, et spurcitiam cor- poris exercendam. Ex his enim omnia mala nascun- tur. Propter cibum enim et potui avaritiæ funt, furta, violentiæ, perjuria : ex avaritia autem invidias et contentiones: ex invidia autem maliloquia et de- tractiones, inimicitiæ et impostura: ex inimicitiis manifesta ira, rixæ, cædes, homicidia, judicia : ex libidine autem fornicationes, adulteria, masculorum concubitus, feminarum invasiones. Talibus si loqui volueris de spiritualibus rebus, non intelligunt ver- bum, nec sentiunt verbi dulcedinem. Nec enim est possibile, ut inter tantas amaritudines vitiorum sen- Liatur dulcedo sermonum. Sicut qui in magno vase aceti modicam guttam mellis immisceat, etiam mel perdit, et acerbitas aceti non mutatur: sic homini in hac malorum multitudine constituto si colloquutas ſueris justitiæ verbum, et verbum perdis, et ille noa temperatur in concupiscentia inundialium rerum. Nec enim habet bonum in se. Nam homo illud concupi- scit, quod jam habet exceptum in se, et scit esse bonum. Ecce si ostendis leoni viridem herbam, aut cainpum bene dorentem, non excitat eum in concu piscentia, quia non habet hoc in natura, ut berhas inanducet et e contra si ostendas bovi carnes, non concupiscit, quia non est bovis natura, ut mauducal
IN MATTILÆUM. HOMIL. XXXI. carnem sic et homini mundiali, si de bono cælesti Joquaris, non excitatur in concupiscentia boni. Sed quemadmodum si pluvia super lapidem cadat, desu- per quidem sudat, ab intus autem siccus est, quia non descendit humor in eum : sic et tali homini quando loqueris verbum Dei, tantummodo sonus verbi desu- per percutit aures ejus carnales, in cor autem ejus nihil descer.dit. Et merito: jacentia super lapidem semina verbi rapiunt volatiles dæmones. Dic mihi, cujus culpa est, rapientium dæmonum semina, aut hominum durorum non abscondentium ea in sulcis pectoris sui? Puto non esse culpam rapientium dæ- monum. Ille enim latro, qui parietem perforat, in secreta domus parte ingreditur : qui autem invenit foris impositum et projectum, quoniodo quasi latro culpetur? Sic et diabolus, si poterat introire in se- creta pectoris tui, ut a te nolente raperet verbum, bene culparetur: nunc autem quod a te neglectum est, et contemptum, hoc ille diripit. Denique sciens propheta hominum abscondentium esse culpam, di- cebat: In corde meo abscondi eloquia tua ut non pec- cem tibi (Psal. 118. 11). Si ergo absconderis verbum in sulco pectoris tui, germinat tibi timorem; timor liberat te a peccato. Si autem foris eum in superficie carnalium aurium dimiseris, quomodo timor tibi ger- minatur? Si autem timor in te natus non fuerit, quo- Bodo salvus fies, cum sit scriptum : Timor Domini expellit peccatum (Eccli. 1. 27)? Qui autem sine li- more est, non potest justificari. 5. Quædam autem ce- ciderunt super petrosam. Petra autem in se duas habet proprietates nature, fortitudinis et duritiæ. Ideo ho- mines aut propter constantiam fidei petra dicuntur, aut propter duritiam cordis. Idco propheta dicit ; Et auferam ab illis cor lapideuni (Ezech. 36. 26). Quid ergo terra? Intellectus carnalis, et non rationabilis super animam duram et fideleni. Nam intellectum bonum multi habent secundum naturam, animam autem fide- lem non multi: quia intellectus hominis est ex Deo, auima autem fidelis ex voluntate. Sunt ergo homi- nes, quibus si loquutus fueris de gloria sanctoruin, et de beatitudine gloriæ regni cælestis, statim gau- dent, et audientes delectantur, quoniam sapientes secundum naturam etiam facile suscipiunt verbum; sed ne credas gaudio eorum carnaliter enim gau- dent, et carnaliter delectantur. Sciunt enim natura- liter, quia bonuin est regnum, vel lumen. Ideo cum audierint lumen sanctorum, quasi de lumine gaudent. Sciunt etiam naturaliter, quia bonum est regnum cæ Jeste, quasi de audito regno lætantur: et non ideo credunt, quia sic est quomodo lætantur, anima au- tem eorum non credit. Sed dicis, Quomodo gaudere poterant, nisi crederent? Hoc ipso enim quod gau- dent, credunt; ideo credunt. Non est ita: omnis enim, qui credit, verum est, quod gaudet; non ta- men omnis, qui gaudet, credit. Nam quod gaudet in mobis, sensus est rationabilis: quod autem credit, spiritus animæ, qui non in gaudio, sed in sollicitu dine et compunctione cordis cognoscitur. Quoniam non omnis, qui gandet, et credit, tuo te docebo exemplo. Ecce cun tibi exposuero de gloria sancto- Fum, de jucunditate paradisi, gaudes et exsultas, tamen non habes etiam carnalem intellectum jam ca- ptuin et induratum in malis, et quasi terra secus viam. Sed si dixero tibi: Vide qualis est jucunditas sanctoruin: ergo vende omnia tua quæ babes, et da pauperibus, et hæc omnia possidebis (Marc. 10. 21. et Luc. 18. 22). Ecce non facis, sed tristis recedis sicut adolescens ille a Christo: nou ergo credidisti firmiter de quibus gaudebas. Ecce cuncti homines quanta pondera auri dant, ut comparent dignitatem, et cum gaudio magno dant, et sine dubitatione dant, nt comparent, et multum sibi quæstum putant, si invenerint cui dant, et putant se jam invenisse cui dederunt. Et amplius dico, si suam pecuniam non habuerint, aliunde mutuum tollunt, et cum gaudio dant. Quare? Quia credunt omnino dupliciter se in- venturos esse quod dederunt. Et si vere credis fu- si ". tura quæ audis, quare non dabas simplum in terra, ut centuplum invenires in cælo? quomodo non dabas temporalia, ut invenires æterna? Si dixero tibi, Abs- tine te a deliciis, et jejuna: non facis, quia non. credis. Si tædianti, id est, ægrotanti tibi medicus di- xerit, Abstine te ab hoc, subaudis : quia credis to sanandum, si servaveris : et frequenter illud amplius amas, quod amarum, inanducansque uteris, et vin- cis desiderium ventris ob desiderium sanitatis ; multo magis jejunare poteris, si credideris jucunditatem illam futuram. Tu ergo, qui propter Deum quomo- documque vivere contentus non es, si evenerit res, de qua jucunde vivere non poteris : quomodo propter. Deum poteris corporales sustinere dolores? qui nec eleemosynas de rebus tuis dare contentus es, quo- modo amissionem substantiæ tuæ propter fidem po- teris sustinere? Ideo facta tribulatione aut persequu- tione propter verbum Dei, scandalizaris. Nam nou solum in persequutionis tribulatione prorsus to scair- dalizatus es in Christo, sed etiam in tribulatione om- nium adversitatum. Utputa, si tibi amissio carorum aut damnum rerum, aut corporalis infirmitas conti- git, statim scandalizaris, et dicis, quod propheta ad. tuain consolationem dixit, ut et nec tu scandalizatus. sic dicas Ecce ipsi peccatores et abundantes in saculo obtinuerunt sibi divitias: et dixi: Ergo sine causa justi- ficavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas (Psal. 72. 12. 13), quoniam cum nieliora suscipere debui, tunc contigerunt pejora. Ille et ilte in omni- bus iniquitatibus volvitur, et floret in filiis, et abundat in rebus, et lætatur in sanitate. Et qualis est justitia Dei? Et non consideras, quod qui ad bellum trans- mittitur, ad gloriam paratur: et cui tentatio imponi- tur, correctio ostenditur ei, Si videris aut mortalita- tem frequenter fieri super terram, aut famem, aut gladiun, statim scandalizaris, et dicis: Patres no- stri idola coluerunt, et semper in bonis fuerunt, et nos ex quo Christum colere cœpinius, numquam nos bona sequuntur. Et non consideras, quia illorum prosperitas non fuit remuneratio Dei, sed contem- ptio. At nostra adversitas non est ira Dei, sed admo- nitio. De illis enim dictum est: Vir insipiens non co- gnoscit, et stultus non intelligit, cum exurentur pecca- lores sicut foenum. Et quid addidit? Ut intercant in sæculum sæculi (Psal. 91. 7. 8). De suis autem quid dicit? Visitubo in virga iniquitates corum, misericor- diam vero mcam non dispergam ab eis (Psal. 88. 35. 34). Si videris aliquem tumultum Ecclesiæ ture, sta- tim scandalizatus dicis: Ne forte non sit hæc vera Ecclesia apud hæreticos, sed illic sit veritas, floret potestas. Et non intelligis, quod a Deo diligitur,, hoc a diabolo expugnatur: quod autem a Deo conte- mnitur, hoc a diabolo quasi proprium in pace custo- ditur. Judæa quamdiu fuit Dei hereditas, nec diabolus cessabat eam expugnare suadendo ad idola, nec Deus cessabat eam castigando et revocando ab idolis cu- stodire postquam contempta est, quasi pars diaboli facta manet in requie. Quoniam ergo niulti non solam propter persequutiones, sed etiam extra persequn- tiones, scandalizantur de verbo: ideo supra (a) non. solum dixit, Facta autem persequutione: sed etiam, In tribulatione. 7. Alia ceciderunt in spinas. Primum dicam, quomodo colitur, ut bene intelligatur, quiv- modo a vicinis suffocatur seminatum in te verbium. Colis, assidue audiendo Scripturas, et traditiones doctorum. Per hoc enim confirmatur in te verbum Dei, et crescit, et satisfacit tibi, quia ita est per omnia, quemadmodum credis. زران Yerbi Dei duplex fructus. - Fructus autem verbi Dei est duplex, in operibus bonis, et in confessione fidei. Sed fructus boni operis gratiosior est apud Deum in pace, quam in persequutione: fructus autem confessionis in persequutione gratiosior est, quaru, in pace : quia in persequutione nemo te discutit, que- (a) Ino infra, v. 21.
modo vivis, sed quomodo credis. Item in pace non est labor bene credere, sed bene vivere: quia pax ipsa corruptrix est pietatis. Vide jam, quod sollici- tudo divitiarum frequentare te ecclesiam non permit- tit, ut audias Scripturas et traditiones doctorum, ut nutriatur verbum quod accepisti. Etsi venis in cor- pore, non venis in mente. Etsi audis auribus, non audis in corde. Totusautem animus tuus in illis est, de qui- bus sollicitus es. Opera bona cupiditas divitiarum te facere non sinit. Quomodo autem sinat te tua fœne- rare, que compellit te aliena colligere? Item si ver- bum Dei venerit in periculum, tu propter voluptatein divitiarum, aut quia times perdere quæ habes, aut quæ non habes concupiscis acquirere, veritatem fidei ture palam non confiteris. Vides quomodo sollicitudo et voluptas divitiarum suffocant verbum, et fructift - care non sinunt? 8. Quædam super terram bonam. Terra autem bona sunt qui abstinent se a divitiis ma- lis, et secundum vires suas faciunt bona, et est fru- ctus eorum trigesimus. Si autem omnia bona sua contemnant, et aecedant ad serviendum Deo, habent sexagesimum. Si autem et infirmitas corporis eis contigerit, et fideliter sustinuerint, habent centesi- mum, et terra bona est. Nam et Job ante tenta- tionem trigesimum habuit in facultatibus suis juste vivendo post damna substantiæ et filioruin, sexa- gesimum post plagam autem corporis, centesi- mum fecit. Qui centesimum habet, in se sexagesi mum et trigesimum habet. Et qui trigesimum ha- bet, sexagesimum non habet. Et qui sexagesimum habet, non etiam centesimum habet. Semper enim majus quod minus est in se habet inclusum, illud autem, quod minus est, majus in se non habet : ut- puta, præfectoria potestas habet in se vicariam et consulariam potestatem: consularia autein potestas, neque vicariam, neque præfectoriam habet in se po- testatem. Utputa, qui talem fidem habet, ut possit mori pro Christo, ille sine dubio et omnia bona mundi contemnere potest. Nam quomodo sua non contemnat, qui seipsum contemnit ? Nam et ille cen- tesimum habet. Nani qui se ct sua contemnit, multo magis aliena non tollit, multoque facilius de faculta- tibus suis partem dat, qui totas facultates suas nihil existimat. Item qui sexagesimum habet, id est, qui divitias potest contemnere, ka jejunio permanere, caste vivere, corporales injurias sustinere, sine du- bio et trigesimum habet. Et qui sciunt sollicitudines sæculi, et voluptates divitiarum, clarins eas conte- minere possunt. Qui autem trigesimum habet, id est, qui malum non facit, sed quantum potest benefacit, hoc est enim trigesimum : ille non omnimodo et sc- xagesimum habet, id est, non omnino potest omnia bona sua contemnere, et omnibus diebus vitæ suæ jejunare, aut in castitate vivere, aut corporales in- jurias pati. lloc enim est sexagesimum. Ideo Dominus apostolis quidem, qui sexagesimum poterant, sic dicit: Vendite quæ habetis, et date eleemosynam (Luc. 12. 33). Istis autem, qui non poterant sexagesimum, injungit eis trigesimum, dicens : Omni petenti te, da : el qui mutuum petit, non averlas ab eo (Luc. 6. 30). Item qui sexagesimum potest, non omnino et cente- simum potest. Quanti sunt, qui et bona sua dimit- tere possunt, et amissionem rerum suarum patiuntur, et caste vivere possunt, et corporales injurias sufferre: et illud, quod est centesimum, timent sustinere? Quot enim confessores post multas injurias mori ti- mentes lapsi sunt ? Sic et homo, qui secus viam est, omnia mala in se habet, et lapidosus est, et spino- sus. Ille autem, qui spinosus est, non omnino lapido- sus est. Et ille, qui lapidosus est, non omnino secus viam est. Utputa, qui fornicarius est, qui avarus est, qui perjurus est, qui fur est, omnino si illi persequu- tio aut tribulatio venerit propter verbuni, sine dubio quantum ad hominem scandalizatur, et prævaricatur. Qui enim ante tentationem fidein Deo non servat, guonrodo in ipsa tentatione erit fidelis ? Item qui la- pidosus est et spinosus, id est, qui ex corde una credit, et est infidelis et vacuus, ita ut nee perseqau - tione aut tribulatione scandalum patiatur : multo magis nec sollicitudines sæculares poterit evitare, aut voluptates carnales. Qui enim illic scandalizatur et prævaricatur, ubi intelligit se perire, si fuerit scandalizatus : quanto magis sollicitudines divitiarum et voluptates non est contentus repellere, in quibus se gravari intelligit, non perire? Nam sollicitudines divitiarum et voluptates profectum impediunt, non faciunt peccatorem. Qui autem scandalizatur in Chri- sto, cadit a Christo. Qui ergo et cadere potest, multo inagis impedimentum pati contentus est. Qui autem spinosus est, non omnino et lapidosus est. Sunt enim, qui tantam quidem fidem non habent, ut divi- tias suas et voluptates pro nihilo putent, et sollicita- dinem carum contemnant, et magis diligant cælestia quam terrena: tamen si tentatio venerit, non rece- dunt a Christo propter timorem perditionis. Nam etsi mundum contemnere non fuerint contenti, vel quia non qui (sic) ante desiderabant magnificari apud Deum, tamen a Christo recedere non sunt ausi, quia timent perire. Ideo, si necessitas venerit, fre- quenter et bona sua dimittunt, quorum sollicitudine ante fuerant obligati. Nam multo magis laboriosum est in securitate concupiscentias vincere, quam in periculo divitias posse contemnere. Ipse enim timor periculi adjuvat animam, et facile vincitur delectatio corporalis. Quot sunt enim, qui in securitate non fuerunt contenti pauperes esse, et cum viderunt per- sequutionem, magis contenti fuerunt bona sua dimit- tere, quam perire propter illa? Præsciens Deus fre- quenter præcidit divitias eorum, ut a sollicitudinibus relevati, securius et melius permaneant cum Deo. Item qui lapidosus est, non omnino et secus viam est. Multo enim fideliores sunt, qui in persequutio- nibus forsitan possunt scandalizari, tamen in iniquita- tibus non se omnino obligant: quia cum gaudio acci- piunt verbum, et diligunt bonum, sed vincuntur in tribulatione. Et eos forsitan propter misericordiam suam Deus frequenter salvans, non adducit super eos tentationem, unde vincantur : quoniain nemo no- strum idoneus est, si ' nos jubet Deus orare : Et ne nos inducas in tentationem (Natth. 6. 13). Qui autem secus viam est, in omnibus malis obru- tus est. 10. Et accedentes ad eum discipuli ejus, dixerunt: Quare in parabolis loqueris illis? Vide benevolentiam virorum, vide inisericordes disci- pulos benigni magistri. Dolebant, quia populus non intellexit, et quia talium verborum ædificatione fran- dati sunt, quia perdiderunt audiendi laborem et tempus. Nani qui non intelligit quod audit, per- dit quod audit. Et considera, quod est benevolen- tius, quod non primum interrogaverunt de intellecta parabole, sed mox dixerunt: Quare in parabolis to- queris illis? quia magis de aliorum salute solliciti erant quanı de sna, sicut ait Apostolus: Non quæ SKA sunt singuli cogitantes, sed quæ aliorum (Philip. 2. 4). Iæc est enim perfecta caritatis gratia, qui amplius festinat aliis utilis et lucrosus esse quam sibi. 11. Ar ille respondens ait illis : Quia vobis datum est nosse mysterium regni cælorum. Quoniam multi ex his verbis culpam negligentiæ suæ imputant Deo, dicentes : Quia non est mea culpa, si nescio quod mihi Dens seire non præstitit. Et ista dicunt, non vere dolentes, quia non intelligunt aliquid circa Deum, sed pecca- torum suorum excusationem quærentes. De talibus dicit propheta : Non declines cor meum in verba ma- litiæ, ad excusandas excusationes in peccatis, cum ho- minibus operantibus iniquitatem (Psal. 140. 4). Iden de isto loco modico manifestius loquamur. Omnis quidem intellectus de Spiritu sancto est, et gratia Dei est: tamen alia est gratia, quam Deus omnibus lo minibus creando donavit : alia est, quam non omni- * Forte, sic.
IN MATTILÆUM. IIOMIL. XXXII. bus hominibus, sed dignioribus et excellentioribus et electioribus donat. Sicut paterfamilias multa man- cipia habens, omnibus quidem mediocrem vestem dat, mediocrem annonam dat pro debito dominii sui : quia nec potest esse servus ejus, nisi ab illo vestitus fuerit, et nutritus; quibusdam autem fidelioribus circa se dat meliorem vestem, et delicatiorem anno- nam, non propter debitum dominii sui, sed propter bonos mores eorum: sic et Dominus generalem gra- tiam, id est, intellectum boni et mali omnibus dat pro necessitate naturæ: quia nec videmur esse ho- mines ad imaginem Dei creati, nisi habuerimus divi- num intellectum; dignioribus autem dat specialem gratiam, utputa cognoscendi mysteria, non pro ne- cessitate naturæ, sed pro remuneratione bonæ vo- luntatis, aut bonorum operum. Vide ergo quomodo dicit : Vobis datum est nosse n‹ysterium regni cælorum. Non dixit: Vobis datum est, alicui qui habeat scien- tiam boni et mali. Si ergo est aliquis, qui non habet gratiam scientiæ boni et mali, non culpa hominis est non habentis, sed Dei non dantis. Si autem omnes homines intelligunt bonum et malum, non tamen om- nes habent gratiam cognoscendi mysterium regni, non est culpa Dei non dantis, sed hominis non quæ- rentis, nec festinantis, nec laborantis ut mereatur accipere. Si enim illam generalem scientiam boni et mali transegisses, id est, si bene usus fuisses, juste merebaris hanc specialem cognoscendi mysterii scien- tiam. Si autem illam generalem abscondisti in terram, quæ datur pro necessitate naturæ: quomodo mere- beris hanc specialem, que pro remuneratione bonæ voluntatis aut operum datur? Et hoc est quod alius evangelista dicit de servo malo, qui talentum suuni abscondit in terram, et nullum fecit fructum de illo; Dominus ejus non solumn talentum tulit de eo, sed adhuc jussit eum puniri: id est, quasi non fructifi- cantem jussit puniri reum. Vide quia paratus fuit et alteram gratiam ei donare, si fructum fecisset de pri- nia. 12. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit. Ut habenti quidem addatur, possibile est : impossibile autem, ut auferatur ab eo qui non habet. Quomodo procedit? Si enim tollitur ab eo quod non habuit: si autem non habuit, quid tollitur ab eo? Sed ita procedit: Qui habet aliquem intellectum, et non facit cum illo justitiam pertinentem ad gloriam Dei, sed e contra circa res terrenas occupat eum, habens non videtur habere: quia quantum ad eum, videns, cæcus dicitur esse. Non habet, qui Deo nihil fert. Sicut bomo, cujus oculi iniquitateni vident, non æqui- tatem, quantum ad Deum videns, cæcus dicitur esse, sicut scriptum est : Sinite eos; cæci sunt, et duces cæcorum (Matth. 10. 14): quia diabolo vident, non Deo. Sicut qui peccatis vivens mortuus dicitur, sicut scriptum est: Et vos cum essetis mortui in peccalis vestris (Ephes. 2. 1. et Coloss. 2. 43): quia ille talis non Deo, sed diabolo vivit; sicut qui habet intelle- ctum, et bonum non operatur cum eo, quantum ad Deum, nec habet: et ideo tollitur ab co et ipsum quod habet, ut nec intelligat quod est bonum, et jam ut cæcus ducatur a dæmonibus per omnia mala opera. Quando ergo videris bominem, qui etsi non facit opera bona, tamen vel delectatur in audiendo bono : infructuosus est quidem, tamen adhuc non tulit Deus ab illo hoc ipsum quod habebat, sed exspectat illum, ut convertatur ad poenitentiam, et faciat bonum. Cum autem videris hominem, qui non soluin bonum nou facit, sed nec delectatur in ipso audito bono: intellige quia jam tulit ab illo Deus hoc ipsum quod habebat, ut intelligeret bonum, et quantuin ad Deum mortuus est. Nam non potest reviviscere, nisi forte quantum ad Deum, qui potest etiam mortuos suscitare. Ille ergo, qui babendo non vult, sicut diximus, quod ha- bet quidem naturæ est : quod autem non habet, vo- luntatis : qui babet quidem, sed non vult habere. 1 Montef, in margine sic legendum esse innuit: Si enim tolletur ab eu, quomodo non habui ? Judæi vero, qui habuerunt legem, et vixerunt secan- dum legeni, addita est eis notitia Christi. Qui enim legem habentes quasi non habuerunt, quia non vi- xerunt secundum legem, ablata est ab eis etiam ipsa lex, quam habebant; et nihil apud eos de lege re- mansit, nisi sola Scriptura librorum, omni legis ob- servantia pereunte. Sic enim et Christianis eveniet. Qui enim vere habent Christum, viventes secunduni Christi præcepta, dabitur illis regnum, ut jam non credant absentem Christum, sed videant præsentem. Qui autem habentes Christum quasi non habent, quia non vivunt secundum Christi præcepta, tollitur ab illis etiam hoc ipsum, quod videntur agnoscere Christum, ut credant Antichristo: aut certe ut con- demnati in die judicii, separati de parte Christiano- rum, etiam hoc ipsum perdant, quod videntur esse Christiani, cum infidelibus deputati. Sic et hæresibus factum est, quod habentes fidei veritatem, illam non habuerunt, non viventes secundum eam, ablata est ab eis, ut crederent pro veritate mendaciis. Tales sunt et qui quotidie transeunt ad perfidiam, quoniam habentes fidem, male ea utuntur. Tollet eam Deus ab eis, et ad perfidiam transibunt, et projiciet eos, et impletur in eis quod Apostolus dicit: Eo quod carita- tem veritatis non receperunt, dabit eis Deus opera erro- ris, ut credant mendacio, et judicentur (2. Thess. 2. 10. 11). 13. Ideo in parabolis loquor illis, quia viden- tes non vident. Si dixisset, Ideo in parabolis loquor illis, ut videntes non videant: forsitan non esset culpa non intelligentium Judæorum, sed Christi, qui sic loquebatur, ut non intelligeretur ab eis. Nunc au- tein dicit: Ideo in parabolis loquor illis, quia videntes non vident. Intelligitis ergo, quia non est culpa Chri- sti nolentis dicere manifeste, sed eorum qui audien- tes nolebant audire. Non enim quia Christus in para- bolis loquebatur, ideo illi videntes non videbant : sed quia videntes non videbant, idco illis Christus in parabolis loquebatur. Ecce viderunt mirabilia Mosi : numquid vere viderunt? Si enim vere vidissent, uti- que et timuissent Deum miraculorum factorem. Ecce audierunt doctorem legis numquid vere au- dierunt? Si enim vere audissent euin, utique et vi- xissent secundum legem, et credidissent in euin, quem prophetabat lex. Viderunt et ea mirabilia, sed viden- ies non viderunt. Si autem vidissent ea, et profecis- sent in eis. Cum sit ergo facilius videntes cognoscere quod vident, quam intelligentes intelligere quod au- dierunt quomodo poterant illi audientes mysteria intelligere, qui videntes mirabilia non cognoverunt ? Quia consueti erant Judæi videntes non videre, et audientes non audire : ideo non dedit eis Deus ocules fidei, ut videant divina miracula Christi, nec audiant viva verba ejus, nec similiter contemnant Christum, cognoscentes eum, quemadmodum contempserunt et legem, habentes earn: ideo et propheta illis dicebat: Auditu auditis, et non intelligitis (Isai. 6.9). Videa- mos cujus rei intellectum denegat illis propheta. Non illum generalem qui datus est ad usum naturæ, sine quo vivere nemo potest, sed hunc spiritualem ad cognoscendum mysterium Christi, quod datur ad remunerationem justitiæ. Homilia xxxij. ex capite xix (a). 1. Et factum est cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2. et sequutæ sunt eum turbæ multæ, el cu- ravil eos ibi. Et reliqua. (b) Quantumcunque gratuitum et utile sit bonum ecclesiastica pacis, quam flagranți et sollicito animo quærendum sit exponam, ut qui- libet inventor exponere possit. Legite, inquam, fide- lissimi, hortor, fratres, legite vobiscum, crescite ia Desunt capita 14, 15, 16, 17 et 18. Ilic resumit Codex Carthusianorum Vallis Dei : et paulo post idem Codex et Editi ad marg., sollicito animo. In textu autem, sollicito amore.
fide, ut vobiscum corpore absens, efficiar in Christo vobiscum præsens in fide. Incipimus ergo exponere bona de bono. Prosequar quod dicit evangelista : Et factum est cum consummassel Jesus sermones istos. Quos istos? Quos superius est proloquutus. Quomodo de camino ignis mortiferi carnalium passionum su- per pectus apostolorum zeli scintilla ceciderat, et modica quidem jam tantum conflabatur: sed Domi- nus, qui de longe sentit malorum vaporem, cito per humilitatis doctrinam, quasi cum aliquo fonte aquæ largissimo titionem, priusquam accenderetur, restin- xit, dicens Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, el efficiamini sicut pueri, non intrabilis in regnum cœlo- rum (Matth. 18. 3), etc., et illos tunc sollicitos red- didit, et totum mundum de periculo hujus incendii liberavit. Et illi quidem leviter tacti sunt, nos au- tem fortiter sumus niuniti. Et monientaneæ invidie eorum occasio æternum mundo humilitatis refrige- rium introduxit. Hos ergo sermones cum consum- masset Jesus, transtulit se de Galilæa in Jud.eam, quasi justus Dominus omnium, qui sic diligit alios servos, ut alios non contemnat. Nam sicut omnes illi debent gloriam, quasi Domino: sic ille debet omnibus misericordiam, quasi servis. Nam si semper eum unus teneat locus, jam non est possessor om- nium hominum, sed aliquorum. Reliquit Galilæam, et venit in fines Judæa. Galilæam patriain suami, de qua natus fuerat, quasi sol altius ascendens, reliquit orientem, et venit in Judæam, quasi ad occasum, mbi fuerat obiturus, in pace passionis occumbens, ut iterum nobis aliunde novum ortum sua resurrectione ostenderet, ut dicanius cum Apostolo: Vetera trans- ierunt; ecce facta sunt omnia nova. Et sequulæ sunt eum turbæ multæ (2. Cor. 6. 17). Quasi testimonia salutaris doctrinæ ejus, quasi oves pastorem, in manu ipsius genitæ et nutritæ, sequebantur eum, quasi parvuli filii patrem peregre longe proficiscen- tem et quasi pater proficiscens, bona pignora cari- tatis illis relinquens, peregit debilibus remedia sani- tatum. Et sanavit eos. Thi apparet, quia parati erant populi sequi eum etiam in fines Judææ : sed ne quis existimet Judæorum, sicut erant detractores, quod ad commendationen opinionis suæ, et ad testimonium virtutum suarum, jactantiæ causa, trahat secum mul- titudinem infirmorum, ideo sanavit eos ibi, et dimisit eos: maxime cum sufficerent et ipsi ad gloriam, etho- minibus ad salutem, testimonia in suo loco nascentia. 3. Et accesserunt ad eum Pharisæi, tentantes eum, et dicentes ei : Si licet homini quacumque ex causa uxo- rem suam dimittere ? Viro casto qualiscunque uxor bona videtur, quia perfecta caritas vitia non sentit. Qui diligit uxorem, de solvendo matrimonio legein necessariam non habet. Ubi autem de solvendo ina- trimonio lex requiritur, illic jain odium demonstra- tur: ubi odium invenitur, illic fornicatio esse cogno- scitur. Quemadmodum si videas hominem assidue amicitias medicorum colenteni, ex ipsa re statim in- telligis, quia infirmus est: sic et cum videas sive viruin sive mulierem de dimittendis uxoribus aut viris legem interrogantes, cognosce quia vir ille la- scivus est, et mulier illa ineretrix est. Sic et Judæi erant homines fornicarii et contaminati, qui habentes habere non videbantur : quia uxor illis non erat quasi jucunda possessio castitatis, sed quasi de- sertum æstus libidinis illic religatæ. Nam in matri- monio mox castitas delectatur, libido autem quasi vinculo conjugii colligata torquetur. Et non sit 110- vum, quod dicimus, quia castitas in matrimonio de- lectatur. Nam primus est gradus castitatis sincera virginitas secundus autem, fidele conjugium. Ergo species secunda virginitatis est matrimonii casta dilectio. Adierunt ergo Jesum tentantes, ut vi- derent si voluntatis eorum amicus esset, an ca- stitatis patronus: ut si quidem diceret, quia licet di- uxores, V. D. et Editi in margine, Quomodo dicum in hujus- Bcdi mortiferis carnalium passionum super. mittere, laudarent eum : si autem non, contradics- rent ei : et hoc est proprie tentare. Qui autem verð interrogat, quicquid audierit, conquiescit. Si cat homini uxorem suam dimittere quacumque ex cause? O effrænata lascivia! Sciebant quia nullam causam idoneam habebant circa dimittendas uxores, præter solam turpitudinem, alias atque alias sibi jungebant: ideo timuerunt interrogare. Ex quibus causis.? Ne seipsos intra angustias certarum causarum constria- gerent. Sed interrogaverunt, si ex omnibus causis licet, scientes quia modum nescit libido: sed quanto exercetur, tanto magis accenditur, non leviter, nee intra terminos unius conjugii capit libido. 4. Ille re- spondens ait eis : Non legistis, quia qui fecit homines ab initio, masculum et feminam fecit eos? Id est, Legislis quidem, sed noluistis facere quod legistis. Conscien- tiam illorum ad testimonium provocat, ut ostendat eis, quia ideo interrogant, non ut firmiter discant quod dubitant, sed ut excusabiliter faciant quod inexcusabiliter peccent. Masculum et feminam. Non masculum et multas feminas, ut uni masculo liceat plures feminas possidere: neque nasculos et femi- nam, ut uni feminæ liceat plures virus accipere: sed masculum et feminam, ut una femina nullum mascu- lum putet factum esse in sæculo, præter unuin : st unus masculus nullam putet feminam esse factam in sæculo, nisi unam. Non enim duas aut tres costas detulit de latere viri, et duas aut tres fecit mulieres (Gen. 2. 21). Cum ergo secunda aut tertia uxor steterit ante faciem tuam, sicut tunc Eva ante Adam, quomodo illis dicas, Hoc nunc os de ossibus meis (Gen. 2. 23)? Nam etsi vere costa est illa mulier, DOR tamen tua. Si ergo non illi dixeris, non illam confir- mes esse conjugem tuam: si autem dixeris, menti- ris. Si ergo Deus ad hoc masculum et feminam ex uno creavit, ut sint unum : quare ergo et de cætero vir et mulier non ex uno utero nascantur, sicut volatilia quædam? Quia Deus, quanivis masculum et feminem quidem creavit propter necessitatem filiorum geno- randorum, tamen semper castitatis fuit amator, et continentiae auctor. Ideo illum typum non servavit in hominibus, ut si quidem vult homo nubere secundum primam dispositionem creationis humanæ, intelligat quid est vir et uxor. Si autem noluerit nubere, non babet necessitatem nubendi propter conjunctionem nativitatis, ne forte videatur per suam continentiam alterum perdere, quem nolebat esse in continentia ª quomodo dicemus post conjunctum matrimonium, ne alter altero nolente se separaret. 5. Propter quod relinquet homo patrem suum et matrem suam, et ad- hærebit uxori suæ. Propter quid? Quia ex viro est uxor, et ex una carne sunt ambo. Ergo nunc major caritas debet esse inter fratres et sorores, quia isti quidem conjuges (a) ex eisdem parentibus exeunt, illi autem ex diversis. Sed hoc magnum est nimis, quia for tior est Dei constitutio, quam virtus naturæ. Non enim præcepta Dei naturæ subjecta sunt, sed natura præce- ptis obtemperat. Deinde fratres licet ex uno nascan- tur, tamen ideo nascuntur, ut diversas vias petant. Vir autem et uxor licet ex diversis nascantur, tamen ideo nascuntur, ut in unum conveniant. Ergo hi, quamvis sunt ex uno, tamen non ita sunt quasi ex uno : quia ad hoc creati sunt, ut non sint unum. Illi autem quamvis non sunt ex uno, tamen ita sunt quasi ex uno : quia ad hoc creati sunt, ut sint unum. Vides ergo, quia non seipsum loquitur ordo naturæ ? Sed ordinationem Dei ex teipso considera. Quod enim est in herbis aut in arboribus humor, hoc est in homi- nibus amor. Sicut herbæ ex humore nascuntur es crescunt, sic homines per amorem incipiuut et au- gentur. Humor quidem de radicibus ascendit in ber- bam, de herba autem non revertitur ad radices, sed Sic Editi, qui in margine habent: al., volebat. v. D., qui nolebat. Quovis inodo legas, vix divinare possis quid hea sibi velint. (a) Vox, conjuges, hic intelligitur de fratribus.
IN MATTHÆUM. HOMIL. XXXII. sursum transmittitur in semen: sic et caritas de parentibus ascendit in filios; de filiis autem non revertitur ad parentes. Ideo parentes quidern filios diligunt, sed non sic diliguntur a filiis: quia sicut herba non deorsum, sed sursum ad semen transmittit humorem sic et homo non ad parentes, sed ad procreandos filios transmittit affectuin. Et erunt duo in carne una. Sicut qui spiritualiter se diligunt, mul- torum animæ quasi una anima esse dicuntur, dicente Scriptura: Omnium credentium erat cor unum et ani- ma una (Act. 4. 32) : sic et vir et uxor qui carnaliter se diligunt, una caro dicuntur. 7. Dicunt illi: Quid ergo Moses mandavit dare libellum repudii, et dimitti? Displicet peccatoribus doctrina justitiæ, gravis est foruicantibus interpretatio castitatis. Si contra ra- tionem quidem respondere non possunt, verilati ta- men credere non acquiescunt. Quid ergo? Conferunt se ad patrocinium viri sanctissimi Mosi, cujus per- Bonam verebantur omnes et timebant, ut doctrinam Christi, quam ratione vincere non poterant, per au- ctoritatem validioris personæ destruerent: ut dum Moses irreprehensibilis reprehendi timetur, veritatis interpretatio taceatur : sicut solent homines facere, malam causam habentes; confugiunt ad potentes viros, ut si per justitiam non possunt, vincant per personam. Tamquam si ita invidiose respondeant: Quid ergo? Moses præcepit in lege, qui fuit quasi visibilis lingua invisibilis Dei, qui incorruptibilem gloriam corruptibilibus oculis vidit, et testimonium divinitatis in vultum suscipiens portavit ad populuin (Exod. 34): tu autem, homo vilissimus, fabri ligna- rii filius, quomodo destruis quod ille constituit? Si Filius Dei es, sicut dicis, quare confundis tuum mini- strum? si homo es similis nostri, quoinodo reprelien- dis tuum auctorem? Si malum est, quare præcepit ? si bonum est, quare destruis? 8. Tunc ait Jesus : Mo- ses, inquit, propter duritiam cordis vestri permisil vo- bis dimittere uxores vestras. Frequenter vobis Moses propter duritiam vestram injustitiam quasi justitiam præcepit, ut in eremo hostias offerre Deo. Et quo- modo dicit propheta? Non accipiam de domo tua vio tulos, neque de gregibus tuis hircos (Psal. 49. 9). Sed quia patres vestri egressi erant de Ægypto, corpore, tamen non animo: nam totam Ægyptum secuin in moribus bajulabant: videns itaque Moses propter di- lectionem carnalem circa studia sacrificiorum ens esse inclinatos, si mandasset eos recedere a sacrifi. ciis, non fuerat audiendus : quia annosa passio me- dicamento monientaneo non curatur. Jussit eos sa- crificare quidem, sed jam non dæmonibus, sicut in Ægypto, sed Deo vivo. Dimidium mali permisit, ne totum perderet bonum. Hac ratione permisit, vos da- re libellum repudii, quia melius judicavit permittente lege matrimonia solvi, quam odio compellente homi- cidium fieri. Permisit vobis mala facere, ne faceretis pejora. Ergo hæc vobis permittendo, non vobis ju- stitiam Dei demonstravit, sed a peccato abstulit cul- pain peccandi, ut quasi secundum legem agentibus vobis peccatum, vestrum non videatur esse peccatum. Utputa, si quis habeat servum, qui furatur et in- ebriat se, considerans dominus, quia si utrunque sibi insimul mandaverit observare, nihil proficit: mandat illi quidem, ut bibat quantum vult, sed publice bi- bat, ut hoc quidem, quod bibit, sit secum novum bonum, ut paulatim discat obedire præceptis. Sic permissum est dari repudium, malum quidem, tamen licitum a creatione. Et apostoli præceperunt secun- das adire nuptias, propter incontinentiam hominum. Nam secundam quidem accipere secunduni præce- plum Apostoli est: secundum autem veritatis ratio- nem vere fornicatio est (1. Tim. 5. 9); sed dum per- mittente Deo publice et licenter committitur, fit ho- nesta fornicatio. Propterea bene dixit, quia Moses boc permisit, non præcepit. Aliud est præcipere, aliud est permittere. Quod enim præcipimus, semper placet: quod autem permittimus, nolentes præcipi- mus: quia malam voluntatem hominum ad plenumi prohibere non possumus. - . Matrimonium non facit coitus, sed voluntus. 9. Amen dico vobis, quicumque dimiserit uxorem suam nisi fornicationis causa, machatur. Omnis res, per quas causas nascitur, per ipsas absolvitur. Matrimo nium enim non facit coitus, sed voluntas : et ideo illud non solvit separatio corporis, sed separatio voluntatis. Ideo qui dimittit conjugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore jam separatus est, tamen adhuc voluntate conjunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plene dimittit. Non ergo qui dimittit mœchatur sed qui alteram ducit. Sicut autem crudelis est et iniquus, qui castam dimittit: sic fatuus est et injustus, qui retinet meretricem. Nam patronus tur- pitudinis ejus est, qui crimen celat uxoris. Imitatores ergo debemus esse Dei, ut sicut ille agit cum Ec- clesia, sic nos agamus cum conjuge. Ille enim num- quam derelinquet populum, nisi ad gentilitatem vel ad hæresim voluntarie transierit: alias auteni pec- cantem castigat quidem, tamen misereri non cessat dicente propheta: Si dereliquerint filii ejus legem meam, visitabo in virga injustitias eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Psal. 88. 31. 33. 34). Sic et vir meretricem quidem dimittat, alias au- tem male morigeratam castiget et teneat. Quomodo ? Tribus modis. Primum docendo secundum Deum. Si autem contempserit timorem Dei 1, in properando, ut vel homines erubescat. Si nec pudorem sentit fre- quenter confusa, faciat illi quod prarcepit Salomon: Čor durum baculo percute (Prov. 10. 13). Ergo pri- mum admone, quia multum proficit doctrina justi- tiæ. Deinde confunde, quia frequenter et pudor fre num est vitiorum. Tertio justum est, ut castigetur quasi ancilla, quæ erubescere nescit ut libera. Aliter. De Galilaa turbæ in mysterium gentium sequuta sunt Dominum in fines Judææ, ibique curatæ sunt. Juste in fines transierunt Judæ ; nec enim potuis- sent curari, nisi relictis finibus suis, in fines transis- sent Judææ, sicut scriptum est in Isaia: Et venient omnes gentes, et dicent: Venite, ascendumus in mon- tem Domini, et in domum Dei Jucob, et ennuntiabil nobis viam suam, et ambulabimus in ea ( Isai. 2. 3 ). Et curatæ sunt gentes in finibus Judæorum ad con- fusionein ipsorum, quia gentes quidem et in aliena sequutæ sunt Christum, Judæi autem in finibus suis constitutum tentaverunt et repulerunt, et in fornica- tionibus suis corporalibus fornicationem suam con- fessi sunt spiritualem, dicentes: Si licet viro dimittere uxorem suam quacumque ex causa ? Quia non potest anino esse castus, qui corpore est lascivus: hoc est, non potest Deo esse fidelis, qui uxori suæ perfidus est sicut nec ex diverso conscientiam servat, qui Deo fidem non serval, sed altera alterius fornicatio- nis est accusatrix. Nam etsi interim non prævaricatur lascivus, tamen jani in eo statutus est ut prævarice- tur, si corruptio persuasionis accesserit. Et illi qui- dem secunduin carnem interrogabant, quæ pati me- rebantur secundum spiritum : Si licet dimittere uxorem quacumque ex causa? Christus autem respondit eis, quod facere eos non decebat, dicens: Quicumque di- miserit uxorem, nisi ob causam fornicationis, el aliam duxerit, machatur. Sicut enim uxorem quocumque modo contra voluntatem viri agentem dignum est repellere, non est autem justum quantum ad gravi tatem viri, nisi ob causain fornicationis: sic et Ecclesia, quocumque modo contra voluntatein egerit Christi, digna est abjici : non autem abjicitur propter longanimitatein Christi, nisi sola causa transgressio- nis. Sicut enim si Christus prius dimisisset Ecclesiam Judæorum, non eis subministrans per Scripturas no- titiam suæ divinitatis, ipse faciebat eam adulteram • v. D. et Editi in marg., Si autem Dei timorem non sen- tit.
cum diis extraneis, quoniam natura, rationabilis et subdita Deo creata, sine Deo non potest esse: sic Christo semper eis scientiam suæ divinitatis submi- nistrante, quoniam synagoga spernens transibat ad idola, inexcusabilis adultera reperta est. Propter quod repulit Christum, non repulit eam Christus: non quacumque ex causa, sed propter causam forni- cationis ipsius: quia non solum, relicto Christo, dia- bolo se conjunxit, sed etiam interfecit, pro quo mori debuerat. Ab initio enim Deus genuít Christum : deinde creavit hominen, rationabilem naturam ange- Jorum et animarum, quasi conjugem, et potentem suscipere verbum ipsius. Ideo clamat: 6. Quod Deus conjunxit, komo non separet. Et multis quidem modis homo separat, quod conjunxit Deus. Quando enim quis audet dicere aut facere aliquid per quod scan- dalizati homines recedant a Christo, homo separat, quod Deus conjunxit. Sed et si nullus alter hoc fa- ciat, ipse autem homo peccans a Deo recedat, repellens Spiritum ejus a se, homo videtur separasse quod Deus conjunxit. 10. Dicunt ei discipuli: Si i:a est causa viri cum uxore, non expedit nubere. Audientes cogitabant apud se: Mulier bona difficile invenitur, protestante Salomone: In mille virum bonum invenies : in omnibus autem his mulierem non invenies ( Eccle. 7. 29). - Mulieris male descriptio. Quid autem est aliud mulier, nisi amicitiæ inimica, ineffugabilis poena, ne- cessarium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detri- mentum, mali natura, boni colore depicta? Ergo si dimittere illam peccatum est, necesse est ut, aut di- mittentes, adulterium alterum faciamus, aut tenentes, quotidianas pugnas et amaritudines habeamus. Ideo responderunt: Si ita est viri causa cum uxore, non expedit nubere. Tunc Dominus non dixit, quia expe- dit, sed magis consensit, quia non expedit: sed infir- mitatem carnis aspiciens dixit: 11. Non omnes ca- piunt verbum istud, sed quibus datum est. Non dixit, Non omnes possunt sed, Non omnes capiunt : id est, Omnes quidem capere possunt, sed non tamen omnes capere volunt. Palma proposita est. Qui con- cupiscit gloriam, non cogitat de labore. Nemo vince- ret, si omnes periculum pugnæ timerent. Ex eo quod quidam non possunt, et a proposito continentiæ ca- dunt, non debemus circa virtutem castitatis fieri pigriores. Si enim quidam in pugna cadentes non exanimant cæteros, sed dicunt illis sic datum fuisse, rem non applicant pugnæ, sed homini : quanto magis nos cadentium negligentiæ imputare debemus, non diflicultati virginitatis? Quod autem dicit, Quibus da- tum est, non học significat, quoniam quibusdam datur, quibusdam non datur: sed illud ostendit, quia nisi auxilium gratiæ acceperimus, nihil ex nobis valemus. Quoniam autem volentibus gratia non denegatur, in Evangelio Dominus dicit: Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit; et pul- santi aperietur (Matth. 7. 7. 8). Debet autem voluntas præcedere, et sic sequitur gratia. Nam nec gratia sine voluntate aliquid operatur, nec voluntas sine gratia potest. Nam et terra non germinat, nisi plu- viam susceperit, nec pluvia fructificat sine terra. 12. Sunt eunuchi, qui sic nati sunt ex utero matris suæ ; et sunt eunuchi, qui ab hominibus fiunt: et sunt eunuchi, qui seipsos eunuchos fecerunt propter regnum cælorum. Tamquam si dicat aliquis: Quid dicis, Domine? si ex quacumque causa contigerit homini uxorem non babere, an continentiæ habebit mercedem? Non sem- per. Sicut enim peccatum sine voluntate opus non facit, ita justitia ex opere non consummatur, nisi et voluntas affuerit. Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium autem voluntate committunt. Nisi enim ex voluntate sola fornicatio consummare- ¹ v. D. et Editi in marg., Quis dicere aut facere aliquid præsume. tur, numquam Dominus diceret : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, machatus est eam in corde suo (Matth. 5. 28). Ergo voluntas sine opere fre- quenter peccat. Illa est gloriosa continentia, non quam transgredi non potest necessitas debilitatio corporis, sed quam complectitur voluntas sancti pro positi. Ideo dicit: Sunt eunuchi, qui sic nascuntur es utero matris suæ : sunt eunuchi, qui ab hominibus fiunt sed illos tenet necessitas, hunc autem tertium coro- nat voluntas. Quod autem sic nascuntur, a creatione fit: quoinodo nascuntur et sex digitos habentes, aut quatuor, et similia. - Qua de causa contra cursum naturæ aliqua interdum eveniant. Si enim Deus, sient ab initio constituit, unamquamque naturam sic dimitteret, illam immuta- biliter semper in suo ordine permanere, in oblivionem deduceretur coram hominibus operatio Dei : nam æstimaretur natura rerum ipsa se regere. Utputa, constituit Deus naturaliter, ut in hieme frigora sint, calor autem in æstate; ut terra fruetum proferat, ut pluvia descendat de cælo. Si hæc sicut ab initio con- stituta sunt, ita in suo statu immutabiliter perseve- rarent, inveniretur Deus ab initio quidem constituisse; et de cætero omnem naturam in sua potestate reli- quisset, et per hoc fieret ut jam creatura necessarium non haberet Factorem. Ideo ergo natura rerum con- vertitur contra naturam suami interdum, ut semper Deus naturarum Opifex in memoriam reducatur, et semper necessarius sit Factor suæ naturæ, et non soluin semel, sed quotidie opera sua facere videatur. Propterea in Evangelio de caco, qui sic natus fuerat, Dominus dicit: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei (Joan. 9. 3). Non solum simpliciter intelligenduin est, sicut multi pa- tant, ut, cæco sanato, Dei potentia cognoscatur, id est, operans Deus. Alioqui, omnibus infirmitatibns sanatis, Dei potentia cognoscitur: sed ideo in illius persona hoc dicit, quia contra regulam naturæ sine oculis erat creatus, ut in transversione naturæ opus Dei intelligatur, dum emendatur natura. 13. Tunc oblati sunt ei pueri, ut manus eis imponeret, et oraret. Tunc, scilicet quando Dominus de castitate sermonem faciebat, et beatos pronuntiabat cunuchos. De gloria enim continentiæ Domino referente atque dicente, Sunt qui se eunuchisant propter regnum calorum: au- dientes quidam obtulerunt ei infantes, pueros castitate mundissimos. Putabant enim, quia Dominus corpore mundos tantum laudaret, non et voluntate: nescien- tes, quia Dominus non illos beatificavit eunuchos, quos pueritia necessitas facit castos, sed continentia: virtus. Discipuli autem vetabant cos. O caro, aínica rerum malarum, et non amica rerum bonarum ! Quia non delectatur in bono, ideo facile obliviscitur bo- num : malum autem quicquid audierit, quasi natura- liter in corde suo plantatum, sic retinet semper. Nam numquam potest aliquis oblivisci quod diligit, nec retinere quod odit. Ante enim modicum Christos accipiens puerum dixerat: Nisi facti fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum cœlorum (Matth. 18. 3). Et ecce statim obliti discipuli puerilis innocen- tiæ, vetabant ad Christum pueros quasi indignos accedere, ad quorum similitudinem ipsi fuerant in- vitati. Nam quis mereatur appropinquare Christo, si repellitur ab eo inlantia simplex? Putabant enim se honorem facere Christo, damnum facientes gloriæ cjus. Nam quemadmodum damnum est medico, subtrahantur infirmi : sic damnum est Christo, nou habere quos salvet. Si enim exspectans Samaritanos peccatores, de quibus ipse mandavit quasi de indi- gnis, In civitates Samaritanorum ne intraveritis (Malth 10. 5), tamen sie de adventu eorum gaudebat, ut di- ceret: Escam habeo manducare, quam vos nescitis (Joan. 4. 32): putas quanto magis esuriebat salutem innocentium puerorum. Ideo dixit: 14. Nolite veiure pueros. Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filior ad Patrem venire? Si autem percatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis, anto- si
IN MATTHÆUM. HOMIL. XXXIII. quam culpam videatis? Talium est enim regnum cœlo- rum. Talium, non omnium. Nam quales inodo sunt, meum est : quales autem postea futuri sunt, ipsorum. Quod ergo meum est, honorate : quod autem ipsorum fuerit, miseremini. Talium est enim regnum cælo- rum, qui casti sunt ex virtute, sicut pueri ex ætate. Talium est, qui simplices oculos habent sicut pueri, et non cognoscunt differentias personarum. Ecce enim puer, si viderit hominem, nihil aliud videt in co, nisi hoc solum quia homo est: non` dignitatem ejus intelligit, non considerat vestem ipsius. Vir au- tem perfectus, cum hominem viderit, non aspicit quia homo est, sed statim cogitat de dignitate illius, et æstimat vestimenta ipsius. Vides ergo, quia sapien- tior est imperfectus puer, quam perfectus vir? Vir enim non hominem aspicit, quem Deus fecit Domi- nus, sed ornatum, quem diabolus adinvenit. Puer autem non ornatum aspicit, quem diabolus adinvenit, sed hominem, quem Deus creavit. Priusquam puer veneno diabolico mundialis malitiæ repletus fuerit, cognoscit opus Factoris: cum vero inebriatus fuerit Mundi spiritu, jam non aspicit opus Factoris, sed illecebras corruptoris. Præsens locus instruit omnes parentes, ut filios suos indesinenter sacerdotibus of- ferant: quia si sacerdotibus offerunt, offerunt Chri- sto. Non enim sacerdos manus iniponit, sed Christus, in cujus nomine manus imponitur. Si enim qui escas suas per orationem non offert Deo, coinquinatas eas manducat, secundum quod de. illis ait Apostolus : Quoniam omnis creaturu Dei bona, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem; dicens ením, San- ctificatur per verbum Dei et orationem (1. Tim. 4. k. 5), ostendit, quia maculata est, nisi per orationern fuerit onnis esca mundata et sanctificata : quanto magis pueros offerri Deo et sanctificari necesse est? Causa autem sanctificandarum escarum ha:c est, quo- niam Mundus totus in maligno positus est ( 1. Joan. 5. 19). Ergo et omnis res corporalis, quoniam mundi est pars, in maligno est posita, et ipsam propterea oportet sanctificari. Consequenter et infantes, quando nascuntur, et ipsi quantuin ad carnem in maligno sunt positi: quoniam et omnis caro, quasi pars mundi, in maligno posita est. Propterea necesse est offerri pueros, ut assidue super eos oratio flat : quo- niam escam semel sanctificari ne esse est. Manduca- mus enim eam, et transit: hominem autem, quem indesinenter adversarius persequitur et sordidat, seniper sanctificari necesse est. Aliter. Convenienter confutatis Judæis tentatoribus et lascivis, offeruntur pueri Christo in mysterium gentium, in fide parvu- forum, et lactis adhuc solius capientium escam, quos obtulerunt Christo patres eorum: sicut ordinis est jutelligere, posita sunt evangelia gentium singularum, quod discipuli in figura principum Judaici populi pro- uibebant : quoniam semper Judæi omnia faciebant, ne gentes salvarentur introductæ ad fidem. Homilia xxxiij. ex capite xix. 18. Et ecce vir unus accessit ad eum, et ait : Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam æternam ? et reliqua. Non sine ratione quærendum est in hoc loco, cur hic de isto adolescente Christum interrogante, Magister bone, quid boni faciam, ut vitum æternam possideam? cum Dominus implevisset narrationem, in fine sic addidit: 30. Multi enim erunt, inquit, primi novissimi, el novissimi, primi. Quod de Judæis et gen- tibus dictum esse dubitat neino. Ne forte ergo hic adolescens in mysterio introducitur Judaici populi semper adolescentuli, semper gloriantis et levis. Sic enim facere solet Christus plerumque, quando de mysterio alicujus rei est loquuturus: ante introducit corporaliter facientem idipsum, ut ex eo occasionem Inveniens, corporalem narrationem mysterii, quam rei propositum exsequatur: utputa, cum de compescenda jactantia Pharisæorum apud Lucam (Cap.14) loquutu- rus fuisset, introducit primo bydropicum, et sanavit, ut in corporali tumore hydropici, jactantiæ Phari- sæorum pungeretur inflatio'. Sic et hic cum de re- futatione Judæorum et electione gentium myste- rium exponere voluisset, ex eo verbo quod dicit ad Petrum, 29. Et omnis qui reliquerit patrem el ma- trem, elc., usque ad parabolam subsequentem de mercenariis conductis in vineam, hora prima, tertia, sexta, et nona, et undecima, quomodo gentes præpo- nendæ erant Judæis : introduxit istum adolescentem glo. riantem, et leven), et amantem amplius bona sua carna- lia, quam cælestia Christi promissa: ut passione corpo- rali adolescentis istius Judaici populi spiritualis passio demonstraretur, propter quam Christo non credidit: id est, propter placentia sibi, propter jactantiam va- nam, propter quæstus, quos capiebat ex lege, re- mansit in lege. Propterea quæcumque dicuntur de adolescentulo isto sic sunt accipienda, quasi de po- pulo Judaico dicta. Judaicus ergo populus erat ado- lescens, non ætate, sed levitate: moribus immaturus, non annis. Nam omnia quidem vitia carnalia juve- nilia sunt, sicut dixit Apostolus: Juvenilia enim desi- deria fuge, sectare justitiam, misericordiam, pietatem (2. Tim. 2. 22), etc. Præcipuum autem vitium juvenile est gloriatio, qua amplius vult videri, quam est : aut in toto vult videri non esse qualis est. Nam sic po- pulum Judaicum fuisse cognovimus in Scripturis, sicut et Dominus dicit de illis : Faciunt omnia, ut ab hominibus videantur. Item: Væ vobis scribæ et Pha- risæi hypocritæ, qui diligitis primas cathedras in syna- gogis (Matth. 23. 6), etc. Item: Væ vobis, qui ju- stificatis vosipsos, Deus autem cognoscit corda vestra (Luc. 11. 43. et 16. 15). Propter quod et ficus dicti sunt, habentes folia sine fructu, id est speciem san- ctitatis, non ipsam sanctitatem, quam æstimatione quidem justitiæ sectabantur, opera autem abhorre- bant. Et vide quomodo in exordio ipso narrationis populi Judaici mores significat. Dicit enim: Magister bone, quid boni faciam, ut vitam æternam possideam ? Quia semper Judæi interrogatores Dei fuerunt, et non obauditores: laudatores sanctorum, et non imi- tatores: auditores legis, et non factores: semper di- scentes, et numquam ad scientiam veritatis perve- nientes: gloriantes in lege, et per prævaricationem legis Dominum Deum inhonorantes. Adhuc et illud considera, quia nihil de actione Dei interrogat quid credat, aut quomodo credat: sed hoc, Quid faciendo vitam æternam possideat : quia omnis spes salutis apud Judæos in operibus erat, non in fide, sicut dicit Apostolus de illis et gentibus: Quoniam gentes, quæ non sectabantur justitiam, in legis justitiam pervene- runt: quia non ex operibus, sed ex fide: Israel autem sectando legis justitiam, in legem justitiæ non pervenit: quia non ex fide, sed ex operibus ( Rom. 9. 30 - 52 ). Prima autem justitia est cognoscere Deum patrem et Christum ejus: novissima autem justitia est facere opera bona sicut cum Dominus dixisset quibusdamı Judæis, Operamini cibum, qui non perit, sed qui per- manet: interrogantibus eis, Quid faciemus, Nt operemur opus Dei? respondit, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem ille misit (Joan. 6. 27 - 29). Illi autem opus agnitionis Dei negligentes, quod est præcipuum Christiani opus, semper ad diabolum transibant, et de operibus justitiae requirebant. Propterea Dei agni- tionem perdiderunt, et opera justitia numquam im- pleverunt quia virtus faciendæ justitiæ agnitio Dei est. 17. Dicit ei Jesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. Numquid non erat ipse bonus, cum esset Filius Dei Deus? Nam quemadmodum com ipse sit Filius Dei, et ipse Deus est, quasi Filius: sic cum sit bonus Deus, et ipse Filius Dei sine dubio bo- nus est, quasi filius boni. Sicque Judaicus populus unius Dei habens agnitionem, Christum nec Filium Dei nec Deum cognoscere volebat. Hac ratione lau- dem sibi oblatam ab eo repulit, quia non quasi Denn bonum, sed quasi hominem bonum eum dicebat. 1 V. D. et Editi in marg., præpingeretur inflatio. * Al., vult videri et non esse : sicut populum, etc.
Quod non fecisset, si ille, quasi Deum bonum, bo- num eum dixisset. Et vere quantam ad Iudæos, qui unum Deum colebant, et Christum Dei Filium non cognoscebant, nemo erat bonus, nisi unus Deus : apud fideles vero, sicut unus Deus pater est bonus, sic et unigenitus Deus nihilominus bonus est. Puto autem, si dixisset ei, Magister sancte, ant etiam, Juste, simi- liter respondisset: Quid me dicis sanctum, aut ju- stuin? Nemio sanctus, nisi unus Deus : nemo justus, nisi unus Deus. Ex quibus omuibus discimus, quo- niam sicut tunc Christus laudem ejus repulit, quia on cognoscebat eum, sic semper repellit laudes omnium ignorantium : consequenter nec Pater sus- cipit laudes eorum, qui nou cognoscunt cuni secun- dum quod est. Numquid gentes non colebant Deum et ignorabant, secunduni quod Atheniensibus dice- bat Apostolus: Perambulans enim simulacra vestra, inveni aram iqnoti Dei: quem ergo vos ignorantes co- litis, hunc ego annuntio vobis (Act. 17. 23)? Sed non suscipiebat culturam corum, quia non cognoscebant euin secundum quod ipse cognosci volebat. Si autem nec Christus suscipiebat laudes Judæoruin, nec Deus Pater, gentium, quia non cognoscebant eum secun- dum quod decebat cognoscere eos: sine dubio nec hæreticorum suscipiunt laudem, vel Pater, vel Fj- lius, quoniam nec ipsi cognoscunt quis Pater, quis Filius, errantes de ambobus*, et confundentes utrum- que quouiain qui Filium cognoscit, ille et Patrem cognoscit. Quod si laudes eorum non suscipiunt, consequenter nec opera, quamvis videantur justa. Propterea cum dixerint, Nos in nomine tuo prophe- tavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et virtules multas fecimus dixit eis Jesus, Discedite a me, ne- scio qui estis (Matth. 7. 22. 23). Si vis venire in vi- tam, serva mandata. Quam sapienter ait, Serva. Ille enim interrogaverat, Quid boni faciam? iste contra illi respondit, Serva. Non dixit, Disce mandata, quia Deus docuerat eum, Factor naturæ rationabilis: sed, Serva, quia non servabat. Nam in hoc, quod admo- netur servare, ostenditur non servasse. Nam non est ille bonus, qui interrogat de bono, sed qui facit quod bonuin est. 18. Non occides. In persona quidem lo- quens unius illius, quicumque fuerit, convenienter loquitur persona populi Jud:corum. Quæcumque enim sciebat, quasi Deus, populum Judaicum esse factu- run), vel in se, vel in discipulos, vel jam facere, anti- cipans cadem ipsa, præmionet eos, et dicit: Si vis intrare in vitam, non occidas. Sed occiderunt et ipsum, et discipulos ejus. Ne adultereris. Sed adulterati sunt recedentes a Deo suo, et viro animarum suaruni, cum diabolo corruptore. Ne furtum facias. Sed fece- runt, furantes quidem fidem divinitatis ejus ex opere, et dicentes: ic non ejicit dæmonia, nisi in Beelzebub principe dæmoniorum (Matth. 12. 24): ne per opus illud crederent Christo. Item furati sunt veritatem resurrectionis ejus de toto mundo, quantum ad se, dantes pecuniain multam militibus, ut dicerent, Quia nobis dormientibus, nocte venerunt discipuli ejus, et furati sunt corpus ejus (Matth. 28. 13). Non falsum te- stimonium dices. Sed dixerunt contra Scripturas, Hunc scimus, unde est (Joan. 7. 27). Deinde falsumi testi- monium protulerunt, dicentes: Nos audivimus eum dicentem, quoniam ego dissolvam templum hoc manu fuctum, et in triduo reædificabo illud (Matth. 26. 61). Similia et in Stephanum dixerunt. 19. Honora patrem tuum el matrem tuam. Sed non honoraverunt neque patrem suum Deum, qui seminaverat eos, neque ina- frem suam Ecclesiam patriarcharum et prophetarnın calestem sed tamquam genimina viperarum, rupe- runt eos, et exierunt ab eis. Et diliges proximum tuum sicut teipsum. Sed non dilexerunt Christum, factum sibi proximum, secundum carnis cognationem. Quo- * sic v. D. et Editi in marg. Editi autem in textu, Num- quid genus non cognosceburi eunt, et ignorabant : Dilius recle. ⚫ lidem in marg., errantes de substantia amborum. Uɩra- que lectio quadrat. niam ergo et olim per Mosem hæc eis servare præ- cepit, et postea per seipsum, illi autem non servave. runt: ideo non intraverunt in vitam, id est, in agni tionem Dei Patris et Christi. 20. Et respondit: Hæc omnia servavi a juventute mea. Nativitas Judaici po- puli fuit ex tempore Abrahæ, usque ad exitum ejos de Egypto. Tunc enim quasi infans fuit populus ille, sicut Deus apud Ezechielem prophetam testatur, di- cens ad Jerusalem: In qua die nata es, non est præci- sus tuus umbilicus, et non alligaverunt mamillas tuas : et etiam in aqua non es lota in salutem, neque oleo uncta es, neque sale salita, neque pannis involuta es: neque pepercit oculus meus in te, ut facerem tibi unum ex istis omnibus, ut pararetur aliquid super le; et pro- jecta es in faciem campi, et in pravitate animæ tuæ, in дна die nata es. Et transivi ad te, et vidi te conspersam in sanguine tuo, et dixi tibi: De sanguine tuo bibes. Et multiplicavi te : sicut hortum agri dedi te, et multipli- cala es, et magnificata es, et intrasti in civitates civita- tum ( Ezech. 16. 4-8 ). Juventus autem ejirs fait ex tempore Mosi usque ad reges. Virilitas autem ejus ex tempore regum ejus usque ad transmigrationem Babylonis. Senectus autein ejus a transmigratione Babylonis usque ad Christum, quando est mortons populus ille, propriam interficiens vitam. De istis autem atatibus suis etiam per prophetam testatur populus ille, et dicit: Domine, memorabor justitiæ tuæ solius, Domine, quam docuisti me ex juventute mea, id est, ex tempore Mosi, quando legem ad eruditionemi suam accepit. Et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua: quod est in tempore regum. Et usque ad senectam el senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem bra- chium tuum generationi onini quæ ventura est (Psal. 70. 16-18) quod factum est in tempore Christi, quando qui digni fucrunt ex eis credere in Christum, brachium Domini annuntiaverunt omni generationi gentium, postmodum credenti in Christo. Quam coll- gruum autem populus ille Judaicus dedit responsam, qui tamen corde numquain credebat, semper ore commendabat se dicens: Hæc omnia servavi a juventute mea. Quod non crat verum. Nam et prophetas occidit, cumque idolis semper aduiteratus est, et furtumi ve- ritatis Scripturarum semper commisit, sicut etiam Dominus dicit de illis: Quia irritum fecistis manda- tum Dei propter traditionem vestram (Matth. 15. 3). Et falsa testimonia dixit in interfectoribus prophe- tarum, maxime in Isaiam, apud regem Manassen dicens: Quia principes vestros Sodomitas appellat, et populuin Israeliticum Gomorrheos (Isai. 1. 40 }; Dominum Sabaoth se vidisse blasphemabat ¹ cuin dicat Deus : Nemo videbit faciem meam, et vivet (Exod.33.20). Propter quod et serratus est ligna serra. Sed omnia illa specialiter convincere Christus omittens, quasi ex aliis argumentis vult populum Judaicum ostendere nihil horum umquam servasse, dicens: 21. Respondit Jesus Adhuc tibi restul unuin. Vade et vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me. Ac si dicat: Scio quidem quia men- titus es, et interim accipio hæc quasi vera. Si ergo omnia ista servasti a juventute tua, ut fias perfectus, Vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me. Quæ sunt que possidebat Judaicus populus? Puto quod illa qua dicit Lucas lioc modo: Ad horam autem cœna misil invitatos vocare ; illi autem recusaverun!, el unus dixit : Villam emi, et vado videre illam; et alius: Juga boum emi quinque, et vado probare ea; alius autem: Uxorem duxi, et ideo non possum venire (Luc. 14. 17-20 ). Quorum omnium interpretatio spiritualis facta est in proprio loco. Ilic autem hoc dicimus tantum, quia ex quibus causis illic ponuntur Judæi non venisse ad Christum, ex ipsis causis carnalibus et terrenis intel- ligitur populus recessisse a Christo. Tantum * diffe- rentia in hoc est, quod illic Judæi ponuntur non venisse ad Christum : quia amore carnalium rerum 1 lidem in marg., se vidisse confirmal. * Al., tumen. .
IN MATTHÆUM. HOMIL. XXXIII. et terrenarum occupati, nec permanserunt in Christo, nec consideraverunt opera ejus, nec audierunt sapien- tiam ejus propterea non cognoverunt eum Filium Dei, nec venerunt ad eum; hic autem illum populuin Judaeorum demonstrat, qui vel ex prophetis, vel ex operibus, vel doctrinis ejus cognoverunt Filium Dei : et concupiscentia lucrorum carnalium, vel bonorum quæ consequebantur ex lege carnali, propter avari- tiam recesserunt a Christo, non ignorantes divinitatem ejus, sed non sustinentes verain justitiam ejus. Quæ sunt ergo bona Judaici populi, quæ vendere, et pau- peribus dare mandantur? Primum quidem agnitio Dei unius, lex, templum, sacerdotiuin, levitica et diversa genera sacrificiorum, quibus omnibus carna- liter utens populus ille, quasi possessiones fructiferas possidebat. Quæ quantum ad æstimationem quidem Judæorum magna videbantur, et multa: quantum autem ad Christi promissa, pauca, et nimis exigua. Quæ omnia mandantur dari gentibus, specialiter pau- peribus, et nihil horum habentibus, in quibus populus ille Judæorum fuerat dives. De hoc eniin populo Ju- dæorum divite et contemuendo, et de populo gentium paupere et ditando dicit Maria in Evangelio: Pauperes implevit bonis, et divites dimisit inanes (Luc. 1. 53 ). Hoc ergo dicit Dominus ad populum Judaeorum, suá- deus eis, quod melius est unius Dei agnitionem ven- dere Vade, et trade eam gentibus pauperibus, et non habentibus Dei unius et veri agnitionem; to autem aseende ad majus, veni et sequere etiam me, ut co- gnoscas quoniam hæc est vita aſterna, cognoscere non solum verum Deum, sed etiam Christum Jesum, quem misit ipse. Possides templum: trade id gentibus pau- peribus, et non habentibus templum Dei, et in pri- mis venientibus ad agnitionem Dei, et veni, sequere me, ut et ipse efficiaris templum Dei. Nam imper- lectorum et incipientium est, habere templum Dei : perfectoruin est, templum Dei esse. Possides legem : trade eam pauperibus gentibus, et non habentibus Jegem : tu autem veni, sequere me, et eris in gratia, sciens quia lex non est posita justis, sed impiis pec- catoribus; gratia autem perfectionis est præmium. Possides legis diversa mandata: utputa, habes hoc mandatum : Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. 6. 4): trade ea pauperibus gentibus, non habentibus unum Deum. [labes, Non facies ido- lum (Levit. 20. 1): trade hoc pauperibus gentibus, et per ignorantiam idola multa colentibus; tu autein sequere me, ut habeas vitam æternamn. Hæc est autem vita æterna, ut cognoscas unum Deum verum Jesum Christum, quem misit (Joan. 17. 3). Habes, Non occides (Exod. 20. 13): trade hoc gentibus ho- micidia multa facientibus: tu autein sequere me, non irascaris. Habes, Ne adultereris (Exod. 20. 14. et Deut. 3. 17): trade hoc gentibus lascivis, uit discant non adulterari: tu autem sequere nie, ut ne concupiscas. Habes, Non perjurabis (Levit. 19. 12 ) : trade hoc gentibus, ut discant non perjurare : lu autem sequere me, ut non jures. Habes, Oculum pro oculo, dentem pro dente ( Exod. 21. 24 ) : trade hoc gentibus, ut nihil mali patien:es inferant mala: tu autem sequere me, ut qui te percusserit in maxillam unam, præbeas illi et alterain. Ilabes, Ut odias inimi- cos, et ut diligas amicos ( Levit. 19. 17. 18): da hoc pauperibus gentibus absque omni justitia, qui nec amicis suis bonam conscientiam servabant: tu autem sequero me, ut etiam inimicos diligas, quoniam hæc omnia pauperes debent habere, ut consoletur vita eorum in ipsis. Incipientium sunt omnia illa, non perfectorum. Si ergo hæc omnia tradideris pauperibus gentibus, et sequutus me fueris, per hæc majora, quæ dixi, manifestum est, quia omnia illa a juventute ser- vasti, et proficiens in senectute tua quæ juvenum erant evacuasti. Si autem per hæc majora ne sequi wolueris, manifestum est, quoniam omnia illa non solum a juventute tua non custodisti, sed nec modo etiam in senectute tua conservas. Quomodo autein pɔtest fieri, ut sterilis ejus sit senectus, cujus fecunda ut , fuit juventus? Nec est possibile, ut non crescat in illo bono, qui cæpit ab ipso bono. Nam non stat eum in suo statu pejorem fieri ' sed necesse est, ut exerci- tatus seniper crescat ad inelius. 22. Ille autem, kis auditis, tristis abiit : erat enim habens mullas posses- siones. Nam vere propter duas causas Judaicus populus récessit a Christo. Aut propter peccata sua, quia numquam servaverat Dei mandata, sicut Dominus ad Nicodemum loquens testatur, dicens: Qui autem non credit in Filium Dei, jam judicatus est. Hoc autem ju- dicium est, quoniam lux venit in hunc mundum, et ho- mines magis amaverunt tenebras, quam lumen: erant enim opera eorum mala. Omnis enim qui malum agit, non venit ad lumen, ne maniſestentur opera ejus ( Joan. 3. 18-20). Aut propter lucra carnalia quæ confe- rebant ei consuetudines legis: sicut ostendit parabola, in qua se invitati excusaverunt propter villam, propter boves, id est propter lucra carnalia. Nam sacerdotes quidem non venerunt ad Christum, ne sacrificioruni Jucra amitterent: populus autem, quia per sacrificia (ut putabat) delebantur peccata eorum. Qualis autenı emundatio fit in eo, qui in sanguine animalium venianı consequitur peccatorum ? Quantum enim dolet de oc- cisione animalium, tantum et emundatur populus. Propterea dicit propheta: Si voluisses, sacrificium de- dissem, utique holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. 50. 18. 19), etc. Quomodo autem populus Judaicus tristis secundum animan abiit a Christo, intelligit qui considerat quæ est lætitia spiritualis. Letitia enim cordis est bonanı conscientiam habere ad Deum, et spiritualiter esso gaudentem, ac propter hoc non desperantem. Quo- modo autem poterat populus ille habere bonam con- scientiam ad Deum, et spiritualiter esse gaudens, qui intelligens Christum per opera ejus esse Filium Dei, propter peccata sua, aut propter lucra carnalia legis contennens Christum, maluit esse in corporalibus possessionibus legis, quam in gratia Christi? Ideo autem et abeunte illo Dominus dicit: 23. Quam diffi- cile dives intrubit in regnum cælorum. 24. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum calorum. Quoniam facilius, gentes, qua fuerant tortuoso animo, intraturæ fuerant per an- gustum ostium regni cælestis, quam Judæi qui divites videbantur. Divites autem erant Judæi in lege, in propbetis, cæterisque patriarchis, in Scripturis divites, in templo, in sacerdotibus, in Levitis, in sacrificiis, cæterisque dispositionibus ad religionem pertinen- tibus quæ omnia non illos ædificaverunt in sanctitate, sed inflaverunt superbia. Apud se quidem delect- bantur servire diabolo, coram aliis autem volebant apparere Dei cultores. Gentium autem animæ assiini- latæ sunt tortuosis camelis, in quibus gibbus idololatriæ ipsorum erat: quoniam cognitio Dei erectio est ani- marum. Unde et homines, quia acceperant a Deo scientiam Dei, erecti creati siut: animalia autem, quoniam non habent scientiam Dei, in natura prona sunt facta, id est, incurvata. Sic et idololatria, quæ videtur esse erectio eorum id est, religio, polins depressio est animarum. Nam sicut præ omni justitia operum major e-t justitia, cognoscere Deum : sic præ omni peccato majus peccatum est, idola adorare. Sicut ergo gibbus cameli, qui videtur esse erectio sublimi- tatis corporis ejus, ipse est magis depressio ejus, et deformitas : idco nec collum ejus sursun erigere potest gibbo depressus: sic idololatria gentium, quæ videtur illis esse maxima res, spiritualis justitiæ religiositas, et erectio animarum illorum, ipsa est magis iniquitas, et incurvatio, et depressio animarum ipsorum. Ideo enim nec caput animarum ipsorum sursum erigere possunt ad Deum, nec ad Dei notitiam pervenire, depressi idololatria sua. Et quemadmodum supra dorsum oninium jumentoruin non stat sarcina, nisi fortiter fuerit colligata ad ipsum: supra camelum autem etiain sine recolligatione repausat: nam ipse g bbus sarcinam tenet in se, aptus est enim ad pon- * V.D. et Editi in marg., nam non stat sibi in suo statu priort,
dera bajulanda : ita in cæteris quidem peccatoribus tamen Deum cognoscentibus 1. Omnes enim pecca- tores jumenta dicuntur, sicut dictum est: Homines et jumenta salvubis, Domine ( Psal. 35. 7). Non stat sarcina peccatorum in corde ipsorum, nisi cum magna violentia et virtute diabolus tenuerit in corde ipsorum, alligans eam delectationibus. Ipsa enim cognitio Dei excutit a se pondera peccatorum, nisi hoc modo, quo diximus, fuerint colligata. In gentibus autem sine labore diabolus tenet peccata: quia non est illis co- gnitio Dei, quæ excutiat pondera peccatorum, sed idololatria ipsa, quasi gibbus, retinet in se uni- versa peccata: apta est enim ad bajulanda pon- dera peccatorum. Dum enim sciunt gentes idola sua neque videre, neque audire, neque intelligere quæ aguntur, neque irasci, neque vindicare posse : non solum non se abstinent ab idololatria, et non se convertunt ad verum Deum, sed quotidie magis ad- dunt peccata, sicut ait Salomon: Peccator adjicial ad peccandum (Eccli. 3. 29). Deinde omnia animalia quamvis libenter terram aspiciant, semper tameu, quando volunt, possunt tollere collum suum ad cœ- Jum solus camelus autein numquam potest sursum tollere collum suum, gibbo depressus : sic omnes peccatores libenter quidem semper terrena aspiciunt ³, tamen quandocumque volunt, possunt convertere se ad cælestem justitiam: gentes autem nullo modo possunt explicare se, et ad divina convertere, idolo- latria sua curvati, et excæcati. Ideo sicut camelos neque deorsum recto collo aspicere potest, sicut cætera animalia, neque sursum recto collo aspicere potest, sicut homo, sed inter sursum et deorsum caput ejus pendet in medio: ita et gentiles neque animalibus assimilantur ad plenum, neque hominibus similes sunt. Propter humanum et rationalem intel- lectum suum hominibus non sunt similes, quia num- quam cælestia, sed terrena semper attendunt. Deinde sicut omnia animalia æqualia habent crura corporis sui (quantum enim habet altitudinis corpus unius- cujusque animalis, tantum pene altitudinis habent et pedes eorum, aut modice amplius: præ omnibus autem animalibus multo amplius camelus altiores habet pedes quam corpus, homo autem æquales babet corpori suo podes): sic omnes viri justi, secundum quod sunt, talia proposita habent, cogitationes et actus. Pedes autein sunt proposita, quibus de re transeunt ad rem: unde el propheta dicebat : Do- mine, non est exallatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabili- bus super me (Psal. 130. 1). Item Apostolus: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (2. Cor. 12. 6). Peccatores antem majora proponunt, quam sunt: proposita sua, et cogitationes, et actus majores faciunt, quam habent virtutes, ut semper majores videantur esse, quam sunt maxime autem gentiles qui super istam jactair tiam, quam habent omnes homines peccatores et mundiales, etiam ad secreta cælestia extenderunt proposita sua, et cogitationes, et actus, volentes se ostendere supra quam erat natura ipsorum humana. Adhuc et alia ratione gentes assimilantur camelo, quoniam nec camelus ad plenumi immundus est, nec ad plenum mundus. Mundus quidem est, quia revo- cat et ruminat: immundus autem, quia non habet duas ungulas fissas: sic et gentes, quoniam vacuæ sunt, nec mundæ ad plenum. Mundc quidem fuerunt, quia et tractabant quæ Dei erant: id est, ruminabant, et conversabantur rationabiliter pene secundum Deum sed conversationem, quæ pes est, uon babent divisam in duo, id est, et in fidem, et in opera, sed habent opera tantum. Et sicut cameli pes ambulantis non dissipat terram, sed cum sit mollis, concordat ei, et complectitur eam : sic et conversatio Gentium, quamvis non esset bona, non erat dissipans terram, hoc est, carnalem naturam, sed conveniens erat na- Sic V. D. et Editi in marg. recte. Editi in textu, pec- catoribus non cognoscentibus Deum. • Al., adeunt, pro, a piciunt. : turæ carnali, et secundum voluntatem ipsius erat. Ut autem manifestum fiat quod dicimus, accipiamus exemplum quod dicitur apud Job de intelligibili equo et bellatore, hoc modo: Qui in iracundia, inquit, de- molitur terram (Job 59. 21). Qui ergo intelligibilis et bellator equus Christi est, ipsum in se portans sesso- rem, omne opus bonum et spirituale, quod agit, In iracundia agit, naturæ suæ irascens carnali, in eo quod displicet ei malevolentia caruis: et adverans ei in destructionem carnis suæ agit quod agit, et dis- sipat carnem suam. Nam si quis spirituales virtutes exsequitur, propria mortificat menibra: quanto magis et dissipat, id est, demolitur terram? Gentiles autem etsi bona opera faciebant, tamen quia non prop er Deurn faciebant, sed aut propter aestimationem huma- nam, aut propter futuram nominis memoriam, aut propter hoc solum, quia bonum facere, bonum est : ipsa conversatio ipsorum non dissipabat naturam carnalem, quia hoc ipsum bonum, quod propter vanum aliquid fit, et non propter Deum, secundum carnem est, et secundum voluntatem naturæ carna- lis, et non est contrarium naturæ carnali, propter quod nec dissipat cam. Acus autem est verbum Dei, quod est Filius Dei ipse cujus prima pars subtilis est, atque acuta. Subtilis secundum causam divinita- tis ipsius, acuta autein secundum causam incarnatio, nis ejus. Tota recta, et nullam habens deflexionem, aut scrupulum, per cujus vulnus passionis Gentes jam ingressææ sunt vitam æternam, qui vulnera consuere solus potest, a quo consuta est immortalitatis tunica, quæ olim conscissa erat super Adam. Ipsa est acus, quæ spiritui consuit carnem, ulterius separare se non potentem. Hæc acus Judaicum populum junxit simul et Gentium, de quo dicit Apostolus: Ipse enim est paz nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. 2. 14). Hæc est acus, quæ diruptam amicitiam angelorum et hominum copulavit. Ilac est acus, quæ configit et pertransit, et vulnus non facit. Et ut quid difficile populus Ju- daicus intrat in regnum cælorum? Primum, sicut diximus, propter carnales usus : quoniam lex corpo- ralia habet lucra, et præsentia: Christus autem spiritualia promittit et futura. Apud carnales auteın homines semper præsentia præponuntur futuris, et spiritualibus corporalia. Et non solum sacrificiorum usus erat carnalis, sed et omnis promissio legis cor- poralis erat et terrena. Si enim Christianis suadere non possumus, divitias contemnere oportere: dicunt enim nobis, Si noluisset Deus homines habere divi- tias, non creasset eas in mundo: quanto magis diff- cile erat populo Judaico diviti secundum homines persuaderi, ut derelinqueret divitias legis et totius Judaici cultus, quas a Deo susceperat? Dicebant enim: Si Deus voluisset legem contemni et templum, illa omnia cum tanta ratione et diligentia non tradi- disset. Populum autem gentium, id est, camelum, facile erat per forainen acus transire, id est, per an- gustum ostiuni, de quo scriptum est : Contendite in- trare per angustum ostium (Luc. 13. 24). Quare? Quia omnis cultura gentium vana et irrationabilis erat. A cultura autem irrationabili homines rationabiles non erat magni laboris ad cultum Dei vivi convertere. Et si gentes cum tanto labore ab irrationabilibus deorum suorum divelluntur culturis: quanto magis Judai difficilius evelluntur a rationabilibus Dei culturis? Ideo dixit: Facilius est camelum per foramen acus trans- ire, quam divitem intrare in regnum cælorum. 25. Tur- bati autem sunt discipuli ejus, dicentes: Et quis poless salvus fieri? 26. Quibus respondit: Apud homines hoe impossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt. Et vere, quantum ad homines, et incredibile et impossibile fuit populum Judæorum posse salvari, qui post tot peccata actuum iniquorum, post tantas idolo- latrias, post tot prophetarum occisiones, novissime etiam ipsum Dominum cæli et terræ quantum ad se occiderunt: sed apud Deum possibile factum est. Quoniam autem possibile fuit Deo salvare Judaicum populum, multas in lege divitias possidentem, cre- dentium Judæorum multitudo testatur, sive per
: IN MATTHÆUM. HOMIL. XXXIII. ipsum Christum, sive per apostolos ejus : ut bonitatis illius investigabile pelagus humana arstimatio non apprehendat, sed victa miretur. Tamen quia dixit Dominus, Apud homines hoc impossibile est, quantum ad humanam naturam, apud Deum autem possibile: ecce subito excitatur Petrus, unus de populo divite, et ex persona difficile credentium Judæorum, et cla- mal quasi testis potentiæ Dei factus, et confirmat Christi promissionem, et dicit: 27. (a) Ecce nos re- liquimus omnia, et sequuti sumus te: quid ergo erit nobis? Quoniam autem et ipse Petrus et omnes apo stoli et cæteri credentium Judæorum contra possibili- tatem humanam per Dei potentiam crediderunt in Christum, ipse testatur dicens ad Petrum: Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est (Matth. 16. 17). Sermo iste convenit ad omnes, ut singulis quibuscumque di- catur: Quoniam beatus es tu, quia non revelavit caro et sanguis tibi, sed Pater meus qui in cælis est. 28. Jesus autem dixit eis: Amen dico vobis, quod vos, qui sequuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede najestatis suæ, serebilis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Fu- turum autem erat, ut in die judicii responderent Ju- dæi Domine, non te cognovimus Filium Dei in cor- pore constitutum. Quis enim hominum videre poterat thesaurum in terra abscondition? solem in nube celatum? quis suspicabatur stellam matutinam nasci super terram? quis putabat mulierem, quæ clausit paradisum, ut nemo intraret in eum, ut ipsa fieret prima porta paradisi, ut per illam lux prodiret per quam tenebræ intraverunt? Ergo in injuriam tuam non nos impulit contumacia cordis, sed decepit con- sideratio carnis. Vos respondebitis eis: Et nos homi- nes fuiinus sicut et vos, similemn babentes animaın, camdemque carnis naturam, et in uno viximus mundo, eisdem factionibus mundialium spirituum periclitantes, ipsis protectionibus Dei adjuti : in hoc etiam vos meliores fuistis nobis, quoniam nos fuimus homines peccatores et rustici, et obscuri in plebe, vos autem sacerdotes et scribæ, et principes populi. Nos illum cognoscere potuimus homines peccatores et rustici : et vos eum cognoscere non potuistis sa- cerdotes et scribæ, qui habebatis Scripturas præ oculis vestris quasi lampades et semitas? Nos ante- quam mirabilia ejus videremus, intelleximus eum : vos autem vel post testimonia cunctarum virtutum intelligere non poteratis? Quomodo poterat fieri, ut pene tota gens ignoraret, quem duodecim cognove- runt? Esto, quia nou ei credidistis, nescientes euin Filium Dei qua causa interfecistis eum, nullam cul- pain invenientes in eum? Sed in nobis bona voluntas facta est quasi lucerna rusticitatis nostræ : in vobis autem malitia facta est quasi caligo scientiæ vestræ. Adhuc autem audeo et subtiliorem introducere sen- sum, et sententiam alterius sapientis cujusdam viri referre. Exponit enim sic: Quoniam sicut Judæorum populus in duodecim tribus fuit divisus, sic et uni- versus populus Christianus divisus est in duodecim tribus secundum quasdam proprietates animorum et diversitates cordium, quas solus Deus discernere et cognoscere potest: ut quædam animæ sint quasi de tribu Ruben, quædam autem de tribu Simeon, vel Levi, vel Juda. Puto enim, quia omnes sancti quin- que virgines prudentes esse dicuntur, quamvis sint innumerabiles, propter quinque sensus spirituales : et omnes peccatores, quinque virgines fatuæ, quam- vis innumerabiles sint, propter quinque sensus car- nales. Et sicut omnes Ecclesiæ Christi septem Eccle- siæ dicuntur propter septem spiritus, quamvis sint multæ. Omnes enim, in quibus præ cæteris virtutibus abundantior est sapientiae virtus, una babetur Eccle- sia; item in quibus præ cæteris virtutibus abundan- tior est intellectus, altera dicitur Ecclesia: et sic per singulos spiritus tractans invenies septem Ecclesias. Similiter et propter gratias duodecim, quas in persona (a) Hic incipit Homilia in Cod. v. D. PATROL. GR. LVI. , si duodecim virginum exponit angelus in Pastore, tamen placet illa scriptura omnibus Christianis, in- veniuntur duodecim esse tribus : utputa, oinnes auimæ, in quibus præ cæteris virtutibus præcellit virtus veritatis, una est tribus. Nec enim omnes gra- tiæ equaliter in omnibus sunt, sed unus quidem amplius præcellit in ista, alter vero in illa. Omnes autem Christiani in quibus habitat Christus, sedes sunt Christi. Quod ergo ait: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ св ros sedebilis super duodecim thronos: promittit eis tempus Christianitatis futurum post ascensionem suam, quando omnes suscipient verbum apostolo- rum in se, sicut verbum Christi. Illud est enim tempus regenerationis, quando homines regenerati per baptismum, facti sunt ex filiis hominum filii Dei. Illud est tempus, quando Christus sedet in sede ma- jestatis sur, sicut testatur propheta de gentium fide futura Regnabit Dominus super omnes gentes, Deus sedel super sedem sanctam suam (Psal. 46. 9). Nos pu- tabamus, quia de die judicii hoc dicit. Quicumque enim Christum credendo in se suscipiunt, sedes sunt majestatis ejus. Et vide quia non de ten pore futuri judicii dicit, sed de vocatione gentium universarum. Non enim dixit, Cum venerit Filius hominis, sedens super sedem majestatis suæ; sed ita, Cum siderit in sede majestatis suæ. In sede autem majestatis suæ ex co cœpit sedere, ex quo gentes credere cœperunt in eum. Ex quo ergo Christus sedit super sedem ma- jestatis suc, ex eo et apostoli sederunt super duo- decim thronos, id est, in omnibus Christianis se- cundum diversitates animorum, quas supra tetigimas. Omnis enim Christianus, qui suscipit verbum Petri, thronus fit Petri, et Petrus sedet in eo: sic et on- nium apostolorum throni sunt, qui omnium aposto - lorum doctrinam susceperunt et tenent in sc. llanc interpretationem de diversis tribubus populi Chri- stiani, et de sessuris apostolis in sedibus commendat propheta, dicens: Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, quia illic sc- derunt sedes in judicio (Psal. 121. 3 - 5). Si ergo Je- rusalem, quæ ædificatur, Ecclesia est: sine dubio et qui ascenderunt illic tribus, Christianorum sunt tri- bus et sedes, quæ sederunt illic, apostoli sunt, apo- stoli enim sedes Dei sunt. Nec modica gloria est apo- stolorum, ut sermones eorum sedeant in hominibus fidelibus, sicut Christi sermones : et in sermonibus eorum vita omnium constat, sicut in sermonibus Christi. Sic ergo sedentes apostoli in thronis Chri- stianis, in duodecim partes distincti secundum diſſe- rentias animarum, judicant duodecimi tribus Israel, id est, omnes Judæos. Quando enim per verbumi apostolorum, quod est in nos, judicare videtur Ju- dæos quando autem verba apostolorum judicant Judæos, et ipsi apostoli judicare eos videntur. Sed videndum est, si omnes Christiani et apostolorum sunt sedes et Christi, quare omnes Christiani in persona quidem Christi quasi una sedes dicuntur. Nec enim dixit, Cum sederit Fillus hominis super sedes suas : sed, Super sedem suam. In persona autem apostolo- rum, duodecim throni esse dicuntur omnis populus Christianus. Vide si babet rationem ista solutio, quo- niam omnes apostoli omnia quidem bona habuerunt, non autem omnia ad perfectum, sed unusquisque eorum in aliquo bono privato magis perfectior fuit quam alter utputa Petrus in fide perfectior quam cæteri, Joannes autem in innocentia simplicior quam cæteri, et sic solus potest discernere Christus, qui animarum differentias novit. Ideo Petrus requiescit in fide, Joannes requiescit in innocentia : et uniuscu - jusque apostoli virtus illa est thronus, in qua per- fectior cæteris fuit. Christi autem omnes virtutes quasi una est sedes, quia in omni virtute ille æqua- liter solus perfectus est. Nam quoniam de retribu- tione in hoc mundo apostolis danda loquitur Christus, illud est testimonium quod sequitur, hoc modo di-
cens: 29. Et omnis qui reliquerit hoc et hoc, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. Id est, Non so- lum vos, sed et onines, qui sequuti fuerint me, sicut vos. Si ergo omnes in hoc saculo centuplum acci- pient, recipiunt sine dubio et apostoli etiam in hoc sæculo, quibus merces futura promittebatur. Et om- nis qui reliquerit domum vel fratres, etc. Quoniam Petro interrogante ex persona apostolornni cæle- rorumque fidelium Judarorum, quasi priori omnium Christus ita promisit, non soli Petro, sed apostolis omnibus, ne forte postmodum legentes homines hæc Christi promissa, aestiment tantum apostolis vel Ju- dais promissa, utiliter superaddit dicens: Et omnis qui reliquerit, id est, sive Judaeus, sive gentilis. Et in aliis quidem evangelistis secundum alium exposuimus intellectum. Hic autem secundum quod adolescentem illum proposuimus in mysterio Judaici populi esse, et ipsum Petrum interrogantem in mysterio creden- tium populorum, interpretatio hujus loci convenit talis, ut de gentibus relinquentibus omnia, quæ gen- tilium sunt, et ad fidem Christi confugientibus omnia ista tradamus id est, et omnis non solum Judæus, sed etiam gentilis, qui reliquerit patrem suum dia- bolum, et matrem suam ignorantiam, per quam as- sidue diabolus ex semine interdicti erroris generat filios, aut fratres, aut sorores, videlicet ejusdem er- roris socios sociasque. Aut si reliquerit ille, qui ſuit sacerdos, idololatriam ipsam conjugem suam, per quam quotidie generabat filios et filias, et ipsos pariter cum matre eorum relinquens. Ant si alicujus pro- fessionis magister, relinquens ipsam professionem, quasi agrum fructiferum, credat in Christum : aut dignitatem sæcularem, quasi domum optime se adım- brantem despiciat propter fidem. Sed et secundum traditionem simplicem convenit intellectus: ut cum quis intellexerit quocumque modo Filium Dei esse Christum, non propter affectus parentuin suorum, aut fratrum, aut filiorum, aut possessionum relinquat Christum, manens in perfidia sua priori, sed propter fidem Christi displiceant omnia illa, et sequatur Chri- stum, centuplum accipiet. Sed hoc videamus, qui re- liquerit omnia, centuplum in hoc sæculo quomodo recipere potest? Hæc autem diflicultas contingit, quia in hoc sæculo recepturos dicit alter evangelista ; alioquin in illo sæculo non est difficile. Ergo secun- duni sanam doctrinam ita nos convenit intelligere quod dicit, Centuplum accipiet (Marc. 10. 30): non uit ipsam rem, quam dimittit, centuplum accipiat. Nec enim possibile est, quod patrem aut matrem relin- quens, centum patres aut matres recipiat, sed ita, tantam gloriam, tamam gratiam, tantam mirificam beatitudinem consequetur, ut centuplum valeat illi, quam res fuit, quam dimisit. Ecce qui reliquerit pa- trem, et elegerit sibi patrem Deum, imo ei plus quam centuplum constat recepisse quam pater carnalis, ut illi obsequatur diebus ac noctibus ? illius faciat volun- tatem, illius exspectet hereditatem, qui postquam sub- stantiam suam tradiderit suis, numquam moritur; sed nec relinquet filios suos orphanos: sed et filii quasi perfecti viri possident divitias ejus, et pater semper illos sic tutatur, sic protegit, quasi semper infantes. Qui matrein relinquit, ut diligat magis matrem Ec- clesiam, nonne ci plus est centuplum quam mater carnalis? Illa enim carnem ejus peperit corporalem, bæc autem animam ejus regeneravit æternam. Qualis caro, talis et mater carnalis. Cum enim mortua fuerit caro, perit generatio carnis ejus, et solvitur generationis affectus. Ex illo enim nec ille illi filius, nec illa illi mater: quia anima nec generat, nec ge- neratur, et nullum cognoscit patrem, nisi eum, cujus voluntate creata est: nullam cognoscit matrem, nisi Ecclesiam, quæ illam regeneravit in fide, quæ dedit ei mandata divina ex duobus Testamentis, quasi escam salutarem dulcissimi lactis, ex duabus mamillis, quæ illi de aqua et spiritu texuit tunicam immorta- lem, quæ illum ad perfectum sanctitatis adduxit, ut dignus fieret Patris sui substantiam possidere. Qui . reliquerit fratrem ut habeat Christum fratrem, nonne melior est ei, quam centam fratres, qui fra- tribus suis non invidet, qui super hereditate non certat, qui propter lucrum non rumpit fraternitatis affectus, qui non solum omnia sua, sed etiam seipsum dare paratus est: qui cum omnia dederit, nihil ei mi- nuitur? Nam humana substantia semper pauper est, et quantumvis homo habuerit, nibil se putat habere. Illa autem substantia sola vera est, quæ omne desi- derium satiat, et adhuc superabundat. Qui relinquit sorores, statim eum suscipiunt gratiæ Dei, quasi ca- rissimæ sorores. Non enim ulla soror sic dulciter complectitur fratrem suum, quoniodo gratiæ Dei com- plectuntur animam sanctam : nam quotiens gratiæ Dei in sensibus nostris hærent, et delectant nos, quo- tiens animas nostras complectuntur, quasi osculari videntur. Si filios dimiserit, providet illi Deus filios spirituales, quos doceat, quos erudiat, et quibus dicat apostolica voce: Nam in Christo Jesu per evangelium ego vos genui (1. Cor. 4. 15): qui patris mortem non exspectant. Nam filii carnales, si modicum pater eorum fuerit senex, tædiantur de vita ipsins; desi- derant eum mori : et si cito mortuus non fuerit, con- temnunt eum quasi delirum. Filii autem spirituales quanto perfectiores fuerint in fide, tanto amplius di- ligunt doctorem suum. Si dimittit substantiam, ab omnibus diligitur, ab omnibus honoratur, a quibusdam autem et timetur. Nam ipse Deus, cui se tradidit, dat ei gratiam coram omnibus. Nonne melius est ei hoc, quam universa terra? aut quæ substantia præstat bo- mini tantam gloriam super terram, quanta est opinio sanctitatis? Adhuc pro substantia terrena datur ei substantia spiritualis, quam junior filius et lascivus accepit a patre suo, et consumpsit vivendo luxuriose, id est, sapientiam, scientiam, cæterasque virtutes innumerabiles, quas consequuntur qui relictis facul- tatibus mundialibas se tradiderunt Deo. 30. Multi enim erunt novissimi primi, et primi novissimi. Prima enim synagoga vocata fuerat ad salutem, sed illa in- fidelitatis vitio ægrotante, in domo patris sui, id est legis, Ecclesia surgens de infirmitate peccatorum suorum cucurrit ad Christum, vincens fide languo- rem, et sic transmissam gratiam synagogæ præripuit. Synagoga autem videns Ecclesiam non solum ab in- firmitate sua sanatam, sed etiam accepto Spiritu sancto filiam Dei factam, accessit et ipsa ad Christum, magis zelo urgente quam fide: sicut dicit Apostolus, Sed eorum delicta salus gentibus, ut illos æmulentur (Rom. 11. 14). Sic synagoga, quæ primo loco vocata est, secundo credidit : Ecclesia, quæ secundo voca- batur, salutis primitias obtinuit apud Deum. Homilia xxxiv. ex capile xx. A. Simile est regnum cælorum homini pa!rifamilius, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2. Conventione autem facta cum operario ex denario diur- no, misit eos in vineam suam. 3. Et egressus circa ho- ram tertiam, vidit alios stantes in foro oliosos, 4. et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. 5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa horam sextam el nonam, et fecit similiter. 6. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stanies, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? 7. Dicunt ei, Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. I. Cum venissent ergo qui cirea undecimam horam vene- rant, acceperunt singulos denarios. 10. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : ac- ceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11. Et accipien- les murmurabant adversus patremfamilias, 12. dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fe cisti, qui portavimus pondus diei et æstus? 13. At ille re- spondens uni corum, dixit: Amice, non facio tibi inju. riam : nonne ex denario convenisti mecum ? 14. Tolle qued tuum est, et vade. Volo autem et huic uovissimo dare” si
IN MATTILEUM. [IONIL. XXXIV. ut et tibi. 13. Aut non licet mihi, quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16. Sic erunt novissimi primi, el primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. llomo paterfamilias Christus est, cui cæli et terra quasi una est domus : familia autem quasi cælestium et terrestrium multi- tudo creaturarum, qui quasi tristegam domum ædifi- cavit, id est, inferos, cælum et terram, ut super ter- ram habitarent certantes, in inferno autem victi, in cælo victores : ut etnos, in medio constituti, non con- tendamus ad eos descendere, qui sunt in inferno, sed ad eos ascendere, qui sunt in cælo. Et ne forte no- scias quid debeas fugere, aut quid debeas sequi, utriusque dedit tibi quasi modicuin gustum inter lu- men et tenebras habitanti: noctem de inferno, lumen de cælo. Nox tibi referat de tenebris inferorum, et lux tibi referat de splendore cælesti. Conducere opera- rios in vineam suam. Quæ est vinea Dei hic? Non homines, sicut alibi: homines enim vineæ cultores dicuntur. Vinea enim justitia est, in qua diversa species justitiarum positae sunt, quasi vites : utputa, mansuetudo, castitas, patientia, longanimitas, cate- raque innumerabilia bona, quæ omnia generaliter ju- stitiæ appellantur. Attendamus ergo, cum quali studio cœlestem vineam colamus. Adam enim positus est in paradiso, colere et operari eam: sed quia neglexit eam, projectus est de ea. Et nos positi sumus super colendam justitiam; si neglexerimus, projiciemur de ea, sicut et Judaei projecti sunt: de quibus scriptum est Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, ut non intrent in tuam justitiam (Psal. 68. 28). Ruina præcedentium admonitio debet esse sequentium. Si autem et nos sequentes ceciderimus in ipsam, magis veniam merentur illi, qui primi ceciderunt, quam nos qui secundi. Sicut autem mercenarius positus in vi- nea, si neglexerit cam, non solam mercedein suam perdet, sed etiam desertæ vineæ exigetur ab co damnum: sic et nos, si neglexerimus justitiam nobis commissam, non solum nullam mercedem habebimus, sed etiam dissipată justitiæ dabimus rationem. Vinea cuim Dei non extra nos, sed in nobis ipsis plantata est. Ideo qui peccatum facit, dissipat in se justitiam Dei qui autem bona opera facit, colit eam in se. Bene autem culta justitia Dei in sensibus tuis general bo- tryonem, id est, Christum. Nam qui operantur justi- tiam, Christum formant in se, sicut scriptum est: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Chri- stus in vobis (Gal. 4. 19). Et qui vineam consignat alicui operandam, non tantum propter illius utilitatem consignal, quantum propter suam: Deus autem ju- stitiam suain dans in sensibus nostris, non propter suam utilitatem dedit cain, sed propter nostram. Nec enim Deus opera hominum necesse habet, sed ut nos operantes justitiam, vivamus propter can). Si ergo ille, qui propter suam utilitatem vincam commisit alicui, talem illam quærit recipere, qualem illam commisit, quomodo non a nobis sic immaculata ju- stitia requirenda est, quomodo eam creavit in nobis, quibus non propter se dedit eam, sed propter nostrani salutem? Scitote quia mercenarii sumus conducti. Si ergo mercenarii sumus, cognoscere debemus quæ sunt opera nostra. Mercenarius enim sine opere non potest esse. Opera autem nostra sunt opera justitiæ : non ut agros nostros colamus, et vineas: non ut di- vitias acquiramus, et congregemus honores: sed ut proximis prosimus. Et quamvis hæc sine peccato fa- cere possumus, tamen non sunt opera nostra, sed diaria nostra. Sicut ergo nemo ideo sic conducit mer- cenarium, ut hoc solum faciat, quod manducet: sic et nos non ideo vocati sumus a Christo, ut hæve sola operemur, que ad nostrum pertinent usum, sed ad gloriam Dei. Et sicut mercenarius, qui hoc solum fa- cit quod manducat, sine causa ambulat in domo : sic et nos, si sola harc facimus, quæ ad nostram pertinent utilitatem, sine causa vivimus super terram. Et sicut mercenarius prius aspicit opus suum, deinde diaria sua sic et nos si mercenarii Christi sumus, primum debemus aspicere quæ ad gloriam Dei pertinent proxi- mique profectum (quia caritas et verus amor erga Deum non quærunt quæ sua, sed ad libitum amati cuncta desiderant perficere), deinde quæ ad nostram utilitatem. Et sicut mercenarius totum diem circa domini opus impendit, unam autem horam circa summ cibum sic et nos omne tempus vitæ nostræ debemus impendere circa opus gloriæ Dei, modicam autem par- tem circa usus nostros terrenos. Et sicut si merce. narius qua die opus non fecerit, erubescit intrare do- mum, et petere sibi panem : quomodo tu non con- funderis intrare in ecclesiam, et stare ante conspectum Dei, quando nil boni in conspectu Dei gessisti? Exiit primo mane, et vocavit Adam, et qui cum eo fuerunt. Hora tertia Noe, et qui cum eo fuerunt. Hora sexta Abraham, et qui cum co fuerunt. Hora nona Mosen, el qui cum eo fuerunt: aut David, et qui cum eo fue · runt. Nam ad istos posuit testamenta. Hora undecima Gentes intellige, quia jam nos in novissima mundi margine stamus, sicut et Joannes in Epistola sua testa- tur, dicens: Filioli, jam novissima hora est (1. Joan. 2. 18): Apostolus autem dicit jam aliquam partem duodecimæ horæ transisse, sic: Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus (Rom. 13. 11 ). Puta erat undecima hora. Nostro tempore, jam si non est duodecima hora integra, sed sine dubio modicum restat. In duodecima hora sumus. Unde putas, quia candor justitiæ jam recessit de mundo, et sol radios gratiarum suarum in se colligens revocavit, et totam terram nigredo iniquitatum vel mendaciorum quasi nox fusca cooperuit, nisi quia jam et ipsa duodecima hora finiatur? Ubique tenebras vides, et dubitas diem transisse? Prius etenim in vallibus fit obscuritas, die declinante ad occasum. Quando ergo colles videris obscurari, quis dubitat quin jani nox est ? Sic primum in sæcularibus et laicis Christianis incipit praevalero obscuritas peccatorum. Nunc autem quando jam vi- des, quod sacerdotes positos in summo vertice spiri- tualium dignitatum, qui montes et colles dicuntur, apprehenderit iniquitas tenebrosa: quomodo dubite- tur quia finis est mundi? Item exiit circa tertium, et vidit alios stantes in foro otiosos. Videamus qui sunt otiosi. Non peccatores: illi enim mortui dicuntur, non otiosi. Sicut enim surdus apud Deum dicitur, qui non audit quæ Dei sunt, sed quæ diaboli : sicut crcus dicitur, qui non corporaliter carcus est, sed per cujus oculos diabolus videt, et non Deus: sic qui diabolo vivit, mortuus est apud Deum. Otiosus quis. Quis est ergo otiosus? Qui opus Dei non operatur. Puta, si alienas res tollis, non es otio- sus, sed mortuus. Si autem alicna quidem non tollis, tamen nec de tuis rebus impotentibus das, tunc otio- sus es. Nam quia aliena non tollis, non quidem peceas, tamen nec justitiam nec misericordiam operaris. Vis non esse otiosus? Nec aliena tollas, et de tuis des, et operatus es in vinea Domini, et coluisti misericordia vitem. Inebriaris, in deliciis es, non es otiosus: sed, sicut ait Apostolus, vivens mortuus es (1. Tim. 5. 6). Si autem ensurate manducas et bibis, non quidem peccas,quia non male manducas; tamen otiosus es, quia nullam jejunii operaris vitem. Vis ergo non esse otiosus? Jejuna, et quod manducaturus fueras diurno, da impotenti, et coluisti jejunii vitem. Item fornicaris, mortuus es, non otiosus. Si autem tuam ha- bes uxorem, non quidem peccas, nec tamen castitatis operaris vitem. Visque esse non otiosus? Sine uxoro es, ne quæsieris uxorem. Si vidua es, noli transire ad secundas et tertias nuptias, et operata es castita - tis viten. Sed forte dicis, Sine uxore esse non pos- suni. Ostendo tibi, ut uxorem habeas, et castitatis vitem colas. Abstine te a menstruata, abstine te a prægnante, erubesce facere quod animalia non faciunt. Omne animal conceptionis suae servat honorem et tempus: homo auteni solus conteminit. Quando dies festus est, aut dies jejunii, serva ut impleas apostoli- cum præceptum : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu, ut vacctis jejunio et orationi (1. Cor. 7.5).
Item si invides meliori, mortuus es, non otiosus : si autem nec invides, nec congaudes, otiosus es. Non solum ergo non invideas, sed etiam congaudeas me- liori, et benevolentiæ vitem colis. In foro. Forum est iste mundus, ubi omnia venalia sunt. Sicut enim proprium est fori, ut omnia illic venuindentur, et emantur, et invicem se circumveniant ementes et ven- dentes sic in hoc mundo omnes vendendo et emendo vivunt, et invicem sibi fraudem facientes, vitam suam sustentant. Inter emptores autem et venditores accipe tibi omnes divitias et honores sæculi hujus, quæ et ipsæ nihilomiuus et venduntur et emuntur, et omnis quæstus eoruin in venditione sen mercatione consistit. Fuge ergo forum, ut nec patiaris fraudem, nec facias. Si autem passus fueris, ipsa res te compellit et facere. Nam si injuriam passus fueris, si nocitus fueris, dif- ficile est, ut et tu adinvicem non noceas. Prima ergo laus est Christiano, alienum esse a foro, nullam cau- sam habere cum illo, sicut ait Apostolus: Rogo au- tem vos, studium habere quietis el silentii, ac negotii proprii operando manibus vestris : et nullius vestrum desiderium sit ad eos qui foris sunt (1. Thess. 4. 10-14). Si enim in foro permanseris, et quod habes, perdes : si autem in vinca assiduus fueris, et quod non habes, acquires. Item exiens circa sextam et nonam. Ideo junxit sextain et nonam, quia in sexta et nona gene- ratione vocavit Judæos, et frequentavit cum homini- bus disponere testamenta, quasi definito salutis omnium tempore jam propinquante. Nam post Noe ad neminem legimus Deum loquutum fuisse, nisi pri- mum ad Abraham, post eum confestim ad Isaac et Jacob. Deinde non post multum temporis ad Mosen, cui et legem dedit. Post eum ad Jesum Nave. Trans- acto autem non multo post tempore, ad Samuelem et David, et in singulis quibusque generationibus ad multos prophetas, cuin singulis testamenta disponens. Sicut enim quis in itinere constitutus, aut in opere quodain, aute sextam quidem non operatur, aut am- bulat, sciens quia longus ei adhuc superest dies: trans- acta autem sexta, cuin cœperit esse octava, aut nona, incipit properantius agere, ut opus suum vel iter tem- pore definito concludat: sic et Deus usque ad Abra- Pam, qui fuit in sexta hora, venit ad homines dispo- nere testamentum : post Abraham autem usque ad transmigrationem frequenter properans, ut adventum suum in hunc munduin, et vocationem gentium deli- nito tempore consummaret, quasi vespere jam pro- pinquante. Item exiit circa horam undecima, et dixit : Quid hic statis tota die otiosi? Vide quia ubique otio- sos vocat, non peccatores. Denique considera, servus ille qui acceperat a domino suo unam mnam, ut quid audivit, Serve nequam (Luc. 19. 22)? ut quid missus est in tenebras? Quia perdidit mnam suam ? aut quia nihil est lucratus de ea? Sine dubio quia nihil lucratus est de ca. Qui autem peccat, perdit gratiam quam ac- cepit. Si ergo ille non est impunis in die judicii, qui otiosus stetit in foro, et nullam injustitiam operatus est quid faciet in die judicii qui peccavit et mnam suam perdidit? Quid hic statis tota die otiosi? An nesci- tis, quia qui non operatur in hoc sæculo, non mandu- cat in illo? Et qui aliis manducantibus et bibentibus in hoc sæculo operatur, in illo sæculo aliis jejunanti- bus ipse nou jejunabit, sed recumbet cum Abraham, et manducabit de prandio vitæ. Qui autem hic aliis operantibus stat otiosus, aliis recumbentibus in illo saeculo ipse expelletur foras. Dies enim iste, dies operationis est : dies autem ille, qui sequitur, dies est feriaruin. At illi dixerunt : Nemo nos conduxit. Quæ est conductio nostra, et que conductionis merces? Promissio vitæ æternæ. Quid est, Nemo nos conduxit ? Id est, Nemo nos docuit, quia Hæc est vila æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Chritum (Joan. 17. 3). Nemo nos con- duxit, dicens: Quicumque reliquerit domum, aut vil- lam, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, centuplum accipiet in hoc mundo, et in futuro vitam æternam possidebit (Matth. 19. 29. Marc. 10. 29. 50). Nemo nos conduxit, dicens: Vendite que possideris, et date eleemosynam, et habebitis thesaurum in cælo (Matth. 16. 21). Et nota, quoniam illi, qui aut in prima hora vocati sunt, aut in tertia, vel in sexta, vel in nona, non responderunt, quia Nemo nos con- duxit. Omnes enim illi conducti fuerunt, et habne- runt notitiam Dei, et sciverunt Dei promissa. Gentes autem solæ neque Deum sciebant, neque Dei pro- missa, ideo excusabiliter responderunt, Nemo nos conduxit. Et dixit eis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. Nota quia cum primis solis' convenit specialiter dare denarium, istos autein oni- nes sub incerto pacto conduxit, id est, Quod justNIN fuerit. Sciens enim Dominus quia prævaricaturus erat Adam, et omnes postmodum in diluvio fuerant per- ituri, certum pactum fecit ad eum, ne quando dicant ideo se neglexisse justitiam, quia nesciebant quæ præmia fuerant recepturi. Istis autem non fecit pa- ctum. Benignus enim paterfamilias sciebat largita:ein suam, quia tantum paratus est retribuere, quanımın mercenarii recipere non sperabant. De dato eniin ejus nemo juste murmurat, quia amplius dat, qu'im omnis homo desiderat. Cum antem sero factum (nis- set, dicit dominus vineæ procuratori sno: Voca ope- rarios, el redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Considera quia sero, non antem mane reddit mercedem. Ergo adhuc stante sæculo isto judicium est futurum, et unicuique merces sua reddenda. Propter duas rationes judicium in loc sa- culo fit. Primum, quia illic ipsa beatitudo ventura ipsa est merces justitiæ. Ideo non in illo særculo fit judicium, sed aute illud. Deinde ante adventum dici illius præmittitur judicium, ne videant peccatores beatitudinem diei illius, dicente propheta: Tollatur i'mpius, ne videat gloriam Dei (Isai. 26. 10). Dicit procuratori suo. Cui procuratori? Sine dubio Filius dicit Spiritui sancto. Et si volueris, concedo tibi ut Pater Filio dicat. (a) [Non quæro utrum Filius sit Patris procurator, aut Spiritus sanctus Filii : sed hoc dico, quia procurator domus, et paterfamilias, nec ejusdem substantia possunt esse, nec una per- sona esse, nec æqualis dignitas. Si ergo alter pater- familias, alter procurator patrisfamilias, quomodo locum habeat Ternitas tua? si antem ejusdem sub- stantiæ iste est, et est minor, injuriam facit substan- tiæ : si vero non æqualis dignitas, ubi est una sub- stantia?] Incipiens a novissimis usque ad primos. Quare non a primis usque ad novissimos, sed pri- mum a novissimis ? Attende, naturalis est ratio. Oinnes namque, qui ante adventum Christi fuerunt, quasi ex operibus suis facti sunt sancti, gentes autem ex gratia Christi. Semper libentius aliquid damus liis, quibus pro solo honore nostro donamus. Ergo omni- bus sanctis Deus reddens mercedem, justus ostendi- tur, gentibus autem dat misericordiam, dicente Apo- stolo: Gentes autem super misericordia honorare Deum (Rom. 15. 9). Aut certe propter demonstrandam im- mensam misericordiam suain, sicut est ibi, ubi ait Apostolus: Et nos qui vivimus, qui remansimus, NON præveniemus eos qui dormierunt (1. Thess. 4. 14). Magis enim secundum rem erat, ut prius viventes immutarentur, postea mortui resurgerent incorrupti. Sed quia in convertendis viventibus una est virtus, hoc solum, quod ad immortalitatem mutantur : quod autem mortui incorrupti resurgant, duo sunt opera : prino, quia resurgunt; secundo, quia incorrupti re- surgunt ergo ut ostendat Deus inestimabilein po- tentiam suam, quando, quod difficillinium est, mor- tuos suscitat incorruptos, postea viventes immutat. Sic et in hoc loco secundum rem quidem erat, ut primi priores acciperent suam mercedein : sed ut ostendat Deus ineffabilem misericordiam suam, pri- mum novissimis et indignioribus reddit mercedem, postea primis : sicut illic potentia immutandorum 1 V. D., primis solum. * V. D., Trinitas. (a) Quæ uncinis clauduntur, in quodam exempları desunt.
IN MATTH.EUM. HOMIL. XXXV. hominum exclusit ordinem, ita et hic nimia miseri- cordia ordinem non aspexit. Cum venissent autem qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singu- los denarios. Non injuste. Nam et qui in priina parte sæculi natus est, non amplius vixit quam statutum tempus vitæ suæ. Et quid illi nocuit, si post illius exitum stetit mundus? Et qui circa finem nascuntur, non minus vivunt, nisi quanti dies numerati sunt eis. Et quid illis prodest ad compendium laboris, si cito mundus finitur, cum ipsum pensum vitæ suæ compleant ante mundum? Deinde si in hominis esset potentia, quando nasceretur, prius aut postea: justa ratione primam habebit inercedem qui prius nasci voluit, secundam antem qui postea venit ad vitam; nunc autem cum in Dei sit potestate, quando homi. nem producat in mundum, nec ille sibi priorem ho- norem defendere debet, qui prius natus est, nec ille contemptibilior debet esse, qui postea. Dicit enim : Et si me prius creasset, prior erain. Accipientes autem murmuraverunt adversus patremfamilias, dicentes : Quoniam hi novissimi una tantum horu fecerunt, et æquales illos nobis fecisti, qui portavimus pondus dici, et æstus? Si verum est quod diximus, quia et illi suum tempus vixerunt, et non amplius: et isti suuın tempus, et non minus: et unicuique mors_sua con- summatio est ipsius: quid est quod dicunt, Totius diei pondus portavimus, et astus? Quia magna nobis est virtus ad faciendam justitiam, cognoscere nos oportet prope esse finem mundi. Unde armans nos Christus dicebat: Appropinquabit_regnum cœlorum (Matth. 4. 47). Item Apostolus: Præterit enim figura hujus mundi; volo vos sine sollicitudine esse (1. Cor. 7. 31. 32). Si ergo nobis virtus est scire propinquum esse finem; nam quamvis usque ad finem illius vita no- stra forsitan non extendatur, tamen quasi accendimur, et præparamur ad suscipienduin finem : consequen ter et illis infirmatio erat cognoscere mundi spatia esse longinqua. Et quamvis ante linem mundi in mauu Dei essent ituri, tamen quodammodo negli- gentes ens faciebat circa justitiam, et refrigescere fa- ciebat animas eorum exspectatio sæculi longioris. Ideo ergo quamvis non per omne sæculum vixerint, tamen totius sæculi gravamina et impedimenta per- tulisse videntur. Item tunc mundus in juventute con- stitutus omnibus bonis prosperabatur, et felix erat : nunc autem mundus senescens omnibus adversitati- bus premitur, et ideo concupiscibilis non est. Qui ergo tunc fuerunt homines, cum majori difficultate et labore justitiam servaverunt: quia ipsa felicitas mundialium rerum satis impedimentum est anima ad justitiam faciendam. Nunc autem facilius homines justitiam facere possunt, quia ipsa adversitas, et an- gustia mundialium rerum, adjuvat animam ad justi- tiam faciendam. Sicut facilius est homini pauperi, et in angustiis constituto disciplinam tenere, diviti au- tem et abundanti difficile: sic illis inter gaudia mundi difficile fuit tenere justitiam, nobis autem inter tri- bulationes mundi facile. Multum ergo tune bonnis erat, et fortis in fide, qui poterat evadere vanitatem, nunc autem multum injustus. Et modo multum inalus est, et miser in fide, qui se non stringit ad Deum. Ergo pondus, quod dicit, opus justitie significat: quia grave est homini carnali amare justitiam. Estum autem dicit concupiscentias sæculi, quas tunc patio- bantur mundo juventute florente. Ergo etsi non per ominem mundum vixerunt, tamen totius mundi ¡m- pugnationem passi sunt: quia totius vitæ virtus in juventute ostenditur. Aut pondus diei dicit onerosa 1. gis mandata, propter quæ et alibi Dominus horta- tur Judæos, et dicit: Venite ad me omnes, qui labo- ratis, et onerali estis, et ego vobis requiem dabo (Matth. 41. 28). Æstum autem dicit vel urentem tentationein errorum, quain conflabant spiritus maligni in eos, ad mulationein gentiudi cos irritantes: a quibus VNI- nihus gentes liberæ exstiterunt Christo credentes, et per compendium gratiæ ad plenam salutein reverten- tes. Nam neque legis onera portaverunt, sicut Judæi, nec seductiones passa sunt diversorum errorum, quemadmodum illi. At ille respondens uni eorum, di- ait: Amice, non facio tibi injuriam. Ergo illi non do. lebant, quasi fraudati de mercede sua, sed quia illi amplius quam merebantur acceperant. Hoc est enim proprium invidiae: quando alteri aliquid additur, sic dolent invidi, quasi illis sit aliquid subductum, quod illi est additum: utputa, si viderit fieri aliquem ditio- rem, putat invidus se pauperem factum; si alter sa- pientior fuerit factus, ita dolet quasi ipse sit insipiens factus. Intelligis quia ex vana gloria nascitur invidia ? Nam ideo dolet esse secundus, quia desiderat esse prior. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi sunt vocati, pauci vero electi. Postquam supe- mus de Judaeis et gentibus hanc ipsam dixisset sen- tentian, Et qui erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. 19. 30): videlicet quia Judæi et in primo loco vocati sunt ante gentes, in secundo au- tem salvati sunt post gentes, introduxit parabolam istam. Et ut cognoscamus, quia ad manifestationem præcedentium verborum hanc parabolaın introduxit, ideo in fine cjus eam ipsam sententiam repetiit, quam supra dixerat. Aut ideo primos dicit novissimos fu- turos, et novissimos primos, non ut novissimi dignio- res sint quain primi, sed ut coæquentur. Dicit enim propheta Isaias (a), volens omnium sanctorum unam ostendere vocationem, et nullam inter eos esse dif- ferentiam temporis causa, dicit omnium sanctorum numerum 1 esse quasi coronam (Isai. 28. 5. et 62. 3). Sicut enim in corona, cum sit rotunda, nihil in- venies quod videatur esse initium aut finis: sic inter sanctos, quantum ad tempus in illo sæculo, nemo novissimus dicitur, nemo primus. Idco ergo quibus datum est primum nasci, novissime remunerantur. Et quia sancti quasi corona erunt æquales : qui no- vissime nati sunt, primi remunerantur, ut illi illam gloriam habentes, isti per hanc coæquentur. Quod autem dicit, Multi sunt vocali, pauci vero electi, nou ad superiores sanctos pertinet, sed ad gentes: quo. niani ex ipsis gentibus, qui multi vocati sunt, pauci sunt eligendi. Homilia xxxv. ex capite xx. 17. Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duo- decim discipulos secreto, et ait illis: 18. Ecce ascen- dimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur prin- cipibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, 19. et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum, et crucifigendum, et tertia dic resurgel. 20. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedai, cum filiis suis, adorans et pelens aliquid ab eo. 21. Qui dixit ei, Quid vis? Ait illi, Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22. Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt et : Possumus. 23. Ait illis : Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus pa- ralum est a Patre meo. 24. Et audientes decem, indi- gnati sunt de duobus fratribus. 25. Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium domi- nantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos? 26. Non ita erit inter vos. Sed quicumque vo- luerit inter vos major fiert, sit vester minister. 27. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 28. Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed mi- nistrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis, et reliqua. Omnis gloria Dei et omnis salus 4 Aut meritum. Sequentia autem vocem numerum po stulare videntur. • In V. D., omnis gloria Dei abest. (a) Sic v. D. et Editi in umarg. lidem in textu Esdras, male.
hominum in Christi morte posita est. Nulla enim est res que amplius ad salutem hominum pertineat, quam mors ipsius. Nec est aliquid aliud, propter quod magis Deo gratias agere debeamus, quam pro- pter mortem ipsius. Ideo cum turba plurima fidelium com sequeretur in via, duodecim apostolos so!os tulit in secreto, et illis tantummodo mortis suæ an- nuntiavit mysterium : quia seniper pretiosior thesǝu- rus in melioribus vasis includitur. Multi quidem viri erant cum co, sed propter modicitatem fidei suæ in- firmi; multæ nulieres, etsi in fide fortes, infirmæ tamen in sexu. Si audissent quia ideo Christus ascen- debat Jerosolymam, ut interliceretur, et viri forsitan turbarentur propter infirmitatem fidei, et mulieres propter mollitiem sure naturæ. Nam propric animus mulieris mollis est, et in tali negotio citius excitatur in lacrymas. Non recordamur, quod superius cum de morte Christi Petrus audisset, dolore commotus mon timuit ipsum Dominum increpare, dicens: Pro- pilius esto tibi, et hoc tibi non erit (Matth. 16. 22). Si ergo Petrus in morte Christi turbatus est, cujus al- terius fides posset sustinere tanti mali dolorem ? si petra immobilis pene commota est, quomodo terra sufferret impetum tempestatis? Ecce ascendimus Jero- solymam. Ecce, contestantis est sermo, ut nemoriam prascientiæ hujus in cordibus suis recondant. Tam- quam si dicat, Ecce nunc jam tertia vice prædico vobis inysterium passionis nieæ futuræ, ut altius in- sideat mentibus vestris, frequentius repetitam. : Quare Christus discipulis passionem suam prænuntiavit. Et quare illis prædicit passionis suæ mysterium? Quia omnis adversitas, quæ subito evenit homini- bus extra spem, nimium gravis est ; quam vero ante cognoscimus, et præparamus nos contra eam, cuin sii- pervenerit exspectantibus nobis, levior invenitur, quam esset futura, si repentina venisset. Ideo ergo nuntiat illis de sua morte futura, ut cum dies ille passionis advenerit, non illos turbet cognoscentes, quia omnino erant ventura. Si enim totiens præmoniti apostoli de morte ejus futura, tamen quando comprehensus est, scandalizati sunt omnes, et reliquerunt eum : quanto magis scandalizandi fuerant, si præmoniti non fuissent? Numquid non se præparaverunt, nuin statuerunt in animo suo ut non expavescerent? Si enim se non præparassent, non promisissent una eur Petro dicentes, Parati sumus tecum ire usque ad mortem (Marc. 14. 31). Sed in illa hora fides eorum defecit, et præparationem animæ absorbuit timor cartalis. Vel ideo prædicit eis futurum, ut ab exitu cognoscatur præscientia ejus : ex præscientia autem ejus intelligatur divinitas ejus consideratio autem divinitatis ejus confortet fidem ipsorum in tempore passionis ejus at totum illud quod patiebatur dis- pensationi voluntatis ejus applicarent, non necessitati naturæ. Ecce ascendimus. Ac si dicat, Videte quia vo- luntarie vado ad mortem. Nemo me vocat Jerosoly- mani nemo me admonet, nullius potestatis prarce- ptum timeo, nullius violentiae necessitate compellor. Cum ergo venerit tenebrarum potestas, cum videritis me in cruce pendentem, ne æstimetis me hominen esse tantum. Nam etsi posse mori, hominis est; ta- men velle mori, hominis non est. Ut quid putas, ab itinere declinavit seorsum? Numquid non poterat in itmere constitutus hæc eadem eis loqui, cum sint paucissima verba? Sed declinavit seorsum ab itinere, forsitan sciens quod ventura erat mater filiorum Ze- bedai cum filiis suis, ut peterent ea quæ petierunt, et audirent ea quæ audierunt, ut præpararet eis locuin ad eundum, ad petendum, et ad audiendum. Forsitan enim et applicuerunt ibi, donec mulieres retro ve- nientes occurrerent. Nec enim eredibile est, mixtas cum ipso ambulasse mulieres, sed longo intervallo longe mulieres sequentes, et longo intervallo sc- parati inter se ambulabant: Christus enim et di- scipuli sui primi, sequentes autem de longe mu- Hieres. Sine dubio ergo nulla alia causa Jesus seor sum secessit, nisi ut illa adeundi licentiam inveniret. Sciebat enim cogitationes eorum, et consilia eorum, quæ facere cupiebant : et non solum prædicens disci- pulis suis de sua passione futura, sed etiam aplaus petituræ mulieri locum, præscientia sua divinitatem ostendit. Aliter: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Fi- lius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad deludendum et crucifigendum, et tertia die resurget. Ne putes quod tune tantummodo Christus traditus est sacerdotibus et scribis, et condemnaverunt eum morte, et tradiderunt eum gentibus ad deludendum et cru- cifigendum sed et nunc traditur, et morte damnatur. Et traditur gentibus ad deludendum et crucifigenduic. Christus enim verbum est veritatis. Sicut enim tune tradidit Deus Christum sacerdotibus et scribis, ad manifestandam fidem sanctorum, et perfidiam iniquo- rum fidem quidem sanctorum, si forte fideles, ri- dentes eum quasi hominem pati, non recedant, neque scandalizentur a fide divinitatis ipsius; ad manife- standam autem perfidiam iniquorum, si intelligentes eunesse Dei filium secundum testimonia Scriptura- rum, non timeant, sed auși sint cum interficere quasi hominem sic et modo tradit Deus verbum veritatis sacerdotibus et scribis,id est, sapientibus Scripturarum ad manifestandam fidem sanctorum et perfidiam ini- quorum fidem quidem sanctorum, si forte videntes verbum veritatis a mendacio opprimi,quasi mendacium, non cadant neque scandalizentur a fide veritatis ipsius: ad manifestandam autem perfidiam iniquorum, si forte intelligentes verbum veritatis, quia vere verbum est ve- ritatis secundum testimonia Scripturarum, ausi sint in- terficere eum cruce, verbis mendacibus. Quando enim vides Scripturas prophetarum, et Evangelii, et aposto- lorum traditas esse in manus falsorum sacerdotum et scribarum, num intelligis quia verbum veritatis tradi- tum est principibus iniquis et scribis? Et sicut tune sa- cerdotes, vel propter vanam gloriam, vel propter ava- ritiam, condemnaverunt Christum morte, cogitantes quoniam si tenuerint Christum, ipsi sacerdotes esse non poterunt secundum legem, nec solemnia illa lucera percipere: ita nunc impii sacerdotes et scribe ver- bum veritatis dignum judicant interire, cogitantes quia si verbum veritatis tenuerint, ipsi sacerdotes esse non possunt, nec sacerdotalia lucra percipere. Propterea tradunt eum gentibus, id est, populis in- eruditis, et indisciplinatis, et barbaris, qui nec quæ- runt, nec audiunt eum cum judicio, quí nomen ha- bent Christianorum, niores autem gentilium. Tradunt autem veritatis verbum perversis expositionibus suis ad deludendum et crucifigendum."Deludunt enim ver- bum veritatis, quando simulant se sequi Christum, et disputant de eo sine Dei timore: non proposito in- veniende veritatis, sed studio subvertendæ. lloc au- tem modo deludunt verbum veritatis, non colunt. Crucifigunt autem euin, et interficiunt, quando falša confessione mendacii, verbum veritatis suffocant, et occidunt in se. Et sicut tunc sacerdotes illi nullam culpam idoncain invenientes in Christo, falsam accu- sationem detulerunt adversus eun): sic modo nullam rationem idoneam habentes dicere contra verbum veritatis, falsa interpretantur de illo, et falsa proſe- runt testimonia prophetarum adversuim verbum vc- ritatis. Sicut enim tunc falsos testes subornaverunt adversus Chri‹tum, et sicut tunc sacerdotes quidem et scribæ cognoscentes eum, quia vere Christus est, quasi hominem illum maleficum gentibus tradiderunt, gentes autein non cognoscentes eum esse Christanı deluserunt, et crucifixerunt eum, quasi hominem ma- leficuin sic et modo sacerdotes et scribæ hæretico- rum, cognoscentes quia verbum est veritatis secun- dum Scripturas, quas legunt: tradunt eum, sicut dixi- mus, populis et gentibus ad deludendum et crucifi- gendum. Populi autem per ignorantiam verbum veri- Latis deludunt, et crucifigunt, quasi mendacium. Sed ignorantia eorum non eos excusat, quoniam si vel- lent cum judicio quærere, invenire poterant verita- tem: sicut nec illos excusavit gentiles, quoniam et
IN MATTILÆUM. HOMIL. XXXV. , psi si quærere voluissent, poterant invenire: quo- niam non erat homo tantum, sed et Deus Christus: quoniam sicut tunc per signa virtutum suarum mani- festabatur Christus, sic modo per signa operationuin suarum verbum veritatis ostenditur. Christus leprosos mundabat, cæcos illuminabat, surdos audire faciebat, nortuos suscitabat: ita modo qui vult cognoscere, ubi sit verbum veritatis, operum ejus signa consideret. Ubi enim verbum veritatis est vivum, unitum, atque divinum. ibi mundantur assidue homines a lepra pēc- cati, et fit salutis eorum testimonium conversatio ipsorum, atque mens eorum. Qui audiunt verbum veritatis, illuminantur ad intelligenda divina myste- ria aures eorum interiores aperiuntur, ut libenter suscipiant divina præcepta. Quos hodie vides mortuos in peccatis, cras resurgun. in pœnitentia, vivificati per verbum Dei. Ubi autem non vivum verbum ve- ritatis, sed mortuum mendacium prædicatur inter cos; nihil horum fieri vides, sicut dat de illis testi- monium vita ipsorum. Sed et post tres dies resurget in animabus credentium sibi, cum tres dies fuerint consummati in eis. Prima dies, Pater; secunda dies, Filius, secundum quod dictum est in propheta: An- nuntiate de die in diem salutare ejus (Psal. 93. 2) Quis est autem dies alius de die, nisi genitus Deus de in- genito Deo? Consequenter et Spiritus sanctus tertia dies est, quoniam his tribus illuminantur corda cre- dentium. In quibus ergo trium istorum scientiæ fue- rint consummatæ, in eis veritatis verbum resurgit et vivit et operatur. Sed nec resurgent, nisi qui jejunantes a malo et flentes sunt propter eum, et de- siderant resurrectionem ejus videre in anima sua : sicut et apostoli jejunantes et flentes fuerunt Domino crucifixo usque ad diem resurrectionis ipsius. (a) Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi, cum filiis suis, adorans el petens aliquid ab eo (Marc. 15. 40. et 16. 1). Haec est Salome, cujus apud alterum evangelistam ponitur nomen, vere pacifica, secundum interpreta- tionem : quæ filios genuit pacis. Non solum autem ex Marco evangelista, qui manifeste ipsos fratres expo- mit accessisse ad Jesum, et hæc eadem postulasse (Marc. 10. 35) intelligere possumus, quoniam a filiis suis erat summissa, sed etiam ex præsentibus Christi sermonibus, quibus non quasi ad mulierem ipsam se pc- tentem, sed quasi ad filios summittentes respondit : Nescitis quid petalis. Estimo enim, quod fratres cum audissent Dominum de passione et resurrectione sua prophetantem, cœperunt dicere intra se, cum essent fideles Ecce Rex cælestis descendit ad regna tarta- rea, ut regem quidem mortis destruat, ipsam autem mortem divinitatis sur potentia calcet, et sic vinculo tenebrarum soluto, captivas animas ad sua regna perducat. Nec innumerabilis militia dæmonum rcsi- stere poterit contra eum. Quem enim in corpore con- stitutum timuerunt dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu Fili Dei excelsi? venisti ante tenipus torquere (Matth. 8. 29)? quomodo nudam ipsam divinitatein contra se descendentem poterunt sustinere? Ecce post tres dies mortis suæ revertetur ab inferis, quasi victor de bello. Nam cum victoria fuerit consummata, quid aliud restat, nisi ut regni gloria subsequatur ? Ergo faciamus, fratres, quomodo possumus regni il- lius fieri participes. Scimus quia invidus non est. Qui enim seipsum donavit hominibus, quomodo regni sui societatem non donabit? Petentis negligentia repre- henditur ubi de dantis misericordia non dubitatur. Si nos rogamus magistrum, forsitan cæterorum fra- trum corda concutiemus: et dum nobis duobus vo- lumus providere, inter omnes scandalum excitabimus. Nam etsi sancti sint, tamen homines sunt. Etsi vinci a carne non possunt, quasi jam spirituales, tamen per- cuti possunt, quasi adhuc carnales. Ut quid ergo vel leves occasiones demus, quibus improba carnis na- tura tranquillas eorum animas inquietet? Submita- (a) Hic incipit Homilia apud V. D. nos mus ergo matrem nostram, ut suo nomine depreselur et pro nobis, et funt duo bona. Si enim res ipsa repre- hensibilis inventa fuerit, facile meretur veniam quasi mulier. Ipse enim sexus excusat errorem. Si autem non fuerit importuna, facilius impetrabit ma- ter pro filiis suis rogans. Ipse enim Dominus, qui maternos animos filiorum miseratione implevit, faci- lius exaudict maternum affectum. Magna laus mulie- ris hujus ex hoc loco colligitur. Primum, quia non solum illi reliquerant patrem, sed etiam ipsa reli- querat virum suuin, et sequita fuerat Christum. Et illi ostenderunt quia filii erant bujusmodi matris, ipsa ostendit quia mater erat talium filiorum. Quo- niam autem vivum reliquerat virum, sermo demou- strat, qui de vocatione corum scriptus est, dicens : Illi autem reliquerunt patrem suum Zebedæum in navi cum mercenariis, et sequuti sunt Jesum (Marc. 1. 20). Nisi forte quis dicat, quia Christus plus quam triennio docuit, et intra tempus vocationis apostolorum et passionis Christi mortuus est Zebedens, et sic illa sequuta est : Jesum tamen sequuta est. Qualis radix, talia et germina: et qualis terra, talis et fructus. Non eam vicit, sicut cæteras mulieres, maritalis affe- ctus quia ille temporalis crat maritus, iste autem perfectus sponsus. Illius amor deceptio crat carnalis, istius autem, dilectio incorruptibilis vitæ. Non illam tenuit miseratio senectutis ejus, quia ille sine ista vi- vere poterat, ista autem sine Christo salva esse non poterat. Cogitavit enim, quoniam amplius proderit viro suo, si propter Deum reliquerit viruum, quam si propter virum reliquerit Deum. Propterea sexu fra- gili, et jam ætate defecta, Christi vestigia sequeba- tur : quia fides nuniquam senescit, et religio fatiga- tionein non sentit. Deinde quia non sentit illa, sicut cæteræ matres, quæ corpus natorum suorum amant, animam autem contemnunt, Desiderant enim illos valere in sæculo isto, et non curant quid passuri sint in alio. Alii militias filiis suis provident, alii ho- nores, et nemo filiis suis providet Deum. Perditio- nem illorum cum magno pretio comparant, et salu- tem illorum nec dono accipere volunt. Si viderint illos pauperes, tristantur et suspirant: si autem vi- derint illos peccantes, nemo tristatur: ut ostendant quia corporum sunt parentes, non animarum. Acces- sit ergo ad Jesum, rogans el petens aliquid ab eo. Au- dacem enim fecerat cam natorum affectus, el reve- rentiam forsitan spiritualem vicerat amor carnalis. Dicit ei Jesus: Quid vis? Non interrogat quasi ne- sciens, ut audiret quid vellet : sed ut illa exponente, manifestam faceret irrationabilem petitionem ipso- rum quoniam petebant quidem quasi religiosi, et cælestis gloriæ amatores, non quasi scientiam ha- bentes inutilium postulationum et nocivarum. Nain frequenter Dominus patitur discipulos suos aliquid on recte aut dicere, aut agere, aut cogitare, ut ex illorum culpa occasiones inveniat docendi, et expo- nendi regulam pietatis, sciens quia et ipse error co- rum non nocet præsente magistro, et omnes non so- lum in præsenti, sed etiam in futuro doctrina ejus ædificat. At illa dixit, Dic ut sedeant hi duo filii mei, urus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam in regno tuo. Non dicimus, quia recte petiit: sed hoc dicimus, quia non terrena, sed ca·lestia filiis suis optabat. Tunc Dominus occultorum cognitor, non ad verba intercedentis mulieris respondit, sed ad consi- lin suggerentium filiorum respondit, dicens: Nescitis quid petatis. Concupiscentia enim carnalis omnem in vobis spiritualem considerationem exclusit. Non au- distis me referentem, cum venerit Filius hominis in majestate sua, ponet oves ad dexteram, hoedos autem ad sinistram et dicet eis, qui ad sinistram sunt : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum (Matth. 25. 41)? Quomodo vos vultis, ut unus sedeat ad dexte ran, et alius ad sinistram ? Ego vos vocavi ad par- tem dexteram de sinistra, et vos vestro consilio cur- ritis ad sinistram. Ideo forsitan et per mulierem res agebatur. Vidit enim diabolus, quia per illes ipses
adversus eos agere non valebat ; contulit se ad con- sueta arma mulierum, ut sicut Adam per mulierem poliavit, ita et istos separaret per matrem. Nam etsi mater erat, tamen mulier erat. Propter quod etsi af- fectus ejus dulcis erat erga filios quasi matris, intel- ectus tamen ejus nocivus erat quasi mulieris. Sed jam non poterat per mulierem perditio introire in sanctos, ex quo de muliere salus cunctorum proces- sit. Intelligere ergo debemus et nos, ut non illud a Deo petamus, quod nos bonum esse judicamus, sed orantes in cjus potestate ponamus, ut nos illud pe- tentes exaudiat, quod ipsc nobis expedire cognoscit. Nescitis quid petatis. Bonum quidem desiderium, sed inconsiderata petitio. Ideo etsi impetrare non debebat simplicitas petitionis corum, tamen confundi non me- rebatur, quia de amore Domini nascebatur. Propter- ea non voluntatem neque propositum eorum culpat, sed solam ignorantiam reprehendit, dicens: Nescitis quid petalis. Quis autem athleta idoneus ante certa- men de præmio factum facit ? Si enim certamen bene processerit, judex postea potest secundum incritum certaminis præmium mensurare et aestimare. Si au- tein præmium ante fuerit constitutum, non omni modo secundum qualitatem pra-mii potest exitum habere certamen quia quale præmium detur, in potestate est munerantis: qualem autem exitum ha- beat unumquodque certamen, non est in potestate certantis. Nescitis ergo quid petatis. Desideratis qui- dem bonum, sed non intelligitis quid est bonum. Si autem intelligeretis, illud petere debebatis, dicentes quoniam in hoc mundo periculosissimo vivimus quasi in pelago, ubi numquam est minor tempestas. Etsi tempestas interdum non fuerit, tamen semper timor est tempestatis. Sic et in hoc mundo viventi- bus numquam est minor tentatio: etsi tentatio in- terdum facta non fuerit, tamen timor tentationis semper est. Ideo da nobis auxilium gratiæ tuæ, ut non vincamur a malo, sed ipsi omine malum vinca- mus. Sicut enim sæculari bello videmus, quia qui va- dens ad pugnam de præda victoriæ cogitat, difficile vincit, qui autem vadens sic vadit quasi ad mortem, ille facile superat : sic et nos in hoc certamine spi- rituali viventes non debemus cogitare qualem glo- riam consequamur, sed quomodo evadamus ruinam peccati. Qui autem de gloria cogitat, et non magis timet de casu, ille nec infirmitatem carnis suæ co- gnoscit, nec versutias considerat diaboli, nec intelligit, quod ait Apostolus: Non est nobis colluctatio cum carne et sanguine, sed adversus principatus et potestates, adversus rectores hujus mundi tenebrarum (Ephes. b. 12). Propterea sumite omnia arına Dei. Sicut enim miles, si toto corpore fuerit armis vestitus, et unam partem babuerit nudam, nihil ei prodest, quod totus fuerit ferro vestitus, si per illam unam partem eum sagitta pereusserit, sed sic cadit, quemadmodum si totus fuisset nudus: sic et Christianus, quamvis omnem justitiam fecerit, si in uno peccaverit, simili- ter peccator statuitur, quemadmodum si semper pec- casset. Sicut ait Jacobus : Si omnem legem adimpleas, et in uno transgrediaris, similiter prævuricator es legis (Jacob. 2. 10). Ideo et Dominus tilis respondit: Po- testis bibere culicem, quem ego bibiturus sum, aut ba- plismate, • quo ego baptizor, baptizari (Marc. 10. 58)? Numquid nesciebat Dominus, quia passionem ipsius poterant imitari? Sed ideo cis dicit, ut Domino in- terrogante, et eis respondentibus, onines nos audia- mms: quia nemo potest cum Christo regnare, Disi passionem Christi fuerit imitatus, sicut ait Apostolus: Si commortui sumus, et convivemus: si sustinemus, et conregnabimus (2. Tim. 2. 11. 12). Res enim pretiosa vili pretio non comparatur. Magnum laborem necesse est nobis impendere, si voluinus ad regna cælestia pervenire. Passionem autem Domini dicimus susci pere nos debere non omni modo persequutionem gentilium, sed omnem laborem et niolestiam, quam patimur in corpore contra peccata certantes. Nam si gentiles defecerint, qui persequebantur : numquid : idco prompta voluntas fidelium debet sine fructu sis- rilis permanere? Ideo et si gentes non habes, quæ is persequantur, babes principem gentium diabolum, qui hominem persequi numquam cessat. Si enim principem potueris vincere in peccato, non est ma- gnum superare ministros ejus in corpore tuo. Ecce ostendo tibi magnam et insuperabilem persequa:io- nem in corpore tuo. Incipe resistere desideriis tuis, et tune intelliges quam fortes sunt spiritus desiderio- rum malorum, qui te persequuntur. Hæc est enim pugna periculosa, et hæc est gloriosa victoria qui potuerit odire quod amat, et omare quod odit. Aut ideo dixit eis: Potestis bibere calicem, quem ego bibi- turus sum? Dominus enim cognoverat propositam istud petentium fratrum, quia non primatum sibi pe- tebant secundum mundiales honores, quem si ex duobus vel tribus unus acceperit, necesse est cæteros fieri eo inferiores: sed perfectionem pietatis pete- bant in regno cælesti, quam et multi consequi pos- sunt et cum fuerint consequuti, alterius perfectio alterius perfectione non minuitur. Utputa, sedere ad dextram Christi, vel ad sinistram, numquid duorum est tantum? Innumerabiles enim possunt sedere ad dextram Christi, vel ad sinistram: tamen alter alte- ruin a perfectionis ordine non excludit ; quoniam hanc perfectionem pietatis nemo potest consequi, nisi qui legitime certaverit usque ad mortem. Ideo inter- rogat eos, Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ut illis respondentibus quia possunius, audiant cæteri condiscipuli, et conquiescant, intelligentes quoniam et ipsi, si parati sunt mori cum Christo, nihilominus possunt juxta Christum sedere, per illo- ram sessioncin nequaquam exclusi, sicut ipse dicit per prophetam in Psalmo : Oculi mei semper ad fide- les terræ, ut sedeant hi mecum (Psal. 100. 6). Non enim locus sedendi major et minor est juxta Chri- stum, sed fides patiendi cum Christo. Non est calix et baptismum unum. Calix enim passio est, baptismum antem ipsa mors. Dictum est autem baptismum secun- dum similitudinem lane intinctæ. Sicut enim lana in- tingitur, naturalem habens colorem, ut coloretur purpurea, aut alicujus coloris accipiat dignitatem : sie et nos in mortem descendimus corporales, et resur- ginus spirituales, sicut ait Apostolus: Seminantur in infirmitate, surgimus in virtute: seminamur in igno- bilitate, resurgimus in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (1. Cor. 15. 43. 44). Omnis quidem mors habet in se passionem, non habet in se omnis passio et mortem. Multi enim fuerunt, qui passi sunt, et non sunt occisi, quales sunt confessores. Illi omnes calicem quidem Domini biberunt, baptismo autem ejus baptizati non sunt. Dicunt ei, Possumus. Non tantum confidentia cordis sui, quantum ignoran- tia tentationis hæc responderunt. Nescientibus enim desiderabile est belluni, sicut et inexpertis levis vide- tur esse tentatio passionis et mortis. Si enim Dominus cum in tentationeni passionis venisset, dicebat: Pater, si potest fieri, transeat a me calix iste (Matth. 26. 39) · quanto magis discipuli non fuerant dicturi quia Pos- sumus, si scissent qualis est tentatio mortis ? Magnum quidem dolorem habet passio, tamen mors habei ma- jorem timorem. Et dicit eis: Calicem quidem meum bibelis, et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : sedere autem ad dexteram meam, aut ad sinisıranı, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo (Marc. 10. 59). Numquid non habebat potestatem præstare cui volebat, cum sit scriptum, Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan. 3. 35)? Sed ideo non refutavit petitionem eorum, ne exanimaret eos, et pusillanimes faceret. Nam non facile de cæle- ro resumit sperandi virtutem qui semel de eo, quod speraverat, cadit. Noluit autem suscipere petitionem eorum, ne carteros omnes tristaret. Nam necesse erat, quod vel talia cogitarent, adhuc sine auxilio Spiritus sancti constituti : Si semel istis duobus to- tius regni illius societas dividenda est, si unus sessu - rus est ad dexteram, alter ad sinistram ejus : ergo
IN MATTH.EUM. HOMIL. XXXV. nos quid sumus facturi, aut quid fieri jam speramus? Ideo eum sequuti sumus, ut illis electis de medio nostrum, nos inveniamur relicti. In omni labore si- miles eis fuimus, et nunc inventi simus in honore dissimiles. Nam necesse erat, ut carnalia cogitarent, qui necdum facti fuerant spirituales. Si enim petitio eorum suscepta non est, et omnes conturbati sunt, quare vel hoc ipsum petere ausi sunt : quanto magis fuerant conturbandi, si petitio eorum suscepta fuisset? Ideo neque dixit, Non sedebitis, ne duos confunde- ret neque dixit, Sedevitis, ne cæteros irritaret : sed quid? Hoc non est meum dare vobis, sed Patris. Tam- quam benignus et providus pater sic omnia disponit et ordinat, ut inter fratres unanimes fraternitatis ca- ritas non rumpatur. Videte quomodo et nullum ex eis turbavit, et omnes fecit sperare, dicens, Non est meum dare vobis, sed Patris. Nam quod uni aut duobus specialiter non promittitur, a cunctis speratur. Quid ergo? mentitus est Christus, dicens: Non est meum? Non. Omnis enim qui habet potestatem, si acceptam habet ab alio, illius est vere qui dedit. Nam quid ha- bebat Filius proprium, cum ipse non esset suus, sed Patris? (a) [Ergo inter eum, cujus non est, et inter cum, cujus est, nec persona una est, nec æqualis po- testas. Si enim unus Deus et Pater et Filius, aut certe potest, aut certe non potest. Quis vidit talem unum Deum cælestem colere qui in dimidio potens est, et in dimidio impotens? Aut quis illos putet æquales, quorum non est æqualis potestas?] Audiamus hæc et intelligamus, nos Christiani, ut quando aliquid peti- mus a Deo, et non impetramus, non frangatur fiducia nostra, neque cadat spes nostra a Deo, ut de cætero desperemus de misericordia ejus: quia nec fratrum istorum fracta est fiducia, aut cecidit spes, cum non impetrassent. Quid enim, si non expedit nobis acci- pere quod petimus, sicut nec illis expediebat? Quam- vis autem putas te spiritualem rem petere secundum Deum, et dignam impetratione: tamen si non impe- traveris, graviter ferre non debes. Nam Jacobus et Joannes rem spiritualem et dignam Deo se petere æstimabant : tamen reprobata est petitio eorum, et inutilis judicata. Non enim omne, quod apud homines justum videtur, jam etiam apud Deum similiter ju- stum est: quanto major est Deus homine, tanto pro- fundiora sunt Dei judicia quam hominis. Numquid digniores esse possumus Jacobo et Joanne, ut non impetrantes quod petimus, doleamus, cum nec illi de non impetrato beneficio sunt contristati ? Et audient- tes decem, contristali sunt de duobus fratribus. Quemad- modum isti carnaliter petierunt, sic et illi carnaliter contristati sunt. Nam sicut isti, si spiritualiter sapuis- sent, non fuerant petituri, ut essent super omnes: sic et illi, si spiritualiter intellexissent, non fuerant contristaturi, esse aliquos ante se. Nam velle quidem esse super omnes, vituperabile est : sustinere autem alterum supra se, nimis est gloriosum. O error salu- taris, qui totius mundi solvit errorem ! Si enim apo- atoli non sic errassent, unde nos cognoscere potera- mus, quia non omne, quod videtur bonum desiderare Donum est quia malum? Putabamus quia malum desi- derare, malum est, ut avaritiam aut furtum : nunc autem scimus, quia aliud est opus bonum, aliud est primatus honoris. Et opus quidem bonum desiderare Lonum est: primatum autein honoris concupiscere, vanitas est: quoniam bonum opus implere, nostræe voluntatis, et nostri operis est, et laboris, propter quod et nostra est merces: primatum autem conse- qni, judicii Dei est, propter quod ex primatu honoris nescio si aliquam mercedem justitiæ adipisci mere- mur. Nam desiderium primatus ex jactantia nascitur cordis qui autem huniilis est corde, et indigniorein se aliis arbitratur, secundum illud præceptum aposio- licum, quod ait: Alter alterum æstimans superiorem se, numquam desiderat superior apparere (Rom. 12. 3. et Philipp. 2. 3). Primatus enim fugientein se desiderat, (a) Uncinis clausa in quodam exemplari decraut. desiderantem se odit. Videns autem Dominus alienum spiritum in cordibus discipulorum, quasi hostem in suis castris vagantem, non eos increpavit, non proje- cit a facie sua, et istos male petentes, illos non bene tristantes. Si enim rex terrenus videret, quod civita- tem illius occupatam teneat hostis, quid facere po- test? Nihil, nisi ut ponat arietes, circumducat exer- citum, et destruat muros, quos forte ipse ædificavit, ut tantummodo hostem expellat. Sed videamus sa- pientiam nostri Regis. Posiquanı vidit sua castra oc- cupata a spiritu alieno, sic hostem expulit, ut castra sua non læderet 1, dicens: Scitis, quod principes gen- tium dominantur eorum: et qui majores sunt, polesia- tem exercent in eos? Non ita erit inter vos, sed quicum- que voluerit inter vos major fieri, erit omnium minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Fructum humilitatis terrestris posuit primatum cæle- stem, et primatus terrestris fructum posuit confusio- nem cælestein. Quicumque ergo desiderat primaturn calestem, sequatur humilitatem terrestrem: qui- cumque autem desiderat primatum in terra, invenist confusionem in cælo: ut jam inter servos Christi non sit de primatu certamen, nec festinet unusquisque eorum, quomodo aliis major appareat, sed quomodo omnibus inferior videatur: quoniam non qui major fuerit in honore, ille est justior, sed qui justior fuerit, ille est major. Conversatio ergo inelior est desideran- da, non dignior gradus. Volens certe Dominus et duorum fratrum ambitionem exstinguere, et decem discipulorum invidiam, introduxit differentiam inter principes mundiales et ecclesiasticos, ostendens, quia primatus in Christo nec ab aliquo appetendus est non habente, nec alteri est invidendus habenti, quoniam principes mundi ideo fiunt, ut dominentur minoribus suis, ut servificent cos, et spolient eos, et comedant, et usque ad mortem abutantur vita eorum ad suas utilitates et glorias: principes autem Ecclesiae fiunt, ut serviant minoribus suis, et ministrent eis quæcum- que acceperunt a Christo, ut suas utilitates negligant, et illorum procurent: ut, si opus fuerit, neque mori recusent pro salute inferiorum suorum, sicut Aposto- lus dicit: Ego autem impendar, et superimpendar ipse pro animabus vestris (2. Cor. 12. 15). Si hæc ergo ita habent, sæcularem quidem primatum desiderare, etsi ratio non est, vel causa est: quia etsi justum non est, vel utile est; primatum autem ecclesiasticum concu piscere, neque ratio est, neque causa: quia neque justum est, neque utile. Quis enim sapiens ultro se subjicere festinat servituti, labori, dolori, et quod majus est, periculo tali, ut det rationem pro omni Ecclesia apud justum Judicem, nisi forte qui nec cre dit judicium Dei, nec timet uti abutens primatu suo ecclesiastico suculariter, convertat eum in sæcula- rem? Sed ne forte qui talis est in appetendo prima- tum, profectum pietatis pie prætendat, dico: Num- quid qui in ordine prior est, jain et meritis est melior? Deus solus scit differentiam inter sanctos. In calo ignorantur invidia et superbia. - Quamvis quidem differentiam esse inter sanctos denegare non possu- mus, tamen ut cognoscat unusquisque, si melior, aut deterior sit, nemini est concessum. Ideo prudenter Apostolus meinbris corporis assimilavit sanctos Eccle- sic (Rom. 12. 5). Sicut enim homo quidem intelligit, quod membrum honorabile habet in corpore suo, quod inhonestum : unumquodque autem membrum non se cognoscit ipsum, si honorabilius sit, aut con- temptibilius; alioquin et quæ honorabiliora sunt, gra- tularentur, et quæ contemptibiliora sunt, tristaren- tur, et per hoc fieret inter ea scissura: sic differen- tiam inter sanctum et sanctum Christus solus cogno- scit, cujus membra nos omnes sumus. Ipsis autem sanctis non est concessum, ut cognoscant differen- tiam suam ad invicem, ut non meliores superbiant cou- 1 V. D. et Editi in marg., non deleret. * liden in marg., Quæ honorabiliora sunt superbirent, ct quæ.
: OPUS IMPERFECTUM tra deteriores, et deteriores tristentur contra melio- res, et per hoc soluta caritate, inter eos discordia nascatur, maxime in hoc sæculo facinoroso, in quo occasiones jugiter quærit diabolus odiorum seminan- dorum. Quod autem in hoc sæculo differentia dignita- tis facta est inter sanctos, dignitatis dico, non san- clitatis, ut alter quidem sit apostolus, alter autem episcopus, vel minister. vel laicus: contumacia car- nis coegit, ut perversitas mundi, et occulta operatio inimici coerccatur: quoniam diabolus imperans car- ni et mundo, in multâi indisciplinationeni excitat ho- mines, quamdiu sunt in carne, et in mundo subdito ci, alios in lasciviam, alios in delicias, alios in invi- dianı, alios in avaritiam, alios in iram et superbiam : nisi ergo sint quos timeant, solvitur disciplina. De- nique ipsi honores in Christo in prima quidem facie videntur honores, re vera au'em non sunt honores diversi, sed sunt diversa ministeria. Utputa, bonor oculi videtur, quia illuminat corpus: sed ipse honor illuminaudi non est ei honor, sed ministerium ejus. Et pedum humilitas esse videtur, quia bajulant cor- pus sed ipsa humilitas bajulationis non est eorum contemptio, sed ministeriuin eorum. Propterea do- minus corporis, scilicet homo, nec oculum suum am- plius honorat quam pedem, nec pedem magis con- temnit, quam oculum: quia nec oculus pro aliquo suo merito honoratus est, ut oculus sit, sed ad hoĉ mini- sterium creatus est ; nec pes pro sua culpa contemptus est, ut sit pes, sed ad hoc ministeriuin est creatus. Propterea unumquodque membrorum nil minus se habere intelligens, secundum ministerium, ad quod est creatum, nec amplius, nec invidet alteri membro, quasi plus habenti, nec spernit alterum membrum, quasi minus habens. Sic est et inter sanctos. Uniuscujusque sancti honor non est honor ejus, sed actus ipsius. Utputa, apostoli apostolatus putatur a nobis honor esse ipsius apostoli vere au- tem non est honor ejus, sed ministerium ejus. Unde Paulus de apostolatu suo dicebat: Nam si evangelizem, non est mihi gloria: necessitas enim miki incumbit : væ enim mihi, si non evangelizarero (1. Cor. 9. 16). Si enim volens hoe ago, mercedem la - beo si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Similiter et diaconatus diaconi contemptibilitas vide- cur a nobis, vere autein on est contemptibilitas ejus, sed actus ipsius. Propter quod Deus nec apo- stulum amplius diligit, quam diaconum, quia aposto- Jus est, nec diaconum, minus quam apostolum, quia diaconus est: quia nec apostolus pro merito suo antecedenti honoratus est, ut esset apostolus, sed ad hoc ministerium aptus est judicatus secunduni motum animæ suæ. (a) [Nec diaconus pro merito suo ante- cedenti contemptus est ut esset diaconus, sed ad hoc ministerium aptus est judicatus secundum motuni animæ suæ. e.] Propter quod neque apostolus lau- dem habebit apud Deum, quia apostolus fuit, sed si opus apostolatus sui bene implevit: neque diaconus exprobrandus est, quia diaconus fuit, sed si opus suum neglexit. In nullo ergo hominis est honor, nisi in quo bene implevit opus suum: et nulla contem- ptio ejus est, nisi in quo neglexit proprium opus. Unde sicut pes libenter servit oculo, quasi sibi ser- vienti, sciens quia nisi oculus, suo ministerio fuerit usus, nec ipse suo poterit uti : et oculus libenter servit pedi, quasi sibi servienti, sciens quia nisi pes suo officio fuerit usus, nec ipse suo poterit uti: sic et sancti invicem sibi debent esse subjecti, ut minor majori non invideat, quasi majori, sed libenter ei ob- sequatur, quasi sibi servienti, in eo ipso quod major est, et major non contemnat minorem, quia major est, sed libenter ei obsequatur, quasi sibi servienti. Hæc omnia tractavinius propter duos fratres, qui petierunt sibi primatum, cum non debuissent: et de- cem apostoli indignati sunt contra eos, cum nou a v. n. et Editi in marg., fustidioso, alia lectio, factioso. (a) Uncinis clausa desunt in exemplari quodam. debuissent. Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis. Ad hoc enim ad imaginem Christi facti sumus, ut imitatores efficiamur voluntatis ejus el conversationis. Numquid ad similitudinem majesta- tis ejus sumus creati? Nam ille quidem nostrain car- nem imitari potuit, nos autem illius divinitatem imi- tari non possumus: sed in hoc sumus imago ejus, ut quod ei bonum videtur, et apud nos sit bonum, et quod ei malum videtur, et apud nos sit malumu. Qui- cumque autem, Domino humilitati studente, jacian - tiæ studet, non est imago Christi. Et qui, Domino paupertatem amante, divitiarum amator est in boc sæculo, repellit a se Christi similitudinem. Non est verus discipulus, qui non imitatur magistrum : nec est vera imago, quæ similis non est auctori. Homilia xxxvj. ex capite xx. 29. Et egredientibus eis ab Jericho, sequnta est eum turba multa, etc. Testimonium studiosi agricolæ est messis fecunda: assidui autem doctoris documentuni ecclesia plena: negotiatoris prosperata felicitas, apo- theca multiplex. Neminem labor itineris impedivit, quia amor spiritualis fatigationem non sentit. Nemi- nem sexus muliebris retinuit, quia inter virum et mulierem corporis quidem differentia est, gratia au- tem una est, et una conditio in omnibus. Illic ergo differentia sexus requiritur, ubi causa carnalis est, et ubi caro, non spiritus operatur. Neminem possessio- num suarum sollicitudo retraxit ¹, quia ingredieban- tur in possessionem regni cælestis. Vere enim non habet super terram quod amet, qui bonum cæleste in veritate gustaverit. Sicut enim qui pretiosum gusta- verit cibum, postinodum ei hæc esca communis in- grata videtur: sic et qui semel de dulcedine Christi bene gustaverit, terrenorum bonorum de cætero non multum sentit saporem. Quis non desideret illum, aut quis non sequatur eum quem etiam duo cæci, au- tequam corporaliter viderent, spiritualiter aspexe- runt, et antequam audirent, crediderunt? Nimirum hæc est illa rosa in campis Jericho, de qua Sapientia loquitur per Salomonem: Sicut palma exaltata sum in Cades, el sicut plantatio rosæ in Jericho (Eccli. 24. 48). Ergo hæc est illa speciosissima rosa, sanctitate justitiæ candida, et passionis sanguine rubicunda. Sicut enim rosa antequam videatur, sentitur, et ants- quain inveniatur, tenetur in odoribus suis : sic et Dominum transeuntem de longe, duo caci antequam viderent, divinitatis ejus fragrantiam senserunt. 30. Et ecce duo cæci. Ecce, dicendo, opportunitatem ostendit hoc est, opportune oblati sunt ante faciem Christi, ut apertis oculis, quasi testes virtutis ejus, ascenderent cum eo in Jerusalem: quia futurum erat, ut sacerdotes repleti invidia, dicerent contra eum, In qua potestate facis hæc ? ut videlicet caci respon- deant, etsi non voce, tamen ipsa re : Ecce nos cæci fuimus, et videmus. Quid ergo de potestate requiritis, qui videtis virtutem? Erubescite, carnales oculi, qui ante vos Christum stantem non aspicitis, quem etiam crediderunt duo cæci sedentes secus viam, non in via. Duo caci duo populi sunt, Judaicus, et gentilis. Aut sicut quidam interpretantur, ambo gentium, unus ex Cham, alius ex Japbet. Ideo autem cæci, quia nondum eis apparuerat unigenita lux. Secus viam : id est, juxta veritatem conversabantur, sed veritatem invenire non poterant, quia via veritatis certior adhuc demonstrata non fuerat: vel secundum ratio- nem verbi degentes, non autem in ipsa ratione verbi consistentes quia notitiam verbi nondum accepe- rant. Sicut enim qui in tenebris ambulat, si semel viam perdiderit, interdum tota nocte ambulat juxla viam errans, et non invenit viam, donec superveniat dies sic et homines ambulantes in erroribus vel ' lidem in marg., possessionum suarum recordatio re- traxit.
IN MATTHÆUM. HOMIL. XXXVI ET XXXVII. : peccatis, postquam Dei cognitionem semel perdide- runt, ad perfectam notitiam veritatis redire non po- terant, nisi dies, scilicet Christus, venisset, quamvis circa veritatem vivebant. Quomodo juxta veritatem vel rationem verbi gentes conversabantur? Leges rationabiles proponebant, sincera judicia judicabant, dicente Apostolo: Cum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt, faciunt (Rom. 2. 14). Ergo quasi justitiam quidem faciebant, sed justi- tiam tenere non poterant, non intelligentes quomodo oporteat scire: quia qui Deum deligit, hic cognitus est a Deo. Judæi autein quomodo erant cæci ? Quia legem sectantes, legis justitiam non invenerunt: quia ex operibus, et non ex fide justi erant. Dicit enim Paulus Testimonium illis perhibeo, quia æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. 10. 2). Nam volentes justitiam suam statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Audierunt quod Jesus transiret, et clamaverunt dicentes: Miserere nobis, Domine fili Da- vid. Currentium strepitum audiebant, et personas non videbant. Undique festinantibus cunctis, soli sedebant indissolubili tenebrarum catena ligati, nihil solutum habentes de toto corpore, præter vocem, Et ideo quia pedibus eum sequi nou poterant, voce tenebant dicentes: Miserere nobis, Domine fili Da- vid. O tenebræ omni lumine clariores! o acutissimus cæcitatis aspectus ! Puta quanti homines sani, et juxta Jesum, qui via est, ambulantes, hominem illum pu- tabant et duo cæci, et longe sedentes, Deum pro- spexerunt. Audierunt enim gentes de transitu Jesu, secundum testimonium prophetarum annuntiantibus sibi apostolis. Audierunt enim adventum ejus in mundum, et passionem ejus, et resurrectionem, et ascensionem ejus in cælum ; audierunt de transitu ejus, cum jam egressus fuisset ab Jericho, id est de hoc mundo. 31. Turba autem increpabat eos, ul lace- rent. Videbant sordidas vestes, et non considerabant conscientiæ claritatem. Ideo vetabant eos, non invi- dentes eis, sed honorantes Christum. Indignum enim eis videbatur, ut tales homines vociferarent ad eum. Ecce fatua sapientia hominum. Existimabant injuriam pati magnos viros, si a pauperibus honorarentur. Quis enim pauper ausus est divitem publice salutare? Mox indignatur, quasi injuriam passus. Aut hi, qui vetabant, in mysterio Judæorum vetabant, quia oinnia faciebant, ne gentes in Christum credentes salvaren- Lur. At illi magis clamabant dicentes: Miserere nobis, Domine fili David. Invitabantur vetiti, magis quam compescebantur. Talis est enim natura fidei : quanto magis vetatur, eo magis accenditur, propter quod et servi Dei in persequutionibus non vincuntur, sed quanto magis afflicti fuerint, tanto amplius accen- duntur. Virtus ergo fidei in periculis secura est, et in securitate periclitatur. Quid enim aliud sic vigorem fidei in hominibus laxat, quam longa tranquillitas ? Ergo vetantes eos, addebant eis et alteram causam doloris. Primum, ne clamarent, quia cæci erant : secundo, quia vetabantur ad lumen venire. 32. Et stans Jesus vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis? 33. Dicunt ei: Domine, ut aperiantur oculi nostri. O Domine, quid interrogas quod ipse oculis vides? infirinitas clamat, et ut quid vocem perquiris? Non quæro propter passionem, sed propter fidem. Non cupio audire quid dolent, sed volo cognoscere quid de me sentiunt. Tu, Domine, occultorum es cognitor, et nescis quid de te sentiunt? Etiam scio, sed volo ut procedant ad medium populi, et cunctis audien- tibus dicant quod volunt: et dum cæci me Dei Filium confitentur, confundantur videntes, qui me hominem tantum putant. Dominuni me vocant, et verum di- cunt: sed dum filium David dicunt, dissipant quod bene confessi sunt. Nam abusive et homines doinini dicuntur, vere autem nemo dominus est, nisi Deus. 1 V. D. et Editi in marg., voce sequebantur. • Tidera in marg., resurrectionem et reditionem ejus in cœiwn. Si ergo dicunt, Domine fili David (1. Cor. 8. 6), ab- usive secundum hominem me honorant: si autem so- lummodo Dominum, secundum deitatis divinitatem me confitentur: quia Unus Deus, ex quo omnia, et unus Do- minus, per quem omnia. Filius enim David cacos illumi- nare non potest, Filius autem Dei potest : ideo interro. gat, Quid vultis? Tunc illi jam non dixerunt, Domine fili David: sed tantum, Domine, ut aperiantur oculi nostri. 35. Misertus est autem eis Jesus, et tetigit oculos illorum, et confestim viderunt. Quamdiu ergo dixerunt, Domine fili David, suspensa est sanitas mox autein ut dixerunt tantummodo, Domine, infusa est sanitas super eos. Tetigit ergo oculos eorum. Tetigit homo carnaliter; nam verbo sanavit, ut Deus: tetigit, quia David filium eum) dixerunt: sanavit eos, quia credi- derunt potentiae ejus, ut una eademque operatio sa- nitatis et fidem corum remuneret, et infidelitatein castiget. Bonum munus obtulerunt Christo sananti. Quale? Sequuti sunt eum. Nain quid homo in vicem reddat Deo digne pro beneficiis ejus, nisi id quod ipse admonet per prophetam ? O homo, quid quærit Deus a te, nisi ut facias judicium et misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo (Mich. 8. 6). Consequenter et gentium oculos mentis tetigit Domi- nus Jesus, dans eis gratiam Spiritus sancti. Tangere enim Christi, est dare gratiam Spiritus sancti. Quæ gentes, cum fuissent illuminatæ, sequutæ sunt cum operibus bonis, numquam postmodum relinquentes eum, sicut aliquando Judæi fecerunt. Homilia xxxvij. ex capite xxj. 1. Et cum appropinquasset Jesus Jerosolymis, etc. Puto, res ipsa exigit, ut quæramus. Frequenter qui- dem Jesus venit in Jerusalem, sicut Joannes testatur, numquam tamen sibi adhibuit ministeria jumento- rum, nec ramorum circa se virentia constituit orna- menta, nec ad terribilem laudem sua divinitatis ani- mos populi excitavit, nisi modo quando ut pateretur ascendit. Ideo ergo cum tanta gloria est ingressus, ut amplius eorum adversus se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis ejus instabat, et non mors eum urgebat, sed ipse magis adversus se compellat mor- tem. Quotiens enim de manibus sacerdotum elapsus evasit, cum esset invisibilis factus? Quando Judæi Christum voluerunt occidere, tangere cum non po- tuerunt. Quando autem ipse sequutus est mortein, parcere ei Judai non potuerunt. Ergo si Christus eos provocavit, fortene de morte sua fecit eos innoxios? Absit. Excitavit eos, non ut facerent quod ante nolue- rant, sed ut possint facere quod prius volebant : fa- cultas eis data est, non mulata voluntas. Tunc Jesus misit duos discipulos, 2. dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et confestim invenietis asinam alli- gatam, et pullum cum ea. Solvite et adducite mihi. Asina et pullus ejus Judæi sunt et gentes. Jud:a enim secundum Deum mater est gentium. Sic emin dicit ad eam Deus per Isaian prophetam : Et consti- tuam principes tuos sicul antea, et consiliarios tuos sicut ab initio el tunc vocaberis civitas justitiæ, et maler ci- vitatum (Isai. 1. 26), id est, Ecclesiarum, fidelis Sion. Propter quasdam tales similitudines animalibus his assimilati sunt homines, Deum vel Dei Filium non cognoscentes. Est enim animal hoc immundum, et præ cæteris pene jumentis magis irrationabile et stul- tum, et infirinum, et ignobile, et oneriferuin magis : sic fuerunt et homines ante Christi adventum idolola- træ, passionibus diversis immundi et irrationabiles, verbi ratione carentes, quantum ad Deum stulti. Quid autem stultius quam Factorem contemnere, quam fa- clurain et opus manuum suarum adorare, quasi Facto- rem ? Erant enim infirmi secundum animam et ignobi- les, non valentes resistere passionibus suis, et obliti ge nerationem suam cælestem, facti fuerant servi passio- num suarum et dæmonum, quibus resistere non vale- bant. Et quicumque dæmonum vel philosophorum cujusque erroris vel dogmatis alicujus sarcinam eis vo-
fuisset imponere, sufferebant: et omnia non bona patien- tia supportabant, nec resistebant. Propter quæ omnia et Apostolus ad Corinthios dicit: Videle vocationem ve- stram, fratres, quia non multi sapientes secundum car- nem, non multi fortes, non multi nobiles; sed quæ stul- ta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia : et igno- biliu, et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret (1. Cor. 1. 26-28). At ubi Christus super eos ascendit, et induxit in tem- plum, lavati per baptismum, facti sunt de immundis animalibus homines sancti. Percepta enim verbi ra- tione, sapientia Dei facti sunt rationabiles, et pruden- tes et inventa est irrationabilitas eorum esse simpli- citas, et stultitia eorum mansuetudo. Nam simplici- tas, sine ratione verbi, hominis irrationabilitas est : et mansuetudo si non sit propter Deum stultitia est. Adhuc autem accepta gratia, et recognita regenera- tione sua cælesti, facti sunt de infirmis et de ignobili- bus fortes et nobiles: et quæ videbatur infirmitas, innocentia est inventa in eis, ignobilitas autem humi- litas. Nam innocentia sine Deo infirmitas æstimatur, et humilitas non propter Deum ignobilitas judicatur. Item rejicientes a se onera dæmonum, suscipientes super se jugum Christi suave, et onus ejus leve, et ipsum sessorem in cordibus suis suscipientes, facti sunt patientes. Nam patientia irrationabilis onerifera stimatur et ligata, id est, diabolici erroris vinculo impedita, ut non haberet libertatem ire quo vellet. Nam omnes homines antequam peccemus, liberum quidem babemus arbitrium, si volumus sequi volun- tatem diaboli, an ton. Quod si semel peccantes obli- gaverimus nos operibus ejus, jam nostra virtute eva- dere non possunius; sed sicut navis, fracto guberna- culo, illuc ducitur, ubi tempestas voluerit: sic et ho- mo, divinæ grative auxilio perdito per peccatum, agit non quod vult, sed quod diabolus vult. Et nisi Deus valida manu misericordiæ suæ solverit eum, usque ad mortem in peccatorum suorum vinculis permanelit. Ergo nostra quidem voluntate et negligentia alliga- mur, sed per Dei misericordiam absolvimur. Sicut enim videmus in istis mundialibus regnis, quomodo in primis quidem nemo potest facere seipsuni regem, sed populus creat sibi regem quem elegerit; cum rex ille fuerit factus et confirmatus in regno, jam habet potestatem in hominibus, et non potest populus ju- gum ejus de cervice sua repellere: nam primum qui- dem in potestate populi est, facere sibi regem quem vult, factum autem de regno repellere jam non est in potestate ejus, et sic voluntas populi postea in ne- cessitatem convertitur: sic et homo, priusquam pec- cet, liberum habet arbitrium, utrum velit sub re- gno esse diaboli; cum autem peccando se tradiderit sub regno ipsius, jam non potest de potestate ejus exire : et sic prima voluntas ejus in necessitatem convertitur. Et hoc est, quod homines sæculares et peccatores di- cere solent Numquid nolumus esse sancti ? et quis non vult esse justus? Sed non possumus. Verum qui- dem est, quod dicunt, sed non habent excusationcin : quia primum potuerunt non esse sub potestate dia- boli, si voluissent; postquam vero posuerint thronum diaboli in cordibus suis, jam nemo potest eos de po- testate diaboli eripere, nisi solus Deus. Solvite, inquit. Quomodo? Per doctrinam vestrain, per miracula ve- stra: quia omnes Judæi et gentes per apostolos sunt liberatí. Adducite mihi. Per ministerium, id est, ad gloriam corrigite illos. Duos autem misit apostolos, quia per duo generalia mandata oinne genus hominum de peccato absolvitur. Qualia? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicul le- ipsum (Deut. 6. 5. Levit. 19. 18). In his duobus manda- tis omne peccatum expellitur, et omnis justitia con- summatur. Aut certe alia duo, Quod tibi non vis fieri, ulii ne feceris (Tob. 4. 16). Item, Quod vultis ut faciant vobis homines, facite et vos similiter (Matth. 7. 12). Quidam autein istos duos Petrum et Philippum apo- stolos exponit intelligi oportere: quoniam hi primum transgredientes Judaicos fines, gentes adduxerunt ad Christum Philippus quidem Samariam, quam ipsam Samariam asinam esse interpretatur: Petrus antem gentes, accipiens Cornelium ex gentibus, quasi Sa- mariæ pullum. 3. Et si quis vobis aliquid dixerit, di- cite Dominus operam eorum desiderat. Ne dicatis, Do- minus tuus; neque, Dominus noster; neque, Domi- nus jumentorum: ut intelligant ornnes, quia ego so- Jus Dominus, non solum animalium, neque solum eorum qui mihi subditi sunt, sed omnium hominum etiam qui mihi contrarii sunt. Nam et peccatores con- ditione quidem mei sunt, voluntate autem sua diabo- li. Meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus (Psal. 25. 1). Dominus operam eorum desiderat. Justum est ut aliquando creatura serviat suo creatori. Gentes enim Deus in potestate diaboli pro tempore reliquit, ut tentet, non in æternum contempsit, ut perdat. Necesse est autem ut fiat quod scriptum est: Homines et jumenta salvabis, Domine (Psal. 35. 7). Confestim autem remittet eos. Animal quidem postquam ingres. sum est in Jerusalem Judææ, ad dominum suum re- missum est, animalis autem prophetia in Judæa re- mansit. Nam de animali illo non hoc, quod videbatur, necessarium erat Christo, sed illud, quod intelligeba- tur, id est, non caro, sed ratio: ideoque caro remissa est, ratio autem retenta est. Aut ita. Non dixit, et ite rum remittet eos ad te : sed tantum, Remittet eos, ut ne mysterium præccederet rationem. Nam puto in pri- mis homines non serinone nudo vocavit apostolorum, sed per virtutem Spiritus sancti solvit pariter et ad- duxit. Postquam autem adduxit, iterum dimisit eos in arbitrio, ut labore suo comitante gratia justificen- tur. Nam quod vocati sumus, Dei est, quod autem digne post vocationem vivimus, nostrum pariter est et Dei. lloc est quod ait, Iterum remittet eos, non ad diabolum, qui prius tenebat eos, sed in arbitrio suo, adjuvante grative scilicet dono. 4. Hoc autem totum factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: 5. Dicite filia Sion, Ecce rex tuns venit lībi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium ju- menti (Zach. 9. 9). Dominus noster ascendens ad morten Jerosolymam, magnam gratiam pacis et con- cordiæ mundo universo quasi in testamento reliquit. In mysterium enim gentium futurarum, sedens super asinam et pullum ejus, intravit in templum, et sic gentes Judæis conjunxit. Sciens autem propheta ma- litiam Judaeorum, quia contradicturi fuerant Christo ascendenti in templum, ideo præmonuit, ut per hoc signum cognoscerent regem suum Judaei, dicens. Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum ejus. Ecce, ostendentis verbum est: id est, Non corporali aspectu, sed spirituali intellectu opera virtutum ejus aspicite, non schema visionum ejus Si enim schema ejus aspexeritis, dejiciendi estis in na- tura humana si autem opus ejus consideraveritis, salvandi estis in virtute divina. Ante tempora auteni multa constitutus propheta, videns eum spirituali aspectu, qui nondum natus fuerat, ideo dicebat, Ecce, ut ostenderet quia ille, de quo loquebatur, antequam nasceretur, jam erat. Cum ergo videritis eum in templo, o Judæi, nolite superbe agere contra eum dicentes: 1x qua potestate hæc facis (Luc. 20.2)? Quia Ecce rez tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam. Nolite consi derare, in qua potestate facit, sed considerate tantum, si facere potest: quoniam hoc credere est, illud au- tem tentare. Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam. Nolite dicere, Nos non habemus regem, nisi tantummodo Cæsarem (Joan. 19. 15). Ecceres tuus renit tibi mansuetus, sedens super asinam. Si intellexe- ris, venit tibi; si non intellexeris, veniet contra te : id est, si intellexeris, veniet ut salvet te, et sub pe- dibus tuis subjiciat gentes, et dicas per prophetam gaudens: Quoniam Deus excelsus, terribilis, et res magnus super omnem terram: subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris ( Psal. 46. 3-5). Elegit nos in hereditatem sibi, speciem Jacob quem dilexit. Si autem non intellexeris, veniet ut perdat te, et de tem-
IN MATTILEUM. HOMIL. XXXVII. pło sanctitatis expellat, et aliam sponsam de gentibus castiorem inducat in cubiculum sanctitatis, nt tu pro- jects et in tenebris constituta dicas per Salomonem : Ne aspexeritis me, quoniam ego sum denigrata, quoniam despexit me sol (Cant. 1. 5). Vis cognoscere mansue- tudinem venientis ? Considera speciem adventus ejus. Non sedet in curru aureo, pretiosa purpura fulgens; nec ascendit super fervidum equum discordia ainato- rem et litis qui gloriæ jactantia pectus habet reple- tum, qui de longe odorat bellum, et gaudet ad vocem tube, et cam viderit sanguincam pugnam, dicit in corde suo, Bene est factum : sed sedet super asinam tranquillitatis et pacis amicam. Non autem vides in circuitu ejus splendentes gladios, aut cætera orna- menta terribilium armorum: sed quid? Ramos fron- dentes, testimonia pietatis. Venit ergo mansuetus, non ut propter potentiain timeretur, sed ut pro- pter mansuetudinem amaretur, Sedens super asinam et pullum ejus. Super matrem sedebat. Numquid et super pullum sedebat? Tamen etsi corporaliter fieri non poterat, ut super animal utrumque sede- ret, spiritualiter poterat, cum esset Deus, ut et in Judæis sederet, et in gentibus simul. Sedere au- tem super jumenta est in præcordiis eorum habitare, ut dicat illis Christus: Tollite onus meum super vos, et videte, quia mitis sum et humilis corde (Matth. 11. 29). Mansueti enim mansuetum debent portare ; qui vocavit eos, sessor est, non ut illos puniat propter peccata coruin, sed ut ipse requiescat in eis propter mansuetudinem eorum. Nam sicut hoc genos jumenti, si quid errat, in simplicitate errat, et non in asperi- tate ita et homines, qui crediderunt in Jesum Chri- stum, sive ex Judaeis, sive ex gentibus, ante Christum non in malitia, sed in ignorantia peccaverunt. Ideo se deridebant noù puniri sub gravi sessore. Nam sicut peccatores equi sunt diaboli, ita et sancti equi di- cuntur Christi: quia diabolus in peccatoribus sedens, instigat eos per descrta facinorum: id est, per forni- cationes, per avaritias, et cætera; Christus sedens in sanctis, dirigit eos per plana justitiæ, id est, in casti- tate, in humilitate. Ergo equitatus diaboli, perditio est equitatus autem Christi, salus, sicut Habacuc dicit in canticis suis ad ipsum Christum : Qui ascendis super equos tuos, et equitatus tuus sanitas est (I]abac. 3. 8). Ergo induxit pullum in templum, ut gentes Judæis conjungat, ut adimpleat quod Jacob benedicens filium saum Judam prophetavit: Alligans, inquit, ad vitem pullum suum (Gen. 49. 11). Quæ est illa vitis? Judæa, que de Ægypto translata est, et in Oriente plantata. Et sicut prophetavit Noe de filiis suis, dicens: Bene- dictus filius meus Sem, dilatet Deus Japhet, et inhabi-' tabit in tabernaculo Sem (Gen. 9. 26. 27). Sem enim pater fuit Judæorum, Japhet autem pater gentium 13 per Christum ingressæ sunt in tabernacula Ju- dæorum. 6. Euntes autem discipuli, fecerunt sicul præceperat eis Jesus, 7. et adduxerunt asinam et pullum, Quoniam euntes apostoli solverunt asinam alienam, ninisterium quidem fuit eorum, virtus autem et au- etoritas Christi. Nec enim potuissent tollere jumentum alienum ab illo domino, qui eos non cognoscebat, unde essent, nisi præveniens spiritus Christi cor do- mini ejus præparasset ad dandum. Sic quod apostoli solverunt Judæos vel gentes de vinculo inimici, in prima quidem facie eorum videbatur opus: re vera autem fuit virtus et gratia Christi. Nec enim a Chri- sto duodecim constituti totum mundum ligatum sub potestate diaboli solvere potuissent, nisi gratia Christi confregisset virtutem inimici. Et imposuerunt super eum vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Vestimenta sunt præcepta divina, et gratia spiritualis. Sicut enim turpitudo nuditatis vestimento legitur, sic naturalia mala carnis nostræ præceptis et gratia divi- na teguntur. Omnis enim homo naturaliter non solum peccator est, sed etiam totum peccatum, dicente Apo- stolo: Eramus natura filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 2. 3). Unde et Adam ideo se vidit nudum, id est mandatis peccatorem : et ideo foliis fici, id est, aspe- , 08- . ræ legis cooperuit nuditatem suam. Et alibi promit- tens Deus justitias suas et gratias ablaturum de gente Judea, sicut dicit Dominus per Osee prophe- tain: Et auferam vestimenta mea et linteamina, tendam gentibus turpitudinem tuam ( Osee 2.9 ). Ergo imposuerunt vestimenta sua super eos, id est, man. data et gratias quas ipsi acceperunt a Christo: super Judæos et gentiles imposuerunt, id est tradiderunt; nec enim requiescere in eis potuisset Christus, nisi mandata ejus fuissent in cis. 8. Plurima autem turba vestimenta sua sternebat: alii autem credebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Videlicet ut eo ve- niente calcarentur a jumento. Vestimenta sunt man- data, sicut diximus: frondes autem speciem tenent pietatis. Quoniam ergo et mandata legis et species Judaica religionis a Christianis fuerant conculcanda in via, id est, in Christo: ideo tunc illa sub pedibus jumenti sternebant in via. Et vide quoniam super ju- mentum quidem apostoli posuerunt vestimenta sua sub pedibus autem jumenti cætera turba Judaica: quoniam mandatis apostolorum sternuntur quidenı Christiani et odorantur, legis autem mandata concul- cant. Quotiescumque enim circumcisionem sperni- mus, sacrificia Judæorum pro nihilo æstimamus, et cæteras consuetudines Judaicas reprobamus. Vesti- menta Jud:rorum, quibus ipsi induebantur, nos, qui sunɔns ex gentibus, sub pedibus nostris conculcamus. Alius autem sic: Qui vestimenta, inquit, deposuerunt super asinam, apostoli sunt, cæterique doctores: ve- stimenta autem sunt decus et schema gloriæ. Gloriam ergo, quam Christus accepit a Patre, dedit discipulis suis discipuli autem accipientes eam Christo, de- derunt eam gentibus, ut delectabiliter Christus sede- ret in eis, sicut ipse dicit: Et ego gloriam, quam miki dedisti, dedi eis, ut sint unum, sicut el nos unum sumus (Joan. 17. 22). Turbæ autem, que vestimenta ster- nebant in via, credentes erant ex circumcisione, qui gloriam, quam habebant ex lege, videntes Christum, dejecerunt in terram, semetipsos humiliantes, et cum apostolo Paulo dicentes: Secundum justitiam , quie ex lege est, conversatus sum sine querela, sed quæ fue- runt mihi lucra, hæc æstimuvi propter Christum detri- menta, et arbitror stercora esse, ut Christum lucrifaciam (Philip. 3. 6-8). Quid est autem aliud, quam justitiain legis terræ coæquare, ante sublimein gloriam Chr sti? Qui autem ramos de arboribus præcidebant fron- dentes, ipsi erant credentes et eruditi doctores, qui ex prophetis accipientes exempla viva de Christo quasi de arboribus semper virentibus, et numquam folia verborum suorum dejicientibus, ramos fronden- tes ante pedes subjugalis populi sternebant, et per ca exempla quasi per ramos frondentes, virentes sine offendiculo ambularent per viam vitæ istius, donec introirent in sanctuarium Dei. 9. Turba autem quæ præcedebat, el que sequebatur, clamabat, dicens: 11o- sianna filio David, etc. Memores populi mirabilium cjus, quæ ostendit eis, et sanitatum, quas præstitit eis, exsultantibus cordibus suis, ante et retro clama- bant, Hosianna filio David. Qui præcedebant, seniores crant, id est, patriarchæ, prophetæ, cæterique sancti, qui ante adventum Christi de adventu ejus et prædi- xerunt, et cognoverunt: sequentes autem juniores id est, apostoli, martyres, cæterique doctores, qui post ascensuin Christi de resurrectione ejus et ascensione vel operibus prædicaverunt et præ- dicant ; et licet diversis quidem temporibus fuerunt ; tamen in omnibus unus exsultationis spiritus fuit. Et illi quidem prophetantes de Christo venturo clama- verunt Benedictus qui venit in nomine Domini : hi autem laudantes clamant de adventu Christi jam im- pleto, Hosianna filio David. Ilosianna autem quidem interpretantur gloriam, alii redemptionem, alii Salvi- fica, sive Salvum fac. Nam et gloria illi debetur, et redemptio illi convenit, qui omnes redemit, et pre- tiosi sanguinis effusione salvavit.
Homilia xxxviij. ex capite xxj. OPUS IMPERFECTUM 10. Et cum intrasset Jesus Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic, etc. Merito com- movebantur videntes rem mirabilem: homo enim laudabatur quasi Deus, sed Deus landabatur in ho- mine. Dicebant enim, Hosianna filio David. Puto au- tem quod nec ipsi qui laudabant, sciebant quid lau- dabant, sed spiritus subito ingressus in cos, nesciente animo, veritatis verba fundebat. 12. Et intravil Jesus in templum Dei. Hoc erat proprium boni filii, ut et veniens ad domum curreret patris, et illi honorem redderet, qui genuit eum, nt tu imitator Christi fa- clus, cum in aliquam ingressus fueris civitatem, pri- mum ante omnem actum ad ecclesiam curras. Iloc crat boni medici, ut ingressus ad infirmam civitatem salvandam primum ad originem passionis intenderet. Nam sicut de templo, omne bonum egreditur, sic et de templo omne malum procedit. Quemadmodum medicus, quando primo ingreditur ad infirmum, sta- tim de stoinacho ejus interrogat, et eum componere primum festinat, quia si stomachus sanus fuerit, to- tum corpus validum est, si autem dissipatus fuerit, totum corpus infirmum est: ita si sacerdotium inte- grum fuerit, tota Ecclesia floret: si autem corruptum fuerit, omnium fides marcida est. Cor autem et sto- machus sacerdotes intelliguntur, quia in rebus spiri- tualibus per eos totus populus gubernatur. Et sicut cor sapientiæ locus est, ita sacerdotes sunt recepta- cula sapientiæ spiritualis, Isaia dicente, de regibus quiden, Omne caput in dolore; de sacerdotio autem, Omne cor in tristitia (Isni. 1. 5). Sicutenim stomachus accipiens cibum, coquit eum in seipso, et per totum corpus dispergit : sic et sacerdotes accipiunt scien- tiam sermonis per Scripturas e Deo, et excoquen- tes eam in se, id est, tractantes et meditantes apud se, universo populo subministrant. Et sicut stomacho subministrante, unumquodque membrum suscipit nu- trimentum, et convertit ipsum in se, secundum suam naturam: utputa quod suscipit jecur, totum fit sanguis; quod autein suscipit fel, bilis ef- ficitur totum; quod vero ascendit in pulmonem, phlegmata liunt ; quod autem in mamillas, totum ef ficitur lac sic sacerdotibus in ecclesia loquentibus, verbum omnes suscipiunt, unusquisque autem con- vertit illud secundum proprium cor, ita ut unum id- ipsum verbum in cordibus quidem rectis procedat ad vitam, in cordibus autem perversis suscitet iracun- diam, quasi bilis; in aliis autem operatur dilectionem dulcissimam, quasi lac; in aliis autem odia, quasi phlegma nocivum et exspuendum. Videte ergo, sa- cerdotes, quomodo vos componatis in verbo et opere. Quoniam sicut in corpore, si aliquod infirmatum fue- rit membrum, non omnino languet et stomachus; si autem stomachus languerit, omnia membra inveniun- tur infirma : sic si aliquis Christianorum peccaverit, non omnino peccant et sacerdotes; si autem et sa- cerdotes fuerint in peccatis, totus populus converti- tur ad peccandum. Ideo unusquisque Christianorum pro suo peccato reddet rationein: sacerdotes autem non solum pro suis, sed et pro omnium peccatis red- dituri sunt rationem (Hebr. 13. 17). Vidit arborem pallentibus foliis marcidam et intellexit studiosus agricola, quia Lesuram in radicibus haberet. Nam vere quemadmodum cum videris arborem pallentibus foliis, marcidam intelligis, quia aliquam culpam ha- bet circa radicem: ita cum videris populum indiscipli- natuin et irreligiosum, sine dubio cognosce, quia sacerdotium ejus non est sanum. Et ejiciebat venden- tes et ementes de templo: significans quia homo mer- calor vix aut numquam potest Deo placere. Et ideo nullus Christianus debet esse mercator; aut si volue- rit esse, projiciatur de Ecclesia Dei, dicente propheta: Quia non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini (Psal. 70. 15). Quemadmodum enim qui am- bulat inter duos inimicos, ambobus placere volens et se commendare, sine maliloquio non potest esse : , necesse est enim ut et isti male loquatur de illo, et idi maleloquatur de isto: sic qui emit et vendit, sine men dacio el perjurio esse non potest: necesse est enim at negotiatoribus hic juret, quia non tantum valet res, quantum comparat cam, et ille juret quia plus valet res, quam vendit. Sed est nec stabilis substantia eorum. Ta- lium enim substantia aut ipsis viventibus peritura est, auta malis heredibus dissipanda est, aut ad extraneos et inimicos hereditas ipsorum ventura est. Non potest ad bonum proficere quod congregatur de malo. Quemad- modum si triticum aut aliquam bladi speciem cernas in cribro dum huc illucque jactas cum, grana omnia paulatim deorsum cadunt, et in fine in cribro nihil remanet, nisi stercus solum : sic et substantia negotiatorum, dum vadunt, et veniunt inter emptionen et venditionem, minuitur, et in novissimo nihil illis remanet, nisi solum peccatum. Ergo ostende nobis quis est negotiator? omnes enim homines vi- dentur negotiatores. Ecce qui arat, comparat boves, ut spicas vendat ; et qui operatur lignum, coin- parat lignum, ut utensilia vendat; et linteonarius comparat linteamina, ut vendat et ostendat: et fœne- rator mutual pecuniam, ut tollat usuras. Et quomodo antiqui Judæi et apostoli artificia laudaverunt? Quia magis sunt sine peccato. Sicut et Paulus fuit sutor tabernaculorum, et ipse mandat, dicens: Curent el nostri bonis operibus præesse (Tit. 3. 14). Et apostoli qui- dam, sicut legimus, piscatores fuerunt. Ego osten- dain qui non est negotiator, ut qui secundum regu- Jam istam non fuerint intelligas omnes negotiatores esse : id est, quicumque rem comparat, non ut ipsam rem integram et immutatam vendat, sed ut opus fa- ciat ex ea, ille non est negotiator: quia qui materiam operandi sibi comparat, unde faciat opus, ille non rem ipsam vendit, sed magis artificium suum, id est, qui rem vendit, cujus æstimatio non est in ea ipsa re, sed in artificio operis, illa non est mercatio : utputa, faber comparat ferrum, et facit ferramentumi; sed ferramentum illud non tantum habet ferri quantun valet, sed secundum opus ferramenti appretiatur. Qui autem comparat rem, ut illam ipsam integram et immutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei ejicitur. Unde super omnes mercatores plus maledictus est usurarius. Si enim qui rem com- paratam vendit, mercator est et maledictus: quanto imagis maledictus erit, qui non comparatam pecuniam, sed a Deo donatam sibi dat ad usuram? Secundo, quia mercator dat rem, ut jam illam non repetat : iste autem postquam fœneraverit, et sua iterum repe- tit, et aliena tollit cum suis. Adhuc dicit aliquis : qui agrum locat, ut agrariam recipiat, aut domum, nt pensiones recipiat, num est similis ei qui pecuniam dat ad usuram? Absit. Primum quidein, quoniam pecunia non ad aliquen usuin disposita est, sicut ager, vel domus, sed ad pretium emendi vel vendendi. Secundo, quoniam qui agrum habet, arat eum, et fru- ctum accipit ex eo: similiter et qui domum habet, usum mansionis capit ex ea. Ideo qui locat agrum, vel domum, usum dare videtur, et pecuniam accipere, et quodammodo quasi commu are videtur lucrum cum lucro pecuniam autem si repositam in sacculo teneas apud te, nullum usum capis ex ea. Tertio, ager vel domus utendo veterascit: pecunia autem cum fuerit mu- tuata, nec minuitur, nec veterascit. Et mensas numa- lariorum subvertit. Pecunia spiritualiter homines intel- liguntur : quia sicut numus habet charagma Cæsa- ris, sic homo habet charagma Dei. Et quemad- modum solidus, qui non habet charagma Caesaris reprobus est : ita et homo, qui non ostendit in se ina- ginem Dei, reprobus estimatur. Unde Isaias dicebat ad Jerusalem: Pecunia tua reproba est, caupones tui miscent vinum aqua (Isai. 1. 22), et cætera. Ideo ergo mensas numulariorum evertit, significans quia in tem- • Editi in marg., ut segetes vendat. V. D., ul species vendat. * Aut etiam, immaculatam.
IN MATTHIEUM. plo Dei non debent esse numi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem habent: et non illi numi, id est, non illi homines, qui terreni regis imaginem por- tant, id est, diaboli. Nam sicut homo bonus in se ima- ginem Dei ostendit, sic et homo malus imaginem dia- boli habet. Aut certe mensas spiritualiter dicit scri- pturas numulariorum, id est, sacerdotuin. Vere enim sacerdotum illorum scripturæ eversæ sunt, ut jam nemo eorum pascatur in eis, succedente Novo Testa- mento priori. Et cathedras vendentium columbas evertit : loquens etsi non sermone, tamen ipso facto: Quid far ciunt in templo multæ columbæ venales, ex quo unà columba gratuita descendit in templum corporis mei? id est, Spiritus sanctus replevit Ecclesiam meam. Non enim in sacrificio columbarum postmodum pla- citurum est Deo templum, id est Ecclesia, sed in Spi- ritu sancto. Dixi enim vobis per prophetam : Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos, quoniam meæ sunt omnes feræ sylvarum, ju- menta in montibus et boves; cognovi omnia volatilia cæli (Psal. 49. 9-11). Inimola Deo sacrificium laudis (Ibid- v. 14), quia non hostias volo, sed corda: non sacrifi cia, sed fidem. Item dixi vobis per eumdem prophe- tam Afferte Domino gloriam et honorem (Psal. 28. 2). Et si vere vultis in templo Dei consistere, tollite ho- stias, et sic introite in atria ejus sancta. Tollite tau- ros de templo, quia unus taurus est offerendus pro grege universo: de quo Jacob dicebat accusans Levi- tas, id est, sacerdotes : Quia in ira sua occiderunt ho- minem, et in furore suo subnervaverunt taurum (Gen. 49. 6). Tollite oves de templo, quoniam unus agnus occide tur. Quoniam ergo per prophetas admonuerat eos, ubi hostias de templo tollerent animaliuin, et corda sua con- tribulata et humiliata offerrent, illi autein non obau- dierunt: juste nunc tamquam iratus super inobedientia corum, propria virtute expellit cos³, ostendens per hæc, quoniam ipse est qui tunc per prophetas ad- monuerat eos de hostiis expellendis. 15. Scriptum est euim : Domus mea, domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum (Isai. 56. 7). (a) Teni- plum autem Dei speluncam facit latronum, qui lucra terrena et illicita, non etiam spiritualia in animarum salutem sectatur. Cultusque religionis co modo non tam cultus Dei est, quam iniquæ negotiationis occa- sio. Nam quotidie ingreditur Jesus in templum suum, id est in sanctam Ecclesiam, et ejicit omnes venden- tes gratiam Dei de Ecclesia, episcopos, presbyteros, diaconos, omnesque ecclesiasticos, necnon et laicos : quia unius criminis habentur, pariter Dei dona ven- dentes el ementes: quia scriptum est, Gratis acce- pistis, gratis date (Matth. 10. 8). Columbas quoque vendentium cathedras evertit, ut quod honor sacer- dotalis debet auferri ab eis, doceret, qui pro terrena mercede opus Dei faciendum existimant. Quod igitur de ecclesiasticis diximus, hoc unusquisque de se in- telligat. Dicit enim Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitat in vobis (1. Cor. 3. 16). Non sit igitur in domo pectoris tui negotiatio illicita. Nihil boni, quod facimus, vel facere possumus adju- vante Domino, appetitu jactantiæ faciamus, non ter- reni lucri concupiscentia, non malarum cupiditate re- rum, ne ingrediatur Jesus iratus et rigidus, et non aliter emundet templum suum, nisi flagello adhibito, id est, correctione gravissima, et de spelunca latro- num, id est, de habitaculo damonum per usum ini- quæ cupiditatis, et de domo negotiationis, id est, de corde terreni lucri inhiante, sux facial domum habi- tatiouis. Unde quia paucorum est tam solida forti- tudo, cruciantur delicti sanandis vulneribus, quibus humana fragilitas sauciatur. Diligens est adhibenda * Editi in marg., Propria manu expellit ea. V. D., Propria eos virtute compellit. (a) Hæc, Templum autem Dei, et cætera quæ sequuntur, desunt in Cod. V. D. usque ad hæc verba, Et accesserunt ad eum cæci et claudi, etc. HOMIL. XXXVIII. curatio. Unde dicit Scriptura: Quis enim gloriabitur castum se habere cor, mundum a peccato (Prov. 20. 9)? Omnes igitur intelligant delictorum indulgentiam, et reparationis suæ necessariam sibi esse medicinam. Nemo enim est tanta firmitate suffultus, ut de justifi- catione sua debeat esse securus. Utamur igitur, di- lectissimi, saluberrimi temporis venerabilibus institu- tis, et solertiori cura nostras maculas terganius. Quan- tumlibet enim caste et sobrie mortalis hæc vita du- catur, quodam tamen pulvere terren: conversationis aspergitur, et nitor mentium ad Dei imaginem con- ditarum non ita a fumo totius vanitatis est alienus, ut nulla possit sorde fuscari, et non semper indigeat expoliri. Quod si etiam castissimis animis necessa- rium est, quanto magis est expetendum, qui tota forte anni spatia ant sæcularius aut negligentius trans- ierunt? Quos caritate debita commonemus, ut con- fugiant omnes ad præsentem ubique Dei misericor- diam, et digna se confessione cum observantia man - datorum Dei cunctorum corda sanctificent. Mitescat sævitia, iracundia mansuescat. Remittant sibi omnes culpas invicem suas. Nec exactor sit vindicta, qui petitor est venix. Dicentes enim, Dimitte nobis de- bita, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. 6. 12), durissimis nos vinculis colligamus, nisi quod profitemur impleamus. Clementes autem et mites aui- inos largitas deorum. Nihil enim est dignius, quam ut homo sit auctoris sui imitator, et secundum mo- dum propriæ facultatis divini operis sit exsequutor. Nam cum aluntur esurientes, vestiuntur nudi, nonne auxilium Dei munus explet ministri? Et benignitas servi, munus est domini. Et merito Deo grati:e refe- runtur de pietatis officiis, cujus opera videntur in fa- mulis. Propterea ipse Dominus discipulis suis ait : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est (Matth. 5. 16). 14. Et accesserunt ad eum cæci es claudi in templo, et sanavit eos onines : ut quod illi verbis clamabant, iste factis ostenderet. Quasi testis vocis eorum sanavit cæcos, ut erci videntes, carcos aspicientes, viderent et ipsi: ut istorum illuminatio corporalis fieret illis spiritualis lucerna cordis. Cu- ravit et claudos, ut claudicantes Judæi in fide curre- rent ad Christum, ut meliores pedes illi acciperent videntes quam isti. 15. Videntes autem principes sa- cerdotum, et scribæ mirabilia quæ fecit, el pueros cla- mantes in templo, et dicentes: Hosianna filio David : indignati sunt, 16. et dixerunt ei: Audis quid isti di- cunt? Quibus ipse poterat dicere; Et vos videtis quid ego facio? Illos loquentes attenditis, et me facientem non consideratis. Ego enim factis interpretor voces illorum. Quemadinodum columna in templo, si ste- terit recta, accepto pondere amplius confirmatur; si autem modice obliqua fuerit, suscepto pondere, non solum non confirmatur, sed amplius vadit ad latus : sic et cor hominis si rectum fuerit, videns opera ali- cujus viri justi, aut audiens, per doctrinam sapientiæ ejus amplius confirmatur; si autem fuerit perversuin cor, videns opera alieujus viri justi, aut audiens, non solum non confirmatur, sed magis ad invidiam exci- tatur, et magis pervertitur. Hoc modo et sacerdotes videntes sanitates ægrotantium, et audientes laudem puerorum, non solum non crediderunt in Christum, sed magis excitati sunt contra eum, dicentes: Audis quid isti dicunt? Utinam vos audieritis quid dicunt! Hæ enim sanitates ægrotantium de vocibus claman- tium testimonium dant, quia vera sunt quæ dicuntur. Item voces clamantium de sanitatibus ægrotantium testimonium reddunt, quia magna sunt quæ fiunt. Si sanitates ægrotantium mentiuntur de Christo, inter- rogate voces clamantium. Si voces clamantium men tiuntur, interrogate ægrotantium sanitates. Et ut quid quasi reum arguitis, quem tanti testes defendunt? Si juste clamant, consentite clamantibus, et credite in Christum; si autem injuste dicunt, reprehendite illos magis injuste, dicentes: Et ut quid Christum culpa.
tis? Quid enim culpant Christum, si intelligunt ' illi quid dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique numquam Legislis, Ex ore infantium et lactentium perfecisti lau- dem (Psal. 8. 3)! Tamquam si dicat, Esto: istud mea culpa est, quia isti clamant: numquid mea culpa est, quia ante tot millia annorum hoc futurum pro- pheta prædixit? Si recordamur quomodo superius dixit, Turba autem quæ præcedebat, et quæ seque- batur, clamabat : intelligimus quia infantes dice- bantur, non ætate, sed simplicitate cordis. Infan- tes autem lactentes, nec intelligere aliquid, nec lau- dare possunt. Lactentes autem dicebantur, quoniam quasi lactis suavitate, ita mirabilium delectatione ex- citati clamabant, sicut scriptum est : Sic exaltari_ami- mam meam, sicut abluctatus super matrem suam (Psal. 130. 2). Lac enim dicitur opus miraculorum, panis autem doctrina perfecta justitiæ, sicut ait Apostolus: Et verbum meum, et prædicatio mea, non in persuasione sapientiæ verbi, sed in ostensione spiritus et virtutis (1. Cor. 2. 4). Item post modicum sic dicit: Et ego non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnali- bus : quasi parvulis in Christo luc vobis potum dedi, non escam (Ibidem c. 3. 1. 2). Omnis prima inductio fidei, id est, simplex doctrina, lac dicitur, quoniam sicut lac sine labore et sine opere dentium manduca- tur, et manducantein suavitate sua delectat: sic et mirabilia nullum laborem videntibus ponunt, sed vi- dentes admiratione delectant, et ad fidem molliter invitant. Panis autem perfectioris doctrinam justitiæ significat, quam accipere non possunt, nisi exerci- tati sensus circa res spirituales : quoniam qui audit, necesse habet intra se tractatibus quibusdam discu tere et meditari: quasi quibusdam dentibus spiritua- libus molere. Unde et lex ruminantia animalia voluit esse munda (Deut. 14. 6). Illa enim esca doctrinae non tantum carnalibus suavis est, quantum spiritualibus utilis est ad salutem. Sicut enim infanti si dederis fragmentum panis, quoniam angustas habet fauces, offocatur magis quain nutritur: sic et homini imper- fecto in fide, et puero se::sibus, si altiora mysteria sapientiæ volueris dicere, angustam habens fidem et sensum, magis scandalizatur, quani ædificatur. Et quemadmodum viro perfecto si dederis lac, fauces quidem ejus delectat, membra autem ejus non con- fortat. De pane enim scriptum est, non de lacte, quia confortat cor (Psal. 103. 15). Si autem panem manducet, non tantum fauces ejus delectat, quan- tum præstat ei virtutem : sic et viro perfecto in fide, et maturo sensibus, si miracula ostenderis, delecta- tur quidem aspectu, nihil autem proficit ei ad ædi- ficationem sensus, aut notitiam veritatis; si autein verbum sapientiæ exposueris ei, et ratione delecta- tur, et adificatur in fide. 17. Et relictis eis abiit foras extra civitatem in Bethaniam, et mansit ibi: ut rece- dendo compesceret, quos respondendo non potuit : quia malitia non compescitur sermonibus, sed excita- tur. Malum enim hominem melius locum dando po- tes vincere, quam respondendo. Nam si contendis irrationabilem ratione placare, et illum non placas, et teipsum subvertis. Et mansit ibi. Noluit manere in Jerusalem, de qua jam voluntate recesserat, quæ in mortem Domini sui jam manus armatas tenebat, se- ipsam magis occisura quam Dominum; sed mansit apud Lazaruin et sorores ejus, ut illic requiesceret corporaliter, ubi et spiritualiter repausabat. Nain sanctorum virorum est, non ibi quærere mansionem, ubi clariores sunt viri, sed ubi fideliores: nec gaudent ubi epulæ largæ sunt, sed ubi sanctitas floret. Homilia xxxix. ex capite xxj (a). 18. Mane autem revertens in civitatem, esuriit, 19. et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam et nihil invenit in ea nisi fulia tantum, et ait illi: Num- quam ex le fructus nascalur in sempiternum, etc. Non 1 Alias, now intelligant. (a) in Cod. v. D. hæc Homilia præcedenti jungitur. : quasi homo cibum, sed quasi Deus salutem huma- nain, non quasi indigens quærit nostram justitiam, sed quasi misericors desiderat nostram salutem. Si autem quasi homo esuriisset cibum, nnmquam mane esuriisset sed ideo ad hoc mane esuriit, quia sem- per esuriit, qui justitiam illorum esuriit, aut alio- rum salutem. Merito ergo veniens ad gentem Judæam Christus, mane esuriebat, cum per tot millia anno- rum nullum justitiæ suæ desiderat cibum. Mane au- tem. Id est, initium duodecimæ horæ, de qua supra Joquuti sumus. Vides ergo quia mutationes istæ se- culi ejus et horæ dicuntur, et dies: et si consideres per singula secula, quasi et mane, invenies fieri et vespere. Ecce factum est inane super Adam, quando creavit eum Dominus, et dedit ei mandatum justitiæ quasi lucem. Deinde magis atque magis hominum iniquitate crescente, et quasi nocte veniente, justi- tia quasi lux recessit ab eis. Iterum factum est alte- rum mane, quando Dominus veniens ad Noe propter reparationem sæculi, ad eum et ad filios ejus posuit justitia testamentum, quasi lumen. Iterum crescente hominum iniquitate, quasi nocte prævalente, reces sit ab eis sol, id est, Dominus cuni luce justitiæ suæ. Iterum revertens reduxit tertium mane, eligens Abra- han, et ostendens ei quasi lumen animæ notitiam veritatis, ponens testamentum in eo circumcisionis et fidei. Item prævalente iniquitate quasi nocle re- niente, recessit ab eis, quando filii Israel secunduri idola Ægyptiorum vivebant. Numquam enim afflixis- sent eos Egyptii, si quantum ad primain faciem lux fuisset in eis. Item rediens quarto niane apparuit Mosi, et educens Israel de Ægypto. lumen legis os- tendit eis. Item crescente iniquitate quasi nocte novis- sima, doducti sunt'ın captivitatem filii Israel. Rever- tens iterum Dominus reduxit quintum mane, revo- cans filios Israel de captivitate, restaurans plebem per Zorobabel, et per Jesum filium Josedech, de cætero reparans legem per Esdram prophetam. Ite- rum crescente iniquitate quasi nocte veniente, sub- traxit ab eis Dominus misericordiam suam quasi lu- cem, et facti sunt iterum sub Romanorum potestate. Sexto autem mane reversus est Christus ad Judæos et gentes, et dedit eis scipsum manifestissimam lu- men. Etiam modo, sicut videtis, Christianorum ini- quitate crescente, quasi nocte veniente, recedet a nobis, et auferet gratie suæ lumen a nobis, sicut ipse testatur, dicens : Putas, cum venerit Filius homi- nis, inveniet fidem super terram (Luc. 18. 8)? Septi- mum autem lumen daturus est nobis, cum venerit reddere singulis secundum opera eorum. Et quoties- cumque peccata hominum prævalentia excludunt a se misericordiam Dei, illud tempus nox dicitur : quo- tiescumque autem misericordia Dei prævalens non aspicit peccata nostra, sed visitat homines in bono, dies dicitur visitatio ejus. Ut scias autem de nocle, quæ fit ante Christi adventum priorem, dicit pro- pheta Ad vesperum demorabitur fletus, et ad maluti- num læ:i:ia (Psal. 29. 6). De nocte autem consumma- tionis future ipse Dominus dicit: Cum sero [actum esset, vocavit operarios, et reddidit eis incrcedem (Malik. 20. 8). Ergo per istos sex dies et noctes laboravit Do- minus, vadeus a nobis, et revertens ad nos: vadens propter peccata nostra, et rediens propter misericor diam suam; cum autem factum fuerit septimum mane, tunc requiescet in septimo die, quia postmo- dum hominibus viventibus sine successione peccato- rum lux justitie est permansura, et seinper sol Christus erit nobiscum dicente Apostolo: Rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus (1. Thess. 4. 16). Ideo ergo mane revertens esuriit: quod mysterium intelligitur ex tempore resurrectionis ejus, quando relicta est sṛ- nagoga, et suscepta est Ecclesia. Et videns fici arbo- rem unam secus viam, venil ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum. Arbor fici est synagoga. Nam synagoga propter multitudinem multorum granorum sub uno cortice habitantium dicta est ficus quasi
IN MATTHEUM. HOMIL. XXXIX. multorum hominum fidelium habitantium in una domo, sicut scriptum est: Deus qui inhabitare facit unanimes in una domo (Psal. 67. 7). Denique vide ipsa folia fici, quomodo secundum similitudinem manus formata sunt. Folia autem viriditatis sunt spe- cies tantummodo sanctitatis in homine, aut sine fru- ctu operum verba religiosa. Quicuinque ergo homo religiosus, id est, arbor rationabilis, profitetur se esse Dei, et justitiam non operatur, arbor est tan- tummodo, folia sine fructu portans, quales sumus nos, de quibus prophetavit Apostolus: Erunt, inquit, in novissimis diebus homines seipsos amantes, cupidi pecuniarum, elati, superbi, parentibus non obedientes, voluntatis suæ amulores magis quam Dei, speciem qui- dem pietatis habentes, virtutem autem ejus abnegantes, quos in finem maledicturus est Dominus, ut numquam ex illis fructus nascatur, sicut maledixit Judæis, et aruerunt (2. Tim. 3. 1-5). Secus autem viam est juxta mundum. Ideo ergo nullum in Judæis fructum Christus potuit invenire, quia juxta mundum viventes erant, id est, secundum mundum. Mundus enim via cst communis, per quam omnes transcunt qui nascun- tur, sicut exposuimus in parabola seminantis. Qui- cumque ergo homo fidelis, id est, arbor rationabilis, juxta munduin vivens, numquam potest in se fru- etum justitie tenere. Unde Paulus dicebat ad Timo- theum : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcu laribus, ut ei placeat, cui se probavit (2. Tim. 2. 4 ). Ut quid non potest fructus suos tenere? Transeuntes enim et retranseuntes dæmones, vel ministri ipsius, per viam, id est, vagantes per mundum suum, ex- cutiunt eos. Sicut enim irrationabilis terra, quæ se- cus viam posita est, semper conculcatur, ct dura est, et semina doctrine in sulcos sensus sui non recipit, sed volatiles spiritus rapiunt ea: sic et omnis arbor rationabilis juxta viani posita numquam potest esse fructifera, id est, homo secundum mundum vivens numquam potest evadere a peccato, ut sit justus. Fre- quenter enim transeuntes spiritus ipsas gemmas ju- stitiæ excutiunt de ramis ejus, antequam aperiantur in flores. Interdum autem ipsos flores jani apertos excutiunt, interdum vero etiain poma ipsa forinata deponunt. Rami enim sunt animæ sensus ipsius, de quibus omnia bona procedunt. Gemine autem sunt bonæ cogitationes cohærentes in sensibus. Aperti autein flores sunt bonæ voluntates. Sicut enim de gemmis flores procedunt, ita de bonis cogitationibus nascuntur bonæ voluntates. Sicut autent flores non possunt procedere, nisi fuerit genima: sic bona vo- luntas nasci non potest, nisi præcesserit in homine cogitatio bona. Bona enim cogitantes Incipimus desi- derare quæ bona sunt apud Deum. Nam voluntates bona sic suaves sunt apud Deum, quemadmodum udoriferi flores. Unde Salomon dicebat: Fili, serva te a cogitationibus quæ sunt sine intellectu (Sap. 1. 5). Poma autem sunt opera justitiæ perfectar. Sicut enim ex floribus porna formantur, ita ex bonis volun- tatibus opera perfecta nascuntur. Sicut autein ante pomum flos præcedit, ita ante opus bonum bona vo- Tuntas. Omnis itaque homo, qui jani nec cogitat ali- quando quæ bona sunt, ipsas gemmas justitiæ de ra- mis, id est, de sensibus ejus, transeuntes dæmones excusserunt. Qui autem cogitat quidem bona, et proponit in corde suo facere quod bonum est: puta, aut eleemosynas facere, aut jejunare, aut continens esse, et tanien concupiscentia sæculi victus, aut ex quacunque occasione mutaverit voluntatem stain : de illius sensu jam apertos flores demones excussc- runt. Qui autem cogitavit bona, et proposuit, et per- fecit quod proposuit, ille poma produxit. Quod si iterum peccaverit, et propter peccata sequentia justi- tiæ opera priora perdiderit, de illis sensibus dino- nes jam perfecta poma excusserunt. Sicut ergo difli- cile est arborem juxta viam positam fructus suos usque ad maturitatem servare: sic difficile est vi- fidelem juxta istum mundum viventem, id est, in actibus ejus, justitiam immaculatam usque PATROL. GR. LVI. rum in finem servare. Si vis ergo fructus justitiæ usque in tinem tenere, recede de via, et plantare in loco secreto, ut nec mundus tecum aliquid habcat commune, nec ta cum mundo. Et ait illi: Numquam ex le fructus nascatur in sempiternum. Non quia male- dixit arborem, ideo fructus non dedit, sed quia non dabat, ideo maledixit ei, ut nec folia ipsa proferret: id est, non ideo Judæi perdiderunt justitiam, quia Deus eos dereliquit, sed ideo eos Deus dereliquit, quia justitiam non afferebant, ut nec ipsa species pietatis esset in eis, aut sermo. Et vere sicut melius est, ut non sit arbor, quam ut sit quidem, et secun- dum genus suum fructum non faciat : sic melius est, ut nec sit homo Dei, quam ut sit quidem, et conver- sationen non habeat secundum Deum. Qui enim tuus non est, si tibi non obaudit, non doles de illo autem graviter doles, qui tuus est, et te contemnit, et aliis servit sic Deus non tantum de alieno et aperte dia- bolo servienti irascitur, quantum de suo diaboli ſa- ciente voluntatem. Ideo in fine sæculi ipse Deus mit- tet operationem erroris in tales, sicut et quotidie ficri videmus, ut credant mendacio, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati, ut judicentur omnes. Non vult enim ut videantur esse ipsius, qui vere non sunt ejus. Uxor meretrix melius est ut nec sit viri sui, quam ut ipsa illius, male ambulando ex- citet eum in zelo. Et arefacta est continuo ficulnea. 20. Et videntes discipuli, mirati sunt dicentes : Quomodo continuo aruit ficulnea? Mirati sunt, quia sermo ejus quasi flamma descendit ad radices ipsius. O apostoli, qui vidistis Lazarum sepultum et putridum iterum ve- nientem ad vitam solo sermone (Joan. 11): quid mi- ramini, si videtis arborem solo sermone siccatam ? Qui enim potest vitam donare, ille potest et vitam auferre : qui autem vitam auferre non potest, nec vi- tam dare potest. 21. Respondens autem Jesus, ait illis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitave- rilis, non solum de ficulnea facietis: sed et si monti huic dixeritis, Tolle te, et jacta te in mare, fiet. Mons ille invisibilis, qui arbores infructuosas producit, ubi loca petrosa et aspera, ubi præcipitia pendentia, et caverna, non hominibus ad habitanduin aptr, sed bestiis, ubi nulla est planities ad requiescendum in pace, sed ascensionibus et descensionibns plenus est. Quicumque enim diabolo stant, alias ascendunt, alias descendunt. Qui mons est dictus, non propter altitu- dinem dignitatis, sicut angeli sancti, sed propter in- flationem superbiæ; non propter firmitatem virtutis, sed propter immobilem et incorrigibilem malitiam suam. Istum montem tollite de medio sanctorum, ubi fides, ubi spes, ubi caritas, ubi planities pacis, ubi speciosi fontes doctorum, ubi prata florentia rore gratiarum, ubi volueres sancti, assidue vernantes cantibus delectant. Et mitte te in mare id est, in istum munduin, ubi aquæ sunt salsa, et non proce- dentes ad usum, id est, populi iniqui, non proficien- tes ad gloriam Dei, in quos omnia dulcia flumina spi- ritualium gratiarum currunt, et salsitatem eorum mu- tare non possunt; sed magis illorum salsitas cor- rumpit in se dulcedinem venientium fluminum in mare hujus mundi, ubi semper dominantur potesta- tes. et diversorum spirituum periculosa certamina. Sicut enim assidua est in mari tempestas, sic in isto mundo persequutio satana, ubi numquam tranquil- litas est, sed ascendentibus undis, id est, tentationi- bus impellentibus et impulsis, invicem se percutiunt aquæ, el invicem se frangunt et confringuntur, et invicem se confringentes quendam irrationabilem sonum dant. Sic scipsos homines, occasionibus hujus mundi ex ipso mundo nascentibus, quasi undis, se invicem comedunt et impugnant, et ex se quasi in- sanas voces pelagi dimittunt. Unde dicebat Apostolus : Omnis clamor el ira tollatur a vobis. (Ephes. 4. 31). Mitte te in mare. Ubi sonus confusus, ubi inconstantia æterna, ubi infatigabilis contentio undarum, ubi ti- mor est, et semper mortis fluit imago. 22. Et omne quodcumque petieritis in creatione, credentes accipietis.
Gratiam quidem fidei Deus donat; tamen homines cam nutriunt, et faciunt fortem : fides autem facit abstinentiam rerum malarum, et opus bonarum. Quanto magis te abstinueris a malo, et sequutus fue- ris bonum, tanto amplius fidem tuam fortem facis. Quanto autem minus abstinueris a malo, et negligentius feceris bonuni, tanto magis fidem infirmain habes. 23. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, di- centes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? Quoniam autem unum diem vide- rant sacerdotes Christum cum magna gloria introeun- tem in templum, ita ut populus undique voce ange- lica clamaret: Hosanna filio David. Qui ingrediebatur ut homo, laudabatur ut Deus. Qui celabatur in car- Me, demonstrabatur in voce. Quem malitia sacerdo- tmn quasi hominem blasphemabat, hunc innocentia parvulorum quasi Deum exaltabat. Quanturn autent ille glorificabatur, tintuin sacerdotes invidia torque- bantur, et illius honor illis fiebat in tormentum. Sic enim est res, ut quando boni in sua virtute laudan- tur, mali autem in sua invidia cruciantur. Itaque non sufferentes in pectore suo invidiæ stimulantis ardo- rem, prorumpunt in vocem: In qua potestate hæc fa- cis? O invidia, quæ sibi semper est inimica! Nam qui invidet, sibi quidem ignominiam facit, illi autem, cui invidet, gloriam parat. Ipse vituperabilis invenitur de sua invidia, illc autem laudabilis demonstratur de sua virtute. Ergo invidia sibi soli nociva est : alte- rum autem non solum non gravat, sed adhuc magis commendat. Venerunt ergo ad eum quasi ad peccan tem in templo, et dum non inveniunt culpam, cri- minantur beneficium, dicentes: In qua potestate facis hæc? Corpus sanum aliquoties percutitur, et non facile vulneratur: corpus autem debile ah intus taci tam habens læsuram, ctiamsi modice tactum fuerit, citius dissipatur. Sic animal liberum et integruin non facile offenditur: animal vero invidia vulneratum non solum causa idonea, sed etiain levis occasio excitat in dolorem. Sic et sacerdotes Judæorum invidentes Christo, dum justas causas accusandi non inveniunt circa eum, etiam de bono ejus turbantur, dicentes: In qua potestate fucis hæc? Cogitabant in dolore apud se: Nos fuimus columnæ templi, et ecce super illum recumbit tota Ecclesia, et nos inventi sumus sine cansa erecti, quia ministerium perdidimus, et nomen vacuum possidemus. Nos fuimus tacentium Scriptu - rarum quasi lingua visibilis, et ecce ille- resonat in medio templi, et nos contempli tacuimus quasi ci- thara dissipata. Nos fuimus patres populi, et ille quo- tidie generat filios, nos autein steriles sumus inventi. Ideo non ferentes dicebant: In qua potestate facis hæc? Dicendo, Quis tibi dedit hanc potestatem? osten- dunt illi quasdam esse personas, que dant hominibus potestatem, sive corporalem, sive spiritualem. Tam- quam si ita dicant: De sacerdotali familia genitus non es, senatus tibi hoc non concessit, Cæsar non donavit. Si autem credidissent. quod omnis potestas ex Deo est, numquam interrogassent, Quis tibi dedit hanc potestatem? scientes quia Omne datum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi 1. 17); et, quia Nemo potest accipere aliquid, nisi datum fuerit ei de cælo (Joan. 3. 27). Omnis homo secundum se æstimat alterum; nec potest ipse melius sentire de alio, quam ipse senserit de sc. Ecce fornicarius ne- minem estinal castum. Item castus non facile de for- nicario suspicatur. Superbus neminem putat humi- lein; humilis neminem credit esse superbum. Sic qui non est ex Deo sacerdos, nullius sacerdotium putat ex Deo. Unde autem putas fieri, ut invicem se sacer- dotes contemnant et persequantur, nisi quia per am- bitionem facti sacerdotes, onines tales æstimant, quales sunt et ipsi? Sacerdos autein, qui est secun- dum Deuin, omien sacerdotem timet offendere, quia omnes ex Deo fieri arbitratur, quamvis ex hominibus sit factus. Ecce enim David quamvis manifestum sci- ret Saül non esse regem secundum Deuni, tamen fre- quenter sibi traditum nolebat occidere, dicens: Non injiciam manum meam in unctum Domini (1. Reg. 24. 7). Item cum Paulus maledixisset sacerdotem Ana- niam, et audisset quoniam erat sacerdos, pœnitentia ductus respondit: Nesciebam, fratres, quía princeps erat sacerdotum (Act. 23. 5). Aut certe scientes sacer- dotes, quoniam multi quidem faciunt signa, nou ex potestate Dei, sed ex potestate contraria, sicut in multis exposuimus locis, ideo blasphemantes interro- rogabant, In qua potestate facis hæc? in spiritu Dei, an in spiritu Beelzebub? Sicut alibi blasphemantes dicebant de eo, Quia hic non ejicit deemonia, nisi in Beelzebub principe dæmoniorum (Matth. 12. 24). 24. Respondens autem Jesus, dixit: Interrogabo vos uuN TRE verbum, quod si dixeritis mihi, el ego vobis dico in qua potestate hæc facio. 25. Baptisma Joannis unde erau? de cælo, an ex hominibus? Sciens Dominus inconver- tibilem eorum malitiam, proposuit eis quaestionem undique catenatam, non ut respondentes audiant, sed ut impediti non interrogent: quia præceperat : Nolite sanctum dare canibus (Matth. 7. 6); et non decebat, ut transgrederetur præceptum, quod ipse præposuit. Deinde etiam si dixisset, nihil profecisset: quia non potest sentire quæ lucis sunt tenebrosa voluntas. Quid prodest, si cæco aliquam pulchritudinem mon - stras? Cucitas autem spiritualis est malitia cordis. Sicut enim cæcus non potest aspicere in splendorem Juminis, sic non potest intelligere homo malignus mysteria pietatis. Sicut enim cautus venator, bestiant comprehendere volens, cum viderit ex una parte il- lius præcipitem locum, ex altera parte erigit retia, ut ex quacunque parte exsilierit, aut in retia incidat, aut in præcipitium cadat: sic et Dominus illis simplici interrogatione laqueum posuit, ut si quidem de cælo dicerent, in laqueum reprehensionis inciderent: di- ceret enim eis: 26. Quare ergo non creditis eis? si autem de terra dicerent, quasi in præcipitium, sic in periculum mortis incurrerent apud populum, ut la- pidarentur. Interrogantem enim oportet docere, ten- tantem autem quocumque modo retundere, et obje- ctionis illius astutiam rationabili percussione confun- dere, et non veritatem ejus mysterii publicare. Sic enim alibi Dominus diabolo fecit, cum protulisset adversus eum exemplum Scripturæ, quam non intel- lexerat, dicens: Scriptum est enim: Angelis suis man- davit de te, el in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. 4. 5. 6. el Psal. 90. 11). Non ei dixit, Non sic intelligitur scriptura illa, sed sic dimisit eum in ignorantia: et altero eum ma- nifestiori confudit exemplo, ut et audaciam ejus con- funderet, et prophetica mysteria non revelaret. 27. Et respondentes dixerunt Jesu: Nescimus. Et ipse ail eis: Nec ego vobis dico in qua potestate hæc facio. Non dixit, Nec ego scio. O vos scitis, ut homines, et dene- gatis, ut mali ego autem scio ut Deus, et non dico quasi justus indignis. Nam mendacia, si non habent quem decipiant, ipsa sibi mentiuntur. Sic et veritas, si non invenit quem salvet, ipsa se sibi conservat in- maculatam. 28. Quid autem vobis videtur? Quos reos proponit in causa, ipsos et judices petit, ut a nullo mereantur absolvi, qui seipsos condemnant. Magna est fiducia justitiæ, ubi causa adversario ipsi commit- titur, reddi veritatis exitum non timet. In parabolis figurat personas eorum, ut quia non intelligunt, ipsi adversus se sententiam dicant. Sic et aliquando cum David in peccatum incidisset, quasi stupore alicujus somnii vigilabat: nam quamvis peccaverat, tamen ad- buc David erat sanctissimus. Itâque a Nathan parabo- larum retibus comprehensus, corgit ut ipse adversus se judicium mortis proferret (2. Reg. 12). Et circumi- ventio quidem tunc talis, sed circumventionis exitus modo on talis: ille enim comprehensus ad pœni tentiam flexus est, isti autem magis ad inalitiam sunt excitati: hæc est enim proprietas bonorum hominum et malorum. Bonus enim comprehensus in peccato in- gemiscit, quia peccavit; malus autem comprehensus, fremit, non quia peccavit, sed quia comprehensus est
IN MATTILÆUM. HOMIL. XL. in peccato. Utputa, domesticum animal, si aliquanto tempore extra domum errando fuerit evagatumi, cum venerit in manibus domini sui, quasi in recordationem naturæ suæ redactum, cito iteruin mansuescit : animal autem silvestre, cum fuerit comprehen- sum, aut morsibus appetit, aut calcibus repugnat. Sic et malus homo correptus, non solum pœniten- tiam non agit, sed adhuc adversus corripientein ma- gis irascitur. Homilia xl, ex capite xxj (a). 28. Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operari in vineam meam. 29. Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea au- tem pœnitentia molus, abiit. 30. Accedens autem ad al- terum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, do- mine et non irit. 31. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedunt vos in regno Dei. 32. Venit enim ad vos Joannes in via justi- tia, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes, nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. Quis est ille, nisi Deus, qui omnes homines creavit, paterno affectu di- ligit qui cum sit natura Dominus, tamen magis vult diligi quasi pater, quam timeri ut dominus? Propter- ca in principio mandatorum legis non dixit, Timebis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, sed, Dili- ges (Deut. 6. 5). Dilectionem enim ab hominibus exigere non est dominii, sed paternitatis. Qui duos filios habuit. Unum quidem gentium populuin, alte- rum Judæorum : quorum major filius erat gen- tium populus, minor autem populus Judæorum, quoniam gentes quidem erant ex patre Noe, Ju- dæi autem ex Abraham. Et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operuri in vinca mea. Ho die, id est, in tempore sæculi hujus. Quomodo lo- quutus est filiis suis? Non in facie ut homo, sed in corde ut Deus. Homo in auribus verbum sonans, sed Deus in mentibus suggerit intellectum. Quoniam au- tein sic loquitur Deus, ipse signal dicens Heliæ : De- scende in Sarreptam Sidoniæ, et illic mandabo viduæ, ut pascal te (3. Reg. 17. 9 ). Quomodo, putas, man- davit vidne? Non sermone, sed in spiritu; nec enim legitur specialiter ei Deus mandasse. Quis autem non intelligat, Deum invisibiliter in corde ci locutum ? Quando enim venit ad eam Helias, illa colligebat ba- stellas, ut sibi quidem et filiis suis, non autem ut fle- lie cibum pararet; sed repente magnanimiter obtu- lit admonenti, quod ante cum extremia desperatione paraverat. Quando enim modicam habebat farinam in capsa, sed magnam fidem habebat in corde, quam esuriebat lelias: reges quidem esuriebant, vidua autem pascebat: quia in illa tentatione horrea qui- dem defecerunt, capsa autein exuberabat, ut imple- retur quod fuerat scriptum: Divites eguerunt el esu- rierunt: inquirentes autem Dominum non deficient omni bono ( Psal. 33. 11 ). Quid est operari in vinea? Justitiain facere. Vineam enim justitiam diximus su- pra, quam generaliter quidem in natura omnium ho- minum Deus plantavit, specialiter autem dedit eam in libro Judæis : cujus diversæ vites sunt diversæ species justitiarum : in qua vinea unusquisque, se- cundum proprias vires, aut paucas vites operatur, aut multas. Nescio autem, si totam vineam quis homi- nam sufficiat operari. At ille dixit: Nolo. Quomodo dixit, Nolo? In cogitatu. Qui enim habens intellectum boni et mali, relinquit bonum, et sequitur malum, in cogitationibus suis contra Dominum respondere videtur, quia Nolo, id est, contra intellectum suum creatum sibi a Deo. Nisi enim dixerit in corde suo, Nolo, non potest fieri ut aliquando peccet, dicente propheta Dixit injustus, ut delinquat in semetipso (Psal. 35. 1). Gentes enim a principio relinquentes Deum et justitiam ejus, et transeuntes ad idola et peccata, in cogitationibus suis respondere videntur : (a) Hæc flomilia in Codice v D. præcedenti jungitur. Nolumus facere justitiam quam scimus of nobis. Ac- cedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respon- dens, ait: Eo, domine, et non ivit. Judaicus enim po- pulus, id est, minor filius, interrogatus, et per Mo- seni, et per Joannem, quasi a Deo per eos loquente, spopondit se omnia facturum quacumque præcepe. rat Dominus postea autem aversi, mentiti sunt Deo, sicut de illis dicit propheta: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. 17. 46 ). Quis ex duobus fecit patris vo- luntatem? At illi responderunt : Primus. Vide quomodo, sicut jam diximus supra, attracti parabolæ veritate, ipsi adversum se sententiam protulerunt, dicentes, priorem filium patris voluntatem fecisse, id est, po- pulum gentium quia nielius est non promittere ct facere justitiam Dei, quam promittere et mentiri. Quorum judicium abundanter confirmans addidit, et dicit : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedunt vos in regnum Dei. Ac si dicat: non solum populus gentium melior est vobis Judæis, sicut judi- castis et ipsi, sed etiam publicani et meretrices, qui sunt inter vos manifeste turpissimam profitentes vi- tam, præcedunt vos in regnum Dei: quanto magis populus gentium? Puto quod ex persona omniumu virorum peccatorum publicani ponuntur, et ex per- sona omnium mulierum peccantium meretrices : quo- niam quamvis multa sint peccata in viris et mulieri- bus prater ista, tamen præcipue in viris avaritia abundat, fornicatio autem in mulieribus. Utputa, mu- lier quamvis potest esse avara aut superba, tamen non facile per avaritiam aut superbiam peccat: quo- niam non habet facile honores, pro quibus avaritiam exerceat: aut sit superba inter eos, cum quibus con- versatur, ut in superbia peccet, quae in domo sua se- det inclusa. Ideo autem facile peccatum fornicationis incurrit, maxime quia hoc vitium facile ex vacantia et otio nascitur. Nam qui sollicitudinibus animum habet occupatum, non facile fornicationi operam dat. Nam definitio amoris hæc est: animæ vacantis pas- sio. Vir autem quoniam in actibus rerum diversarum est assidue, in avaritia peccatuin incurrit; in for- nicationem autem non facile, nisi forte multum sit lascivus. Nam occupatio virilium sollicitudinum, sug. gestionum voluptates plurimum excludit. Unde pro- prium est hoc adolescentium nihil agentium. Nunc exponit causam, propter quam publicani et meretri- ces præcedunt cos, dicens: Venit ad vos Jounnes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes, nec pœ- uitentiam egistis posted, nec credidistis. Ac si dicat: Etsi non venisset ad vos Joannes in via justitia, sed tantum baptismuin poenitentice pradicasset: vos quasi sacerdotes et prudentes, quasi judices non persona- rum, sed rerum, debueratis ei credere, etsi non quasi justo, tamen quasi justa dicenti. Quid enim pertinet ad auditorem vita prædicatoris ? Ši enim male vivit, illius est damnum solius: si autem bene docet, om- nium audientium lucrum est. Nunc autem venit ad vos in via justitiæ sic manifesta, ut conversatio ejus ve- nerabilis et angelica vita etiam publicanorum et me- retricum corda concuteret, et percussa pavore flecte- ret ad credendum, et vestra corda nou tetigit. Vide- tis quia juste publicani et meretrices præcedunt vos in regnum Dei? Considera autem, quomodo conver- satiq bona prædicatoris prædicationi suæ præstat virtutem, ut etiam indomabilia domet corda. Et ipsa quidem prædicatio justa unam ex se habet virtutein: duplicem autem habet, quando et prædicatio justa est, et ipse qui prædicat justus. Sic dicit: Vos au- tem nec poenitentiam egistis, quasi publicani et me- retrices credentes Joanni. Illi fecerunt quod majus est, isti autem neque pœnitentiam egerunt, quod est minus. Numquid publicani et meretrices credentes in Christum, sine pœnitentia crediderunt ? neque enim possibile erat credere in euin sine pœnitentia, qui baptismum pœnitentie prædicabat. Quod erga • V. D. et Editi in marg., illi crediderunt.
vult dicere, tale est : Debueratis vos quidem, sacer- dotes, quasi justitiam Scripturarum habentes, quasi populi præcessores, ante populares credere Joanni, ut ones illi vestrum sequerentur exemplum: et non solum hoc non fecistis, sed nec postquam vidistis publicanos et meretrices credentes, nec nunc confusi estis, aut compuncti : quia publicani et meretrices crediderunt, qui credere non sperabantur; vos autem in duritia permansistis, qui videbamini totius justitie sectatores, el ne tunc quidem pœnitentiam egistis, ut crederetis, ut vel illorum exemplum sequeremini, quibus debueratis ipsi esse exemplum. Numquid vos magis sine peccato eratis quam illi, ut, illis credenti- bus ei, vos non crederetis Christo? Non, sed magis contemptores Dei, magis superbi, et vanæ gloriæ ainatores, et duri, qui nec praecedere illos volnistis in fide, nec sequi. Ei vere magna confusio est sacer- dotum, et omnium clericorum, quando laici inve- niuntur fideliores eis, aut justiores. Quomodo autem non sit confusio, esse illos inferiores laicis, quos etiain æquales esse confusio est? Per hanc ergo pa- rabolam eis prophetabat, quia gentes quidem quasi meliores fuerant eligendæ, quæ in primis quidem contumaciam ostenderunt, postea autem obedientiam exhibuerunt et Judæi quasi deteriores abjiciendi, qui in primis quidem professi sunt obedientiam, post- ca autem inventi sunt contumaces, quia melius est apud Deum non promittere et facere, quam promit- tere et mentiri. Tamen in figuratione Judæorum et gentilium, quam exposuimus, multorum traditionem sequentes, aliquid mihi videtur esse contrarium. St ením vere hi duo filii Judæi et gentiles essent intelli- gendi, postquam sacerdotes interrogati responderunt, prioran filium voluntatem patris fecisse, concludens Christus parabolam, sic debuit dicere: Amen dico vobis, quia gentes præcedunt vos in regnum Dei : nunc autem dicit, Quia publicani et meretrices præce- dunt vos in regnum Dei. Quod magis profanorum ho- minum conditionem ostendit, quam gentium statum; misi forte sic intelligamus, ut supra jam diximus : quia ex hac narrationis causa publicanos introduxit et meretrices, pro eo ut dicat, Sic gentium populus magis placens est Deo quam vos, ut etiam publicani ipsi et meretrices acceptabiliores sint apud Deum propter conversationem suam, quam vos propter promissionem vestram mendacem. Si ergo placet propter hanc rationem traditio illa, bene : sin autem, potest et altera esse traditio talis. Cum sacerdotes non discendi causa, sed terrendi interrogarent, In qua potestate facis hæc (Matth.21.23)? andierant frequenter, sicut exponit Joannes, quando dicebat, ut unum profe- ram de multis exemplum: Dixi vobis, et non credidistis. Opera quæ ego facio in nomine l'atris mei, ipsa testifi- cantur de me (Joan. 10. 25). Item, Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Quod si facio, etsi mihi non vultis credere, vel operibus credite, ut sciatis et credatis quia ego in Patre, et Puter in me est ( 1bid. v. 57. 38). Hoc enim non erat manifeste pronuntiare, quia în potestate Dei hac faciebat. Quoniam ergo, hæc eo dicente, ex populis multi in eum crediderunt, sacer- dotes autem juxta quod non crediderant, sed adhuc frequenter insurrexerant super eum, introduxit pa- rabolam duorum filiorum: ostendens eis per eam, quoniam meliores sunt populares, qui a principio sæ- cularem et carnalem profitentur vitam, quam sacer- dotes, qui ab initio profitentur se Deo servire : quo- niam populares quidem, vel satiati actibus suis malis, aliquando compuneti convertuntur ad Deum, et inci- pint operari justitiam Dei; sacerdotes autem impo nitibiles constituti, numquam desinunt peccare in Deum. Duos ergo filios dicit laicorum conditionem, et ordinem sacerdotum. Quis est prior filius? Popu- lus. Prior enim populus creatus est, deinde sacer- dotes, qui regunt populum. Alioquin ante creați re- etores, quam regerent? Non enim populus propter sacerdotes creatus est, sed sacerdotes propter popu- Jum. Nam et mundum Deus ante creavit, et postca hominem, qui regeret mundum. Denique populus Dei ex tempore Abrahæ cœpit, sacerdotes autem ex tempore Aaron. Et dixit uni eorum : Fili, vade hodie operari in vineam meam. At ille respondit, Nolo. Posten autem pœnitentia motus, ivit. Et accedens ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, uit: Eo, domine; et non irit. Nam sicut omnes Judai quamvis interrogati et per Mosem et per Jesum, quasi a Deo per eos lo- quente, spoponderunt omnia se facturos, quæ præce- perat eis Deus, et non fecerunt; gentes autem quam- vis non promiserint prius, tamen postea obedientiam Deo dederunt: ita enim et populares per hoc ipsum, quod sæcularem suscipiunt vitam, denegare videntur obedientiam Deo; sacerdotes autem magis videntar obedientiam promittere Deo, præcipue per hoc ipsum quod specialiter in ministerio Dei constituuntur. Nam qui doctor populi constituitur, sine dubio profitetur se talem fore, qualem esse oportet doctorem. Sicut enim qui sutoriam, verbi causa, aut quamcumque al- teram profitetur artem, etsi specialiter non spondeat, tamen per hoc ipsum quod sutoriam professus est artem, et opificium vel magisterium ejus artis ape- ruit, videtur tacite omnibus spopondisse, ut sine re- prehensione impleat quam professus est artem : sie sacerdos, et omnis clericus, etsi specialiter non pro- mittat, tamen per hoc ipsum quod doctor constitul- tur aliorum, tacite promittere Deo videtur, in omni- bus obauditurum se Deo. Quæ sit autem vinea, vel quomodo Deus loquatur ad homines, diximus supra. Quis e duobus fecit voluntatem patris? At illi respon- derunt, Primus. Et verum est, quia melior est laicus, qui in prima facie sæcularem vitam profitetur. го vera autem complectitur spiritualem, quam sacerdos, qui in prima quidem facie profitetur vitam spiritua lem, re vera autem amplectitur vitam carnalem. Et melior est laicus ante Deum pœnitentiam agens, quam clericus permanens in peccatis. Laicus enim in die judicii stolam sacerdotalem accipiet, et a Deo chrismate ungetur in sacerdotium: sacerdos autem peccator spoliabitur sacerdotii dignitate, quam habuit, et erit inter infideles et hypocritas, dicente Domino de malo dispensatore: Si autem cœperit sedere serous manducare et bibere cum ebriosis, veniet dominus ejus die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis et infidelibus (Luc. 12. 45. 46). Uude et modo sic invenies rem. Sæcularis homo post peccatum facile ad pœnitentiam venit; nam occupatus negligentia sæculari, duin Scripturis non satis attendit, semper ei quæ in Scri- pturis posita sunt, nova videntur : idcoque cum au- dit aliquid de gloria sanctorum, aut de pœna pecca- torum, quasi novum aliquid audiens, expavescit, dumque aut bona concupiscit, aut mala timet com- punctus, 'ad pœnitentiam cito decurrit. Nihil autem impossibilius, quam illum corrigere, qui omnia seit, et tamen contemnens bonum, diligit malum. Omnia enim quæcumque sunt in Scripturis, propter quoti- dianam meditationem ante oculos ejus inveterata et vilia æstimantur. Nam quicquid illic terribile est usu vilescit. Propterea clericus, qui semper meditatur Scripturas, aut oninino observaturus est, et erit per- fectus; aut si semel cœperit illas conteninere, num- quam excitatur in illis, ut timeat. Quis aliquando vidit clericum cito poenitentiam agentem? Sed elsi deprehensus humiliaverit se, non ideo dolet quia peccavit, sed confunditur quia perdidit gloriam suam. Putasne, Dominus, quasi crudelis, clericis poeniten. tiam denegavit, dicens: Si sal infatuatum fuerit, in quo condietur (Matth. 5. 13)? Sed quasi naturalem rem esse considerans, quia non est qui doceat illum errantem, qui errantes alios corrigebat, ideo addi- dit, et dicit : Amen dico vobis, quia publicani et mere- trices præcedunt vos in regnum Dei. Id est, Non dico populares, qui secunduin rationem verbi vitam suam dispensant sed publicani et meretrices, qui deside- • V. D., In prima quidem facie incipit vitam carnalem.
IN MATTILÆUM. HOMIL. XL. riis mundialibus et voluptatibus carnalibus seipsos mancipaverunt, præcedunt vos in regnum Dei, quia illi conversi desiderant esse, quod non erant: vos autem denegatis in opere, quod videmini profiteri in verbo, et estis tamquam arbores folia sine fructu habentes, non pascentes dominum suum, sed delu- dentes. Et vide quod non dixit, aut quia Publicani et meretrices introibunt in regnum Dei, vos autem re- pellemini longe aut quocumque alio verbo signifi- cante non cos intraturos in regnum Dei: sed ita, Præcedunt vos in regno. Ubi alius præcedit in cælesti regno, alter sequitur, qui etiam lactatur : etsi in se- cundo loco, tamen nibilominus erit in regno. Adhuc autem vide, quia non dixit quasi de futuro, Prance- dent vos; sed quasi de præsenti, Præcedunt vos. Se- cundum hæc igitur verba et sacerdotes significabantur ingressuri in regno Dei, id est, credituri in Christo. Sed quia credentibus publicanis et meretricibus Joanni, et baptizatis ab eo, sacerdotes æstimantes se justos, neque credere voluerunt ei, post publicanos et meretrices intraturi annuntiantur, sicut et factum est. Post ascensionem autem Domini multi eorum per apostolos crediderunt in Christo, sicut testantur Actus apostolorum, dicentes: Et multa turba sacer- dotum obediebat fidei (Act. 6. 7). Et qui sunt publicani et meretrices, qui præcesserunt eos in regno? Mat- thæus publicanus, et Zachæus princeps publicano- rum, et cæteri publicani, qui cum ipsis et propter ipsos crediderunt in Christo. Et quæ meretrices? Quas exponunt evangelista nuper testantes, quia pu- blicani et meretrices crediderunt Christo adhuc in mundo hoc degenti. Sacerdotes autem post ascensum illius per apostolos crediderunt. Ergo propter mise- ricordiam quidem Dei ingressi sunt et ipsi in regno, propter elationem autem cordis sui post publicanos et meretrices ingressi sunt, ut fieret eis pro pœna superbiæ præcessio meretricum et publicanorum : ut per hoc cognoscamus, quia nihil sic impedit fidem quam elatio cordis : unde dicebat ad eos, Vos, qui justificalis vosmetipsos, Deus novit corda vestra: quia quod hominibus elatum est, abominatio est ante Deum (Luc. 16. 15). 33. Audite et aliam parabolam. Ac si dicat: Iterum vos vulnero, ut aliquando sentiatis dolorem : nam aspera medicina citius sanat, ubi ta- men sanabilis morbus est. (a) llomo erat paterfami- tias. Homo nomine, non natura: similitudine, non veritate. Si quis autem existimat Christum hac causa etiam tantum animam habuisse humanam, quia di- clus est homo, audiat et Deum Patrem hominem di- ctum. Præscius Dei Filius, quoniam per appellationem humani nominis quasi homo purus fuerat blasphe- inandus, etiam Deum Patrem invisibilem constitu- Lum hominem appellavit, ut dum et Pater homo di- citur, Filius de hæreticorum blasphemiis liberetur. Paterfamilias est, cui cælum et terra quasi una sunt domus, qui angelorum et hominum natura dominus est, benevolentia pater. Qui ideo se Patrem omnium voluit dici, ut omnes considerantes bonitatem ejus, non sub specie simulata ei, serviant, quasi mali servi domino; sed in veritate, quasi boni filii genitori. Qui plantavit vineam. Quam vineam? Quam de Egypto transtulit. Quomodo plantavit vineam illam? Quo modo vinitor studiosus, qui primum omnes in cir- cuitu infructuosas sylvas excidit, et sic postea plan- tat, ne forte arbores lascivientes, dum huc et illuc per longa spatia ramos suos exporrigunt, adhuc te- nerum effocent malleolum. Sic Deus gentes sine fru- ctu justitiae constitutas occidit, et sic collocavit Israel, ne forte gentes indisciplinata, dum in longum ter- minum suæ dominationis extendunt, affligant popu- lum Dei novitium. Et sepem circumdedit ei, et torcular fodit in ea, et ædificavit turrim. Quid est sepis, nisi angeli in circuitu, custodientes populum Dei, ne in vineam Christi invisibiles latronės irrumpant? Ange- (a) Hæc, Homo crat paterfamilias, in Cod. v. D. sunt Homilia initium. los enim præcesse hominibus et Apostolus dicit: Vu- lier relamen debet habere super caput propter angelos (1. Cor. 11. 10). Item Dominus: Amen dico vobis, quia angeli eorum quotidie vident faciem Patris mei (Matth. 18. 10). Et in Actibus apostolorum dicitur ad puellam nuntiantemn de Petro, Ne forte angelus ejus sit (Act. 12. 15). Quid est torcular, nisi Ecclesia? Sicut enim area Ecclesia intelligitur, quia in ea per multam triturationem et ventilationem triticum sepa- ratur a paleis : sie rationabiliter Ecclesia torcular est intelligenda, in qua omnes fructus vineæ, id est, opera servorum Dei, et fides roborata ad Dei gloriam trans- mittuntur. Ecclesia autem torcular est, habens in se verbum Del, quo non delectatur natura carnalis, ad- quiescit antem ei contorta propter timorem judicii, vel amorem præmii, ut non tantum ipsa Ecclesia torcular videatur, quantum ipsum verbum Dei, quod traditum est in ea fossum. Si enim verbum Novi Te. stamenti, quod leve est, cruciat hominem, contradi- cente carnis natura : quanto magis verbum Veteris Testamenti, quod importabile erat? Ubi ergo verbum Dei positum erat in lege, modum vivendi constituens, torcular erat fossum: ubi autem de fide Dei prophe- tabatur, turris ædificata erat. Nam sicut in turri con- sistentes duo bona consequuntur, et hostium irruptio- nem ipsi facile non patiuntur, et hostes de turri facile conterunt: sic et qui in fide Christi consistunt, vel in lege Dei, et dæmones super se irruere non si- nunt, et spiritualibus bonorum operum sagittis cos facile vulnerant ; et dæmones super illos irruere ne- queunt, et a spiritualibus malorum operum sagittis non facile vulnerantur. Aut ita. Sepis meritum est et custodia patrum justorum, qui tamquam murus fa- ctus est populo Israel. Nam propter promissionem factam a Deo, sic possidebantur ab eo, etiam contra meritum suum, septi meritis patrum suorum. Torcu- lar autem fodit in ea. Prophetas, ex quibus quasi ex torcularibus gratia Spiritus sancti decurrebat ut mn- stum. Ex quibus nonnumquam potati filii Israel, musti admirabantur virtutem. Ædificavit turrim. Hoc est, legis fiduciam et altitudinem, ex qua sacerdotes velut speculatores Christum specularentur venturum. Et locavit eam colonis. Qui sunt coloni, quibus locatus est populus, id est, vinca, nisi sacerdotes? Plantatus est autem populus primum in Abraham, quando in primis loquutus est ad eum Deus, dicens: Exi de terra tua, et de cognatione tua (Gen. 12. 1), etc. Ex eo enim facta est vocatio seminis ejus. Locatus est colonis tem- pore Mosi, quando per legem constituti sunt sacerdotes et Levite, et procurationem regendi populi suscepe- runt ad magnam suam gloriam, et ad grande pericu- lum. Ad gloriam quidem, si diligenter tractaverint populum Dei ad periculum autem, si negligenter. Si enim ille pro negligentia debet timere periculum, qui procurationem suscepit terrenarum rerum de manu alicujus hominis potentis: quanto magis sacer- dotes, qui de manu Dei susceperunt animarum pro- curationem sanctarum? Plantatus quidem legitur po- pulus in terra repromissionis, secundum quod scri- ptum est Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti yentes, et plantasti eam (Psal. 79. 9). Sed illam plan- tationem hic intelligere non oportet, ne prius Inca- tam eam colonis inveniamur exponere, quam planta- tam. Quoniam autem diximus sacerdotes populum Dei colere, D. um autem reddere mercedem vitæ : nemo sacerdos existimet, quoniam juste pro merito operum suorum accipiet a Deo mercedem, et non potius propter gratiain et misericordiam Dei. Non enim sacerdotes præstant Deo docentes populum ejus, sed Deus sacerdotibus committendo eis popu- lum suum in spiritu. Nos autem doctrina mercedem acquirere non poteramus, nisi nobis procuratio po- puli commissa fuisset. Ergo coloni sunt sacerdotes, qui colentes populum quasi vincam, cum acutissimo ferro sermonis faciunt cos bonos fructus justitiæ Do- : Al., deest non,
mino exhibere. Sicut autem duram terram ferrum emollit, sic et verbum duritiam cordis relaxat. Sicut rastro ferreo herbae radicitus evelluntur a vinea, sic el acri sermone vitia de populo resecantur. Ut sicut colonus quamvis de suo munera obtulerit domino, non sic cum placat, quomodo si de vinea ejus red- itus ei obtulerit: sic et sacerdos non tantum propter suam justitiam placet Domino, quomodo si populum Dei in sanctitate docuerit, quoniam ipsius justitia una est, populi autem multiplex. 34. Cum autem tem- pus appropinquasset fructuum, misit servos suos ad co- tonos, ut acciperent de fructibus suis. 35. Et apprehen- dentes coloni servos ejus, unum ceciderunt, alium autem occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt eis similiter. 37. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. Servos suos dicit prophetas, quos per singulas generationes misit ad populum Jud:rorum. Considera quomodo per singulos gradus miscricordi:e divine malitia Judæorum crescebat, et quomodo per singulos gradus Judaicæ malitiæ Dei misericordia addebatur, et contra clementiam Dei malignitas humana certabat. Ecce qualis vis amicus alicujus fuerit homo, si semel ab illo fuerit passus injuriam, quantumcumque frangitur ejus affectus ; si iterum passus fuerit, iterum magis minuitur : et si iterum amplius non minuitur amicitia ejus, certe tamen non additur. Dei autem misericordia quanto magis a Judæis offendebatur, tanto amplius addeba- tur in eis. Ecce enim post tanta beneficia Dei, et sine admonitione Domini, debuerant Domino justitiæ suæ tributa persolvere : tamen non reddentibus eis, misit paucos servos suos, quibus occisis, addidit bonitaten, cum debuisset irasci, et misit plures. Item pluribus interfectis, accumulavit bonitatem, et misit Filium suum, et hunc non quasi ad obnoxios pœnæ senten- tiam bajulantem, sed patientiæ veniam : et post tot scelera adhuc eis misericordiæ locum servabat. Sic enim dicit: Forsitan filium meum reverebuntur. Ergo nisit, confundere illos, non autem punire. Nam pro tantis injuriis benigno Domino sufficiebat sola vin- dicta pudoris. Cogitavit ergo apud se : quamvis ne- que contumeliare servos meos debuerant: quia qui servis faciunt injuriam, dominum exhonorant : ta- men mittam Filium meum, qui totum possidet in natura. Si amare cum voluerint, est quod ametur in eo, quia post me solus est bonus; si voluerint eum timere, est quod timeatur in eo, quia post me solus terribilis est Deus. 58. At illi videntes filium dixerunt intra se: Hic est heres; venite, occidamus eum, et obli- nebimus hereditatem ejus. Ex omnibus operibus ejus cognoverunt eum Filium Dei esse; hoc enim signifi- cat dicens Ecce hic est heres: tamen postquam in- troivit in templum, et omnes vendentes animalia, quæ ad sacrificium vendebautur, foras ejecit, in qui- bus sacerdotes avari tunc delectabantur: tunc præ- cipue cogitaverunt eum occidere, dicentes intra se : Si populus istum habuerit Deuin, necesse est ut di- mittat consuetudinem hostiarum, quæ ad nostrum pertinent lucrum, et acquiescat offerri sacrificium justitia, quæ ad gloriam Dei pertinet; et sic jam non erit populus iste possessio nostra, sed Dei : vide- licet non ad nostrum quæstim pertinens, sed Dei. Si autem occiderimus eum, dum non est qui ' justitiæ fructus a populo quærat neglecta justitia, sic seniper tenebitur consuetudo offerendarum hostiarum, et sic fiet nostra possessio ad nostrum pertinens lucrum. Et hoc est quod dicit, Et nostra erit hereditas. Hæc cogitatio communis est omnium sacerdotum carna- lium, qui non sunt solliciti quomodo populus vivat sine peccato, sed aspiciunt quid in ecclesia conferatur, et hoc existimant sacerdotii sui lucrum. Et non so- lum sacerdotes, sed etiam omnes homines carnales hoc solum existimant suum, et hoc lucrum habere se de hac vita arbitrantur, quod secundum carnem Apud Commelin. et Morel, legitur, quæ. el delectati fuerint in hac vita. Quoniam autem volentes ostendere quidem Filium semper fuisse, quemadmo- dum Patreni, cum dicimus illis. Si filius est, et natus est, et unicum habet: propositione negativa respon- dent, non de proprietate Filii Dei secundum carnem : quia post incarnationem dictus est Filius ex bapti- smo, sicut et cæteri sancti : antea autem verbum fuit seniper cum Patre. Quos etiam Deus ex lioc loco con- vincit, dicens: Mittam filium meum. Quando ergo adhuc cogitabat de transmittendo Filio post prophe- tas, jam Filius erat. Deinde si eo modo dicitur Filius, sicut omnes sancti, ad quos factum est verbum Dei; debuit autem et prophetas filios dicere, sicut et Chri- stum; aut et Christum servum dicere, sicut et cæle- ros prophetas ex qua re prophetas quidem servos onnes, hunc autem solum Filium appellavit. 39. Et ejecerunt eum extra vineam. It est, extra civitatem Je- rusalem. Et Judæi svo consilio usi ejecerunt eum, Deus suo consilio ejici eum ordinavit. Isti cogitabant, ut crimen mortis ejus extra civitatem expellerent : Deus cogitabat, ne virtus resurrectionis ejus civitatem scelerum salvaret, id est, ut Judæis quidem morere- tur ad mortem, gentibus autem resurgeret ad vi- tam. 40. Cum ergo venerit dominus, quid faciet colonis illis? 41. Dicunt illi: Malos male perdet. Non est illo- rum quod juste judicaverunt, sed ipsius causæ. Est enim causa veritatis, que quasi violentiam illis fecit, ut non possent eam celare. Sicut sole in nubibus constituto, hoc, quod est dies, non est nubium per- mittentium eum apparere super terram, sed virtus solis, que pertransiens nubes, ctiam impedientibus eis apparet sic juste promuntiavit Judacorum non placata, sed apposita malignitas. Erraverunt bene di- cendo. Nam mendaces quantum ad se tunc mentiun- tur, quando dixerint veritatem: sed in hoc sarculo, ubi licet hominibus aliud sentire in corde, et aliud dicere in sermone, tamen ita veritate Christi circum- dantur homines et tenentur, nt ipsi adversus se ju- dices fiant. Putas, quomodo in die judicii convin- cendi sunt peccatores in suis peccatis, ita ut nullum colorein excusationis inveniant? ubi ipsa. opera sta- tuentur ante oculos peccatoris, dicente propheta : Arguam te, et statuam contru fuciem tuam peccala tun (Psal. 49. 21); ubi animam ipsæ cogitationes cordis accusant, el e contra excitatur conscientia quasi domestica testis, dicente Apostolo: Cogitationibus se invicem accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum judicabit Dominus occulta hominum (Rom. 2. 15. 16). Sic et sacerdotes, vineæ spiritualis cultores, qui populum non ad Dei gloriam exercebant, sed ad suuni lucrum fructificabant: ita eos Dominus suis parabolis circumclusit, ut ipsi se sua sententia con- demnarent. Quis illum defendet, qui seipsum accu- sat? aut quis cum existiniet innocentem, qui seipsum pronuntiat reum? Væ animæ, quæ sibi defensionem conscientia non præparat in die judicii! Datur enim nobis exemplum, ut per hoc jndicium consideremus futurum judicium Christi. Sciendum est autem, quia Lucas quidem evangelista sic dicit: Adduxerunt cum extra vineam, et occiderunt. Cum ergo venerit dominus, malos illos male perdet. Et responderunt sacerdotes, Abait intellexerunt enim, quod de ipsis diceret (Luc. 20. 15. 16). Secundum Lucam ergo sacerdotes con- tradicunt sententiae Christi : secundum Matthæum au- tem suscipiunt et confirmant. In prima quidem facie videntur esse contraria; revera autem non sunt contraria, sed diversa ratione sunt dicta. Ille enim secundum responsionem sermonis illorum exposuit, iste autem secundum responsionem cordis. Nam vere visibiliter quidem in facie contradixerunt, di- centes, Absit: in corde autem et in conscientia sua susceperunt, dicentes, Malos male perdet. Quid est quod dicimus? Omnis homo et malum cognoscit, el bonum et intelligit quod est justum, et injustum. Posuit enim Deus quemdam spiritum scientiæ boni et mali in hominibus, ut quoticuscumque peccamus, ille in silentio quasi factum nostrum accuset: a
IN MATTHÆUM. HOMIL. XL. iu conscientia tacite ad animam loquitur, dicens : Malum est hoc, et hoc bonum est. Propterea si fece- rit homo malum, et deprehensus fuerit in eo, verbis quidem denegal, et excusat; ab intus autem con- scientia ejus recognoscit, et sibi ipsa discussa, per spiritum confitetur quod fecit. Unde scriptum est: In cogitationibus impii interrogatio erit (Sapien. 1. 9). Ecce si servum tuum deprehenderis in furto, et vo- Bueris eum castigare, verbis quidem denegat: et si interrogas eum, utrum dignus est castigari, dicit, Non; conscientia autem ejus confitetur, quia dignus est cadi. Sic ergo et sacerdotes male conscientia, verbis quidem dixerunt, Absit: conscientia autem confessi sunt, quia malos male perdet. Frequenter autem Scripturæ cogitationes cordis ita exponit, quasi dicta sermonis, sicut ait Joh: Dicit impius Deo, Discede a me, quia vias tuas noscere nolo (Jub 21. 14). Item propheta : Pupillum et advenam oc- ciderunt, et dixerunt : Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob (Psal. 93. 6. 7). Item Salomon: Omnis homo transgrediens in lecto suo dicit: Quis me widet? Parietes et tenebræ circumdant me; quem vere- bor? Non memorabitur Altissimus delictorum meorum (Eccli. 23. 25. 26). Alioqui quomodo potest fieri, ut qui intellexerant contra se dictas esse parabolas, ita ut vellent eum tenere, consentirent sententie ejus? Denique quasi non acquiescentibus illis, ideo introducit aliud testimonium Scripturæ, dicens : 42. Numquam legistis: id est, Si parabolam meam non intellexistis, vel istam scripturam non cognoscitis? Quod si non acquievissent confiteri dignos se esse pœna, utique non erat necesse adhuc eis aliud pro- ferre exemplum? Lapidem, quem reprobaverunt ædifi- cantes, hic factus est in caput anguli (Psal. 117. 22). Id est, Quare non intelligitis, quia vos estis ædí- ficatores? et quomodo non cogitatis, in cujus ædificii angulo ponendus est ille lapis? Nunquid in vestro, unde reprobatus est? Non, sed in alio. Ergo aliud ædificium est futurum. Si autem aliud ædificium est futurum ergo vestra ædificatio contemnenda est. Edificatores enim sunt sacer- dotes, qui gencrationes hominum super gene- rationem per doctrinam ædificantes, quasi lapides super lapidem ponentes, domum Dei componunt. Sicut enim ædificatores nodosos lapides, et habentes torturas, ferro dolant, postea vero ponunt eos in ædi- ficio, alioqui non dolati lapides lapidibus non cohæ· rent sic et Ecclesiæ doctores vitia hominum, quasi nodos, acutis increpationibus primum circumcidere debent, et sic in Ecclesiæ ædificatione collocare : alioquin vitiis manentibus, Christiani Christianis con- cordare non possunt. · Qua de causa lites altercationesque inter nos. Christus cur dicitur lapis. Unde putas lites in Ecclesia, ini- Inicitias, altercationes invicem, nisi propter avaritiam, propter invidiam, aut propter superbiam, propter vanos honores? Tolle hæc, et nulla discordia inve- nietur in Christianis. Et sicut artifex ex omnibus lapidibus eligit meliores, et ponit a foris in facie edi- ficii, cæteros autem lapides qualescumque mittit in- tus: sic Ecclesia meliores Christianos eligit et ponit in facie ecclesiæ, id est, alios facit sacerdotes, alios diaconos, cæterosque ministros ecclesiae, ponit senes et viduas sanctam vitam habentes in ecclesia perma- mentes, ponit continentes juvenes et virgines: cæteri autem si mediocres fuerint, proficiunt in medio ce- elesiæ, id est, ædificii, propter misericordiani Dei. Sicut ergo forani lapides nullum debent habere no - dum, aut angulum, nec debent esse alter lapis intus, alter foris, quia si sic fuerint, totum ædificium detur- pant: sic et clerici senes et viduæ continentes, et vir- gines nullam debent habere maculam, neque in verbo, neque in cogitatu, neque in facto, neque in opinione, quia ipsi sunt pulchritudo Ecclesiæ et virtus : et si mali fuerint, totam deturpant Ecclesiam. Sicut enim lapides, qui sunt intus in ædificatione, nemo aspicit, sed cos qui foris sunt considerant omnes; sic sæcu- larium hominum vitia neque sic considerantur, neque sic nocent Ecclesiæ. Nam quamvis populus sæcularis, sit et indisciplinatus, tamen si isti boni fuerint, tota Ecclesia speciosa videtur. Nam sicut forani lapides intraneos intra se tenent, et constringunt : sic totus populus istorum meritis et sanctitate salvatur. Lapis autem dicitur Christus propter duas causas. Primum, quia suis fundamentum est forte, et neque aliqua seductione illecebrarum solvuntur, qui super eum con- sistunt, neque tempestatibus persequutionum nioven- tur. Deinde, quia in Christo iniquorum est magha confractio. Sicut enim omnis res, quæ percutit lapi- dem, ipsa quidem colliditur, lapidem autem non ledit : sic et omnis, qui contra Christianitatem agit, se quidem corrumpit, Christianitati autem non nocet Quia ergo magnus est lapis Christus : 44. Qui ceciderit super eum, confringetur super quem autem ceciderit, comminue! eum. Aliud est confringi, aliud est autem comminui. Quod confringitur, aliquid remanet de eo, quod fuerit fractum quod autem minuitur, minutatim quasi in pulverem convertitur, et nihil invenitur ex co. Qui enim super lapidem cadit, non lapis cum frangit, sed ipse se frangit ad lapidem.Ideo quod cadit super lapidem, non tantum se frangit, quantum est lapidis virtus, sed quantum fortiter ipsum ceciderit. Fortiter autem ca- dit, quod cadit, propter duas causas: aut propter pondus suum, aut propter altitudinem suam. Quod enim ponderosum est, etsi de humili loco cadit, forti- ter cadit; quod autem de alto cadit, propter altitudi- nem spatii, etsi leve fuerit, graviter cadit. Super quod lapis cadit, non quæritur an grave fuit, quod inventum est subtus, aut leve, nec de alto, nec de humili. Qui sunt qui super lapidem cadunt? Christiani, qui credentes in Christum stant super ipsum, quasi super proprium fundamentum. Si quis de istis peccaverit, non eum Christus corrumpit, sed ipse se corrumpit, offendens in Christum; et ideo Christianus peccans non tantum periit, quantum potest perdere Christum, sed quantum seipsum secundum opera sua perdiderit. Homo Chri- stianus fortiter cadit in peccato, propter duas causas : aut propter magnitudinem peccati, aut propter altitu- dinem dignitatis: utputa, sí sit clericus, aut continens vidua, aut monachus, aut virgo, id est, qui se Deo tradidit. Propter magnitudinem autem peccati: utputa, si quis homicidium fecerit, aut adulterium, aut aliud aliquid de gravibus peccatis: ille talis, etsi de humili loco cadit, id est, etsi laicus sit, aut sæcularis, fortiter perit propter pondus peccati. De alto vero cadit, ut- puta clericus, cæteræque spirituales persona. Illi etsi pondus peccati non habent, id est, etsi grande pec- catum non fecerint, sed leve, tanien fortiter percunt propter altitudinem dignitatis. Sicut enim quod de alto cadit, grandem sonum facit, ut audiant omnes : sic et qui de alto gradu cadit, ruina illius ubique au- ditur. Qui sunt super quos lapis cadit? Judæi, et gen- tes, qui non crediderunt in Christum. Ergo illi non secundum sua opera pereunt, neque secundum suas personas, sed tantum pereunt, quantum potest per- dere Christus. Si videris ergo infidelem hominem, ne dicas, Bonus est, aut malus; justa opera facit, aut injustased oinnes æqualiter ad nihilum deducun- tur. Ideo dicit propheta : Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Idco non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in con- cilio justorum (Psal. 1. 4. 5). Sicut vas, quod leviter cadit, et larditur, est quidem vas, sed ad usum non proficit; quod autem dispersum fuerit, nec videtur esse vas: sic Christianus peccator resurgit quidem sed inter sanctos non ponitur, infidelis autem non re- surget in judicio. Quomodo autem resurget, super quem talis decidit lapis ? Qui autem neque de alto ho- noris, nequc de pondere gravioris peccati ceciderit super Christum, interdum neque læditur: et si la:ditur, non multum editur. 45. Et cum audissent principes sacerdotum el Pharisæi parabolam ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret, 46. et quærebant eum tenere. Ho- mo, qui grave fecit peccatum, dum non habet amplius
quod jam speret in Deum, pejora committit, dicente Salomone: Cum venerit impius in profundum malorum, donec contemnit (Prov. 18. 3). Sicut enim infirmus, mediocriter habet aliquam passionem, et sperat se posse curari, servat se a nocivis escis ; si autem intel- lexerit, insanabilem se esse, jam non sibi parcit : sic et homo donec mediocriter peccat, et sperat salutem, quantumcumque potest, observat se a nialo; si autem graviter peccando cœperit desperare, jam nihil dubi- at facere: quasi qui jam peccatis suis vincit judicium Dei nesciens miser, quia sicut in bono gradus sunt gloriarum, et unusquisque secundum mensuram boni sui accipit gloriam: sic et in malo gradus sunt pœna- rum, et unusquisque secunduin mensuram mali sui accipiet poenain. Sicut enim infinitus est Deus in re- tributione bonorum, sic infinitus est in retributione malorum. Similiter et sacerdotes omnibus malis re- płeti, qui jam in Deum sperare non poterant, in ipsum Deum manus mittebant: non ignorantes eum esse Filium Dei, sed sibi jam non parcentes. Et mirum tibi videtur hoc? Verc omnis homo malus, quantum ad voluntatem suam, et inanus mittit in Deum, et occi- dit eum. Qui enim Deum excitare ad iracundiam non dubitat, qui præcepta ejus conculcat, qui nomen ejus contemnit, qui blasphemat, qui murmurat contra Deum, qui turbato vultu aspicit contra cælum, qui in ira sua manus audacter sublevat contra eum : nonne si potuisset fieri, manus mitteret in Deum, et occide- ret eum, ut jam licenter peccaret? Et respondens Je- sus, iterum dixit eis in parabolis (Cap. 22. 1). Domino de vinea proponenti parabolam et dicenti, quoniam justitia Dei a Judæis fuerat auferenda, non sunt ter- riti, sed magis exasperati, et volebant manus mittere et tenere cum. Quod intelligens Doniinus, non tacuit, sed pejorem iram Dei per aliam parabolani annuntiavit cis esse venturam. Nam si illi, qui timere debuerant, non timuerunt, sed magis exasperati sunt: quanto magis Christus tacere non debuit, qui timere non po- terat? Illos enim malitia fecit audaces, istum autem potestas. Homilia xlj. ex capite xxij. 2. Simile est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, etc. Ilomo rex dicitur Deus Pater, qvi numquam humanam suscepit formam : ut intelli- gamus quia nomen hominis præjudicium non facit di- vinæ suæ naturæ. Sed propter causam parabola homo dicitur, non quia pars aliqua hominis erat in eo. Ideo quando audis in Scripturis Filium Dei hominem dici, quia si Pater Deus, qui tantum Deus est, et non homo, tamen homo nominatur: quanto magis necessarium fuit, ut homo diceretur unigenitus Dei Filius, cum non esset homo purus, qui humanam suscepit naturam? Quo- niam autem nuptias nominavimus, utile est ut breviter ostendamus, prout dant nobis sensum bonum Seri- pturæ, quomodo animæ fideles Christo in die illo jun- gendae sunt, interim nunc desponsate. Onine bonum viva substantia est, et vita est, vita autem est Christus. Omne autem malum sine substantia est, et nihil est. Ita quidquid vivum creatum est super terram, ex vila vivit. Nec enim potest esse aliquid vivum, in quo non sit spiritus vitæ. Ex malo autem nulla res esse potest. Cum vero ipsum malum nihil sit, quomodo potest fa- cere rem aliquam esse? Tamen perdere potest, sed non ipsum málum perdet rem, sed de illa re, in qua est malum, subtrahit se bonum propter inhabitans malum in ea : et sic bono recedente, res vadit ad ni- hilum. Ergo res, in qua solum bonum est, viva et im- mortalis est: in qua autem et bonum et malum habi- tat, vivit quidem, tamen pro tempore propter inhabi- tans bonum, moritur autein propter inhabitans malum, et est res mortalis, sicut honio. Homo autem ideo ex bono et malo creatus est, ut contempto nalo, sequatur bonum, et per hoc habeat electionis mercedem. Quod si contempto bono, sequntus fuerit malum, suscipict dimisso malo, sc- eum æternus interitus. Si autem, quutus fuerit bonum, in morte natura carnis ejus solvetur ab omni malo : et cum resurrectio facta fuc- rit sanctorum, tunc suscipiet eum sola vita, quæ est Christus, et mortalitatem ejus in sua immortalitate absorbebit et sicut desiderat Panlus, ut mortale bo absorbeatur a vita (1. Cor. 15. 54), ut tune impleatin Scriptura, quam interpretatur idem apostolus: Eruni, inquit, duo in carne una (1. Cor. 6. 16). Christus enim cum anima, quasi unus spiritus factus, habitabit in carne universa, secundum quod dictum est : Qui adjungit se Domino, quasi unus spiritus est (Ibidem v. 17). Nunc enim quasi modicas arrhas futuri con- jugii Spiritum sanctum accepimus, tunc autem ipsum Christum plenius in nobis habebimus. 5. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias. Ergo quando misit servos suos, jam invitati erant. Primum ergo dicamus, quid sit ipsum convivium. Secundo, quando sunt invitati. Tertio, quando cœpit præparare con vivium, et quando misit invitatores. Prandium enim est doctrina justitiæ, et verba cælestiun mysteriorum de Filio Dei venturo. Quæ omnia mandens bomo, id est, audiens, acquirit sibi vitam æternam. Multas caim proprietates habet sermo ad escam. Sicut enim qui mittit in os suum fragmentum panis, aut qualemcum- que cibum, primum molit eum dentibus, et ita dimittit in stomachum: sic et cum audimus omne verbum, necesse est ipsum meditari in ore sensus, et quasi quibusdam dentibus, id est, tractatibus molere, et vi- dere quid est quod dicit, aut unde dicit, aut propter quam rem dicit. Nam quemadmodum qualemcumque cibum, nisi masticaverimus dentibus, non sentimus saporem ejus : ita et verbum quod audimus, nisi masticaverimus ipsum tractantes in nobis, non possu)- mus intelligere virtutem verbi illius. Nam et manna, quod edebatur in eremo, figuram habebat verbi. Lice dicebatur manna, quod interpretatur Hebraice, quia est hoc? ut quotienscumque audimus verbum, aduk meat nos ipsum nomen requirere, quid est hoc, quod audimus? Et sicut cibum postquam masticaverimus, dimittimus in stomachum: ita et verbum postquam bene tractaverimus, commendamus ipsum memoriæ quasi stomacho. Nam quemadmodum non prodest, cibus, nisi cum fuerit masticatus, et in stomachum descenderit, sic non proficit ad salutem verbum, nisi cum fuerit intellectui et memoriæ traditum. Nam sic- ut cibus nihil prodest, si inanducaverimus, et iteruja evomimus eum de stomacho: sic nibil in nobis prod- est verbum, quod audimus, et obliviscimur íllico. Cibus, qui in stomacho stat, ille confortat: et sermo, qui in memoria manet, ille salvat. Unde et apud Ju- d:cos illa animalia sunt munda, quæ revocant cibum, et ruminant (Deut. 14. 6). Ergo animal illud est miun- dum, quod masticat et tradit utero, et iterum de utero revocat, et ruminat. Et homo ille est spiritualis et sanctus, qui audiens verbum tractat, et cum intelle- xerit, memoriæ quasi utero tradit, et iterum de me- moria quasi de utero revocat, et ruminat, et retra- crat. Ille autem homo immundus est ante Deum, qui non recordatur aliquando, nec retractat quod audit. Qui autem manducat de spirituali convivio, impletur spiritu, dilatatur sensibus, nutritur in veritate, pin- guescit in fide, et sic ingreditur ad interiora voluntatis Dei, et manens in eis acquirit sibi vitam æternam. Qui autem ab hoc convivio verbi longe fuerit factus, evacuatur spiritu, angustatur sensibus, deficit a ve- ritate, distillat a fide, et sic egrediens ab omìnibus voluntatibus Dei ad inferiora, novissime cadit in mor- tem. Quando sunt invitati? In tempore Abrahæ, quan- do dixit ad euin Deus: Exi de terra tua, et de cogna- tione tua, et veni in terram quam tibi demonstravero. Et omnem terram, quamcumque tetigeris pedibus tuis, tibi dubo eam, et semini tuo in æternum (Gen. 12. 1. 2). Quain terram? Terram orientalem, Quentem lac et miel. Quod verum non est de terra illa Jud.cæ, quo- niam illa terra numquam fluxit lacte et melle, sed terram rationabilem, quam Christus suscepit. De il- lius cnim incarnatione lac et mel processerunt. Lac enim opus est miraculorum, quoniam et sine labore dentium, et cum suavitate comeditur, per quod rudes
IN MATTHÆUM. HOMIL. XLI. in fide quasi pueri sustentantur. Mel autem eloquia et doctrinæ dicuntur, sicut ait propheta: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et fuvum ori meo (Psal. 118. 103). Ergo Christi incarnatio promitte- batur, qui lacte miraculorum et melle doctrine nutri- turus fuerat gentes rudes in fide. Vide ergo quoniam jam ex eo ostendebat Deus, quoniam non aliter Judæi poterant Christo credere, nisi ut relinquerent Judai- smum, quod est, Exi de cognatione tua: et opus cir- cumcisionis, quod est, Exi de terra tua. Ergo ex eo jam Judaismus relinquendus ostendebatur. Non solum autem Judæi, sed nullus homo potest lac et mel man- ducare Christi, nisi cognationem suam, et terram suam reliquerit, sicut scriptum est: Nisi quis relique- rit patrem aut matrem (Matth. 19. 29), etc. Item, Qui meus vull esse discipulus, abneget semetipsum (Luc. 9. 23). Relinquit ergo cognationem suam, non qui con- temnit eam, sed qui amplius diligit Deum, quam pa- rentes. Relinquit terram suam, qui carnis suæ non sequitur voluntatem : qui autem concupiscentias car- nales exigit, terram corporis sui exercet, sicut Cain. Qui vero perfecte cognationem suam et terram relin- quit, hic lac et mel manducat, cum legit mirabilia aut eloquia Christi. Quando cœpit hoc conviviuín præ- parari? A tempore Mosi, quando lex Domini data est irreprehensibilis, convertens animas; quando testi- monium Domini fidele datum est, sapientiam præstans parvulis; quando justitiæ Domini rectar lætificantes corda; quando præceptumn Domini lucidum, illumi- nans oculos; quando timor Domini sanctus permanet in sæculum sæculi; quando judicia Domini vera, ju- stificata in semetipsa; quando ex decem speciebus confectus est cibus decalogi salutaris. Sicut enim re- gale prandium multis ciboruin speciebus ornatur, ita et hoc convivium Scripturarum diversis justitiarum speciebus est decoratum. Ex eo etiam tempore invi- tatores exierunt prophetæ, qui homines ad nuptias futuri sponsi vocarent, id est, ad fidem Christi, pro- phetantes eis de ipso. At illi noluerunt venire. 4. Item misit alios servos, dicens: Dicite invitatis, Ecce pran- dium meum paravi, tauri mei et saginata occisa sunt, et omnia jam parata; venite ad nuptias. Qui sunt alii servi? Apostoli, quos et ille misit, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel. Euntes autem prædicate, dicentes, Quia appro- pinquavit regnum cælorum ( Matth. 10. 5-7). Hoc est quod dicit, Prandium meum paravi: id est, Ex omni lege, et ex omnibus prophetis Scripturarum mensas ornavi. Qui sunt tauri et saginata occisa? Prophetæ, qui occisi sunt pro salute populi. Sancti quoque occisi sunt pro salute ejusdem populi, quemadmodum docet nos Apostolus, dicens: Ego autem impendar et super- impendar pro animabus vestris (2. Cor. 12. 15). Item alibi: Ego enim jam delibor (2. Tim. 4. 6). Hominis libatio alicui pro aliquo offertur. Deo ergo immolan- dus fuerat Paulus pro populo quem docebat. Sic et prophetæ occisi_sunt, unusquisque pro salute populi quem docebat. Et quoniam mors prophetarum sus- tentabat quidem ex parte salutem humanam, non tamen plene salvare poterat totum mundum: ideo novissime immolatus est Agnus, qui totius mundi rea- tum innocentia sua detergeret. Propterea et in diebus Scenopegia, quæ interpretatur fixio tabernaculi, di- verse hostie occidebantur in figura sanctorum 110- vissime autem occidebatur et agnus. Si ergo agnuin illic occisum intelligimus figuram Christi, conse- quenter et cæteras hostias intelligimus præcedentium sanctorum occisiones. Sed et Christus de figurata sanctorum suorum immolatione dicebat: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boves cum hircis (Psal. 65. 15). Nec enim Christus aliquando hujusmodi animalia obtulit Patri. Obtulit autem rationabiles arietes, id est, principes omnium Christianorum. Obtulit boves, rationabilem terram * V. D., suæ numquam scquitur voluptates. ' colentes. Obtulit etiam hircos ex gentibus, qui pro nomine Christi sunt passi. - . In vila raro accepti prophetæ. Hæc autem dixi- mus, ut ostendamus tauros et saginata occisa, Intel- ligi debere sanctos occisos. Omnes ergo prophetæ et Christus ideo occisi sunt, ut hoc spirituale taberna- culum firmiter figeretur. Denique sicut viscera agni ita eloquia Christi homines non manducaverunt, nisi postquam occisus est. Nam post mortem ejus evangelia prædicata sunt et credita, et in eis homines quotidie nutriuntur. Sic et viscera ejus prophetarum, id est, cloquia, non sunt ante suscepta, nisi postquam occisi suni. Quis audivit, aut credidit verbis Isais viventis? Si enim suscepissent serinones ejus, numquam eui serrassent. Sed postquain occisus est, tunc postmo– dum Judvi susceperunt prophetias ejus, et cœperunt legere in synagogis suis. Quis Jeremiæ verba suscepit viventis? Si enim suscepissent verba ejus, nuinquain euni post multas injurias lapidassent. Sed postquam occisus est, postea consecraverunt prophetias ejus, et coeperunt legere cas in conventu. Et sic invenies actum in omnibus prophetis, quia viventes eos nemo coluit, sed post mortem. Unde et Dominus dicit : Qui ædifi- calis sepulcra prophetarums, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus participes eo- rum in sanguine prophetarum (Matth. 23. 29. 30). Sic- ut enim viventis animalis viscera nemo manducat ita viventium prophetarum sermones nemo suscepit, sed post mortem ipsorum. Saginati autem sunt gratia Dei pleni. Ideo dixit, et saginata, et tauros: non quia et tauri non fuerunt saginati, sed quia omnos saginati non fuerunt tauri. Ex prophetis enim omnibus qui- dain tantummodo prophetæ fuerunt, quidam autem prophete et sacerdotes, sicut Jeremias, sicut Eze- chicl, sicut filius Joiada. Ergo saginata dicit prophe- tas tantummodo, qui fuerunt Spiritu sancto repleti. Tauros autem, qui et prophetæ fuerunt, et sacerdotes. Sicut enim tauri duces sunt gregis, ita sacerdotes sunt principes populi. Quosdam autem legi, dicentes, tau- ros hic dici martyres, tune in primis pro Christo occisos, apostolis adhuc viventibus: saginata autem parvulos, Spiritu sancto pinguificatos. Quorum om- nium interfectiones multas spiritualium gaudiorum epulas prabuerunt, et nuptias Christi adornaverunt. Et omnia jam parata. Quidquid quæritur ad salutem totuin jam adimpletum est in Scripturis. Qui ignarus est, inveniet ibi quod discat. Qui contumax est et peccator, inveniet ibi futuri judicii flagella, quæ ti- meat. Qui laborat, inveniet ibi glorias et promissiones vitæ perpetuæ, quas manducando amplius excitetur ad opus. Qui pusillanimis est et infirmus, inveniet ibi mediocres justitiæ cibos, qui etsi pinguem animam non faciunt, tamen mori non permittunt. Qui magua- nimus est et fidelis, inveniet ibi spirituales escas continentioris vitæ, quæ perducant cum prope ad angelorum naturam. Qui percussus a diabolo, et vul- neratus est in peccatis, inveniet ibi medicinales ci- bos, qui eum per pœnitentiam revocent ad salutern. Ut quid ibi scriptum est, Achar propter furtum lami- næ aureæ lapidatus, nisi ut habeant fures quod timeant (Josue 7. 24-26)? Ut quid ibi filii Israel, qui fornicati Sunt cum filiabus Moabitarum, percussi refugerunt ir. Beelphegor, nisi ut habeant fornicatores quod per- horrescant (Num. 25)? Ut quid concupitores carnis castigati sunt in deserto, nisi ut nemo delicias con- cupiscat (Num. 20)? Ut quid David arguit Nathan, et suscepit, nisi ut adulteri et homicidae poenitentiæ re- medium non desperent (2. Reg. 12)? Raab meretrix sanctificata est, ut meretricibus spes daretur (Josue 2). Nihil ergo ininus est in hoc convivio, quani quod necessarium babet salus humana. 5. At illi neglexe- runt, et abierunt alius in villam suam, ulius in negolia- tionem suam. Omnis actus, quem agunt homines in hoc mundo, duplex est. Aut enim villa est, aut nego- tiatio. Et quando aliquem laborem quidem manuum nostrarum facimus, exercentes terram, aut aliquod opus terrenum, utputa agrum, vel vineam, vel hor- •
tum, vel opus ligni aut ferri, villam colere videmur, id est, terram. Quando autein non labore manuum mostrarum, sed aliter lucra quocumque modo consc- quiinur, utputa honores gerere, ut divitiæ permaneant alicui, aut mercari, omne hoc negotiatio appellatur. Duobus ergo verbis omne opus humanum conclusit, sive honestum, sive inhonestum. Honestum quidem opus est ville cultura: sicut ait Salomon: Non oderis rusticam operationem, et agriculturum ab Altissimo crea- tam (Eccli. 7. 16). Et Apostolus hortatur: Rogo autem ros, fratres, studium habere quietis, et negotii proprii, et operandi manibus vestris, et nullum desiderium sit in vobis ad eos qui foris sunt (1. Thess. 4. 11): inhone- stum est enim apud Deum opus negotiationis, sive dignitatis, sive militie. Unde nihil horum antea Ju- dæi agebant, propter quod dicit propheta : Qui non cognovit negotiationes, intrabit in potentias Domini (Psal. 70. 15): quia difficile quis negotians intrat in regnum calorum. O miserrimus mundus, et miseri qui eum sequuntur! Semper enim homines mundia- lia opera excluserunt a vita. Sed forte dicis, Et villam colere peccatum est? Et si quidem impedimentum fidei, aut religionis tibi non facit villa, sicut fecit Ju- dæcis, non habes peccatum : si autem vel a fide, vel a religione tibi facit impedimentum, fit peccatum. Non ergo ipse villæ cultus peccatum est, sed tu præferen- do eam Deo, facis cam esse peccatum. Opera enim nostra authentica, opera sunt justitiæ : opera autem carnalia superoperationes dicuntur, non opera, quia justitia ad vitam æternam pertinet veram, opus autem terrenum non ad vitam, sed ad sustentationem vitæ hujus temporalis. Ideo ergo opus justitiæ attente fa- cere debenius, opus autem terrenum transitorie. Si ergo honestum opus sequendo homines debitum ho- norein Deo non reddiderunt, talem iram merentur. Putas, quali ira sunt digni, qui non honesta opera, sed negotiationes sequendo, non veniunt ad Deum? Aut ità. Villa est iste mundus, circa quem homines amatores mundi occupantur quaestibus ejus, quasi ville cujusdam reditibus delectati; negotiatio autem pradicatio legis, et procuratio templi, quam avari sacerdotes quasi negotiationem æstimant, quando lu- crusam, et non dispensationem divini operis putant, et non onerosam. Ergo per operationem villæ popu- lares significantur homines, quos mundi delectatio separavit a Christo: per operationein autem negotia- tionis sacerdotes cæterique ministri templi signifi- cantur, quos lucri obtentu venientes ad ministerium legis et templi, avaritia separavit a fide. Non dixit, Malignati sunt, sed, Neglexerunt: quia non omnes Judæi crucifixerunt Christum, nec audierunt doctri- nam ipsius, aut consenserunt in mortem ejus. Quidam enim sæcularibus negotiis occupati, non venerunt ad Christum, nec audierunt doctrinam ipsius, nec vi- derunt mirabilia ejus, idcoque non crediderunt in cum. Qui ergo odio aut invidia crucifixerunt Christuni, illi malignati sunt : qui autein negotiis impediti sunt, non crediderunt : illi neglexisse dicuntur, non mali- gnati. Nam sunt quidam homines, qui possunt et au- dire et credere, sed sollicitudo reruin necessariarum, et delectatio mundi separat eos a Deo, quos Dominus terram spinosam appellat. 6. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, el contumelia affectos occiderunt. De sua morte tacet, quia jam in priori parabola dixerat : sed ostendit mortem discipulorum suorum, quos post ascensum ipsius, occiderunt Judaei, maxime sacerdo- tes, Stephanum lapidantes, in Jacobi morte gauden- tes: item Jacobumi Alphæi lapidantes (Act. 7. 12): propter quae omnia Jerusalem destructa est a Roma- nis. Ideo dicit: 7. Auaiens autem rex, iratus est : el misit exercitum suum, et perdidit homicidas illos et ci- vitales eorum succendit. Romanus exercitus, dicitur exercitus Dei: quia Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. 25. 1). Nec enim venissent Romani in Jerusa- lem, nisi Dominus eos excitasset. Quidam autem exer- citum angelos dicit, et civitatem pro civibus ponit; ac si dicat: Misit angelos suos, et cives illos misit in ignem : æternum. 8. Et dixit servis suis : 9. Itc ad exitus viaT HIM, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Manife- stum est quidem, quia post contemptani contumaciam Judarorum, de vocatione Gentium dicit, quod dicit, Ite ad exitus viarum. Propterea requiramus quæ sunt viæ istæ, et ad quarum exitus misit Christus disci- pulos suos. Puto ergo quoniam sicut generalis et pu- blica via est Christus, quæ ducit ad vitam, el viæ dicuntur omnes prophetæ, et omnes apostoli : hæ enim omnes viæ ducunt ad Christum, Christus autem ad Patrem: sic generalis et publica via est diabolus, quæ ducit ad mortem, et viæ sunt omnes professiones sæculi istius. Utputa, professio philosophie, una est via professio militiæ, altera est via: mundialis di- gnitas, altera est via: professio ludorum, altera via est mundi. Et quid plura dicam? Quantæ sunt diver- sitates actuum in hoc mundo, tanta sunt viæ, quæ omnes vise ducunt ad diabolum, generalem viam per- ditionis. Ideo ergo dicit: Ite ad exitus viarum, el ca- juslibet conditionis homines vocate ad fidem. Adhuc sicut castitas via est, quæ ducit ad Christumi, et mi- sericordia, cæteræque virtutes: sic et fornicatio via est, quæ ducit ad diabolum, et avaritia, cæteræque species male. Jubet ergo ut cujuscumque conversa- tionis homines invitent ad fidem, quoscumque, sire servos, seu liberos. Deus enim corporalem servilu- tem non contemnit, nec corporalem eligit libertatem. Omnis qui diaboli sequitur voluntatem, servus est diaboli, etsi sit liber: qui autem obaudit Deo, ille vere ingenuus est, etsi fuerit servus. Ingenuitatem enim spiritualem non sordidat servitus corporalis, nee turpitudinem spiritualem honestat corporalis libertas. Servitutem enim non Dei dispositio, sed humana vio- lentia introducit. Omnis enim homo liber creatus est, quem Deus in libero arbitrio posuit, nisi ipse fecerit se servum. Et sicut non est distantia in natura crea- tionis hominum, sic non fit differentia in vocatione salutis eorum omnium, sive barbarorum, sive sapien- tum : quoniam potens est Dei gratia barbaras mentes corrigere ad rationabilem intellectum. Qui cor Nabu- chodonosor ad feralem sensum mutavit, et iterum feralcın sensum ad humanum intellectum reduxit (Dan. 4), potens est, inquain, mutare onines, sive bonos, sive malos: boni ne pereant, mali ut inex- cnsabiles fiant. Nemo propter ignorantiam pereat, nemo propter ignorantiam excusetur. Omnes videant Jumen, ut appareant, qui amant tenebras, et qui lu- men. Qui enim filius est tenebrarum, etsi compellas eum, non accedit ad lumen: qui autem filius est lu- minis, nec si repellas enm, recedit a lumine. 11. In- travit autem rex, ut videret discumbentes. Intravit au- tem Deus, non quia est aliquis locus ubi non sit, sed ubi vult aspicere, ibi fit præsens : ubi autem non vult, absens videtur. Dies enim aspectionis est dics judicii, quando visitaturus est Christianos, qui super inensam Scripturarum sanctarum recumbunt, id est, requiescunt in fide earum, et cœlestibus epulantur doctrinis. Aut dies aspectionis est dies tentationis : quando dignatur tentare Ecclesiam suam, ut videat qui habent fidem, et opera digna Christi vocatione. Nuptiale vestimentum est fides vera, quae est per Je- sum Christum et justitiam ejus: de qua ait Apostolus: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus suis, qui corrumpitur secundum concupiscentium erroris, vestien- tes vos norum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis ( Coloss. 3. 9. 10). Quod dicit, In justitia, ad conversationem pertinet: quod autem dicit, In sanctitate veritatis, ad fidei veritatem. Vestimenta ergo veteris hominis sunt pannosa et sordi- da opera carnis, corruptibilia et immunda: vestimenta autem novi hominis sunt fortia et decora opera spi- ritus, incorruptibilia et sancta. Quemadmodum enim si aliquis cum nigris vestimentis inveniatur in nuptiis, sordidat gloriam nuptiarum: ita et qui opera habet tenebrosa, et inter Christianos quasi unus ex eis con- versatur, ipsi Christianitati facit injuriam. Homo * Apud Commel. legitur, conservutur.
' Homilia xlij. ex capite xxij. IN MATTHÆUM. HOMIL. XLII. itaque aut secundum locum eligat vestem, aut secun- dum vestem eligat locum: id est, aut secundum ope- ra eligat professionem, aut secundum professionem faciat opera faciat opera. Qui vult esse Christi, Chri- sti: qui autem non vult opera Christi facere, non ve- niat ad Christum : alioquin audiet in die judicii: 12. Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptia- Lem? et obmutescet. Hic enim abscondimus opera nostra, et invicem corda nostra celamus: in illa au- tem die nihil est quod respondeamus, ubi cælum, el terra, et aquæ, sol et luna, dies et noctes, et totus mundus stabit adversum nos in testimonium pecca- torum nostroruin. Etsi omnia taceant, tamen ipsæ cogitationes nostræ, et ipsa opera nostra specialiter stabunt ante oculos nostros, accusantes nos ante Deum, dicente Apostolo: Cogitationibus invicem se accusanti- bus, aut etiam defendentibus, in die cum judicabit Deus occulta hominum, per Jesum Christum Dominum no- strum (Rom. 2. 15. 16). 13. Tunc dicit rex ministrıs : Ligate ci manus el pedes, et millite eum in tenebras ex- teriores. Sicut est differentia gloriarum in sanctis se- cundum opera, dicente Apostolo: Stella enim a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (1. Cor. 15. 41. 42) sic quoque differentia est tormentorum in peccatoribus. Sunt enim primæ tenebræ et exte- riores, et novissimi lacus. Ex eo autem quod dixit, Ingressus, ut remuneraret amicos: non autem dixit, Congregavit rex omnes qui venerunt ad nuptias: datur suspicio æstimandi, ne forte dicat hoc de vin- dicta judicii. Adhuc autem, quia non dixit, Mittite eum in tenebras inferiores, ut eas tenebras inferiora loca inferni æstimemus: sicut ibi, Et eripuisti animam mean in inferno inferiori (Psal. 85. 13): sed ita dicit, In tenebras exteriores. Ergo quotiescumque tentat Deus Ecclesiam suam, et ventilat ventilabro judicii, ingre- ditur ad eam ut videat discumbentes qui sunt, aut quales sunt si digni sunt cælestibus nuptiis, et con- vivio illo vivo. Et si invenerit aliquem non habentem vestem nuptialem, secundum ea quæ diximus, in- terrogat eum in cogitationibus suis, sicut scriptum est: Quia in cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. 1.9). Et interrogat eum, Quæ sunt opera ista que agis? Quia non sunt opera Christiani. Ut quid factus es Christianus, si hæc opera diligebas? Ita ut noŋ habeat quid respondeat contra conscientiam suam. Et hunc ergo taleni cum viderit in Ecclesia Christus, jubet ministros suos, id est, aliquos spiritus sedu- ctionum. Nain mala per malos spiritus reddet: qualis fuit spiritus erroris, quem misit Deus, ut seduceret Achab, sicut scriptum est in tertio libro Regnoruin (Cap. 22). Vel qualis est illa operatio erroris, quam dabit eis Deus, qui caritatem Dei non acceperunt, ut credant mendacio. Et ligant manus hominis illius: id est, opera ejus, quæ sunt animæ manus, quæ ho- mines rectius tollunt ad mandata Dei. Ligant et pedes cjus, id est, motus animæ ejus, quibus anima solet incedere et transire, non de loco ad locum, sed de malo ad bonum, vel de bono ad malum: id est, obli- gant, et inebriant, et involvunt opera ejus, ut quo- modo nescit, sic in laqueum perditionis incurrat. Et apprehendentes eum, per ipsa opera ejus, mittunt cum in tenebras, id est, in errores vel gentium, vel Judæorum, vel hæreticorum. Et forsitan propinquio- res tenebræ sunt gentilium, exteriores Judæorum, plus autem exteriores hæreticorum. Quoniam gentiles ve- ritatem spernunt, quam non audierunt; Judæi autem, quam non crediderunt; hæretici autein, quam au- dierunt et didicerunt. Ipsarum quoque hæreticarum tenebrarum quædam sunt prope lucem veritatis: alia: autem longius a veritate, et ideo nigriores: alia autem amplius longe, et ideo pressiores et exterio- res. Ideo dixit, Mittite cos in tenebras exteriores. Id est, in hæreses perversissimas. Ibi erit fletus, et stri- dor dentium. Videte quia non dixit, Ibi est fletus et stridor dentium ; sed, Erit. Ergo modo mittuntur in illas tenebras mali, postca patientur fletus, ubi est et stridor dentium. 15. Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. 16. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum. 47. Dic ergo nobis quid tibi videtur: licet censum dari Cæsari, aut non? 18. Cognita autem Jesus nequitia eo- rum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ? 19. Ostenditc mihi numisina census. At illi obtulerunt denarium. 20. Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc et superscriptio ? 21. Dicunt ei Cæsuris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Gæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. 22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23. In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 24. dicentes: Magister, Moses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 25. Erant autem apud nos septem fratres, et primus uxore ducta defun- clus est, et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26. Similiter secundus et tertius, usque ad septimum. 27. Novissime autem omnium et mulier de- functa est. 28. In resurrectione ergo cujus erit de sc- plem uxor? Omnes enim habuerunt eam. 29. Respon- dens autem Jesus, ait illis: Erratis, nescientes Scriptu- ras, neque virtutem Dei. 30. In resurrectione enim ne- que nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cælo. 31. Et de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo, dicente vobis: 32. Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac (Exod. 3. 6), etc. Omnis quidem malitia confunditur aliquoties ratione veritatis, corrigitur autem numquam, maxime eorum qui proposito malo, et non ignorantia peccant. Sic etenim sacerdotes postquam terrere Dominum non potuerunt, dicentes: In qua potestate facis hæc (Matth. 21. 25)? postquam parabolarum ratione constricti, sic judicio ipsi se rcos fecerunt, dicentes : Malos male perdet (Ibid. v. 41), nemine contra eos dicente testi- monium, nisi conscientia sola: numquid compunxit eos timor peccati? numquid compescuit cos vel liber- tatis consideratio? Sed quid? Abierunt, et consilium acceperunt, ut eum caperent in sermone. Queinad- modum si aliquis claudere voluerit aquæ curren- tis meatum, si una ex parte exclusa fuerit aqua, violentia aliunde sibi semitam rumpit sic et eo- rum malignitas ex una parte confusa, aliunde sibi aditum adinvenit. Sicut enim non potest lie- ri, ut ligna mittendo exstinguas ignem : sic non potest fieri, ut rationem dicendo places hominem malum. Sicut enim ignis quanto amplius ligua susce- perit, in majorem flammam erigitur: sic animus ma- lus quanto magis veritatem audierit, eo amplius in malitiam excitatur. Abierunt ergo, et consilium acce- perunt. Quo abierunt? Ad Herodianos. Nam ex co quod non dicit, Consiliati sunt, sed, Consilium acce- perunt, et ex eo quod pariter cum Herodianis vene- runt, apparet quia cum illis ejusmodi circumventionis consilium tractaverunt. Homo colonus, cujus terram possidet, illius auxilio opus habet. Qui justitiam tenet, nullius patrocinio indiget, nisi Dei. Qui in diaboli ini quitatibus ambulat, diaboli adjutorium necessarium habet. Colonus enim Dei, diaboli auxilium non requi- rit: colonus autein diaboli, auxilium Dei et si quærit, non invenit. Vidisti aliquando euntem ad furtun Demm orare, ut bene prosperetur in furto? aut qui vadit ad fornicationem, numquid sibi signum crucis ponit in fronte, ut non comprehendatur in crimine? Quod si fecerit, non solum non adjuvatur, sed adhuc amplius traditur : quia nescit justitia Dei patrocinium dare criminibus. Sic et isti, Christum expugnare cupientes, convenienter non ad servos Dei, viros religiosos, sed ad gentiles, id est Herodianos, se contulerunt. Quale est consilium, tales et consiliatores. Quis autem pote rat dare consilium contra Christum, nisi diabolus qui erat adversarius Christi? Cogitabant enim apud se sa-
cerdotes, Si nos soli euntes interrogaverimus Chri- stum, quamvis dixerit quia non licet dari Cæsari tri- butum, tamen nemo nobis credet dicentibus contra cum jam enim omnes sciunt, quia inimici ejus su- mus. Inimicorum autem testimonium in judicio, etsi verum fuerit, quasi suspectum reprobatur. Sed nec per seipsos Christum interrogare volebant, quia in magna suspicione inimicitiæ eorum fuerant apud Chri- stum, ne forte quasi suspecti circumvenire eum non possint. Nam inimicus manifestus melior est, quam amicus fictus. Ille dum timetur, facile vitatur: iste dum non agnoscitur, prævalet. Miserunt ergo discipu- los suos, quasi adhuc minus cognitos, et minus suspe- ctos, ut aut abscondite facite deciperent eum, aut de- prebensi minus erubescerent apud eum. Nam consilio malo deprehenso, tanto minor nascitur confusio, quanto fuerit persona deterior. Sed discipuli illi ma- gistris suis ætate minores erant, malitia autem pares. Nam et pulli serpentium statura breviores, veneno antera æquales sunt. Et catuli luporum adhuc teneri constituti, etsi venationem exercere non possunt, jam tamen sanguine gaudent, et morsibus ludunt. - Hypocritarum mos, Magister, scimus quia verax es, el viam Dei in veritate doces. Magistrum eum vo- cant et veracem : magistrum, ut quasi honoratus et landatus, mysterium sui cordis simpliciter eis apc riat, tamquam volens eos habere discipulos. Ilæc enim est hypocritarum prima potentia, simulata laudatio, Laudant enim quos perdere volunt, ut per delectatio- en laudis paulation corda hominum ad simplicitatem benignæ confessionis inclinent. Veluti si quis taurum validum viribus non potest subjugare, et vinculo fle- clere, mollibus manibus nodosam ejus fricat cervi- cem, ut quem virtute tenere non potuit, per blandi- mentum comprehendat: sic et isti catenam subdolæ laudis portantes in ore, et gladium malitiæ abscon - dentes in corde, taurum ecclesiastici gregis dolo lau- dis comprehendere festinabant. De quo tauro pro- phetans Jacob, jam tunc increpabat Levi filium suum, quia de Levi erant nascituri sacerdotes, qui interſe- cturi erant Christum: Simeon et Levi fratres consum- maverunt iniquitates suas. In cogitationes eorum non venit anima mea, et in consilia eorum non cadant præ- cordia mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in fu- Tore suo subnervaverunt taurum (Gen. 49. 5. 6). De ta- libus dicit propheta: Molliti sunt sermones eorum su- per oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. 54. 22). Quid libi videtur? licet censum dari Cæsari, an non? Non est ju- stum, ut servi summi regis, terrenis regibus servia- mus. Si enim indignum est, ut ex duobus regibus homo alterius alteri obsequatur, et injuriam facit suo, si subjacet alicno: quanto magis indignum est, ut cul- tores Dei humanarum potestatum gravamina cogno- scamus? Cognita autem eorum nequitia Jesus, non se- cundum sermones eorum pacificos blande respondit, sed secundum conscientiam eorum crudelem aspera dixit: quia Deus plerumque ad animam loquitur, non ad corpus voluntatibus respondet, non verbis. Hy· pocritæ, quid me tentatis? Ostendite mihi numisma cen- sus. At illi obtulerunt ei denarium. Dicit eis, Hypo- critæ, ut quod ab eo audierunt in aure, apud semet- ipsos inveniant in corde: ut considerantes eum bu- manorum cordium cognitorem, quod facere cogita- Pha- bant, perficere non auderent. Vide ergo, sus vero risæi quidem blandiebantur, ut perderent; confundebat, ut salvaret: quia utilior est homini Deus iratus, quaqı homo propitius. Et ait eis : Cujus est ima- go hæc, el superscriptio? Dicunt ei : Cæsaris. Tunc dixit eis: Reddite ergo quæ sunt Cæsuris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Imago Dei non est in auro depicta, sed in hominibus figurata. Numisma Cæsaris, aurum est : numisma Dei, homo. In solidis Cæsar videtur, in ho- minibus Deus agnoscitur. Ideo divitias vestras Cæsari date, Deo autem conscientiæ vestræ solam innocen- tiam reservate, ubi Deus videtur. Cæsaris enim ima- ginem manus artificis sculpsit, et corruptibilibus lite- ris annotavit: Dei autem imaginem in homine divina manus decem vivis apicibus demonstravit. Quibus! Illis quinque sensibus carnalibus, et quinque spiritua- libus, per quos consideramus et apprehendimus que sunt utilia ut Deus'. Ideoque illibatam Deo scinper imaginem suam reddamus: non superbiæ fastu ummi- dani, non iracundiæ livore marcidam, non avaritiæ facibus succensam, non gulæ illecebris deditain, non hypocrisis duplicitate contectam, non luxuriæ sordi- bus attaminatam, non elationis protensione levem, non vinolentiæ take amentem, non dissidio muluæ caritatis extorrem, non detractionis mordacitate pe- stiferam, non inultiloquii vanitate inanem, sed cari- tate perspicuam, fide et spe certissimanı, patientia, virtute fortissimam, humilitate tranquillam, castitate purpuream, parcimonia sobriam, tranquillitate jucun- dani, hospitalitate devotam. Talibus enim inscriptio- nibus suum Deus numisma non mallei vel incudis ictu composuit, sed prima conditione formavit. C:usar enim suam in nummo requirit imaginem, Deus vero hominem quem creavit, exquirit. Non dimittit Cæsar suum quod debetur numisma, nec Deus suam umquam exquirendo relaxat facturam. Sicut qui suam Casari adulterinam imaginem reddit, flagellari tortoribus et atrocibus jubet subjici poenis: sic Deus omnipotens. corruptores imaginis suæ morti tradit perpetuæ, et infernales jubet poenas persolvi immensas. Ita qui vitare horrenda exitia cupit, incorruptam studeat an - ctoris sui imaginem conservare, quatenus cum suani, quain formavit, requisierit Deus imaginem, salvam et fununem ab inimici infectionibus cernens, suo col- locet gremio, angelorumque choris admiscens, perpe- tuis faciat cælorum gaudiis perfrui. In illa die accesse- runt ad cum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse. In qua die? Quando recedebant Pharisæi, et aocedebant Sadducæi. Recedebant Sadducari, et iterum accodebant Pharisæi. Unus dies est, et multa certamina. Frequen- tabant enim super eum, tali forte consilio, ut quis aut comprehendere cum posset, aut si certe eum ratione superare non possent, vel per ipsam frequentationeut subverterent sensum ipsius. Quemadmodum si inter plures hostes inveniatur unus pugnator fortis, dum sin- guli viribus eum superare non possunt, circumveniunt cum omnes, ut quod virtute non poterant superare, ipsa multitudine convertant cum in fugam. O stulti, si quis corruptibili foute utatur assidue, magis fontis illius venas laxat, et majorem aquam infundit. Et illi de fonte vivo aquæ salientis in vitam æternam han- riebant sermones, et putabant eum plura interrogando siccare. Circumdabant ergo eum, quasi plures canes garruli unum leonem. De his enim dixerat per pro- phetam : Quoniam circumdederunt me canes multi (Psal. 21. 17). Et vere tamquam irrationabiles canum la- tratus, sic erat vox Sadducæorum. Videamus consi- lium inimici, quod per Sadducæos operabatur. Dia- bolus enim semper adversarius Christi est, qui semper sibi thronum Domini usurpabat, testante propheta : Super stellas cali ponam tribunal meum, et ero similis Allissimo (Isai. 14. 13. 14). Ab initio mox ut creatus est homo, tentavit unius Dei notitiam obscurare, el culturam multorum deorum inducere, dicens ad Evam: Et eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. 3. 5). Sicut enim omne malum non a perfecto malo incipit, sed paulatim in primis, sic et istud tam audax malum primum leviter et latenter inspiravit, id est, persuasil: non quidem ut colerent deos, sed interim fecit men- tionem deorunt, quos debeant colere. Adhuc enim non erat multitudo hominum pessimoruin, in quibus semi- naretur fallacia deorum multorum. Nain virtus diaboli est, quod homines mali sunt. Nec enim potest aliquod inalum seminare in mundo, nisi per ministros suos : quia in sanctis non invenit locum. Crescente itaque nir mero hominum malorum, crevit et virtus erroris, et mi nuit notitiam Dei, usque ad dies Abrahæ, quem Deus ¹ Codex v. 1)., apprehendimus sicut neus. Quæ sequin- tur desunt usque ad illud infra, in illa die accesserunt ut cum sadducar, etc.
IN MATTILÆUM. HOMIL. XLII. suscitavit, ut tam per cum, quam per ejus familiam Dei notitia in mundo, tamquam lucerna, luceret in tenebris. Videns itaque quia notitiam Dei omnino exstinguere non potuit, aliam adinventionem exco- gitavit erroris, ut etsi cognoscatur Deus virtutum, iamen nullus obediat præceptis ipsius. Nam dominus, cujus præcepto nullus obtemperat, cum sit dominus, esse dominus non videtur: quia nomen habet tantum- modo, non potestatein. Quid ergo? Introduxit hæresim Sadducæoruin, qui dicerent non esse resurrectionem mortuorum. Que res omnium propositum faciendæ justitiæ frangit. Nam in omni re, aut actu, sive cor- porali, sive spirituali, agendi virtus spes est præmij futuri. Qui enim arat, arat ut metat. Qui pugnat, pu- gnat ut vincat. Nam cum sit ita difficile in hoc mundo servare justitiæ sanctitatem, quis contentus esset adversus seipsum quotidie Juctamina exercere, nisi ad spem aspiceret resurrectionis ? Tolle ergo spem resur- rectionis, et soluta est tota observantia pietatis. Num- quid Sadducæi credebant esse conjugia post mortem ? Absit. Quomodo enim conjugia crederent fieri, quando ipsam resurrectionem negabant? Sed ad defensionem erroris sui putabant se invenisse acutissimam rationem, hoc modo apud se dicentes: Sicut non est possibile, ut ea mulier quæ fuit septem virorum, sit unius uxor privata, aut omnium communis : sic non est possibile, ut flat resurrectio mortuorum. Respondens autem Je- sus, ait eis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virlu- tem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque nu- bentur, sed sunt sicut angeli Dei in cœlo. Stulti, qui sæ- culum illud huic sæculo simile existimabant. In hoc Beculo quia morimur, ideo morimur, quia nascimur: ideo uxores ducimus, ut quod moriendo minuitur, nascendo suppleatur. Tolle moriendi necessitatem, et nascendi utilitas superflua invenitur : tolle nascendi utilitatem, et nubendi causa soluta est. Nam iste mun- dus carnis est, ille autein animarum. Sicut anima in hoc mundo peregrina est, ita caro in illo extranea est. In isto mundo anima carni subiecta est, quantum ad passiones humanas, in illo autem caro animæ. Una- quæque res in sua patria fortior est, et dominatur. Si ergo anima sic potens claudi potest in hoc sæculo in- firmo,et terreno corpori sic subdita est, ut nihil pene spiritualiter sapere aut agere possit secundum suam naturam quanto magis cum in illo sæculo caro in- firma et vilis dignitosæ animæ et potenti cœperit esse subjecta, nihil poterit carnale sapere, aut agere se- cundum suam naturam? Nam hoc ipsum modicum, quod in hoc sæculo in corpore constituta anima spi- ritualiter sapit, nimia potestas animæ hoc sibi vindi- cat extra ordinem, quia dominatio carnis est in hoc mundo. Quemadmodum dives peregre profectus, si in hospitio applicuerit pauperis alicujus, quamvis non potest jubere in dono quod vult, quia hospes est, ta- men magnam sibi fiduciam agendi aliquid vindicat quia potens est: sic et anima peregrina in hoc regno carnis ingressa, quamvis non oinnia spiritualiter agere potest secundum se, quia extranea est in hoc mundo, tamen aliquid spirituale vindicat et in carne, quia aimium potens est. Et e contrario: sicut peregrinus pauper nihil in hospitio divitis potest, primo quia pe- regrinus et bospes est, deinde quia mendicus et pau- per est sic el caro cunt in illud sæculum resuscitata inigraverit, nihil omnino sibi poterit carnale defen- dere primum, quia extranea est in illo sæculo spi- rituali secundo, quia infirma est carnis natura. Et hoc quidem diximus secunduin rationem mortalem. Alioquin in resurrectione mutanda est ipsa carnis na- tura, ut nihil carnis habeat in se, nisi forte tantum- modo formain, sicut scriptum est: Seminatur corpus animale, resurget autem corpus spirituale (1. Cor. 15. 44). Respondens Jesus ait : Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in cœlo. Quare, oum de jejuniis, aut eleemosynis, cæterisque virtutibus spiritualibus loquutus fuisset, numquam angelorum similitudinem introduxit, nisi cum de so- , Juto viri et mulicris coitu loqueretur, dicens: Ne que nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in cælo? Quoniam sicut omnes actus carnales opera su nit animalium, præcipue tamen actus libidinis opus est animalium sic et omnes quiden virtutes spirituales res sunt angelice, præcipue tamen castitas res est an- gelica. Per hoc enim solum singulariter homines angelis assimilantur, et vincitur natura virtutibus. Ideo dicit, Neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in cœlo. Sicut eniin quando hoc agimus, quod animalia habent nobiscum commune, animalia esse nos profi- temur: sic quando illud agimus, quod est extra na- turam carnalem, naturam carnis egredimur, et angelis coæquamur. Sed quia primum quidem et naturale est animalium, ut non unius masculi, vel unius feminæ lege contenta sint: proprium autein naturale est an- gelorum omnino separatos esse ab usu libidinis. Qui vero unius masculi, aut unius femine lege contentus est, mediam tenet conditionem, et est homo, id est, neque angelus, neque animal est. Angelus quidem non est, quia nec est separatus ab usu libidinis: animal autem non est, quia unius lege contentus est. Qui au- tem omnino separatur ab usu libidinis, supergreditur naturam humanam, quæ inedia est, et ad conditionem transit angelicam. Sed nunc videamus, qua ratione diximus, quod omnis quidem actus carnalis opus est animalis, præcipue tamen libido. Per omneus actum carnalem homo animalibus similis invenitur, maxime autem per usum libidinis, quoniam omnium quidem carnalium sensuum opus non solum ad malum pro . ficit, sed etiain ad bonum. Est enim et secundum Deum videre, et audire, et odorari, et gustare, et tangere. Quotienscumque enim aspicimus multiforines species rerum, audimus varios sonos vocum, odoramus di- versas fragrationes odorum, gustamus innumerabiles suavitates gustuum, palpamus qualitates rerum innu- meras, de operibus potentiae et sapientiæ Dei dijudi- camus, ut cognoscamus et colamus ejusdem creationis auctorem. Ideo si tollimus a nobis usum sensuum il- lorum propter malum quod fit ex illis, impeditur etiam bonum quod fieri solet per eos. Tantummodo sensus 12 libidinis semper in malo est, et numquam in bono. Iropterea si repellamus a nobis libidinis usum, nul. Jam bonum impeditur ex illo: nec enim aliqnod bo- num est, quod generetur ex illo, nisi sola nativitas carnis, quia et ipsa generatur ex malo. Ideo autem dissipata est, ut ex corruptione nascatur, quoniam et ipsa post modicum est corrumpenda. Sicut enim nort est dignum, ut quod æternuïù est ex corruptione nascatur: sic non est dignum, ut quod ex corruptione nascitur sit æternum. Quia caro et sanguis regnum Dei non possibebunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. Item dicit Joannes: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, neque ex sanguine, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. 1. 12. 13). Item alia ratio. Quoniam secundum istos sensus carnales, quos habet caro, habet e contrario anima spiritualiter. Nam et videt anima spiritualiter; et audit, et odorat, et gustat, et tangit, sicut in multis exposuimus locis. Unde et decachorda cithara dicitur bomo. Solus autem libidinis sensus inter animam et carnem non est communis, sed solius carnis proprius et privatus. Propterea per omnes actus carnales, qui sunt ex quinque sensibus carnalibus, homo animalibus similis invenitur: maxime autem ex usu libidinis, qnia ad solam pertinet carnis naturam. Nescitis Scri- pturas, neque virtutem Dei. Sapienter primum arguit stultitiam eorum, quia non legebant. Secundo igno- rantiam, quia non cognoscebant Deum, quia ex dili- gentia lectionum nascitur scientia Dei; ignorantia au- tem negligentiæ filia est. Si enim nec omnes,qui legunt, cognoscunt Deum, quomodo cognoscet, qui non legit? Quod autem diximus, non omnes legentes cognoscere veritatem Dei, tunc est, si, nolentes invenire, legant. Qui enim, legens de Deo, vult invenire Deum, festinet vi- vere Deo digne, et ipsa conversatio ejus bona tit, quasi iampadis luinen ante oculos cordis ejus viam aperiens
OPUS IMPERFECTUM. veritatis : qui autem non festinat vivere digne Deo, legens non Deum quærit ad salutem suami, sed scien- tiam Dei ad gloriam vanam. Ideo etsi semper legal, numquam invenit: sicut nec philosophi invenerunt, qui ipsam causam quærebant. Putas, sacerdotes Sad- ducæcorum non legebant Scripturas? Sed cognoscere non poterant Deum in eis, quia nolebant vivere digne Deo. Nec enim poterant sua verba docere, quos mala opera docebant. Talis est enim Scriptura nolenti vi- vere secundum Deum, quemadinodum si aliquis agri- colæ, non habenti voluntatem pugnandi, exponat bel- licam disciplinam : e contrario autem viro bellatori, nolenti colère terram, agriculturam exponat: si tota die audiat verba expositionis illius, nihil intelligere aut comprehendere potest, quia nec habet desiderium disciplinæ illius. Ubicumque enim fuerit desiderium hominis, illuc dirigitur et sensus ipsius. Ideo ad illud quidem quod dixit, Nescitis virtutem Dei, hoc retulit dicens: In resurrectione enim neque nubent, neque nu- bentur. Ad illud autem, quod dicit, Nescitis Scripturas, exemplum protulit, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. 3. 6). Si enini Abraham et Isaac et Jacob morientes periissent, num- quam diceretur Deus eorum esse, qui non erant. Di- ximus supra, cum de manu extensa hominis arida tractaremus, quia calumniatoribus primum oportet in aliqua quæstione auctoritatem Scripturæ proferre, deinde rationem exponere, non prius rationem, postca auctoritatem et causæ hujus ibi exposuimus ratio- nem, quia et ibi sic fecit Christus. Hic autem inter- rogantibus Sadducæis, et per ignorantiam aliquid se scire æstimantibus, prius rationem exposuit dicens : In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent, sed erunt sicut angeli Dei in cælo; deinde protulit Scri- pturæ auctoritatem dicentis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: ut et nos calumniatori- bus prius auctoritatein Scripturæ proferamus, postea rationein reddamus; interrogantibus autem quocum- que proposito, prius rationem exponamus, postea au- ctoritatem: ut ratione quidem eos placemus, aucto- ritate confirmemus. Quoniam calumniatores conviu- cere oportet, interrogatores autem docere. Quoniam et calumniator, etsi intelligit rationem, consentire rationi,non acquiescit : fratribus autem, id est inter- rogantibus, solam exponere sufficit rationem quaestio- nis, quia discendi, et non contradicendi propositum habent: propter quod et andita ratione credunt. Item vide quomodo sit infirmior Judæorum congressio con- tra Christum. Prima, cum terrore: ut est, In qua po- testate facis hæc (Matth. 21. 23)? Secunda, cum dolo: cum dicunt, Magister, scimus quia verax es, et vium Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personas hominum. Non enim terrent, sed circumveniunt laudibus: quæ congressio, etsi non minus periculosa est priore, tamen minus terri- bilis est. Contra illam enim necessaria erat fortitudo anime, et constantia cordis: contra istam autem acuta sapientia. In tertio vero loco neque cum terrore neque cum dolo, sed ex præsumptione ignara. Satis enim Te- cerunt sibi Sadducæi, ita esse, sicut putabant, et cum idoneo argumento existimaverunt se vincere Christum, resurrectionem annuntiantem,quae duabus præcedenti. bus facilior est. Hominem enim putantem se aliquid sci- re, cuni nesciat, facile est viro scienti circumvenire '. Contra tales enim necessaria est sola scientia Scriptura- rum. Hæc autem diximus, ut per servos diaboli, actus- que eorum, habitudinem ipsius diaboli describamus: quoniam omnis operatio inimici talis est. In primis gravis et intolerabilis est impetus ejus. Quod si quis forti animo sustinuerit eum, in secundo inveniet eum infirmiorem, in tertio magis debilitatum. Et quanto plus repercussus fuerit, tauto magis frigescit et defi- cit. Unde puto in persequutionibus Christianis, si in primis quando comprehenduntur non denegaverint * Editi in marg., scienti convincere. V. D., scienti conve- nire. territi, nullis poterunt postea vinci doloribus : quia diabolus non tantum habet in se virtutis, quantun terroris. 34. Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducais, convenerunt in unum. Frequen- ter Judai diversis interrogationibus Christum ten- tantes, sibi quidem acquisierunt interitum, nobis autem providerunt salutem. Nam verba Christi illis profecerunt ad confusionem, nobis autem ad ædifica- tionem: quoniam responsis ejus vincebantur, et non placabantur. Nam malitia frequenter quidem vincitur, numquam autem placatur. Pharisæi sunt omnes, qui contra veritatem contendunt: quia non veritatem defendere cupientes certant, sed subvertere festi- nantes. Qui enim pro veritate contendunt, el cognita veritate non consentiunt veritati: manifestum est, quoniam prius non pro veritate, sed contra veritatem certabant. Audi ergo, homo fidelis qui contra havre- ticum libenter contendis: si Pharisari victi placati non sunt, et tu certando contra hæreticum potes cuin placare, cuin viceris? numquid fortior Christo es, ut ille non placavit, tu placabis? Debuerunt qui- quos dem timere Sadduccorum exemplum, ut non similiter interrogantes confundantur, sed ardens malitia, dum sauciare festinat, non aspicit exitum rei, ut tantum- modo alteri noceat, nec sibi penitus. Si neminem ante eos vicisset, forsitan justa ratione sperassent posse eum vincere, a quo nullus est victus: munc autem videntes, quoniain quotquot interrogare eum ausi sunt, omnes victi recesserunt: quid aestimandi sunt isti? numquid fortiores quam cæteri, qui victis ommi- bus, vincere speraverunt? Sed impudentiores, quam onnes qui confusis omnibus ante se, similiter erube- scere non timuerunt. Convenerunt in unum, 55. et in- terrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum. Convenerunt in unum, ut multitudine vincerent, quem ratione superare non poterant: a veritate nudos se esse professi sunt, qui multitudine se armaverunt. Dicebant enim apud se : unus loquatur pro omnibus, et omnes loquamur per unum, ut siquidem vicerit, omnes videamur victores: si autem victus fuerit, vel solus videatur confusus. O Pharisæi, qui omnia pro- pter homines cogitatis et facitis. Primum quidem venientes cum uno, vincendi estis per unum; tamen ponc quia, uno victo, homines non intelligunt ornnes vos esse victos: numquid conscientiæ vestræ consen- tiunt se esse confusas? Levis enim est consolatio, ut qui in seipso confusus est, quod ab aliis ignoratur. 36. Magister, quod est mandulum magnum in lege? Magistrum vocat, cujus non vult esse discipulus. Sim- plicissimus interrogator, et malignantissimus insidia- tor. De magno mandato interrogat, qui nec minjanum observat. Ille enim debet interrogare de majori justi- tia, qui jam minorem complevit. Dominus autem sic ei respondit, ut interrogationis ejus fictam conscien- tiam statim primo responso percuteret, dicens : 37. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: id est, Non sicut tu, qui devotionem ostendis in ore, et frau- dem meditaris in corde. Magnum autem et minimum mandatum dicimus, quantum ad dignitatem manda- torum, non quantum ad utilitatem. Alioquin utilitas omnium mandatorum una est, et oninia mandata quasi unum videntur esse mandatum, quia ita sibi cohæ- rent, ut alterum sine altero esse non possit. Utputa, si interroget te aliquis in edificatione domus, Quæ pars est melior, dicis, Fundamentum; sed quemad- inodum ædificatio non potest esse, nisi fuerit funda- mentum : ita nec fundamentum esse potest, nisi ædi · ficatio fuerit subsequuta. Nec dicitur fundamentum, nisi sit ædificatio, cujus fundamentum dicatur. Ergo fundamentum in ædificatione dignius est, non utilius: sic et caput dignius est quam membra: tamen nec membra sine capite, nec caput sine membris esse po- test. Sic digniores sunt sacerdotes, quam populus, 1 Alias hic locus sic effertur: Qua enim... el, cognita ve- ritate, non consentiunt verituti; manifestum est quonian prius non contra veritatem, sed pro veritate certabant.
IN MATTILEUM. HOMIL. XLII. non tamen utiliores: quia nec populus sine sacerdo- tibus, nec sacerdotes sine populis esse possunt. Ita et dignius est hoc mandatum, Diliges Dominum Deum tuum ex toto cordo tuo: quam illud, Non occides, non concupisces; tamen utilitas una est: nam qui diligit Deum, ille non occidit, nec concupiscit; qui autem occidit, aut concupiscit, ille non diligit Dominum Denm suum. Esse autem minora mandata Dominus manifestat, dicens: Si quis unum ex minimis mandatis istis solverit, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum (Matth. 5. 19). Diliges, inquit : non dicit, Timebis: quia diligere majus est quam timere. Inchoatio enim culturæ Dei habet timorem, perfectio autem dilectionem, dicente Joanne : Perfecta dilectio foras mittit timorem (1. Joan. 4. 18). Donec enim homo timet Deum, non eum diligit: cum autem diligere coeperit, jam non eum tantummodo timet, sed etiam amplius diligit. Timere enim servorum est, diligere autem filiorum: timor sub necessitate est, dilectio in libertate. Qui in timore servit Deo, pœnani quidem evadit, mercedem autem justitiæ non habet, quia invitus facit bonum propter timorem. Non vult ergo Dens, ut timeatur ab hominibus, quasi dominus: sed ut diligatur quasi pater, qui adoptionis spiritum do- navit hominibus. Nam si consideremus ab initio creati hominis causam, intelligimus quia Deus magis se pa- trem voluit esse hominum, quam dominum. Non enim dixit tantummodo, Facianius hominem: sed, Faciamus hominem secundum imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1. 26). Similare autem filiis convenit ad patres suos, non etiam servis ad dominos suos. - Quid sit diligere Deum ex toto corde, es tota anima, ex tota mente. Quis sit proximus noster. Quid est, diligere Deum ex toto corde? Id est, ut cor tuum non sit inclinatum ad ullius rei dilectionem amplius quam ad Dei : nec delecteris in aliqua specie mundi amplius quam in Deo, non in honoribus, non in auro, vel in argento, non in possessionibus, aut vineis, non in animalibus, aut mancipiis, non in ornamentis, aut vestibus, non in filiis, aut parentibus, aut amicis, sed hæc omnia existimes tibi esse in Deo, ut præ his omnibus Deum ames. Si autem in aliquo horumi amor cordis tui fuerit occupatus, jam ex toto corde mon amas Deum pro quanta enim parte cor tuum fuerit ad aliquam rem amandam inclinatum, pro tauta parte minus est ad Deum. Ecce si vir habeat uxorem, quo- modo cognoscitur uxoris plena dilectio? Uxor nemi- nem debet sapientiorem reputare, quam virum suum: etsi sit al:er sapientior, tamen illa sapientiorem esse alterum intelligere non debet. Uxor neminem fortio- rem debet putare, quam virum suum: etsi alter fortior sit, tamen illa intelligere non debet alterum fortio- rem. Uxor neminem formosiorem debet putare, quam virum suum : etsi sit alter formosior, tamen coram oculis ejus alter formosior non debet apparere. Per- fectum enim odium, et perfectus amor judicium re- rum non cognoscit. Utputa, si perfecte odias aliquem, qualiacumque fuerint apud illum, omnia tibi displi- cent sive quæ dicit, sive quæ agit: etsi vere bona sunt, tamen tibi mala videntur. Sic etsi perfecte ali- quem amas, quæconique sunt apud cum, placent tibi, sive qua loquitur, sive quae agit: etsi mala sunt, tamen tibi bona videntur. Ergo et uxor, si videns aliquem dixerit, Quam sapiens vir, utinam vir meus talis esset, jam amor ejus minus habet de perfecto amore: et pro quanta parte amplius aliquid laudaverit in altero viro, quam in suo, tanto dilectio ejus minor est ad virum suum. Sic ergo et omnis anima Chri- stiana, quæ sponsa est Christi, ita diligere debet Deum, ut nihil sit in mundo, quod amplius amet quam eum, aut in tantuin. Pro quanita autem parte plus ali- quid amaverit, pro tanta parte minus amat Deum. Quid est, in tota anima diligere Deum? Id est, cer- tissimum animum habere in veritate, et firmum esse in fide. Alius est enim amor cordis, et alius est amor anima. Amor cordis quodammodo carnalis est, ul eliani carnaliter Deuni amenius : quod facerc non possumus, nisi recesserimus ab amore mundialium rerum. Sicut enim casta mulier, quæ virum suum amat, nullum amat alium; si autem alterum amaverit, jam non amat virum suum: ita et homo, si Deum amat, mundum non amat; si autemi inundum amave- rit, jam Deum ex toto corde non amat. Ergo cordis amor non intelligitur sed sentitur in corde, quia quo- dammodo carnalis est. Amor autem animæ non sen- titur in corde, sed intelligitur, quia amor anima judicium ejus est. Puta, si didicisti unum Deum, ex quo omnia, et unum Deum, per quem omnia : si iterum intellectus tuus per alicujus doctrinæ sedn- ctionem percussus, cœperit dubitare de substantia Dei, in tota anima non diligis Deum. Item qui puta. incantationes aliquid posse, aut auguria aliquid in- telligere, aut divinationes aliquid nuntiare, non ille in tota anima diligit Deum. Quis autem diligit Deum? Qui omne bonum credit apud Deum, et omne bonum credit esse Deum, et extra Deum non credit esse bonum qui omnem virtutem et sapientiam credit esse Deum, et extra Deum non credit esse aliquam sa- pientiam neque virtutem: qui credit Deum omnia facere, et sine Deo nihil fieri posse; ille tota anima diligit Deum. Quid est, in tota inente diligere Deumi ? Id est, ut omnes sensus tui, qui pertinent ad te, Deo vacent. Cujus intellectus Deo ministrat, et cujus sa- pientia circa Deum est, cujus cogitatio ca, quæ sunt Dei, tractat, cujus memoria quæ sunt bona recorda- tur: tota mente diligit Deum, sicut ait Apostolus: Psallam spiritu, psallam et mente (1. Cor. 14. 15). Cujus autem intellectus quæ sunt Dei non intelligit, aut non secundum Deum sapit, aut scientia illius vana est et sæcularis, singularis autem recordatio ejus non est bona, aut cogitatio displicens Deo: ille nou tota mente diligit Deum. 38. Hoc est primum et maximum mandatum. 39. Secundum autemi simile est huic Diliges proximum tuum sicut teipsum. Videtur Christus non ad interrogationein respondere. Ille enim interrogavit, Quod est magnum mandatum? Puta, dixit, Diliges Dominum. Si voluit et alterum mandatum in- ducere, debuit minimum dicere, non secundum. Nam contra magnum aninimum est, non secundum; secun- dum autem ad primum respicit. Sed vide quid voluit ostendere. Diliges Dominum, et magnum est: Diliges autem et proximum, magnum quidem est, primum autem non est : et ideo dixit, Simile est. Considera ergo mysterium. Quis est proximus noster? Christus, qui suscipiens caruem nostram, factus est proximus nobis, sicut in parabola illa Christus ostendit, cum interrogat Pharisæus: Et quis est meus proximus (Luc. 10. 29)? Introducit hominem vulneratum a latroni- bus, et a sacerdotibus despectum, a Samaritanis au- tem receptum, qui est ipse Christus. Ergo primum mandatum est magnum, Deum Patrem diligere: sc- cundum autem et simile est, Dei Filium diligere, id est, cognoscere: ergo Filius Dei magnus est, sicut Pater. Quicquid enim Pater potest, et Filius potest. Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus (Joan. 3. 35). Sed quia omnia Filius, dante Patre, potest, sicut Pater, ideo Pater magnus Deus et pri- mus. Filius autem magnus Deus quidem, non tamen primus, sicut ait Apostolus: Exspectantes adventum magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. 2. 15). Ut autem simpliciter intelligamus, proximum nostrum omnem hominem esse fidelem, qui hominem amat fi- delem, simile est sicut qui amat Deum, quia imago Dei est homo. Sicut in imagine sua rex honoratur vel contemnitur, sic et Deus in homine vel diligitur, vel oditur. Non potest hominem odire, qui Deum amat: nec potest Deum amare, qui hominem odit, sicut ait Joannes apostolus: Qui dicit se Deum dili- gere, fratrem auteri non diligit, mentitur. Si enim fra- trem, quem vides. non diligas, Deum, quem non vides, quomodo potes diligere (1. Joan. 4. 20)? Quis enim ho- norat regem, et contemnit imaginem ejus? aut quiz honorat imaginem, et auctorem contemnit imaginis? Aut ita : Quoniam Pharisæi quidem sciebant, quod
perven OPUS IMPERFECTUM esset magnum mandatum in lege, sed tentantes inter- rogabant: volens eis ostendere, quia non sufficiebat e is solius Dei Patris agnitio ad salutem, ideo non solum dixit, Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua : sed addidit, Diliges proxi- mum tuum sicul teipsum, qui erat ipse. Alioqui si ad so- lam interrogationem eorum respondisset, sufficeret dicere, Diliges Dominum Deum : et non addere, Et proximum tuum sicut teipsum : secundum quod et alibi dicitur: Hæc est vita æterna, ut cognoscunt te solum Deum verum, et quem misisti Jesunt Christum (Joan. 17. 3). Et vide quia non dixit, Cognosces Dominum Deum tuum, sed, Diliges : quoniam cognoscere unum Deum pene proprium est humane naturæ: diligere autem Deuni, religiosi cordis et recti. Et quicumque dilexerit Deum ex toto corde, non est possibile ut non perveniat ad Filii ejus agnitionem, id est, proxinıi. Ipsa enim dilectio Dei, quæ in eo habetur, illuminans eum, præstat ei ducatum, ut post Patrem cognoscat et Filium. 40. In his duobus mandatis tola lex pendet el prophetæ. Qui proximum suum diligit, nec falsum testimonium dicit de eo quen diligit, nec occidit, nec mentitur illi, quem diligit, nec concupiscit rem illius quem diligit, nec mulierem ejus invadit. Sicut odium omne inalum suggerit, sic dilectio omne bonum. Unde ait Apostolus: Est fides, quæ per caritatem operatur (Gal. 5. (6). Aut ita, Quoniam de Patre et Filio omnis prophetarum et legis prædicatio exsistebat, per quos prophetas agnoscens quis proxi- mum suum, hoc est, Filium Dei, ad primum vel maximum mandatum perveniebat, ut diligeret Domi- mum Deum, niclius cognoscens eum per ipsum. 41. Congregatis autem Pharisæis interrogavit eos Jesus, 42. dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt, David. 43. Et dixit eis : Quomodo ergo David in spiritu Dominum eum vocat, si filius ejus est? Judæi æstimantes hominem Christum tentabant: nec enim tentassent eum, si eum Filium Dei credidissent. Volens ergo eis Christus ostendere, quia cognoscebat fallaciam cordis eorum, et quia non erat homo, qui tentabatur, sed Deus, quem nemo poterat tentare. Nec dicere poterat manifeste veritatem de se, nec tacere : dicere enim non poterat, ne majorem oc- casionen blasphemise invenientes Judæi, insani- rent amplius; tacere autem non poterat verita- tem, qui ad hoc venerat, ut veritatem annuotia- ret idco talem interrogationem eis proposuit, ut, co tacente, ipsa ejus interrogatio ostenderet eis, quia non erat homo, sed Deus, dicens: Et quomodo David eum in spiritu Dominum vocal? Numquid pote- rat Dominus ejus esse, qui ex eo fuerat nasciturus? Puto, hanc interrogationem non solum contra Phari- saros, sed etiam contra hæreticos posuit. Nam secun dum carnem filius erat David, Dominus autem se- cundum divinitatem. Si ergo secundum carneın dixe- ruut Christum Dominum David, aut secundum carnem jussus est sedere ad Patris dexteram, sicut hæretici putant, æqualitatis mendacium componere festinan- tes numquid Christus David se filium denegasset, misi quia post David futurus esset? Nam filius potest nobis esse, qui post nos futurus est : dominus autem non potest esse, nisi qui aut nobiscum est, aut ante nos est. Christus ergo secundum carnem post David est, secundum divinitatem autem ante David. Ergo illum significabat Dominum suum, illum significabat jubendum sedere, qui jam tunc erat Unigenitus Dei. 46. Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus est quisquam ex illa hora eum amplius interrogare. Confusio multorum facta fuerat disciplina cunctorum. Nam si credimus, quia omnia ibi secundum Dei pro- videntiam agebantur et dicebantur, intelligimus quo- niam non, illis desinentibus interrogare, Christus desiit docere : sed quia Christus desierat eos jam ul- terius velle docere, ideo et illi desierunt ausi esse in- terrogare. Nam qui mari terminum posuit, ipse au- dacia diaboli adversus se agentis, quando voluit, tunc finem posuit. Homilia xliij. ex capite xxiij. 1. Tunc Jesus loquutus est ad turbas, et ad disci- pulos suos, 2. dicens: Super cathedram Nosi sede- runt scriba et Pharisæi. 3. Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero corum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt : 4. alligant autem onera gravia et importabilia, et impo- munt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. 5. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et Na- gnificant fimbrias: 6. amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, 7. et salutatio- nes in form, et vocari ab hominibus Rabbi. 8. Vos antem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, onines autem vos fratres estis. 9. Et patrem nolite vo- cure vobis super terram: unus enim est Pater vester, qui in cælis est. 10. Nec vocemini magistri, quia Me- gister vester unus est Christus. 11. Qui major est vestrum, erit minister vester. 12. Qui autem se exaltaverit, ku- miliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur. Postquam Dominus impios sacerdotes super se irruentes, quasi feroces bestias, quodam venabulo acutissini: respon- sionis prostravit, et incorrigibilem conditionem eoruin ostendit nan laici delinquentes facile einendantur, clerici autem, si mali fuerint, inemendabiles sunt : tunc convertit sermonem suum ad apostolos, et ad populum dicens: Super cathedram Nosi sederunt scribe et Pharisæi: ut illorum confusio istorum fieret disciplina. Infructuosum namque est verbum, in quo sic alter confunditur, ut alter non erudiatur. Nam et Deus non propter malos castigationem super terramı transmittit, sed propter bonos: scit enim, quia ma- los flagella non corrigunt: sed malos castigat, ut cor- rigat bonos : quia bonus nisi admonitus fuerit, per negligentiam evanescit. Sic et Christus, numquid noR potuit eorum interrogationes contemnere? Sed voluit indignos indigne docere, et dignos digne ædificare. Sicut in sæcularibus in eo, quod alter pauperescit, alter ditatur : et nisi alter descenderet, alter mod ascenderet : sic et in spirtualibus in eo, quod alter confunditur, alter emendatur. Quid ergo dicit de sa- cerdotibus? Super cathedram Moysi sederunt scribe e Pharisæi, id est, multi sacerdotes, et pauci sacerdo- tes. Multi nomine, pauci opere. Videte ergo, quo- modo sedeatis super eam : quia cathedra non facit sacerdotem, sed sacerdos cathedram; non locus sau- ctificat hominem, sed homo locum. Non omnis sa- cerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos. Qui bene sederit super cathedram, honorem accipiet ab illa; qui male sederit, injuriam facit cathedra. Ideo- que malus sacerdos de sacerdotio suo crimen acqui- rit, non dignitatem. In judicio enim sedens, siquidem bene vixeris, et bene docueris, oinniumi judex es : si autem bene docueris, et male vixeris, tui solius con- demnator es. Nam bene vivendo, et bene docendo, populum instruis, quomodo debeat vivere: bene au- iem docendo, et imale vivendo, Deum instruis, quo- modo te debeat condemnare. Ad populum aulem quid? Omnia quæcumque dixerint vobis, servate, et fa- cite : secundum vero facta eorum nolite facere. Id est, Vos qui sedetis in ecclesia, quasi judices sacerdotum, et non auditores, aliena discutientes, et propria non considerantes, ex vobisipsis judicate de sacerdotibus. Sicut vos omnes auditis, et non omnes facitis, quod audītis : sic et sacerdotes omnes docent, sed non omnes faciunt quod docent. Nam in hominibus digni- tas quidem diversa est, omnium autem natura una est. Homines enim ab initio creati sunt propter se, postea autem ordinati sunt propter vos'. Propterca ergo natura eorum, ipsorum est: ordinatio autem corum, vestra. Si bene vixerint, eorum est lucrum : si bene docuerint, vestrum. Accipite ergo quod vestrum est, et nolite discutere quod alienum est. ↑ Moutef., in margine, e regione hujus loci, tres conjecit varietates, nimirum: hic, nos, pro, ros; inox, ordinatio... nostra, pro, ordinatio... vestra; et paulo inferius, docueriut, nostrum, pro, docuerint, vestrum.
IN MATTH.EUM. HOMIL. XLIII. Sicut enim sacerdotes etiam infideles docent propter fideles, melius judicantes propter bonos etiam malos fovere, quam propter malos etiam bonos negligere : sic ergo et vos propter bonos sacerdotes etiam malos honorate, ne propter malos etiam bonos contemnatis. Melius est enim malis justa præstare, quam bonis justa subtrahere. Frequenter enim et de homine malo bona doctrina procedit. Ecce enim et vilis terra pre- tiosum aurum producit. Numquid propter terram vi- lem pretiosum aurum contemnitur? Non : sed sicut aurum eligitur, et terra relinquitur, sic et vos doctri- nam accipite, et mores relinquite. Nam ut apibus herbæ necessariæ non sunt, sed flores herbarum : flores enim illæ colligunt, herbas vero relinquunt : sic et vos fiores doctrina colligite, et conversatio- nem relinquite, ut quasi inutilis herba arescat. Fidem prædicant, et infideliter agunt. Pacein aliis dant, et sibi non habent. Veritateni laudant, et mendacia dili- gunt. Avaritiam castigant, et avaritiam excrcent. Quia ergo scire bonum et malum, in natura positum est, facere autem, in voluntate : ideo benedicere, onmium est; henc autem facere, paucorum. Legi aliquem sic interpretantem hunc locum: Quoniam, inquit, super cathedram Mosi, id est, in honore et gradu, in quo fuerat Moses, paulatim ad pejus redacti, constituti sunt contra meritum suum scriba et Pharisæi indigni, qui legem prophetantem de Christo venturo prædicabant quidem aliis, ipsi autem non recipiebant præsentem : propter hoc hortabatur populum audire legem, quam prædicabant, et facere, id est, credere in Christum prædicatum a lege, et non imitari scribas et Phari- saros incredulos, prædicantes in lege de Christo, et non credentes in eum. Et reddit causam, ut quid præ- dicabant quidem in lege Christum venturum, et non credebant in eum: quia omnia opera sua faciebant, ut ab hominibus viderentur. Id est, quia non vere prac dicabant Christum venturum, desiderantes ipsius Chri- sti adventum, quem prædicabant: sed propter hoc solum, ut prædicatores et traditores esse legis ab ho- minibus viderentur. Simile propositum habent omnes, qui justitiam Dei docent, et non faciunt: quia non do- cent vere ipsam justitiam Dei, non amantes quam do- cent, sed propter hoc solum, ut doctores esse justitiæ Dei ab hominibus videantur. Numquam audistis ali- quem de consummatione mundi, et de futuro Christi judicio eleganter tradentem Scripturas? Et si conside- res vitam ejus, intelliges, quia sicut latro non deside- rat aspicere faciem judicis terreni, sic nec ille desi - derat ad Christi venire judicium. Alligunt autem onera gravia et importabilia, et imponunt super humeros ho- minum; ipsi autem digito suo nolunt ea movere. Quan- tum ad Pharisæos quidem et scribas, de quibus loqui- tur, onera gravia et importabilia dicit legis mandata, maxime quæ dederat eis Deus propter peccatum vituli alorati, quæ scribe et Pharisæi docebant, suaden- tes populo secundum mandata vivere legis, et non venire ad facilem et delectabilem gratiam Christi. De quibus onerosis mandatis et Dominus supra di- cebat, exhortans populum Judæorum: Venite ad me, omnes, qui laboralis et onerati estis, el ego vobis re- quiem dabo (Matth. 11. 28). Et Petrus in Actibus apostolorum dicit: Et vos, quid tentatis Deum, el vultis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Christi credimus salvi fieri (Act. 15. 10 14). Erant enim quidam, qui onera legis quibusdam ra- tionibus fabulosis commendantes auditoribus suis, quasi vincula super humeros cordis eoruin alligabaut, ut quasi rationis vinculo constricti, non rejicerent ca a se ipsi autem nec ex modica parte ea implebant : id est, non dicam, plena opere suo, sed nec modico tactu, hoc est digito. Secundum consequentiam au- tem tales sunt etiam nunc sacerdotes, qui omnem justitiam populo mandant, et ipsi nec modice ser- vant, videlicet non ut facientes sint justi, sed ut do- centes appareant justi. Tales sunt et qui grave pondus venientibus ad pœnitentiam imponunt, qui dicunt et PATROL. GR. LVI. non faciunt ; et sic, dum pœna pœnitentiæ præsentis fugitur, contemnitur pœna peccati futuri. Si enim fascem super humeros adolescentis, quam non potest bajulare, posueris: necesse habet, ut aut fascein re- jiciat, aut sub pondere confringatur : sic et homini, cui grave pondus poenitentie ponis, necesse est, ut aut pœnitentiam tuam rejiciat, aut suscipiens, dum sufferre non potest, scandalizatus amplius peccet. Deinde etsi erramus, modicam pœnitentiam impo- nentes nonne melius est propter misericordiam ra- tionem dare, quam propter crudelitatem? Ubi enim paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus est, ut quid sacerdos ejus austerus? Vis apparere sanctus? Circa tuam vitam esto austerus, circa alienam autem benignus. Audiant te homines parva mandantein, et grandia videant fa- cientern. Talis est autem sacerdos, qui sibi indulget, et ab aliis gravia exigit : quemadmodum malus de- scriptor tributi in civitate, qui se relevat, et onerat impotentes. Omnia autem opera sua faciunt, ut ab ho- minibus rideantur. Postquam supra sacerdotum et Pharisæorum et Sadducæcorum contentionibus vexa- tus est, in suis autem responsionibus non auditus convertens se, sicut audivimus, docuit, tales doctores andiendos esse, non imitandos. Nunc autem vult ostendere causam, propter quam non poterant cre- dere Christo hoc est, quia omnia faciebant, ut ab hominibus videantur. Impossibile est enim ut cre- dant Christo cælestia prædicanti, qui gloriam ho- minum concupiscnut terrenam, sicut alibi ipse dicit : Quomodo potess creaere, gloriam quærentes ab in- vicem, et gloriam, quæ c solo Deo est, non quæritis (Joan. 5. 44) ? In omni re ex ipsa re nascitur, quod ex- terminet rem: utputa, in ligno ex ipso ligno nascitur vermis, qui exterminat lignum. Ex vestimento na- scitur tinea, quæ comedit vestimentum; ex oleribus nascitur vermis, qui olera universa corrumpit: sic et mspiritualibus ex ipso proposito eorum spirituali accipit occasionem inimicus, unde eis retia texit : quia a seipso nihil agere potest, nisi occasionem a nobis acceperit. Ideo unumquemque hominem ag- greditur secundum conditionem, et statum, quem invenerit circa eum: utputa, inter bellatores nascitur de virtute contentio: in dignitosis de ambitione ho- noris surgit invidia: inter divites de acquisitione fit zelus. Quid dicam? Inter ipsos thymelicos, qui exer- cent vana ludibria, de ipsis ludibriis sibi invicem ad- versantur, ut qui pejus deridetur, melior existimetur. Ideo et sacerdotes, qui positi sunt ad ornamentum populi, et ad ædificationem sanctitatis, ex ipso mi- nisterio eorum accipit colorem diabolus, et corrum pit bonum ministerium eorum, ut hoc ipsum bonum, dum propter homines fit, fiat malum. Tolle ergo hoc vitium de clero, ne velint hominibus placere, et sine labore omnia vitia resecantur. Ex hoc vitio nascitur, ut ne velint inter se meliorem habere, sicut Judæi Christum. Non enim nescientes eum Dei Filium esse, occiderunt, sed habere eum talem non sustinentes, sicut et prophetat de illis Salomon : Venite, circum- veniamus justum, quia inutilis est nobis, et improperat nobis peccata legis (Sup. 2. 12). Ex hoc vitio nasci- ur, ut clerici peccantes difficile pœnitentiam agant. Erubescit enim aliquando reus videri, qui semper fuerat judex. Dilatant enim phylacteria sua, et magni- ficant fimbriam vestimentorum suorum. Puto quod illo- rum time scribarum et Pharisæorum exemplò et nunc multi aliqua nomina Hebraica angelorum confingunt, et scribunt, et alligant sibi, quæ non intelligentibus linguam Hebraicam quasi metuenda videntur. Sie ergo et isti vani sunt, sicut illi fuerunt: quoniamı persona illorum de mundo recesserunt, non mores. De hominibus itaque nostri temporis exponentes, de illis videmur exponere. Ergo sacerdotes ex eo quod ab hominibus voluut videri justi, phylacteria alligant circa collum, quidam vero partem aliquam Evangelii scriptam. Dic, sacerdos insipiens, nonne quotidie Evangelium in ecclesia legitur, et auditur ab homi-
- Rabbi ne quod Deo debetur, vobis sumatis. Nolite et alios vocare Rabbi, ne divinum honorem hominibus deferatis. Unus est enim magister omnium, qui oi- nes homines naturaliter docet. Si enim homo homi. nem erudiret, omnes homines discerent, qui habeut doctores nunc autem quia homo non docet, sed Deus, multi quidem docentur, pauci autein discunt. Homo enim non intellectum homini præstat docendo sed Deo præstitum per admonitionem exercet. Doctrina enim cotis habet officium. Sicut enim cos non facit ferrum, sed acuit: et sicut sine causa ferrum acutum acuitur, ita sine causa homo sensatus docetur. Maxime vos, qui spirituales estis, quomodo vocatis vobis ter- renuin magistrum? Numquid carnalis doctrina disci- plinam generat spiritualem? Scriptum est enim : Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. 03. 12). Et, Patrem nolite vocare vobis super terram, quia non estis filii terreni. Ex quo enim cælestem te esse professus es, ex quo pa- trem tibi vocasti de carlo, dicens: Pater noster, qui es in cælis (Matth. 6. 9), ac ex quo te cælestem esse professus es, Patrem vocando Deum; turpe est, nt iterum te profitearis terrenum, patrem tibi vocando super terram. Ecce cnim in arbore, quamvis plurimos ramos producat, tamen omnium ramorum una dicitur radix: sic et in mundo, quamvis homo hominen ge- neret, tamen unus est Pater, qui omnes creavit. Nam et nos filii fratres sumus patrum nostrorum, quia non ab ipsis nati sumus, sed per ipsos: id est, non ini- tium vitae ex eis habemus, sed transitum vitæ per eos accepimus: Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur. In convivio enim boc nuptiali, id est, in hae Dei vocatione primos discu- bitus sibi defendebant Judæi : humiliati autem facti sunt post gentes novissimi, et gentes, quæ contra me- ritum suum se vocatas intelligebant, factæ sunt ante Judæos, qui illis quidem erant in tempore primi: quia non prima vocatio est consideranda, sed digni- iosior. Illi enim ad prandium mediocre invitati sunt, isti autem ad cœnam magnam. Illorum invitatores prophetæ fuerunt, istorum autem ipse filius, qui erat causa convivii. Illorum delectio apud Deum ex pa- tribus erat, istorum autem ex fide ipsorum. Ideo alibi tangens Judæos dicebat: Tu autem cum vocatus fueris ad nuptias (id est, ad nuptias Christi), noli recumbere in loco priori (Luc. 14. 8). OPUS IMPERFECTUM nibus? Cui ergo in auribus posita evangelia nihil pro- sunt, quomodo eum poterunt circa colluin suspensa salvare? Evangelii virtus ubi. Deinde ubi est virtus Evan- gelii, in figuris literarum, an in intellectu sensuum? Si in figuris, bene circa collum suspendis ; si in in- tellectu, ergo melius in corde posita prosunt, quam circa collum suspensa. Alii autem, qui sanctiores se ostendere volunt hominibus, partem fimbriae aut ca- pillorum suorum alligant, et suspendunt. O impietas ! Majorem sanctitatem in suis vestimentis volunt osten- dere, quam in corpore Christi: ut qui corpus ejus manducans sanatus non fuerit, fimbriæ ejus sanctitate salvetur, ut desperans de misericordia Dei, confidat in veste hominis. Et quid Paulus? non dabat su- daria sua, et semicinctia sua, ut salvarentur in- firmi (Act. 19. 12)? Etiam antequam Dei notitia in hominibus esset, ratio erat ut per sanctitatem hominum Dei potentia cognosceretur: nunc autem insania est. Nam postquam Dei potentiam cogno verimus, quid necessarium est, ut hominum po- Jentiam cognoscamus? Nam qui necessarium non habet, ut Deum ostendat per suam sanctitatem, et hoc facit: sine dubio se festinat ostendere, non Deuin. Alius autem sic interpretatur hunc locum : Quia per observationes, inquit, quorundam dierum dilatant verba sua, quasi phylacteria : et ostendunt populo ea assidue predicantes, quasi conservatoria legis et sa- Intis eorum: quales erant de quibus Christus di- cebat Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum (Matth. 15. 9). Fimbrias autem vestimentorum magnificatas dicit supereminentias corumdem mandatorum magnificatas. Quando enim per minimas illas et superfluas observationes justi- tiarum suarum laudant eximias, et valde Deo pla- centes, fimbrias vestimentorum suorum magnificant. Amant enim primos recubitus in conviviis. Hac si spi- ritualiter intelligantur, ædificant: si vero corporaliter, non solum non ædificant, sed adhuc magis destruunt. Quomodo? Pone aliquem esse corde jactantem, all- dientem laudabile esse in ultimo loco discumbere, discumbit post omnes : et non solum tunc jactantiam cordis non dimittit, sed adhuc aliam jactantiam hu- militatis acquirit: ut qui vult videri justus, etiam humilis videatur ab aliis. Quanti enim sunt superbi, qui corpore quidem in novissimo recumbunt, cordis autem elatione videntur sibi in cornu recumbere ? Et quanti sunt humiles in cornu recumbentes, et con- scientia se existimant in ultimo esse? Quid ergo? Deus spiritus est, non ad carnem loquitur, sed ad spiritum. Caro enim spiritualia non intelligit, dicente Apostolo: Si quis spiritualis est inter vos, cognoscat quæ scribo vo- bis, quia Domini sunt mandata (1. Cor. 14. 37). Si ergo spiritus ad spiritum dicit, spiritualiter, non carnali- ter dicit. Non enim tantum curat Deus, ubi hominis jaceat, sed in qua parte mens conscientia sit collocata. Ergo quod jubet nobis in ultimo loco Doininus recumbere, non solum sic jubet, ut corpore in novissimo jaceamus, sed etiam animo, ut novissi- mos nos esse omnium judicemus. Nam sine causa loco se humiliat, qui corde se præfert. Unde non vitu- perat eos, qui in primo loco recumbunt, sed eos, qui amant primos discubitus: ad voluntatem vitupera- tionem referens, non ad factum. Et salutationes in foro. Primas salutationes non solum in tempore, sed etiam in voce: non solum in voce, sed etiam in cor- pore non solum in corpore, sed etiam in loco : id est, non solum exigunt, ut prius illos salutemus, sed etiam cum voce clamantes, Ave, Rabbi ; non solumn hoc, sed etiam ut flexis capitibus, ac nudatis, et in publico ad genua eorum nos incurremus. Et vocuri ab hominibus Rabbi. Id est, vocari volunt, non esse : nomen appetunt, et officium negligunt. Quomodo enim potest esse magister, qui discipulum non habet? Da ergo operam, et invenies fructuin: acquire disci- pulum, et esto magister. Vos autem nolite vocari Homilia xliv. ex capite xxiij. 14. Væ vobis autent, scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui devoratis domos viduarum, etc. Sexus mulierum incau- tus et mollis est. Incautus quidem, quia non omnia, quæ videt, aut audit, cum sapientia et ratione considerat: mollis autem,quia facile flectitur, vel de malo ad bonum, vel de bono ad malum. Virilis autem sexus cautior est et durior. Cautior quideın, quia omnia, corpus videt, di- qua scutit ratione durior autem, quia nec de malo facile inclinatur ad bonum, nec de bono facile revocatur ad maluin nam sequitur rationem. Ideo autem durior quia rationabilior. Hæc autem præmisimus, ut osten- damus mulieres incautas et faciles. Propterea im- postores sanctitatis circa mulieres facile se constrin- gunt, quia nec intelligere imposturas eorum facile possunt mulieres, cum sint incaută: et ad dilectio- nem eorum religionis gratia facile inclinantur, cum sint molles corde. Maxime tamen permanent cum viduis mulieribus, propter duas causas. Primum, quia virita mulier nec facile decipitur, habens consi- liatorem virum: deinde nec facile de facultatibus suis aliquid eis dat, cum sit in potestate viri: viduæ autem facile decipiuntur, non habentes consiliato- rem virum, et facile de rebus suis talibus præstant, cum sint nullius potestati subjectæ. Propterea ergo dum Judaicos sacerdotes confundit, Christianos nio- net, ut non cum viduis mulieribus amplius perma- neant, quam cum cæteris: quia etsi voluntas per- manendi imala non fuerit, tamen suspicio est piała.
IN MATTILÆUM. HOMIL. XLIV. Væ vobis, qui devoratis domos viduarum, oratione longa orantes. Qui avaritiam vestram religionis colore de- pingitis, et quasi diabolo Christi aria præstatis, ut ametur iniquitas, dum pietas æstimatur, qui longis orationibus quasi magnis retibus viduaruin facultates piscatis. Ob id dupliciter rei. Primum quidem, pro co, quod estis iniqui: altermin, pro eo, quod fi- gmentum assumitis sanctitatis. 13. Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui clauditis regnum cœlorum ante homines. Vult enimi Dominus ostendere, sacer- dotes Judæorum omnia avaritiæ causa facere, qui per Scripturas quidem Christi engnoscebant adven- tum, considerabant autem, quoniam etsi Christus creditus fuisset, consuetudo sacrificiorum offerendo- rum fuerat exstinguenda, et sacrificium justitiæ va- liturum : sicut de utrisque propheta testatur, dicens : Afferte Domino gloriam et honorem: tollite hostias, et introite in atria ejus (P'sal. 28. 2). Idco perversa in- terpretatione ante conspectum populi claudebant ja- nuam legis et prophetarum, qui de adventu Christi manifestissime prædixerunt, ut a fide Christi homi- nes separarent, timentes ne forte, credito Christo, ipsi sacrificiorum oblationibus fraudarentur. Magis enim cupiebant, ut, lege manente, in usu essent sacrificia, quibus ipsi ditabantur, non Deus: quam, lege cessante, sacrificium justitie, veniret in usumi, quo Deus delectatur, et homines justificabantur. Regnum cælorum dicuntur Scripturæ ; quare obcuræ sint. · - Regnum enim cælorum dicuntur Scripturæ, quia in illis insertum est regnum cælorum. Janua eorum, intellectus caruin. Vel regnum est beatitudo carlestis, janua autem ejus est Scriptura, per quam introitur ad eam. Clavicularii autem sunt sacerdotes, quibus creditum est verbum docendi et interpretan- di Scripturas. Clavis autent est verbum scientiæ Scri- pturarum, per quam aperitur hominibus janua veri- tatis. Adapertio autem est interpretatio vera. Videte quia non dixit, Væ vobis, qui non aperitis regnum calorum sed, Qui clauditis. Ergo non sunt Seri- pturæ clausa, sed obscuræ quidem, ut cum labore inveniantur : non autem clause, ut millo modo inve- niantur. Propterea dicit Petrus in Epistola sua, de Scripturarum obscuritate: quia Non sicut voluit homo, loquutus est Spiritus: sed sicut voluit Spiritus, ita lo- quutus est homo ( 2. Pet. 1. 21 ). Ratio autein obscu- ritatis multiplex est, tamen satisfactionis causas dici- mus duas. Primum, quia Deus alios voluit esse doctores, alios discipulos. Si autem omnes omnia scirent, doctor necessarius non erat: et ideo esset rerum ordo confusus. Nam ad eos quidem, quos vo- luit esse doctores, sie Deus dicit per Isaiam prophe- tam: Loquimini, sacerdotes, in cordibus populi ( Isai. 40. 2). Ad eos autem, quos voluit discendo cognoscere mysteria veritatis, sic dicit in cantico : Interroga pa- trem tuum, et dicet tibi: presbyteros tuos, et annuntia- bunt tibi (Deut. 52. 7). Et sient sacerdotes, nisi omnem veritatem manifestaverint in populo, dabunt rationem in die judicii, sicut dicit Dominus ad Eze- chielem Ecce speculatorem te posui domui Israel, si non dixeris impio, ut a viis suis pravis discedat, ipse quidem in suis peccatis morietur, animum autem ejus de manu tua requiram (Ezech. 3. 17. 18 ) : sic et popu- lus, a sacerdotibus nisi didicerit et cognoverit verita- tem, dabit rationem in die judicii. Sic enim dicit Sa- pientia ad populum: Et extendebam sermones meos, et non audiebatis : ideo et ego in vestra perditione ri- debo (Prov. 1. 25. 26). Sicut enim paterfamilias cel- larium aut vestiarium suum non habet expositum cunctis, sed alios quidem habet in domo qui dant, alios autem qui accipiunt : sic et in domo Dei alii sunt qui docent, alii qui discunt. Deinde obscurata est notitia veritatis, ne non tam utilis inveniatur, quam contemptibilis. Contemptibilis enim est, si ab illis intelligatur, a quibus nec anatur, nec custodi- tur. Non ergo abscondita est in Scripturis veritas, sed obscura : non ut non inveniant eain, qui quærunt eam, sed ut non inveniant eam, qui quærere cam no- Innt ut ad illorum quidem gloriam pertineat qui inveniunt eam, quia desideraverunt eam, et quæsie- runt, et invenerunt: ad illorum autem condemnatio- nem qui non inveniunt eam, quia nec desideraverunt eam, nec quæsierunt, nec invenerunt Nec potest eis esse excusatio condemnationis ignorantia veritatis quibus fuit inveniendi facultas, si fuisset quærendi voluntas. Nam si veritas, salus et vita est cognoscen- tium se, magis debet quæri quam querere. Quomodo claudebant Scripturas sacerdotes? Aliud pro alio in- terpretantes, utputa dicit Isaias : Ipse veniet Dominus, el salvabit nos. Tunc aperientur oculi cæcorum, el au- res surdorum patebunt, et lingua mutorum diserta eril (Isai. 55. 4-6). Iec signa erunt adventus Christi. Quando ergo Dominus mutum sanavit et surdum. Judaei perversa adinventione dicebant, Hic non ejicit dæmonia, nisi in Beelzebub principe dæmoniorum (Matth. 12. 24), ut averterent populum a fide ipsius. Aut certe claudebant januam veritatis, quando po- suerunt decretum, ut si quis diceret eum Filium Dei, fieret extra synagogam. Sic et modo hæretici sacer- dotes claudunt januam veritatis. Sciunt enim quo- niam si manifestata fuerit veritas, corum ecclesia est relinquenda, et ipsi de sacerdotali dignitate ad humi- litatem venient popularem. Ideo quando legunt in populo suo aliquid tale, Qui me misit, major me est : perversa interpretatione claudunt januam veritatis dicentes Filium minorem Patre, cum secundum dis- pensationem carnis dicatur minor. Et nec ipsi in- trant in veritatem Scripturæ, propter avaritiam, ne- que alios intrare permittunt, propter ignorantiam. Quid ergo? ignorans populus excusabilis erit ? Ab- sit. Si enim vestimenta empturus, gyras unum nego- tiatorem et alterum, et ubi meliores vestes inveneris, et pretio viliori, ab illo comparas: quomodo non oportet populum circuire oinnes doctores, et inqui- rere ubi sincera veritas Christi venumdatur, et ubi corrupta, et omnium confessiones cognoscere, et ve- riorem eligere plus quam vestimentum ? Dicit Apo- stolus, Omnia probate, et quod bonum est_lenete (1. Thess. 5. 21). Aut si propter utilitatem aliquam, vel necessitatem mundialem, proficisci volueris ad aliquem locum, cujus viam ignoras, numquid propter igno- rantian viæ discedis a profectione proposita? Non sed experiris nunc istam viam, nunc illam : et quos interroges, quæris: et cum inveneris, rogas, et po- stulas ut semitam discas. Et si velles Scripturarum ingredi veritatem, nunc peteres orationibus, nunc quaereres in Scripturis, nunc pulsares bonis operibus, nunc interrogares sacerdotes, nunc istos, nunc illos. Non investigas qui veri sint clavicularii Scriptura- rum, qui falsi. Sed ista non flunt, quia verbum Dei non creditur: quia nec promissio beatitudinis ejus desideratur, nec judicium comminationis ejus time- tur. 15. Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui circuitis mare el aridam, ut faciatis unum proselylum: et cum fuerit factus, facilis eum filium gehennæ duplo quam vos estis. Judæi enim ubicumque videbant gen- tiles, proposita quæstione de veritate unius Dei, ct de vanitate idolorum facile disputantes, vincebant. Non enim labor est contra vanitatem idolorum ma- nifestam, unius Dei dicere veritatem, cum ille qui dicit magis adjuvetur ab ea, quam adjuvet cam tamen corrigebant eum forte, sed non propter gloriam Dei, ut additis cultoribus honoretur Deus nec propter misericordiam volentes euin salvare quem docebant, sed aut propter avaritiam, ut, additis in syn goga Judæis, sacrificiorum adderetur oblatio : aut propter vanam gloriam, propter hoc ipsum ut vi- deantur gentilem corrigere potuisse: sicut et nume faciunt hæretici sacerdotes, aut promissionibus cor- rumpunt, aut minis terrent: non propter gloriam Dei, neque de ignorantia hominum dolentes, sed aut propter avaritiam, aut gloriam vanam, ut videantur aliquos potuisse corrigere. Sed qui propter Deum ali- quem vult corrigere, aut qui propter vanitatem, ex ipsis actibus docentis ostenditur. Quando enim pise . '
in sanctitate conversatur, cognosce quoniam erran- tem propter Deum corrigere vult: si autem ipse in malis versatur, quomodo alterum propter Deum cor- rigere valet ad bonum? Numquid magis misericors potest esse aliquis alteri, quam sibi? aut qui seipsum mergit in gurgitem peccatorum, quomodo alterum de peccatis valet eripere? Facilis autem eum filium gehennæ duplo quam vos estis. Nam qui forte sub cul- tura idolorum constitutus, vel propter alios homines justitiam servabat, factus sub Deo: malorum magi- strorum provocatus exemplo, fit pejor magistris, et sic impietas discipulorum imputatur magistris. Aut sic: Omnis gentilis in simplo est filius gehennæ, quia idolorum est cultor. Item Judæi in simplo erant filii gehennæ, quia non credebant in Christum. Quicum- que ergo ex gentibus adjungebatur Judæis, non 80- Jum non justificabatur: nec enim justificabatur ali- quis nisi per fidein Christi, maxime post adventum ipsius sed adhuc instruebatur exemplo scribarum et Pharisæcorum, discredere Christo, et blasphemare eum, quemadmodum et illi: et sic fiebat duplo filius gehennæ. Primum quidem, quia idolorum fuerat cul- tor. Deinde, quia factus fuerat blasphemator Christi, et interfector. Sicut et nunc, qui transit ad hæreses, duplo fit filius gehennæ. Primum quidem, quia veri- tatem, quam tenebat, reliquit. Deinde quia factus est adversarius veritatis. Qui enim in erroribus natus est, et in erroribus permanet, in simplo est filius ge- benuæ: qui autem natus in veritate, propter aliquam causanı mundialem ad perfidiam migrat, duplo fit Alius gehennæ. 16. Væ vobis, duces ceci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit per aurum templi, debet. Templum enim ve? altare ad gloriam Dei pertinet, et ad hominum spiri. tualium salutem: aurum autem, quod est in templo, vel donum, quod est super altare, ad gloriam quidem Dei pertinet et ipsum tamen aurum vel donum ma- gis ad delectationem hominum, et ad utilitatem sa- cerdotum offertur super altare. Judæi ergo aurum quo ipsi delectabantur, et dona, quibus ipsi pasce- bantur, sanctiora dicebant esse, quam ipsum templum et altare : ut homines promptiores fierent ad offerenda dona quam ad preces fundendas in templo, aut justi- tias faciendas. Multa enim et modo Christiani simpli- citer et insipienter sic intelligunt. Ecce enim si ali- qua fuerit causa, modicum videtur facere, qui jurat per Deum qui autem jurat per Evangeliumi, magis aliquid fecisse videtur: quibus similiter dicendum est: Stulti, Scripturæ sanctæ propter Deum sunt, non Deus propter Scripturas. Major est enim Deus, qui sanctificat Evangelium, quam Evangelium, quod sanctificatur a Deo. 23. Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentam, et anethum, et cymi- mum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Quoniam scribarum et Pha- riseorum, ad quos loquebatur, quidam erant sacer- dotes, quidam autein populares: non congrunm existimo, si duplicem hujus loci faciamus traditio- nem ut una quidem pertincat ad populares, qui decimas dant; altera autem ad sacerdotes, qui deci- mas accipiunt. Etenim ipse sermo dubius est, dicit: Væ vobis, qui decimatis. Nain et qui accipit de- cimas, recte decimare videtur, et qui dat. Scribæ ergo et Pharisæi minimorum olerum decimas dabant, ut per hoc videntes eos dicerent omnes : Putas, qno- modo omnium rerum suarum decimas offerre non prætermittunt: quia etiam contemptibilium olerum decimas dare non negligunt? Putas, quomodo se- cundum omnia Dei præcepta vita eorum est consum- mata, ut no in modicis his negligere acquiescant? Quod non erat verum. Nam minimarum quidem rc- rum decimas offerebant, ostendendæ religionis gra- tia; in judiciis autem erant injusti, in fratres sine mi- sericordia, in Deum semper increduli. Quas simula- tiones corum arguens Dominus, hæc dicit et adjun- git: 24. Hypocritæ, liquantes culicem, camelum autem glutientes : quoniam a modicis quidem delictis se abs- tinebant, quæ fieri solent ex decimis non oblatis, magna autem mala alacriter committebant, qualia sunt, injustum judicium judicare, in proximos suos odia exercere, in Deum incredulum esse. In causa autem scribarum et Pharisæorum illorum cadust multi. Et nunc qui videntur quidem Ecclesiam hono- rare, pauperes consolari, in judicio autem sedentes, aut secundum personarum acceptionem judicant, aut secundum differentiam munerum: inter seipsos lites quotidianas exercent, et odia sine fine, præponentes semper avaritiam caritati. In fide autem semper in- firmi sunt, quia inter Christianos et hææreticos nul- lam differentiam arbitrantur: sicut et meretrix mu- lier adulterum idipsum putat et virum. Et ipsi ergo hypocritæ sunt, et culicem liquant, modicum repel lentes peccatum : et camelum glutiunt, maxima et pessima committentes. Nunc veniamus ad sacerdotes. Scimus quia servare justitiam, et facere misericor- diam, et habere fidem, propter gloriam suam Deus mandavit decimas autem offerre Deo, propter nuli- tatem sacerdotum : ut sacerdotes quidem populo in spiritualibus obsequantur, populi autem in carnali- bus sacerdotibus subministrarent. Sacerdotes ergo avaritia pleni, si quis de populo decimas non obtn- lisset, ita eum corripiebant, quasi magnum crimen fecisset, quia decimam alicujus rei vel saltem mi- nimæ non obtulisset: si quis autem de populo in Deum peccabat, aut lædebat aliquem, aut aliquid tale faciebat, nemo curabat corripere euin, quasi nullam culpam fecisset, quia in Deum peccabat; et de suo quidem lucro sollicite agebant, de gloria autem Dei, et salute, Dominum negligebant. Ideo dicit de eis : Væ vobis, qui decimas etiam rerum minimarum exigitis a populo, et misericordiam et justitiam non facientes, populum non admonetis. Sic enim et modo fit. Ecce enim episcopus, si debitum honoris non ac- ceperit a presbytero, aut presbyter si non acceperit a diacono, ant diaconus a lectore, irascitur et turbatur: si autem viderit ant episcopus presbyterum, aut pre- sbyter diaconum, circa Ecclesiæ obsequium non per- manentem, aut alias peccantem in Deum, neque ira- scitur ei, neque curat: quia omnes quidem de sno honore solliciti sunt, de honore autem Dei nullus. Et portiones quisque suas secundum dignitatem suam vigilanter aspiciunt, et defendunt, et secundum di- gnitatem suam curam impendere circa obsequium Ecclesiæ non attendunt. Si populus decimas non ob- tulerit, murmurant omnes: et si peccantem populum viderint, nemo murmurat contra eum. Quam com- pendiose in tribus his complexus est, et conditiones hominum, et quæ necessaria sunt hominibus ad sa- Jutem! Omnes enim homines aut judices sunt, sive spirituales, sive mundiales, aut sub judicibus sunt; et omnibus generaliter hominibus tam judicibus, quam his, qui judicantur, duo hace necessaria sunt ad salutem, fides vera, et opera bona. Dicens ergo, Judicium, tetigit eos qui judicant, sive mundiales ju- dices, qui praesunt mundo: sive spirituales, qui pre- sident Ecclesiis, ut justum judicium judicent. Hec est enim eorum prima justitia, ut si vere, aut judices mundiales, loquuntur justitiam, aut judices spirituales. Si vero loquuntur justitiam in ecclesia, per hoc os- tenditur si juste judicarint, dicente propheta vere ulique justitiam loquimini, juste judicate, filii ho- minum (Psal. 57. 2). Si autem non judicaverint ju- dicium, non in veritate loquuntur justitiam, sed in labiis tantum. Dicens autem, Fidem, admonet om- nes in fide vivere Dei. Dicens vero, Misericordiam, conversationen bonam omnibus prædicavit. Nam sive abstinentia a malis, sive opus bonarum rerum per misericordiam conservatur. Nam et non facere homini que pati non vult, et facerc quæ sibi fleri vult, utrumque misericordiæ est. Duces cæci, liquan- tes culicem, camelum autem glutientes. Omnes ergo sacerdotes, qui propter non oblatas populi decimas curant, et docent populum, et corripiunt, et alia pe- jøra corum peccata videntes, tacent : ipsi sunt, qui Si
IN MATTILÆUM. docent populum suo exemplo liquare culicem, et cameluin glutire: id est, a modico quidem peccato se abstinere, majora autem committere. 25. Væ vo- bis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui emundatis quod fords est calicis et paropsidis Quoniam in specie cali- cis et paropsidis homines dicit, manifestum est ex eo quod addidit, dicens: Ab intus autem pleni estis rapina et iniquitate. Judaei enim quotienscumque in- gressuri erant in templum, aut sacrificia oblaturi per dies festos, et seipsos, et vestimenta sia, el uten- silia lavabant, et a peccatis nemo seipsum purga- bat, cum Deus neque corporis munditiam laudet, neque sordes condeinnet. Pone tamen, quia Deus odit sordes corporum, et rerum, et vasoruni. Si ergo rerumi sordes odit, et aut vis, aut non vis, necesse est ut ipso usu sordidentur : quanto magis Deus sor- des conscientiæ horret, quain si volumus, semper mundam servamus? Non ergo vasa lavanda sunt aquis, sed conscientiæ precibus. 26. O Pharisae cace, munda prius quod intus est calicis et paropsidis,`ut fia! id, quod joris est, mundum. Non ergo sensus est, si catinus ab intus mundatur, a foris vero mundatus non fuerit, mundus est: sed homo, si ab intus pec- catis non fuerit sordidatus, et si numquam tetigerit aquam, mundus est ante Deum : si autem peccave- rit, et si toto pelago et cunctis fluminibus se laverit, sordidus et niger est ante Deum. Homilia xlv. ex capite xxiij. 27. Væ vobis, scriba et Pharisæi hypocritæ, qui similes estis sepulcris denlbatis, etc. Merito justorum corpora templa dicuntur, quia anima in corpore justi dominatur et regnat, quasi Deus in templo. Vel certe, quia ipse Deus in corporibus habitat justis. Corpora autem peccatorum sepulcra dicuntur mortuorum quia anima mortua est in corpore peccatoris. Nec enim vivens putanda est, quæ nihil vivum aut spiri- tuale agit in corpore. Vel quia mors ipsa habitat in corporibus peccatorum. Sicut ergo sepulcrum quam. diu quidem clausum est, pulchrum videtur a foris, si vero fierit apertum, horribile est : sic et simula- tores bonorum quamdiu quidem non cognoscuntur, laudabiles sunt, cum autem cogniti fuerint, inveniun- tur abominabiles. Dicito mihi, o hypocrita, si bonum est, esse bonum, ut quid non vis esse, quod vis ap- parere? Si vero malum est, esse malum, ut quid vis esse, quod non vis apparere? Nam quod turpe est apparere, turpius est esse: quod autem formosum est apparere, formosius est esse Ergo aut esto quod appares, aut appare quod es : quia manifestum ma- hum a sapientibus non facile reprehenditur, dum iusania æstimatur. 29. Væ vobis, scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulcra prophctarum, et or- nulis monumenta justorum. Omne bonum, quod fit propter Deuni, in omnibus rebus æqualiter observa- tur. Ubi autem in omnibus rebus non æqualiter ob servatur, bonum illud propter homines fit, sicut res ipsa præsens demonstrat. Ecce enim qui martyria ædificant, ecclesias oruant, bonum opus facere vi- dentur : sed si quidem et alias justitiam Dei custo- diant, si de bonis corum pauperes gaudent, si alio- rum bona per violentiam non faciunt sua: scito quia ad gloriam Dei ædificant. Si autem alias justi- tiam Dei nou servant, si de bonis eorum pauperes nuinquain gaudent : si alioruin bona faciunt sua aut per violentiam, aut per fraudem : quis tan insensa- ius est, ut non intelligat quia non ad gloriam Dei fa- ciunt adificia illa, sed propter æstimationem huma- nam? Et juste ædificant martyria, ut pauperes violentiam passi ab eis interpellent contra cos. Non enim gaudent martyres, quando ex illis pecuniis ho- morantur, pro quibus pauperes plorant. Qualis est virtus ill justitiæ, munerare mortuos, et exspoliare viventes de sangnine miserorum tolere, el Deo offerre? lud non est Deo offerre, sed velle violentiæ HIOMIL. XLV. : suæ socium facere Deum : ut cum oblatam sibi pe- cuniam de peccato libenter acceperit, consential in peccato. Vis domum Dei ædificare? Da fidelibus pauperibus unde vivant, et ædificasti rationabilem domum Dei. In ædificiis enim homines habitant, Deus autem in hominibus sanctis. Quales ergo illi sunt, qui homines exspoliant, et ædificia martyrum faciunt? habitationes hominum componunt, et habitationem Dei destirpant? Jam ergo ex antiquis temporibus morbus iste in hominibus habebatur. Dicebant enim apud se Si bene fecerimus pauperibus, quis illud videt? Et si viderint, non multi vident: el si multi viderint, pro tempore vident. Transit enim tempus, et transit cum tempore benefacti memoria. Nomo ergo melius edificia facimus, quæ omnes aspiciunt, non solum hoc tempore, sed etiam in posterum ? Nami quamdiu ædificium permanet, tamdiu ædificantis memoria nominatur. Ó insipiens homo, quid tibi pro- dest post mortem ista memoria, si ubi es, torque - ris : et ubi non es, laudaris? Ergo dnm Judæos ca- stigat Dominus, Christianos docet: quoniam si juxta alia bona, ædificia sancta fecit homo, additamentum est bonis si autem sine aliis bonis operibus, passio est gloriæ sæcularis. Væ vobis, scribæ et Pharisai hypocritæ, qui adificatis sepulcra prophetarum, et or- natis nronumenta justorum. Qui considerat consequen- tia tunc Pharisæorum, et modo intelliget : quia hæve non solum illis dixit Pharisæis, sed et omnibus post- modum nascituris. Nam etsi ad illos solos dixisset hæc, dicta fuissent tantum, et non etiam scripta. Nunc autem et dicta sunt, et scripta. Dicta videlicet propter illos, scripta autem propter istos. Nam etsi patres Judæorum mortui sunt, tamen filii eorum vi- vunt, qui prophetas quidem et martyres colunt, filios autem prophetarum et martyrum persequuntur, mor- tuorum sanctorum cultores, et vivoruin persequi- tores. (a) [Si vero Trinitatem ejusdem substantiæ confitentes, martyres passi sunt: quare eos quasi san- ctos colunt, qui unum Ingenitum, et unum Unigenitum, et unum Spiritum sanctum crediderunt? Si autem mar- tyres colunt, quasi qui veram confessi sunt lidem : quare persequuntur cos, qui fidem eorumdem prophetarum et martyrum confitentur? Phar.saci ergo hæretici sunt, qui a vera fide præcisi sunt.] Pharisæi enim prarcise intelliguntur ipsi, qui sepulcrá ædificant prophetarum, et martyrum nomina colunt, et præcepta blasphe- mant memoriam honorant, et lidem contemnunt. 30. Et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostro- rum, non fuissemus socii eorum in sanguine propheta rum. Semper Judæi præteritorum sanctorum cultores fuerunt, et præsentium contemptores, magis autem ct persequutores, et inimici viventium, et amici mortuo- rum. Non enim sustinentes increpationes propheta- ruin suorum, persequebantur eos et occidebant. Nam volentibus male vivere, semper contraria videtur esse correptio, dicente Salomone: Argue sapientem, et ama- bit te : insipientem vero, et odiet te (Prov. 9.8). Postca autem nascentes filii intelligebant culpas patrum suo- rum, et ideo quasi de morte innocentium propheta- run dolentes, ædificabant monumenta eorum, et ipsi tamen similiter persequebantur, et interficiebant suos prophetas, increpantes eos propter peccata. Nam at- ter alterius culpain cito intelligit, suam autem difficile: quia homo in causa alterius tranquillum cor habet, in sua autem turbatum. Perturbatio autem cordis non permittit, hominem considerare quod bonum est. Sie ergo per singulas generationes Judæi colebant illos quasi sanctos, quos patres corum quasi malos occide- rant. Hoc autem fiebat, non ut unaquæque generatio suam innocentiam ostenderet, sed ut invicem se do- mestico filiorum judicio condemnarent. Quis enim existimare potest innocentes, qui a filiis suis quasi rei damnantur? Sie et Judæi qui fuerunt in tempore Christi, prophetas quidem eolebant, et Dominum per- (a) Uncinis clausa alias non leguntur. Cæterum series postulat ut logatur, si non Trinitatem.
sequebantur: servos honoraba de dominum con- teminebant. Naturalem consuetudinem omnium malo- rum hominum Christus exponit. Nam Judæi corripiun- tura Judais: sed pene in oinnibus hominibus inalum hoc invenitur, ut alios quidem culpent errantes, et ipsi in eosdem currant errores. Ecce si tu audias ali- quem de antiquis episcopis loqui, quia ille (nescio quis sit) peccantem populum libere increpabat: sic perso- nas divitum non aspiciebat, sed unicuique verum di- cebat: statim collaudas eum, et beatificas, et dicis, quia talis debet esse in populo doctor. Et si audias, quia aliquis exstitit increpatus, et fecit illi injuriam, vituperas et dicis : Quare illum non sustinuit incre- pantem? Ego si essem, et me aliquis pro mea culpa corriperet, non solum non irascerer, sed magis gau- derem. Sicut enim familia sine flagello non regitur, sic et populus sine increpationibus non gubernatur. Ecce si quis de tuis doctoribus voluerit te increpare propter peccatum tuum, et dicere tibi quod verum est, statim irasceris, et blasphemas: sic et Judæi suos quidem prophetas non sustinebant, antiquos au- tem quasi sanctos colebant. Non ergo ille est bonus, qui quod malum est reprehendere potest, et bonum laudare: sed qui reprehensus in malo, bono animo suscipit reprehensionem. In alterius causa facile pos- sumus omnes justi judices esse: ille autem vere bonus, et justus, et sapiens est, qui sibiipsi judex fieri po- test. Cum audieris aliquem beatificantem antiquos doctores, proba illum qualis est circa suos doctores. Si enim illos sustinet, et honorat cum quibus vivit, sine dubio et illos honoraturus fuerat, si cum illis vi- xisset. Si autem suos contemnit, vere et illos con- tempturus fuerat, si cum illis vixisset. Nam omnis correctio similis est cæteris tentationibus. Sicut ergo omnis tentatio fideles quidem ædificat magis, infideles autem destruit amplius: sic et omnis increpatio disci- plinæ religiosum hominem, et Deum timentem, me- liorem facit: irreligiosum autem et malum conturbat, et ad deterius ire compellit. Sicut ergo vas figuli igne probatur, sic et bonum cor increpatione cognosci - tur. Et dicitis: Si in diebus patrum nostrorum fuissemus, non fuissemus socii eorum in sanguine prophetarum. Non quia Judæi specialiter omnino talia loquebantur, talia cogitabant et faciebant, cogitationibus seil quia filii quos patres occiderant, condemnare videbantur homicidia patrum suorum, et se ab illorum consortio separare. Sic et hæretici quando colunt prophetas, et apostolos, et martyres, qui a patribus eorum, id est a Judæis, vel a gentilibus persequutionem passi sunt, et occisi, condemnare videntur acta patrum suorum id est Judæorum atque gentilium: et dicere, quia Si fuissemus in diebus illorum, non fuissemus socii eo- rum in sanguine prophetarum, apostolorum, et mar- tyrum. 51. Haque testimonium redditis vobis, quia filii estis illarum qui occiderunt prophetas. Natura regula dicit, quia non potest fieri, ut de bonis parentibus mali nascantur aut de malis boni: sed quales fue- runt parentes, tales erunt et nati. Quia sicut arbor in fructu cognoscitur, et fructus per arborem demon- stratur : sic parentes cognoscuntur in filiis, et filii per Darentes. Nonne boc ante Christum propheta prædi- XIL, Quoniam Deus in generatione justa est (Psal. 15. 6)? Itein, Generatio rectorum benedicetur (Psal. 111. 2). Ergo dant testimonia de filiis mores parentum. Quod si pater fuerit bonus, et mater mala: aut si mater fierit bona, et pater malus: interdum filii pa- trem sequuntur, interdum matrem; interdum omnes filii patrem, interdum omnes matrem : tamen fre- quentius est, ut nati patrem sequantur. Si autem ambo fuerint æquales, aliquando fit, ut de bonis pa- rentibus mali exeant fili, aut de malis boni, sed raro. Ecce enim regula est humanæ naturæ, ut omnis homo nascatur duos oculos habens, et quinos digitos: ali- quando tamen, Ut manifestentur opera Dei (Joan. I. 5), nascitur homo aut sex digitos habens, aut veulos omnino non habens : sicut in Evangelio scriptuin est. · Sicut ergo extra regulam naturæ raro evenit, ut de- formis nascatur: sic et hoino extra regulam na- turæ raro procedit, ut dissimilis nascatur filius ja- rentibus suis. : Uxor qualis ducenda.— Tu itaque, juvenis, quando uxorem ducere vis, si virgo, aut si puella noptoi tradatur, noli quærere divitem, sed bene morigera- tani quia inores boni divitias frequenter acquirunt, divitiæ autem mores numquam fecerunt: et gloriosior est paupertas fidelium, quam divitiæ peccatoruin. Noli quærere speriem, quia scriptum est: Sicut inau- res aureæ in nuribus porci, ita mulieris male morige- ratæ species (Prov. 11. 22) : quia in specie meretrices placent, in inoribus autem matrona. Cum autem re- quiris, ant necessarium habes, matronæ mores disce- re, considera quales habet parentes, et sine labore cognosces de illa. Si ergo anibo fuerint boni, fiducia- liter poue pedem tuum in domo illius: si autem am- bo fuerint mali, fuge familiam illam. Crede enim te- stimonio Christi, quod verum est, et non mentitur. Si autem dissimiles fuerint parentes illius, dubium inde habes eventum, quomodo nauta, qui in miare tradit animam suam, nesciens utrum pereat aut eva- dat. Aut ita: Non quia aut de justis parentibus justi nascantur, aut de iniquis iniqui, secundum ea que diximus sed si de parentibus justis justi nascantur, per hoc ipsum quod similes sunt parentibus suis, sibi ipsis testimonium perhibent, quia sunt filii corum : si autem de justis iniqui nascantur, per hoc ipsum quod dissimiles sunt parentibus suis, perhibent testi- monium sibi, quia non sunt filii eorum. Et econtra, si de iniquis parentibus iniqui nascantur, sicut homi- cide Judai de homicidis Judaris, de quibus præsens loquitur sermo, per hoc ipsum quod similes sunt pa- rentibus suis iniquis, sibiipsis testimonium perhibent, qui filii sunt eorum. Si autemn de iniquis nascantur justi, ipsi sibi perhibent testimonium, per hoc quod dissimiles sunt parentibus suis, quia non sunt filii on rum. Secundum hoc ergo et hæretici ipsi sibi testi- monium dant, quoniam filii sunt Judæorum atque gentilium, qui persequuti sunt proplietas, et aposto- los, et martyres. Quomodo? Eadem ipsa opera fa- cientes in Christianos, quæ fecerunt Judæi atque gentiles in prophetas, et apostolos, et martyres. Num quid prophete, aut apostoli, et martyres, perse. quentium volebant aliquid fieri suun? numquid terroribus carnalibus, aut promissionibus mundiali- bus aliquem credere suadebant ? Nec enim est fides, quæ ex necessitate timoris procedit, aut desiderio muneris alicujus terreni : sed bene docentes, et me- lius viventes, ut et verbis docerent et factis. Et non minas proponebant carnales, sed futurum Dei judi- cium exponebant: non mundialia bona, sed regna celestia hominibus promittebant. Si hæc faciunt he retici, vere filii sunt prophetarum, et apostolorum et martyrum, qui ita fecerunt: si autem alios persequun- tur, alios terrent, aliis promittunt, aliorum bona diri- piunt, aliis autem donant, sine dubio ipsi de se testi- inonium dant, quia ipsi filii non sunt prophetarum, et apostolorum, et martyrum. 52. Et vos implete men- suram patrum vestrorum. Prophetat illis futurum, quemadmodum patres eorum interfecerunt prophetas, sic et ipsi interficiant Christum, et apostolos, et marty- res, cæterosque sanctos. Non jubet illis ut faciant quæ facturi non erant, nisi jussisset: sed ostendit eis, quia sciebat quod essent facturi. Utputa, si contra aliquem litiges adversarium, et scis quod aliquid co- gitat adversus te, dicis illi: Fac inibi quod facturus es. Non jubes illi ut faciat, sed ostendis te intelligera quod cogitat facere. Sic et Dominus ad Judam dice- bat: Quod facis, fuc citius (Joan. 13. 27). Et quam bene dixit, Implete: et non, Superimplete! Quantum ad veritatem, excesserunt mensuram patruin suorum. Illi enim homines occiderunt, isti Deum crucifixerunt. Illi ministros, isti regem. Sed quia voluntate sua de- scendit in mortem, non imputabat illis suæ mortis peccatum : sicut et in cruce petebat pro illis : Pater, ut
IN MATTHÆUM. HIOMIL. XLVI. reitte eis, quia nesciunt quid faciunt ( Luc. 23. 34). Imputat autem illis apostolorum mortem, cæterorum- que sanctorum, qui nolentes occisi sunt. Ideo dicit, Implete: et non, Superimplete. Nam benigni et justi judicis est, suas injurias comtemnere, et aliorum in- jurias vindicare. Qui autem suas vindicat, quamvis juste vindicet, nuniquam tamen judex justus esse pu- tatur. (a) [Consequenter et hæreticis dicitur hoc. Quando enim vides hæreticos, tres per omnia æqua- les dicentes, ejusdem esse substantie, ejusdem esse auctoritatis, sine principio omnes, hos aliqua parte distantes a se, non mireris : implent enim mensuram patruin suorum gentilium, quoniam et illi similiter inultos deos colebant. Quando vides eos, tres unam personam dicentes, et ipsam esse Deum Patrem, ip- sam Deum Filium, ipsam Deum Spiritum sanctum, non mireris : Judæorum enim patrum suorum ¡m- plent mensuram. Sic enim et illi semper unum Deum Patrem colebant, Filium non confitentes Deum post Patrem. Quando vides eos confitentes, ac dicentes, quia Filius de ipsa Patris substantia processit : sicut et omnis filius corporalis de corpore patris, et actum carnalen applicant spiritui impassibili et invisibili: cognosce quia mensuram implent patrum suorum gentitium : et illi enini tales deos colebant, qui se- cundum carnem et gencrabantur et generabant. Quando vides eos dicentes, purum hominem crucifi - m et anima, et corpore, non Deum in corpore so- fum, in quo nulla esset divinitas : scito quoniain im- plent mensuram Jud.corum patrum suorum. Nain et illi hominem purum se crucifixisse credentes, dice- bant ad apostolos: Ecce enim implevistis Jerusalem doctrina vestra, et vultis inducere super 1:08 sanginem istius hominis (Act. 5. 28). Si enim homo purus est passus, dimitto: quia nos mors hominis, non Dei salvavit. Sed dico, Judæi tale peccaturn fecerunt, quale facit qui hominem occidit, non Deum. Quando vides eos persequentes, et facientes omnia quæ dixi - mus, non mireris : implent enim mensuram Jud:corum et gentilium patrum suorum. 33. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? Sicut enim serpentes præ omnibus animalibus astutiores sunt, et astutia eorum non est in bono, sed in malo: hoc enim semper aspiciunt, quomodo aliquem mor- deant; et cum momorderint, quomodo se occultent ; sic et omnes hypocritic astutiores sunt carteris homi- nibus, simpliciter viventes, et in astutia sua cogitant quomodo aliquem lædant : et cum laserint, ita sim- pliciter ambulant, quasi neminem nocuerint. Geni- mina viperarum. Superius diximus de Judaris, quoniam per singulas generationes invicem sua facta condein- nabant, et semper patres reprehendebantur a filiis snis. Item filii reprehendebantur a patribus suis ‘. Ideo ergo omnes viperæ similavit: quoniam talis est vi- perarum natura, quando conceperint in utero matres, nati carum rumpunt uterum matris, et sic procedumi. Item ipsi nati, quando conceperint, sic patiuntur a suo foetu. Sic ergo viperæ semper parentes corne- dunt, et comeduntur a pullis suis: sic et Judæi semper patres condemnant, et condemnantur a filiis suis. Quomodo fugietis a judicio gehennæ? Numquid sepulcra sanctorum ædificantes, an potius a malitia corda vestra mundantes? Numquid sie judicat Deus, quomodo judicat homo ? Homo hominem judicat in opere, Deus autem in corde. Qua: est autem ista justitia, sanctos colere, et contemnere sanctitatem ? Pietatis gradus duo. Hæretici serpentibus comparati. Primus gradus pietatis est, sanctitatem diligere ; deinde sanctos: quia non sancti ante sanctitatem fuerunt, sed sanctitas ante sanctos. Sine causa ergo justos honorat, qui justitiam spernit. Quomodo fu- gietis? Numquid liberabunt vos sancti, quorum nio- numenta ornatis? Non possunt sancti amici esse illo- rum, quibus Deus est inimicus. Numquid potest esse - 1 V. D. et Editi in marg., a filiis suis. (a) ec alias destunt. pacata familia, domino adversante? Quomodo [rgictis? An forsitan nomien vacuuin vos liberabit, quia vide- mini esse populus Dei? Quid prodest meretrici, si nomen habeat castum? Sic nihil prodest peccatori, si servus Dei dicatur. Ne putetis, quia melior est Christianus impie agens, quam infidelis impius. Deni- que quis pejor est tibi, inimicus apertus, an qui se fingit amicum, et est inimicus? Puto quod melior est inimicus apertus, quam amicus falsus. Sic et apud Deum odibilior est qui servum Dei se dicit et mandata diaboli facit. Serpentes,genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? Serpentes enim sunt et omnes hæretici, prudentes in malo, et stulti in bono. Et sicut serpentes varii sunt in corpore suo, sic e- retici varii sunt in erroribus suis, et multiplices in malignitate: qui deposuerunt imaginem Dei, quæ est in justitia, et sanctitate veritatis : et suscipientes imaginem serpentis, quæ est in malitia et schemate veritatis, facti sunt serpentes, filii serpentis illius, að quem Dominus in persona Ecclesiæ et diaboli dicit : Ecce pono inimicitias inter te el mulierem, et inter se- men tuum, et semen illius. Super ventrem tuum el super pectus tuum repes, et terram manducabis omnibus die- bus tuis (Gen. 3. 15. 14). Propter quam sententiam Domini, inter haereticos et Christianos pax non potest esse. Si ergo filios Ecclesiae non persequuntur hære- tici, neque adversantur, et ipsi filii sunt Ecclesize: si autem persequuntur, semen sont serpentis illius, cujus semen inimicitias exercet adversus semen Ecclesia. Nam et isti, qui genimina sunt serpentis similiter sicut et illi super ventrem suum et super pectus re- punt, et semper manducant terram. Super ventrem quidem et pectus repunt, quoniam quicquid faciunt, propter ventrem suum faciunt, et propter vanam gloriam pectoris sui. Terram autem manducant, quo- niam neininem lucrantur, aut capiunt in perfidia sua, nisi illos qui in terra sunt ; id est, carnales homines. Spirituales autem viros seductio non consumit. Man- ducare enim est lucrari, vel acquirere, sive ad vitam, sive ad mortem. Non solum autem serpentes sunt, sed et viperæ, quarum natura est, ut rumpentes viscera matrum nascantur: sic et auctores hæresum, rumpentes fidem matris Ecclesiæ, processerunt ad principatum. Quomodo fugietis a judicio gehennæ ? Ecclesias ædificantes, non ecclesiastica veritatis fidem tenentes Scripturas legentes, non Scripturis cre- dentes prophctas, et apostolos, et martyres nomi- mantes, non opera martyrum imitantes, nec confes- sionem eorum sequentes. Nec audistis cum qui dicit : Non omnes qui dicunt mihi, Domine, Domine, intra- bunt in regnum cælorum, sed qui faciunt voluntatem Patris mei (Matth. 7. 21)? Sicut enim non omnes qui Dominmu vocant, Domini sunt, sed qui faciunt Do- mini voluntatem: sic non omnes qui in locis suis præ- dicant apostolos, et prophetas, et martyres, jam per hoc sunt cultores eorum: sed qui opera corum imi- tantur, et fidem sequuntur. Homilia xlvj. ex capite xxiv. 54. Ideo, ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapien- les, et scribus, et ex ipsis occidetis, et crucifigetis, etc. Prophetas, et sapientes, et scribas apostolos dicit. Propheta enim erant, quia prophetico spiritu erant repleti. Sapientes antem erant corde, sicut propheta dicit de eis: Et eruditos corde in sapientia (Psal. 89. 12). Scriba: autem erant corde, quia de thesauris suis nova et vetera proferebant (Matth. 13. 52). Sed primum videamus, qua causa dicit: Ideo, ecce ego mitto ad vos. Superius dixerat, Væ vobis, scriba el Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulcra propheta- rum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuis- semus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum : id est, Quoniam ædifi- catis sepulcia prophetarum, et per hoc non solum verbis, sed et ipsis ædificationibus dicitis, Si in diebus patrum nostrorum fuissenius, non essemus socii co- rum in sanguine prophetarum : volentes vos justifi-
care coram hominibus, qui secundum visionem operum judicant, et non coram Deo, qui corda co- gnoscit: quod est hypocritarum. Ideo dixit Jesus turbis Judicorum, et principibus sacerdotum: Ecce ego mitto ad vos prophetus, et sapientes, et scribas, et ex ipsis occidetis, el crucifigetis, et persequemini de ci- vitate in civitatem, ut mensuram homicidarum patrum vestrorum non bene plenam impleatis, pejora fa- cientes patribus vestris: quoniam illi quidem prophe- tas occiderunt, vos autem ipsum Dominum propheta- rum. Ili enim eos, qui annuntiabant venturum Filium Dei vos antem eos qui eum jam advenisse testantur, ut sic per ipsa opera vestra homicidialia testimonium vobis reddatis, quia filii estis patrum homicidarum : ut non solumn sanguis istorum sancto- rum, verum etiam propter istorum sanguinem, omnis sanguis praecedentium sanctorum veniat super vos. Nunc virtutem ipsorum verborum videamus. Ostendit eis, quia intelligit corda ipsorum, quia tales sunt, ut faciant quod fecerunt patres eorum. Nam apud Deum, qui hominem occidere disponit, antequam occidat, quasi homicida habetur. Et qui adulterium committere ausus est, antequam committat, jam aðulter est ante Deum. Et qui perjurare paratus est, antequam perju- ret, jam perjurus videtur: quia Deus non ex operibus judicat, sed ex cogitationibus cordis, dicente Apostolo, Testimonium reddente conscientia eorum, etiam cogita- tionibus invicem accusantibus se, aut etiam defendenti- hus se, in die, cum judicabit Dominus occulta hominum (Rom. 2. 15. 16). Voluntas est enim quæ aut remune- ratur pro bono, aut condemnatur pro malo : opera autem testimonia sunt voluntatis. Út quid ergo ex- spectat opera, qui conscientias novit? Numquid et tu in aliquo negotio testimonia quæris, cuin tibi res ipsa fuerit manifesta? Sed dicis: Si secundam voluntatem judicat, et opera non exspectat, non misisset ad illos prophetas et sapientes. Ileo exspectat, ut duo bona fierent misericordiæ, ut et Judæi secundum conscien- tias solas suas condemnarentur, et justi homines non occiderentur. Et quis scit, quia aut malus juste da- minatus sit propter malitiam suam, aut bonus propter benevolentiam suam, juste remuneratus sit, nisi vo- Juntas demonstraretur in opere? Quale est enim illud judicium justum, cujus justitiam nemo cognoscit ? Non ergo Deus quærit opera propter se, ut sciat quo- modo judicet, sed propter alios, ut omnes intelligant quia justus est Deus. Nam Deus est, qui omnium corda cognoscit, et hominum, et angelorum, et spirituum cœ- terorum. Cor autem Dei nemo cognoscit, neque homi- nes neque angeli. Ideo ergo et inalis dat occasionem, per quam in operibus ostendatur propositum voluntatis suæ malæ : sicut dedit scribis et Pharisæis, mittens ad ens prophetas, et sapientes, et scribas: et bonis prabel occasionem, per quam ostendant propositum voluntatis su bonæ, sicut prophetis, et sapientibus, et scribis suis præbuit, excitans super eos persequu tionem scribarum et Pharisæorum, ut non sine causa quantum ad homines coronarentur. Et sicut homo babens benefaciendi propositum, certe justum est, ut Deus provideat ei occasiones, per quas faciat bona. Ut quid pinguis terra jaceat sine fructu? Sic justum est, ut homini malam voluntatem habenti provideat causas, per quas faciat mala, dicente Salu- mone Ad pravos pruvas vius mittit Dominus. Unde David rogat, dicens: Viam iniquitatis amove a me, legem tuam (Psal. 118. 29), etc. Nam et de benevolis alibi propheta sic dicit : Quia non dimittit virgam pec- culorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas (Ibid. 124. 3): id est, non dat potestatein dæmonibus super justos, ne quando contra voluntatem suam malum facere compellantur ab illis. De malevolis autem statim sic dicit: Decli- nantes autem ad suffocationem, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem (Ibid. v. 5): id est, qui decli- natus est ad malefaciendum, sociat illum cum ope- rantibus mala. Utputa, volenti tibi eleemosynas fi- cese, occurrit ante faciem tuam captivus, aut desolaia vidua, aut miserabilis orphanus : non tantum le misit ad utilitatem illius, quantum illum transmisit ad utilitatem tuam: id est, non tantum pra-stitit illi per te, quantum per illum tibi. Nam quod per te illi præstitit, temporale est, et terrenum: quod autem tibi præstitit per illum, perpetuum est, et cæleste, Ne putes quia propter utilitatem pauperum Deus di- vitem fecit, quos et sine divitibus poterat sustentare: sed propter utilitatem divitum pauperes fecit qui infructuosi et steriles erant futuri, nisi pauperes facti fuissent. Si ergo henefacere volentibus, quando pro- videt causas benefaciendi, justus est Deus: sine du- bio et quando malefacere paratis malefaciendi providet causas, non est injustus. Sicut enim bonus rogat, ne occasionem peccandi incurrat, dicens: Viam iniqui- tatis amove a me (Psal. 118. 29) ; sic et malus oj tat, ut inveniat occasionem noĉendi. Ideo ergo dicit Do- minus: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et supientes et scribas, et ex ipsis occidetis, et crucifigetis, et fil- gellabilis, 35. ut venial super vos omnis sanguis justos, qui effunditur super terram. Ergo Deus occasio meni providet peccandi? Etiam, sed non ut peccare facial, sed ut peccatorem ostendat. Ecce enim si tu vitio- sum compares servum, et volueris niores suos scire, noune pones ante illum sacculos cum solidis, aut aliquem concupiscibilem cibum : et si quidem ser- vus ille incontinens fuerit, et sine timore, por- rigat manum suam, et accipiat inde, numquid male fecisti? aut numquid tu coegisti illum ut faceret male? Non, sed propalasti malitiam ejus. Sic et Deus daus hominibus occasionem peccandi, si pec- care voluerint, non illos facit peccare, sed manifestat pertinaciam cordis corum. Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachuriæ filii Bara- chiæ, quem occidistis inter templum et altare. Id est, non tantum super Judæos, qui jam non sunt, sed super vos malos homicidas. Nam in tempore Abel Judæi quidem non fuerunt, mali autem fuerunt. Nam quantum ad homines, multæ generationes sunt se- cundum diversitates terrarum : quantum autem ad Deum, duæ generationes sunt. Utputa, per singulas generationes sanctis suis bona promittens Deus per prophetas, ad consolationem eorum Christum cis prophetavit venturum, utputa: Constituam judices tuos sicut prius, tunc vocaberis civitas justitiæ (Isai. 1. 26), etc. Ergo promisit quidem, non autem præ- stitit præstitit autem novissimis sanctis. Sicut et per singulas generationes peccantibus mala promit- tens, Deus ad terrorem eorum hunc eis prophetice minabatur interitum, quem Judæi sunt passi, utputa, Terra vestra deserta (Isai. 1. 7), etc. Ergo minalos est omnibus, non autem reddidit, sed reddidit gene- rationi novissinia. Sicut ergo omnia bona, quæ in singulis generationibus a constitutione mundi omnes sancti merebantur, illis novissime sunt donata, qui receperunt Christum : sic oninia mala, quae in sin- gulis generationibus a constitutione mundi pati me- ruerunt omnes iniqui, et sanctorum interfectores, super novissimos Judæos venerunt, qui Christum repulerunt. Aut ita: Numquam ab initio mundi ante talis gratia Dei donata est hominibus, qualis in Chri- sto aut talis interitus venit super impios, qualis venit super Judæos, Christo repulso. Exempla cor- poralia dico, quæ passi sunt a Romanis. Quid enim melius esse potest, quam Deum in corpore venien- tem suscipere? aut quid pejus contingere potest, quam Deum cum tanta humilitate et misericordia venientem ad se non solum non suscipere, sed adhuc interficere, et tali modo interficere? Pone ergo Deum dicere ad illos, qui receperunt Christum : Ecce egn mitto ad vos Filium meum in corpore velatum, et discipulos ejus in nomine ipsius: et recipietis eos, et credetis in eum, ut veniat super vos omnis justi- tia, quæ facta est ab Abel usque ad Zachariam. Nonne verum dicit? Vere enim, quantum ad magni- tudinem gratiæ, quæ data est hominibus in Christo,
IN MATTHÆUM. HOMIL. XLVI. non dicam omnem justitiam præcedentium sancio- ruın, quæ ab initio venit super illos: sed puto, quod omnium sanctorum justitia tantum mereri non po- tuerunt, quantum illis donatum est. Sic et super Ju- dacos, qui crucifixerunt Christum, et persequuti sunt discipulos ejus venientes ad se : quantum ad magni- tudinem ire, quæ effusa est super eos, non dicam. quia omnium impiorum præcedentium peccata vene- runt super illos, sed magis omnium impiorum pec- cata tantum mali non meruerunt, quantum venit super illos, ut talia paterentur, qualia passi sunt a Romanis et sic postmodum omnes generationes eo- rum usque in finem sa-culi projicerentur a Deo, et Audibrium fierent gentibus universis: sic et modo fit in omnes gentes et civitates. Vel ita: Omnis gens vel civitas, non cum peccaverint, statim punit eas Deus ; sed exspectat per multas generationes, et modo man- dat, modo minatur, interdum ex parte castigat : ut quanto magis diutius eos exspectaverit, tanto amplius et Dei judicium justius sit, et illorum dignior pœna. Quando autem placuerit Deo perdere civitatem illam, aut gentem, videtur omnium generationum præce- dentium peccata reddere illis: quoniam quæ illæ omn- nes generationes merebantur, hæc sola passa est. Quid ergo? injustus est Deus, qui aliorum peccata vindicavit in istis? Absit. Sed quoniam quæ illi mere- bantur, isti sunt passi, et soli passi sunt talia, cum non soli peccassent: propterea quæ aliorum erant, dicantur isti perpessi. Res enim ista moralis est, et sic omnes homines quotidie facimus. Ecce enim cum servi tui peccant, exspolias unum, et iterum parcis ei, dicens: Nisi observaveris, hoc passurus es: similiter facis et alteri. Non meliorantibus vero eis, si incur- rerit unus, castigatur secundum suum peccatum, et videtur quidem pro omnibus ille solus castigatus : quia quod aliis est promissum, illi est redditum. Re- vora autem non pro aliis castigatus est, sed pro se : quia secundum meritum culpæ suæ castigatus est. Ille emm pro aliis dicitur castigari, qui, aliis peccantibus, ipse castigatur non peccans : qui autem peccans ca- stigatur, non pro aliis, sed pro se castigatur. Sic et generat o ista pro patribus quidem suis videtur punita, quia illi territi sunt, isti puniti : vere autein non pro aliis, sed pro se condemnati sunt: quia sic peccantes, juste damnati sunt. Hæc eadem ad hæreticos conve- mit dicere Christum : Ideo, ecce ego mitto ad vos sa- pientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabilis in synagogis restris, et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effunditur super terram. Vere enim missi sunt sapientes adversus hæreticos, scilicet patres ve- stros. Sapientes autem non literati, quorum sapientia non est in sensibus carnalibus posita, et in lingua acquisita per exercitationem carnalem, sed sapientes circa Dei timorem, sapientes circa Dei notitiam: sa- pientes animo, non corpore: corde, non ore: fide, non verbis; de quibus dicit propheta: Dexteram tuam sic notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia (Psal. 89. 12). Misit scribas, id est, presbyteros, et diaco nos, et fecerunt eis qualia fecerunt prophetis, et apo- stolis, et martyribus patres eorum. Quanta passi sunt ab hæreticis patres nostri, nullus ignorat, recedente de medio testimonio scribarum. Ipse enim actus ho- minum per singulas generationes decurrens suflicit ad testimonium veritatis, qui sunt filii prophetarum, et apostolorum, et martyrum, persequutionem p₁- tientium semper, et qui sunt filii Judæorum atque gentilium persequentiuin semper. Quid opus est ver- bis ad probationem generis vestri, cum res ipsa lo- quatur? Quod autem dicit: Ut venial super vos omnis sanguis justus a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ non ita est intelligendum, ut omnium ge- nerationum præcedentium et persequentium merita generatio una persolvat. Nec enim justum est, ut alter pro alterius puniatur peccatis, sed cum in die judicii ‘ • v. D. et Editi in marg., in die vindictæ. unaquæque generatio punita pro peccatis suis fue- rit, de hac una et ipsa generatione videbitur esse judicatum. Omnium enim iniquorum, et persequu- torum, et homicidarum a Cain usque ad finein una generatio est etsi non sint omnes in tempore uno, omnes tamen filii sunt persequutoris et homicid:c illius Cain. Idco et alibi dicit: Amen dico vobis, non transibit generatio hæc, donec omnia fiunt (Matth. 24. 34): id est, donec impleatur oinne mysteriumi vocationis sanctorum. Utputa Cain fuit persequutor Abel, et mortuus est : facti sunt gigantes persequen- tes filios Seth. Ecce Cain transiit, sed generatio ipsa stetit. Perierunt gigantes in diluvio, sed nati sunt ex Cham Chananæi, et cæteræ gentes persequentes filios Sen. Gigantes transierunt, sed generatio ista stetit. Secundum animain enim Chananæi de gene- ratione erant eorum iniquorum, qui fuerunt ante di- luvium. Interempti sunt Chananæi ex parte a filije Israel, sicut legimus, et ex eis facti sunt alienigenar, qui persequerentur Judæos. Ecce et illi transierunt, sed generatio eorum stetit. Postmodum conversu sunt gentes quædam ad Christum, surrexerunt perfidi Judæi post Christum adversus Christianos, ipsa vice habentes ipsam generationem quantum ad animam, quam habuerunt gentes illæ, quæ prius persequeban- tur Judæos. Deinde gentiles quidem crediderunt om- nes, Judæi autem defecerunt, qui persequebantur Ecclesiam et ex ipsa Ecclesia surrexerunt hæretici, qui persequebantur Ecclesiam, sed generatio ipsa stetit. Ecce Juda:i et gentes persequntores transie- runt, sed generatio ipsa stat. Nain de generatione impiorum Judæorum et gentium sunt haeretici isti. Ideo et mores et perfidiam sequuntur eorum, sicut diximus supra. Postmodum autem et hæretici trans- ituri sunt, ut non sint secundum quod modo esse vi- dentur, et futuri sunt gentiles et populi Antichristi, et transeuntibus istis, generatio justorum stabit in illis. De generatione enim justorum erant etiam illi qui fuerunt, et impletur quod dictum est : Non trans- ibit generatio istu, donec omnia fiant. 37. Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad le mittuntur. Omnia futura ante prospiciens Dominus, prævidit etiam ruinam civitatis Jerusalem, et plagamı, quæ a Romanis ventura erat super populum illum : ideo extollens lamentum lugebat eam dicens, Jerusa- lem, Jerusalem. Recordabatur quidem sanguinem sanctorum suorum, qui effusus erat ab illis, et qui adhuc postmoduin fuerat effundendus. Sed non ia- men dolebat de injuria sanctorum suorum, sciens qualem illis gloriam præparaverat pro morte tempo- rali sed de illorum interitu flebat, quibus et in isto sæculo mala ventura fuerant, et in illo pejora. Sicut enim benefacientes, non Deo præstammis, sed nobis Deus autem gaudet, non de suo lucro, sed de nostra salute: sic nos peccantes non Deo nocepius, sed nobis Deus autem tristatur, non de sua injuria, sed de nostra perditione. Sicut rex benignus, audiens criminosas personas, lege quidem compellente ipse mortis sententiam dictat adversus eos, tamen mise- ricordia instigante lacrymas fundit super illos, et vult eos adjuvare, et non potest, contradicente sibi justitia: quoniam misericordia tunc vera est miseri- cordia, si sic facta fuerit, ut justitia per eam non contemnatur: si autem contempta justitia, miseri- cordia observetur, ipsa misericordia non est miseri- cordia, sed fatuitas: nam justitia non est vera justitia, nisi habuerit in se et misericordiain: sic et miscri- cordia non est vera misericordia, nisi habuerit in se justitiam; injuste agentibus ac malefactoribus mise- ricordiam exhibere, nec eos punire, ipsa misericordia non est misericordia, sed fatuitas : sic et Dominus ipse quidem mortis sententiain dictabat super Judæos, dieens Ecce ego mitto ad vos prophetas, et ex ipsis occidetis, ut veniat super vos omnis sanguis justus. Ecce ipse eos miserabili lamentatione plangebat dicens : * Moutof. in margine conjicit, Chanaan.
Jerusalem, Jerusalem. Nam Deus invitus compellitur cum magno dolore peccatores damnare. Non enim sic dolet, quia ipse ab eis offenditur, sed quia quasi vio- lenter cogitur perdere aliquem, qui omnes cupit sal- vare. Nam quemadmodum in nobis contra naturam est bene facere, sic et Deo contra naturam est male facere, aut perdere. Sed dicet aliquis: Cum in po- testate habeat Deus perdere et salvare, quis eum in- vitum compellit condemnare, si non vult? Tu, qui non desideras misericordiam Dei. Nam sicut qui desi- deranti misericordiam Dei denegat, crudelis est: sic qui non desideranti misericordiam præstat, injustus est. Sed dicis Quis est homo, qui non desiderat mise- ricordiam Dei? Tu, qui permanes in peccatis. Deside- rare autem misericordiam Dei, est converti ad euin. Ille enim desiderat misericordiam Dei, qui timet iram ejus : qui autem non timet iram ejus, non desiderat misericordiam ejus, sed contemnit, Jerusalem, Jerusa- lem, quæ usque nunc luctata es contra misericordiam meam tuis peccatis, nunc autem ipsain superasti. Volo enim in te misereri, sed vires misericordiae faciendæ non habeo, nec possunt te amplius jam sufferre. Inces- sabilibus enim iniquitatibus tuis misericordia mea quasi jam lassata, a proposito suo defecit. Quæ occidis pro- phetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te. Misi ad te Isaiam et serrasti cum : misi ad te Jeremiam, el Japidasti eum misi Ezechiclein, et tractum super lapides excerebrasti eum. Quomodo sanaberis, quæ nullum ad te medicum venire permittis? quomodo curabo infirmitatem tuam, quæ omnem medicinam conculcas? Sanctis nicis non peperci, ut tibi parce- rem peccatrici. Illorum vitam neglexi, ne tuam mor- tem viderem. Omnes medici spirituales in te defece- runt, et tu curata non es. Insanabilis est passio lua ; vicit enim artem divinam. Si de morte tua gavisus fuissem, numquam ad te misisse prophetas. Si te perdere voluissem, numquam ad te ego ipse venissem. Ego tibi quid faciam, si tu ipsa vivere non vis? QHO- ties volui congregare filios tuos, sicut_gallina congregat pullos suos, et noluisti? Cum te in Ægypto quasi san- guinarius accipiter persequebatur Pharao, misi super le Mosem et Aaron (Exod. 4. et 5); quasi duas mol- lissimas pennas misericordia: mea, et liberatos vos de unguibus ejus rapui in desertum, et noluistis sequi me, facientes vobis vitulum in Horeb, ut serviretis potius idolo mortuo, quam Deo viventi (Ibid. 32 ). Quotiens volui congregare filios tuos, sicut gullina pullos suos, et noluisti ? Percurre, si vis, Judicum librum, quotiens peccaverunt et tradidit illos Deus, et iterum liberavit? Gallinam, Ecclesia: ponit similitudinem. Sicut enim pulli gallinarum pastum suum quærentes, per diversa vagantur, et maternis vocibus congregan- tur ad ipsam, et iterum similiter pascentes disper- guntur, et iterum maternis vocibus congregantur: sic et populus Dei; carnalem voluptatem et mundialem concupiscentiam sequentes, per diversos vagantur quos Ecclesia mater per sacerdotes, modo increpationibus, modo blandimentis, quasi quibusdam vocibus congregare et allectare festinat. Et quemad- modum gallina habens pullos, vocando illos non ces- sat, nt assidua voce vagositatem corrigat pullorum suorum sic et sacerdotes in doctrina cessare non debent, ut studio et assiduitate doctrinarmin suarai negligentiam populi errantis emendent. Et quemad- modum gallina habens pullos, non solum suos cale- facit, sed etiam cujuscumque volatilis filios exclusos a se diligit quasi suos: ita et Ecclesia non solum suos Christianos studet vocare, sed sive gentiles, sive Ju- daci, si suppositi illi fuerint, omnes fidei suæ calore vivificat, et in baptismo gencrat, et in sermone nutrit, et materna diligit caritate. Ut autem et hæreticis hæc cadein coaptenus, Jerusalem hic semper Ecclesiam intellige, quæ dicitur civitas pacis, cujus fundamenta posita sunt super montes Scripturarum. Sicut ergo illi Jodzei, qui fuerant Jerusalem spiritualis, ingressi crediderunt in Christum, illi autem, qui erant Jerusa- Jem corporalis, manentes in corporali Judaismo, per- errorcs . - sequebantur spirituales Judæos, id est, apostolos, cæse rosque ex circumcisione credentes: sic et de ista nova Jerusalem, id est, de Ecclesia, qui spirituales Christiani fuerunt, relicta corporali Ecclesia, quam perfidi occu- paverant violentia, exierunt ab illis. Magis autem illi exierunt a nobis, sicut Joannes exponit (1. Joan. 2. 19). Exire de Ecclesia quis dicatur. Non enim ille de Ecclesia exire videtur, qui corporaliter exit, sed qui spiritualiter veritatis ecclesiasticæ fundamenta relin quit. Nos enim ab illis exivimus corpore, illi autein a nobis animo. Nos ab illis exivimus Joco, illi a nobis fide. Nos apud illos reliquimus fundamenta parietum, illi apud nos reliquerunt fundamenta Scripturarum. Nus ab illis egressi sumus secundum aspectum hominum, illi auteni a nobis secundum judicium Dei. Ideo et illi corporates Christiani persequuntui nostros spirituales, specie colorata, varietate fundata. Propterea quæ superius Dominus cominemoraverat, ad illam Jero- salem corporalem dicta esse videntur : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te mittuntur. Non dixit, Qua occidisti et lapidasti : sed, Quæ occidis et lupidas: id est, Quæ hoc proprium, et quasi naturalem consuetudinem habes, ut occidas et lapides sanctos. Non enim occidit aut lapidavit sanctos ante Christum, et cessavit facere post Chri- stum quæ fecit aliquando prophetis, sed eadem ipsa facit apostolis, qua: fecit aliquando prophetis. Sic et hæreticoruin Ecclesia non soluni persequuta est pa'res mostros, et persequi jam cessavit: sed eadem Glii corum faciunt nobis, quæ patribus nostris fecerunt patres corum. Mittuntur enim ad illos viri fideles quotienscumque inter illos et fideles certamen fidei commovetur, non ex ebrietate vini, sicut fieri solet frequenter, sed ex aliqua causa religionis. Mittuntur ad illos, sicut mittebantur prophetæ et apostoli ad Ju- deos, non ad salutem coruin; insanabiles enim sunt : Sed ad præjudicium ipsorum, ut sine excusatione ignorantiæ judicentur. Item aliter. Hæretici prophe- tas, et apostolos, et martyres occidunt, qui modo sunt apud nos sine dubio occidunt in verbis suis, et acti- bus. Quotiens enin leguntur in Ecclesiis nostris ver- ba et acta prophetarum et apostolorum, prophetæ et apostoli missi nihilominus loquuntur ad nos, quos omnes missos ad se hæretici dum legunt et male in- terpretantur, occidunt et lapidant eos. Ut autein nia- nifeste cognoscas, quomodo propheta et apostoli ab hæreticis occiduntur et lapidantur: primum intellige, quomodo nascitur Christus in nobis, et quomodo oc- ciditur. Quando enim credimus in Christuin, Christum generamus et forinainus in nobis, sicut dicebat Apo- stolus Galatis: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. 4. 49). Consequenter et quando perdimus fidem Christi, Christum occidi- mus in nobis, sicut et prophete apud hæreticos occi- duntur. Quando enim fidem et veritatem verborum corum prava interpretatione subvertunt, prophetas el apostolos occidunt in se. Ipsius enim verbi quasi sanguis veritas est, quæ vivilicat verbum. Omne čnim verbuin, quod non habet in se veritatem Dei, mor- tuum est, quemadmodum sine sanguine corpus. Pro- pterea omnia verba divina, quamvis rustica sint et incomposita, viva sunt: quoniam intus in sensibus suis babent positam veritatem Dei, quasi sanguinem in venis inclusum, et ideo vivificant audientem, sicut testatur Petrus ad Christum, dicens: Quo ibimus? verba viva habes (Joan. 6. 69). Omnia autem verba sæcularia, quoniam non habent in se virtutem Dei, et quamvis sint composita et ingeniosa, mortua sunt, quoniam in venis sensuum suorum non habent virtu- tem Dei: propterea nec andientem salvant. Secundum hec jam intelligis, quomodo haeretici occidunt et fa- pidant prophetas et apostolos missos ad se. Quotiens enim veritatem verborum eorum gladio maligni spi- ritus et verbi perversi corrumpunt, occidunt prophe- tas et apostolus, et sanguinem verborum eorum, id est, veritatem effundunt in terram : totiens aliud in- telligentes in verbis prophetarum et apostolorum, et
tem¹ IN MATTHÆUM. IIOMIL. XLVII. aliud proloquuntur in populo, blasphemias suas quasi lapides quosdam jactait super apostolos et prophetas. Quotiens volui congregare filios tuos, etc. Quotienscum- que enim, sicut diximus, inter hæreticos et fideles fidei movetur certamen, evidenter vult illos Dominus congregare sub veritate alarum suarum, id est, duo- rum Testamentorum, quotienscumque leguntur apud cos verba prophetarum et apostolorum: illi autem non quasi domestici pulli gallinæ, quæ est Ecclesia, sed quasi silvestres pulli sanguinarii vulturis, aut accipitris, non solum ad veritatem duorum Testa- mentorum venire non acquiescunt, sed adhuc irruunt super ipsam gallinam, id est, Ecclesiam, et diripiunt et dispergunt pullos ejus, et evellicant eam: totiens vult eos congregare, illi autem nolunt. 38. Ecce re- linquetur vobis domus vestra deserta; id est, ecce nunc, tempore instanti. Cum ego fuero crucifixus, scindetur velum templi, et secreta mysteria sanctitatis ejus publicabuntur, et recedet ab eo Spiritus Dei. Et sicut corpus anima recedente prius quidem frigescit, dein- de putrescit et solvitur : sic et templum vestrum, Dei Spiritu recedente ab eo, prius quidem seditionibus, et indisciplinationibus replebitur tyrannicis, quasi Deo jam illud non gubernante; deinde veniet ad rui- nam. Sicut enim ante mortem hominis, insanabilis praecedit infirmitas: sic et ante ruinam aut hominis, aut loci alicujus, aut civitatis, inemendabilia præcedunt peccata. Sicut enim pulli frequenter a matre vocati, eum non obaudierint, neque sequuti fuerint matrem, matre longius abeunte, aut venit accipiter, et diripit eos, aut longius evagantur, ut pereant: sic et Domino frequenter Judæos vocante, quoniam non obaudie- runt, neque sequuti sunt eum, recedente illo ab eis, ad gentes venit quasi accipiter rex Romanus, et par- quidem eorum comedit fames et gladius, alii autem per singulas provincias dispersi sunt, ut peri- rent. 39. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, do- nec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini. Præcessores nostri exponunt, circa ipsum diem judi- cii et resurrectionis quosdam Judæorum credituros in Christum. Quod et Apostolus significare videtur, dicens Ex parte cæcitas contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. 11. 25. 26). Et sequens lectio illa tota hoc dicere velle videtur. Si quis autem mysteriuın hoc per illos putat impletum, qui in Actibus aposto- Jorum leguntur (a), Petro prædicante aut aliis apo- stolis crediderunt: intelligat propter tres causas non esse verum quod dicit. Primum, quia tunc pars no- dica secundum electionem credidit, non totus Israel. Secundo, quod illi ante gentes crediderunt, non post gentes. Plenitudo autem gentium tunc adhuc non introierat, sed inchoaverat hoc. Tertio, quia quando hæc futura prædicebat Apostolus, gentes jam credi- derant, et Judæi qui fuerant credituri: et tamen Apostolus adhuc credituros significat Judæos, dicens ad gentes: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consequuti estis propter illorum incredulitatem: ita et illi nunc non crediderunt in vestra miseratione, ut et ipsi misericordiam conse- quantur: conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnibus misereatur (Ibid. v. 30-32). Dicens ergo. Amodo non me videbitis, donec dicutis, Benedictus qu. venit in nomine Domini: hoc dicere vult, Donec veniat tempus, in quo credentes dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini. Spiritualiter enim videre Christum est ipsum in fide cognoscere. Sicut autem ad illam Jerusalem dictum est, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta : sci scet cuin occideritis Filium Dei apud vos, cum de illo templo corporali templum exierit spirituale, quod fuerunt sancti, qui ex circumcisione crediderunt in Christum : sic et ad Ecclesiam omnium haresum dictum esse videtur, Ecce relinquetur vobis • Apud Commelin. legitur, Patrcm. (g) in hæc verba desinit codex RR. PP. Carthusianorum Vallis Dei. domus vestra deserta, ex quo Filium Dei occidistis. id est, Ex quo vivum verbum veritatis illius, menda- cis verbi gladio, veritate effusa, mortuum fecistis : sicut superius diximus, spiritualiter prophetas suscipi aut occidi. Qui enim credunt secundum veritateni verbis prophetarum, suscipiunt prophetas : qui autem corrumpunt veritatein ipsorum, occidunt verba eo- rum, et eos ipsos in verbis ipsorum. Sic et Christus aut suscipitur, aut occiditur apud nos. Si enim credi- mus verbis ejus, suscipiinus euin, et generamus in no- bis: si autem non credimus, et adhuc veritatem verbo- rum ejus corrumpimus, repellimus eum, et occidimus apud nos. Unde fit, ut quotidie Christus apud fideles quidem suscipiatur, atque nascatur, apud hæreti- cos autem repellatur. - Hæreticorum ecclesia derelicta a Deo et omnibus sanctis. Relicta est autem. et deserta, ex quo de illa corporali Ecclesia spiritualis exivit : id est, de populo suo, qui videbatur Christianus, et non erat, populus iste exivit, qui non videbatur, et erat : et magis autem, secundum quod diximus, illi a nobis exierunt, quam nos ab illis. Sicut autem membrum a corpore præcisum vivere non potest, neque ramus arboris viridis esse: sic et omnes hæretici præcisi a corpore unius Ecclesiae, nec vitam Christi in se habere possunt, nec viriditatem gratiae spiritualis sed est Ecclesia eorum deserta: non ab hominibus; abundat enim perversis hominibus, quomodo semper malorum major est copia quam bonorum: sed deserta est a sanctis deserta a sanctitate, a fide, a veritate, a gra- tia, a spiritu; deserta denique ab ipso Deo, et a bonis omnibus quæ sunt Dei. Sicut enim homo, qui Dei non est, mortuus dicitur esse, quamvis vivat: quia non Deo, sed diabolo vivit : sic omnis Ecclesia quamvis abundet hominibus, tamen si ab illis bonis qua: dicta sunt defuerit, deserta est: quia non Deo, sed diabolo plena est. Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini. Vere enim ex tempore perditionis suæ hæretici nu- quam Christum viderunt. Vident enim eum file, non ocntis, qui secundum veritatem ejus credunt in eum : qui autem non credunt, carci sunt corde, non cor- pore; non necessitate, sed voluntate. Cognituri sunt autem cum in die judicii nolentes, quando videbunt eum in majestate Patris, quando videbunt eum etiam omnes iniqui, et Dominum cum confitebuntur no- lentes Domine, Domine, nos in nomine tuo dæmonia ejecimus (Matth. 7. 22), etc.; sed nihil illis proderit tarda confessio. Tunc et isti dicturi sunt Christo : Nos in nomine tuo docuimus, et in nomine tuo dæmo- nia ejecimus. Dicet autem ad cos: Numquid in virtute mea? numquid in spiritu meo? In nomine enim meo aliquid agere, seductorum est : sed in virtute mea, et in spiritu ineo, sanctorum. Discedite a me, nescio qui estis. Sicut enim vos cognoscentes me, cogno- scere noluistis, non propter difficultates veritatis mcæ, sed propter iniquitates malitiæ vestræ : sic et ego cognoscens vos, nolo cognoscere, non propter extraneas personas vestras, sed propter odibiles malitias vestras. Homilia xlvij. ex capite xxiv. 1. Egressus Jesus de templo, ibut: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei a'dificationes templi. Superins ingressus est Dominus templum, quærens sanctitatem templi: sed cum in templo nihil inveni- ret proprium templi, egressus de templo ibat : quia ædificium quidem stabat, quod erexerunt homines, sanctitas vero ceciderat, quam constituerat Deus. Nam templum hominum est ædificatio lapidum pulchre composita templum autem Dei est congregatio electorum religiose conversantium. Ibat de templo foras, id est, de Judæis ad gentes. Ibat non solum corpore, sed voluntate recedens in spiritualibus. Ecce si pars aliqua domus fuerit decisa, cum labore tamen possibile est ut reparetur: si autem ipsiu fundamentum fuerit conquassatum, quid faciat pater-
26. 27). Quicquid enim videtur, carnis est myste- rium : quicquid non videtur, animarum. Cum ergo caro transierit, necesse est ut et visibilia universa pertranscant: quia non est fas, ut cum rerum visi- bilium donina caro transierit, mysteria quasi digni- tosiora remaneant. Si civitas aliqua regi suo terreno fuerit facta rebellis, nonne tollit ab ea jus civitati et milites suos transmittit, ut fiat deserta, ut que potestatem regis sui non cognovit in bono, cognoscat in malo, et ipsa desertio testificetur, quid ei profuerit antea propitiatio regis? Ilæc autem gens mihi Regi ca:lesti rebellis effecta est, legem meam corrupit, præcepta mea contempsit, ministros nieos occidit, super meipsum jam impias manus erexit, et adhoc interficere me cogitat, nisi me defenderet immortalis natura Ideo to!lain ex ea pignora veritatis mea, id est, Spiritum sanctum. Tollam exercitum meum, id est, angelos qui custodiebant eam, ut non stet hie lapis super lapidem Cum ergo saius ab ca recesserit, necesse est ut perditio dominetur. OPUS IMPERI ECTUM familias, nisi forte in aliquo loco nova faciat funda- menta, et lapides de priori domo transvectans, aliam sibi adificet domum? Sic et in spiritualibus, si qui- dem populares peccaverint, per poenitentiam cor riguntur si autem sacerdotium ipsum fuerit dissi- patum, quod est populi fundamentum, quid faciat Deus? Hac ratione gentem Judæam relinquens, in alio loco, id est, in medio gentium universaruin, nova posuit fundamenta, id est, apostolos suos, et omnes bonos transferens, qui fuerint ex Judaeis, di- cente propheta: Convertantur ad me, qui timent te (Psal. 118. 79). Novam sibi fecit Ecclesiam, et ad- monuit illani, ut sicut mutavit locum, mulet et mo- res, dicens per prophetam : Audi, filia, et vide el inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, el domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum (Psal. 44. 11. 12). Ibat enim, numquam ad illud templum iterum reversurus: jam enim maledixer:t ci, dicens: Numquam ex te fructus nascatur ( Matth. 21. 19).rc enim synagoga erat illa ficulnea, ornata foliis, et fructibus vacua: quæ arbor videbatur, non autem erat nisi figuralis, sed erat synagoga realis : sicht et Judæa, quæ verba sanctitatis portabat, et opera pietatis non habebat; qua videbatur populus Dei, non autem erat, ad quam venit Christus esu- riens. Christus esuriens quomodo satiatur.-Christus enim, si esurit, quomodo satiatur? Satiatur in fide homi- num, esurit autem in infidelitate eorum. Et desuper Samaritanum puteum gaudens sedebat, quoniam fides Samaritanorum offerenda ei fuerat (Joan. 4. 6) tam- quam optimus cibus. Hic autem in templo nullam escam humanæ sanctitatis inveniens, egressus de tem- plo, tristiter ibat. Et vere merito tristabatur, et erat quod irasceretur. Apud Samaritanos in peregre satia- tus est, apud Judæos in domo propria mansit jejunus. Nam ibat. Per hoc quod hic dicitur, Ibat, hoc signi- ficat, quasi offensus ibat. Alioqui sufficeret dicere, Cum egressus fuisset de templo, accesserunt ad eum. Quemadmodum homo, si vadat alicubi, existimans invenire responsum, si non invenerit, confusus egre- ditur, quasi qui perdidit aliquid, quia quod sperabat non invenit. Iden et apostolis quasi dolore repletus, respondit: 2. Amen dico vobis, non stabil hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Non potest pacifica loqui, qui cor habet turbatuin. Et accesserunt ad cum discipuli ejus, ut ostenderent ei structuram templi. Adhuc apostoli carnales constituti, spirituales oculos nondum bene apertos habebant, et ideo spiritualiter adhuc vivere non poterant. Ecce enim totum templum jacebat spiritualiter dissipatum, et illi quasi mirabi- Tem compositionem templi Christo monstrabant, non intelligentes quia homo quidem in ædificatione parie- turn delectatur, Deus autem in conversatione sancto- rum, dicente propheta : Domine, dilexi decorem do- mus ture et locum habitationis gloriæ tuæ (Psal. 25. 8). Quem decorem? Non quem diversitas splendentium marmorum facit, sed quein præstat varietas viven- tium gratiarum. Ille decor carnem delectat, iste vivi- ficat animam ille pro tempore decipit oculos et deludit, iste antem in perpetuum ædificat intellectum. Jesus autem respondens eis, ait: Videtis hæc omria? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapi- dem, qui non destruatur. Apostoli unam rem osten- dere voluerunt, et ipsam inutilem: Christus autem eis duarum rerum salutarium dedit vivam responsio- nem. Nam et de futuro eos admonet, quasi præscius Deus, et de præsenti eos docuit, quasi benignus magister. Illi aspiciunt illa quæ in hoc sæculo viva servant ipse autem monet de his que in futuro sæculo æterna perdurant. Nam quæ videntur, tempo- ralia sunt quæ autem non videntur, æterna (2. Cor. 4. 18). Quid mirum, si hæc sunt peritura, quæ manus buniaña construxit? Sciamus etiam illa esse solvenda, que manus divina creavit. Quia initio tu terram fun- dusti, Domine, et opera manuum tuarum sunt cæli: ipsi peribunt, tu autem permanes in æternum (Psal. 101. Homilia xlviij. ex capite xxiv. 3.Sedente antem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt, et quod signum adventus tui, et consumma- tionis sæculi? Id est, Quando hæc erunt, ut non stet in templo lapis super lapidem, sicut dicis? Et addunt interrogationibus suis et alterum, scilicet n signifi- cet eis etiam sæculi finem, cujus Christus non fecerat mentionem. Sed illud primum interrogant ex se et propter se, hoc autem secundum ex nobis et propter nos. Nam neque nos templi illius diruptionem aspeximus, neque illi sæculi finem : ideo illis expedie- bal audire signa diruptionis illius, nobis autem ex- pedit consummationis agnoscere signa. Omuibus enim laborantibus dulcis est linis. Viator libenter interro- gat, ubi est mansio; mercenarius frequenter compu- tat, quando annus completur; agricola semper tempas messis exspectat; negotiatior die ac nocte thecæ suæ discutit rationem; mulier prægnans seniper de de- cimo mense cogitat: sic et servi Dei libenter de con- summatione sæculi requirunt. Scriptum est enim : Ubi erit thesaurus tuus, ibi erit el cor tuum ( Malth. 6. 21). Ecce si solidorum aliquam quantitatem babeas in arca repositam, quotienscumque veniens de plata, domum tuam ingrederis, ante omnia illum locum oculi tui respiciunt, ubi solidos habes: sic et sancti illum locum respiciunt, ubi repositam habent coro- nam. Nam utile est tempus consummationis cogno- scere : quia et homo in itinere constitutus, quanto magis appropinquaverit mansioni, tanto amplius inci- pit festinare. Nam in longa via etiam veloces homi- nes pigriter ambulant: quando autem via fuerit bre- viata, etiam pigri velociter ambulant. Hac ratione et Paulus exhortans dicit: Nunc enim propior est nostra sulus, quam cum credidimus ( Rom. 13. 11): quia ap- propinquata spes excitat magnanimitatis virtutem. Ideo quanto magis laudabiles sunt sancti, qui ante Christum fuerunt, tanto nos vituperabiles, qui post Christum sumus, et adhuc de sæculo recedere nolu- nus. Ili quidem sciebant finem esse futurum ; quando autein, nesciebant. Nos autem, Domino demonstrante, quotidie sæculum finiri videmus, et tamquam mali servi, jam albescit aurora, et adbuc dormimus. Nam peccatores homines numquam putant sæculi finemN esse futurum. Et quid mirum, si quod audiunt non credunt: cuin nec illud credunt, quod quotidie vident? Nam quotidie manibus suis efferunt mortuos, et mortales se esse non putant. 4. Et respondens dixit eis: Videte ne quis vos seducat. In primis boc æstimo prætermitti non oportere, ut consideremus quid interrogant apostoli, et sic melius intelligemus quid Christus respondit. Interrogant enim hæc duo apostoli, Quod signum erit destructionis Jerusalem, et, Quod signum consummationis mundi. In coNISHM- matione en w gentis Judææ Jerusalem destructa est,
IN MATTILEUM. HOMIL. XLVIII. • que tamen videbatur esse Jerusalem, non autem vera erat. In consummatione autem mundi Ecclesia aut desolata, aut desolanda est : adhuc tamen illa quæ videbatur Ecclesia, non autem quæ vera erat, aut est Dominus autem non separation dixit, quæ signa pertineant ad destructionem Jerusalem, et quæ ad consummationem mundi, videlicet ut eadem signa pertinere videantur et ad manifestationem destruction nis Jerusalem, et ad manifestationern consummatio- nis mundi : quia non quasi historiam per ordinem ex- posuit eis, quomodo res erant agenda, sed prophetico more prædixit eis quæ res erant agende. Prophetia autem semper per mysterium dicitur, et per mystc- rium intelligitur. Quid igitur? Hæc signa de fame, de bellis, et de terræmolu, si ad plenum spiritualiter voluerimus intelligere, non possunt pertinere ad ma- nifestationem destructionis Jerusalem : quia tunc spiritualiter gens contra gentem non surrexit; id est, beresis contra hæresin. Nam tempore apostolorum Lantummodo seminatæ sunt hæreses, tempore autem regis Christiani germinaverunt : nostris autem tem- poribus maturuerunt et prævaluerunt. Tunc enim fames non erat spiritualis, sed magna ubertas, de qua propheta dicebat: Visitasti terram, et inebriasti eam multiplicasti ditare eam (Psal. 64. 10). Item si voluc rimus hæc signa tantum corporaliter intelligere, non proficiunt ad manifestationein consummationis mundi. Nam et bella hæc corporalia semper fuerunt, et sem. per erunt. Et fames, aut terræmotus carnales semper fuerunt. Non potest autem esse in signum alicujus rei futuræ, quod semper fuit in usu: sed quod novum fit, illud dicitur signum. Sicut ergo fuit Jerusalem illa corporalis, que jam expugnata est in figura: est au- tem altera Jerusalem spiritualis, scilicet Ecclesia Christi, quæ in finem mundi etiam tentanda est, et adhuc tentatur: sic et signa illa quæ Dominus dicit, et spiritualiter intelligenda sunt, et carnaliter : ut carnaliter intellecta, significent destructionem illius Jerusalem spiritualiter autem intellecta, significent tentationem Ecclesiæ in consummatione futura. Ergo ad utrunque tempus porrige mentem qui audis, et ad illud quod fuit antequam Jerusalem caperetur, et ad illud quod fict antequam tentetur Ecclesia Christi. Videle ne quis vos seducat. 5. Multi enim venient in no- mine meo, dicentes: Ego sum Christus, et multos sedu- cent. Hoc et Apostolus (2. Thess. 2. 3) dixit iis qui fue- runt antequam caperetur Jerusalem, quia prius ventu- ri fuerant pseudochristi. Etenim hoc erat signum pri- nium destructionis Jerusalem : quod vere factum est. Venerunt enim Dositheus, et Simon, et Cleonius, et Varisuas in nomine Christi, et alii multi, quos Apo- stolus in Epistolis suis tangit. Hoc et patribus no- stris dixerunt, qui fuerunt prius antequam tentare- tur Ecclesia, quia ventura fuerant hæresum multa verba mendacia, dicentia: Ego sum Verbum Dei, Christus. Et hoc signum fuit expugnationis Ecclesi:v, quod et factuin est. Vere enim priusquam ex tempore Theodosii, prævaricantibus multis, expugnaretur Ec- clesia, multa dogmata præcesserunt ex tempore Constantini, dicentia, lloc est verbum Dei: per quæ signa intelligere potuerunt periclitaturam esse Eccle- siam Christi, si prophetia Christi ante exitum intel- ligi potuisset. Multi venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus. Venient in nomine sponzi, ut spon- 8: castilas tentata probetur. Nam sicut omnis mu- lier, quamdiu non admonetur a malis hominibus, nou bene cognoscitur utrum sit casta ; si vero admonita conscientiam vel fidem viro servaverit, tunc merito casta laudatur: sic Ecclesiae fides non bene cogno- scitur, nisi Antichristi venerint ad eam. Sive de illis pseudocbristis, qui præcesserunt antequam tentare- tur Ecclesia, hoc convenit dicere. Quoniam sicut cum domus incendio comprehenditur, omnes latrones consurgunt, quærentes unusquisque quod rapiat: sic quando casus specialiter tune Judæorum, aut ge- neraliter, ant modicum Christianorum fieri cœperit, omnes dæmones spirituales latrones insurrexerunt, per suos ministros quærentes unusquisque quem per- dant. Non audistis prophetam dicentem, quomodo in nocte omnes bestiæ circuierunt militantes, hoc modo ? Posui tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ (Psal. 103. 20), etc. Sic et dæmo- nes spirituales bestia, quamdiu lux justitiæ est super terram, in cubilibus suis latent, id est, in cordibus impiorum, et non se ostendunt : cum autemi tenebras impietatis aspexerint dominari, tunc dæmones pro- cedunt, aut ministri eorum de latibulis suis, quæren- tes quem valeant devorare. Ideo videte ne quis vos seducat. Homo circa mortem phantasias videt: sic et mundus in exitu suo multos patietur errores. Iloc puto, quod ad omnes Christianos dicebat, sive tunc, sive modo, præcipue tamen ad sacerdotes, Videte ne quis vos seducal. Vos estis luminaria, verbum vitæ continentes, quasi candelabra lucentia; facile, vobis exstinctis, Ecclesia a latronibus prædam patietur in tenebris. Quomodo autem stet ædificatio domus, si columnæ ceciderint? Et ne putes quia corporaliter jubet eos aspicere, cum dicit, Videte: sed spirituali- ter mente considerare. Mente autem potest conside- rare, qui per bonam conversationem mentem habet illuminatam. Qui ergo bene conversatur, lucidam ha- bet mentem, et intelligit qui sunt doctores: qui au- tem peccat, sensus ejus cum sit tenebrosus, non in- telligit qui sunt servi Dei, et qui ministri diaboli. Sicut enim qui corporaliter oculos habet acutos, de longe prospicit venientem, an amicus ejus est, au adversarius: qui autem oculos habet infirmos, quanı- vis intenderit, non cognoscit an amicus sit, an ini- micus: sic qui mentem a peccatis possidet mundam de longe considerat, homo Dei est ille qui venit, aut homo diaboli in nomine Christi venit, aut in spiritu Christi. Aut putamus quod semper venturi fuerant novi Christi ? Absit. Quod ergo dicebat, Multi venient in nomine meo, ad tempus apostolorum pertinet. Tunc enim sciens diabolus, quia adhuc novus erat Christus in mundo, quia veritas evangelii ejus adhuc erat ignota, quia apostoli ejus multis incerti, multos introducebant Christos in mundum, ut homines vo- lentes venire ad Christum, per similitudinem nomi- nis ejus errantes, transeant ad diabolum, et volentes ab eo exire, impingant in eum. Quemadmodum si rex in betlo victus atque fugatus ab alio rege, induẹ- ret indumentuin regis illius victoris, et in parte sua erigat simile signum signo regis illius, ut ille populus victoris schema sui regis aspiciens, et signum partis ipsius, dum putat se ad proprium currere regem, in- currat in manus adversarii sui : sic et diabolus sub- ornat ministros suos sub nomine Christi, ut volentes homines ire ad Christum, similitudine nominis tene- bricati ad diabolum vadaut. Postquam vero notitia Christi in toto mundo prævaluit, et veritas evangelii ejus facta est manifesta, mandata discipulorum cjus implicare jam non poterat, sed submittere Christos. Neque aliquid agit etiam si subinittat : quoniam om- nibus manifestus est Christus, et evangelium ejus, et apostoli ejus: sed alio modo submittit Christos, ut verba diversorun hæreticorum introducta, unuin- quodque eorum dicat, quia Ego sum Christus, uni- genitum Verbum Dei. 6. Audietis prælia, et opiniones præliorum. Tunc quidem corporaliter ea dicebat præ- lia audienda, qua contra Judæam praparabat Impe rator Romanus. Nam sicut solet fieri in præparatione belli dum eliguntur principes, dum deputatur el con- gregatur exercitus, auditio currit, maxime ad eos, adversus quos præparatur. Sed postquam ingressus est exercitus Judea, sicut exponit Josephus, non statim ad Jerusalem applicavit, sed ad civitates sin- gulas regionis illius, et diversa prius gesta sunt bella, et plurimæ civitates capte, et sic novissime Jerusa- lem obsedit exercitus. Ideo mandabat apostolis, Videte ne turbemini, sed opus prædicationis vestræe implete. Illius Jerusalem corporalis typum gerit Je. rusalem spiritualis Ecclesia. Nam nisi templum illud destructum fuisset, observantia legis non facile fuerat
compescenda. Ideo autem destructum est, ut etiam si velint Judæi postmodum legem servare, non pos- sint, aut de pascha, aut de sacrificiis, aut de cæteris festivitatibus. Ceciderunt ergo corporalia et figuralia, nt surgerent spiritualia et vera mysteria. Postra autem spiritualiter ha'resum annuntiabat fore certa- mina, quæ impiorum princeps Antichristus contra Christianos fuerat operaturus in fide. Nam excitans diabolus errorum scandala, non statim oppressit Ec- clesiam, sed prius per varia loca schismata excitavit. Utputa, audiebatur quomodo in illa civitate Fotinus boc prædicet. Item in illa alia civitate Acoluthus presbyter hoc sapere cœpit. Sic audiebantur a Chri- Stianis schismata, et opiniones schismatum, donec omnium resum dux una eligeretur perversio om- nibus. Sed in illis non opus erat Christianis turbari, quia oportebat fieri illa. Quod autem oportebat, docet Apostolus diceens: Oportet inter vos hæreses esse, ul probati manifesti firani (1. Cor. 11. 19). Et sicut in illis tunc auditionibus præliorum non fuit finis gentis Judicæ, sed postea et Jerusalem debellata est, et Judaei quidam in gladio perierunt, quidam a bestiis, quidamn in servitute venditi sunt, quidam per singulas gentes dispersi sunt : sie in illis auditionibus schisma- tum, tempore patrum nostrorum, non est factus finis, sed postmodum Ecclesia debellata est, multis ad prævaricationem aut seductis, aut coactis: modo jam restat ut fiat finis. Bene ergo ait, Vos nolite turbari. Sive enim tunc in auditione corporalium præliorum, sive modo in auditione spiritualium præliorum, no- stri inturbabiles manent: quia ea, qua: fiunt in mundo, non possunt nocere eis, qui sunt extra mun- dum et que fiunt carnaliter, non possunt nocere eis, qui sunt extra carnem nec mendacia kedunt eum, in quo habitat Spiritus sanclus: sed mundus mundialibus nocet, et mendaces seducunt meudacia. Quemadmodum si quis in campo quodam tabernaculo circumdatus sit, si aliqua surrexerit tempestas ven- torni, sonum quidem tempestatis audit, vexationes silvarum videt, ipse autem flatum non sentit : sic qui intra justitiani sedet inclusus, quando mundus con- cutitur, rumores turbationum audit, sæcularium mi- serias aspicit, ipsum autem concussio niundi non novel. 7. Insurget enim gens super gentem, el regnum super regnum. In tempore illo omnes gentes, et omnia regna, quæ videbantur esse sub imperio Romano- rum, super gentem Judæain sunt congregatæ, et omnia pene regna super regnum ipsorum. Nec enim poterat aliquis parcere eis, quibus Deus irascebatur. Spiritualiter autem ita insurgit hæresis super hære- sim, et episcopatus super episcopatum. Sicut enim tune insurgens gens super gentem, et regnumn super regnum, signum erat destructionis Jerusalem, sic postea insurgens hæresis super hæresim, et episco- patus super episcopatum, signum fuit expugnationis Ecclesia. Et vere quod dicit, Insurget gens super gen- tem, el regnum super regnum, plus convenit ut spiri- tualiter intelligamus nunc de hæresibus, quam cor- poraliter tunc de gentibus. Tune enim non gens super gentem insurrexerunt, nec regnum adversus regnuin, cum pene omnes illæ gentes et regna super unam excitate suntgentem Judæam. Tunc enim gens super gentem, et regnum adversus regnum insurgere recte dicitur, quando invicem sibi gentes non sunt subje ctæ, sed adversantur. Nunc autem buresis super hæresim insurrexit, et episcopatus super episcopa- tum. Nam omnis hæresis impia adversus eas he reses videtur insurgere, quæ non sapiunt similiter. Utputa, hæresis Fotini non solum Christi Ecclesiæ adversatur, sed omnibus hæresibus aliter sapientibus. Hæresis Homoousianorum, nou solum Christi Eccle- sie adversatur, sed et omnibus hæresibus non simili- ter sapientibus. Ideo dicit: Insurget gens super gen- tem, et regnum super regnum; magis autem omnis hæresis super Ecclesiam veritatis. Quoniam sicut tunc omnes gentes, quamvis non essent ejusdem ge- ueris, aut ejusdem moris, tamen non sibi adversaban- : tur, sed unam debellabant Judæam : sic diversæ hæ- reses, quamvis non sint ejusdem pravitatis, tamen non sibi adversantur, sed omnes unam debellant Eccle siam veritatis. Et quid? putas ideo diaboluin muiltas hareses induxisse, ut invicem se mendacia ejus ex- pugnent? Absit. Sed multiformes causas erroris in- duxit, ut multis modis Christi circumveniatur Eccle- sia, ut pars pereat per illam sapientiam, pars per istam. Sicut qui multas etiam venationes prætendit, cogitans quia necesse est aut in hac, aut in illa retia venatio cadat. Et erunt fames, et pestilentiæ, et terre- motus per loca. Quales pestilentiæ, et qualis fames, el terræmotus præcesserunt Judæam, antequam Jerusa- lem caperetur, cognoscere potest qui Josephum legit. Spiritualiter autem ita priusquam exspoliaretur Ec- clesia, sine dubio præcesserunt in populo Christiano fames spiritualis verbi, pestilentiae diversorum cırna- lium vitiorum, terrææmotus spirituales turbationum populi Christiani. Nec enim nata fuissent tam multa schismata in populo Christiano, nisi fuisset in eis fames verbi Pestilentiæ, id est, morbi carnalium passionum, nisi fuissent in eis commotiones turba- tionum, sicut significat Dominus in illa parabola, quam de seminandis zizaniis ab homine malo propo- it, dicens Cum dormirent autem homines, id est, cum negligerent in peccatis, venit inimicus homo, et seminavit zizania (Matth. 13. 25). Qui autem satiati sunt pane verbi divini, qui sani sunt a pestilentia passionum carnalium, qui stabiles sunt in fide et ju- stitia,apud eos schismata non inveniuntur dogmatuin. Omnia autem hæc initia sunt parturitionis, id est, pseudochristi venientis, et auditiones præliorum, et insurgens gens super gentem, et fames, et pestilen- tie, et terramotus. Sicut hæc omnia corporaliter in- tellecta, initia fuerunt malorum Judæis, incremen- tum autem desolatio fuit Jerusalem: sic spiritualiter have intellecta, initia fuerunt Christianis, incremen- tum autem oppressio fuit Ecclesiae. Sicut ergo corta- mina hæresum mitia fuerunt parturitionis : quomodo non intelligimus, quia ex quo hæreses nate sunt, et discessio facta est multorum, ex eo consummatio cœpit ? 9. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Estimo quod hic jam deficit expositio corpo- ralis, ut de tempore illo dicamus, quo Jerusalem ca- pta est a Romanis: ex eo quod dicit, Tunc tradent in tribulationem, quoniam apostoli et cæteri Christiani tunc cœperunt pati persequutionem, quando illa omnia coeperunt præparari contra Jerusalem, et non potius ab initio, ex quo Christus ascendit, sicut Actus apo- stolorum testantur. Plane igitur spiritualiter intelli- gere convenit, quia quando hæc omnia cœperunt fieri contra Ecclesiam Christi, id est, quando cœperunt esse doginata falsa, quasi pseudochristi, quando cœ- perunt auditiones fieri, quando cœpit insurgere he- resis super hæresim, et episcopatus super episcopa- tum, quando facta est fames verbi in populo Chri- stiano, quando comprehenderunt eos pestilentiæ vitioruin multorum, quando facti sunt eis terramotus turbationum de rebus divinis: tunc traditi sunt patres nostri in multas tribulationes persequationum in to:0 mundo, et occisi sunt, et quidam odio habiti sunt omnibus gentibus, id est, omnibus hæresibus. Nam si hoc, sicut dixi, non convenit de tempore apostolo- rum, quando erant adhuc multæ gentes non cogno- scentes Deum, sed de isto tempore dicitur quando haereses factæ sunt: consequenter hæ gentes, quibus odio facti sunt patres nostri, hereses sunt intelligen- da: quia quando Ecclesia cœpit periclitari, nescio si erat in circuitu aliqua gens, quæ non cognosceret Deum, cui odio esset. Qua autem ratione gentes hæ- reses appellentur, attende. Sic enim aliquando, de- structa turre, filii Noe dispersi sunt, et in tot partes divisi, el super singulas quasque gentes præpositi sunt principes secundum propositum ipsorum, angeli maligni sola autem gens Judæa in portione facta est Dei, sicut in Deuteronomii cantico scriptum est : :
IN MATTILÆUM HOMIL. XLIX. Cum divideret, inquit, Excelsus gentes, quando disper- sil filios Adam: statuit fines gentium secundum nume- rum angelorum Dei, et facta est portio Domini populus ipsius Jacob (Deut. 32. 8. 9). Numquam enim diceret, quia gens Judæorum facta est portio Domini, nisi omnes gentes extra portionem factæ fuissent. Post- quam ergo venit Filius Dei in mundur, quod nulla sacula nec sperare potuerunt, nec promereri: ne ta- li misericordia gens aliqua fraudaretur, vocata sunt omnes gentes ad fidem, mixti boni et mali: boni, ut salventur mali, ut inexcusabiles fiant. Quando ergo Ecclesia ex mixtis voluntatibus erat repleta, sicut re- tia, quæ dicuntur in Evangelio (Luc. 5. 6), repleta dle piscibus mixtis : necesse erat, ut purgaretur Eccle- sia, ut boni quidem pisces mitterentur in vasis, mali autem projicerentur foras. Ideo concessa est diabolo erroris seminandi licentia, et sic disperseæ sunt per pluriinas hæreses, unusquisque secundum propositumn saum, remansit autem una fides tantummodo apud Deum. Ideo ergo dicunt evangelista, hæreses gentes esse: quoniam sicut tunc, cum omnes homines essent una gens et lingua, divisi sunt per plurimas gentes : ita et modo cum esset totus populus Christianus una Ecclesia, et una fides, divisi sunt per multas hæreses. Et sicut tunc omnes gentes factæ sunt sub principatu principum malignoruin, una autem gens sub princi- patu Michaelis: sic et modo omnes hæreses fact sunt sub daemonum principatu, una autem sub prin- cipatu Christi remansit, de qua dicit propter Eccle- siam: Una est columba mea, perfecta mea (Cant. 6. 8). 10. Et tunc scandalizabuntur nulti, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Etiam ex his verbis osten- ditur, quomodo have non dicuntur de temporibus apostolorum, quamdiu Jerusalem fuerat capienda : quoniam tunc pauci scandalizabantur, pauci Chri- stiani invicem se tradebant, quia nec odiebant invi- cem, sed Erat omnium credentium cor unum, et anima una (Act. 4. 32) : sed de nostris dicit, in quibus plures scandalizati sunt, et scandalizantur a fide, confirmentur in fide. Nunc alterutrum et tra- diderunt, et tradunt, quomodo et odiunt se alterutrum, • ita ut nec in duobus sinceram invenias caritatem, non dicam in multis. 11. Et multi pseudoprophetæ exsurgent, et seducent multos. Propheta. dicuntur, non solum qui de Christo annuntiaverunt, nec qui omnino futura loquuntur, sed doctores dicuntur prophetæ, Ergo pseudoprophetas, pseudodoctores appellat hac- resum diversarum, aut illos quos modo videmus di- versis argumentis religionis speciem prætendentes. Alii enim se dicunt neque manducare, neque dormi- re, neque algere, neque æstuare, sed semper pendere in aere. Alii autem vestiti ciliciis, aut circumdati ca tenis, socia sibi dæmonia commoventes : et quia gra- tiam Dei non habent, patrocinia dæmonum commen- dant. Sed et hæc talia rursum sunt, etsi insensatos fallunt, per hæc tamen non seducuntur sapientes. Alii autem sunt, qui vehementer seducunt: quoniam etsi mendaciter, tamen Christum prædicant, fidem annun- tiant: quoniam sic Ecclesias habent, sic ordines cle- ricorum, sic fideles, sic lectiones legunt divinas, ea- dem dare videntur baptistnata, eadem sacramenta corporis et sanguinis Christi. Similiter apostolos et inartyres colunt. Per hæc ergo valde tenebrescere fa- ciunt mentes, non solum mediocrium hominum, sed etiam prudentum. Quem ex parte non moveat Anti- christus faciens opera Christi, et ante Christianos officia universa explens Christianorum nisi forte illum qui considerat quod Apostolus ait : Cum enim ipse satanas transfigurat se in angelum lucis : quid ma- gnum est si et ministri ejus transfigurentur, sicut mini- stri justitiae, quorum finis erit secundum opera eorum (2. Cor. 11. 14), non secundum schemata Christiani- tatis eorum? Multos, inquit, seducent, non omnes: quia non est seducentium virtus, sed negligentia se- ductorum. Si autem seducentium esset virtus, oinnes seducerent : nunc autem ex eo, quod non omnes se- ducuntur, apparet quia seductorum negligentia est, non seducentium virtus. Nam sicut veritas allicit fideles ad se, et amicos veritatis: sic et mendacium infideles rapit ad se et amicos mendacii, non verita- tis. Et veritas quidem interdum aut infideles trahit ad se, aut inexcusabiles facit eos. Mendacium autem nul- lo modo potest flectere ad se fideles : quoniam veri- tas habet in se et rationem manifestam, et firınam virtutem mendacium autem nec rationem habet manifestam, nec virtutem aliquam. Deinde quia veri- tas et in sensu fidelium dominatur, mendacium au- ten) in sensu fidelium nihil habet. 13. Qui autem per- severaverit usque in finem, hic salvus erit. Miror quo- modo de Deo hæretici hac intelligant: aut enim legentes hæc, quomodo ausi sunt perscrutationes fa- cere aut perscrutationes facientes, quomodo hæc legere non erubescunt? Qu bus dicitur : Qui perseve- raverft usque in finem? Numquid persequentibus se ductis Christianis? numquid seductoribus prophetis? Non. Sicut enim non sanis, sed infirmis apponitur medicina, sic et consolatio non periculum facientibus, sed periclitantibus datur. 14. Et prædicabitur hoc evangelium in universo orbe. Marcus manifestius addit : Primum, inquit, prædicabitur evangelium (Marc. 13. 10). Quando autem illa bella corporalia movebantur contra Jerusalem, adhuc initiabatur Evangelium. Nondum prædicatum erat in toto orbe. Ante hæreses autem consummatum est Evangelium. Nam usque ad tempus Christiani regis, prædicantibus quibusdam, aut de gente in gentem notitia Christi currente, per- venit ad omnes. Vis scire, quia tunc completa est notitia Christi? Considera quia ex ea haresum bella cœperunt, ut fieret electio meliorum. Nam quamdiu vocatio est, non potest esse electio: et quamdiu electio est, non potest facilis esse vocatio. Nam sicut impe- dimentum est vocationi electio, sic electioni vocatio. Homilia xlix. ex capite xxiv. 15. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele (Cap. 9. v. 27) propheta, stan- lem in loco sancto; qui legit intelligat, etc. Quidam di- cunt abominationein desolationis esse imaginem Cæ- saris, quam Pilatus posuit in templo. Verius autemn quid sit abominatio desolationis Lucas evangelista interpretatur. Nam in quo loco Marcus et prasens Matthæus ponunt, Cum videritis abominationem desola- nonis (Marc. 13. 14): in ipso loco Lucas sic ponit : Cum videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, lunc scitole quia propinquavit desolatio ejus (Luc. 21. 20). Et sic dicit, qui in Judæa sunt: videlicet ut per alte- ram similitudinem expositionis ejusdem loci ostendat, quid sit abominatio desolationis stans in loco sancto. Fuit enim exercitus alienigenarum et Romani Impe- ratoris stans circa Jerusalem, quæ usque tunc fuerat sancta. Hoc et Petrus apud Clementem exponit. De- nique hanc esse abominationein desolationis et ipse textus ostendit. Quasi enim replicans illa omnia que superius dixit, breviter comprehendit, et dicit : Cum ergo videritis abominationem desolationis stantem. Iloc est, Cum videritis ea ipsa prælia jam stantia circa Jerusalem, quæ ante audiebatis. Similiter et in fine inundi, et in Antichristo intelligendum est spirituali- ter, quando et hæreses, et fames, et pestilentiæ, et illa omnia ante præcesserunt: novissime autem ab- ominatio desolationis stetit in loco sancto, id est, exercitus Antichristi. Exercitus autem Antichristi sunt omnes hæreses, præcipue ista, quæ obtinuit Ecclesiæ locum, et stetit in loco sancto, ita ut vi- deatur quasi verbum veritatis stetisse, cum non sit verbum veritatis, sed abominatio desolatio- nis, id est, exercitus Antichristi, qui multorum animas reddidit desolatas a Den. Et hoc est forte quod Apostolus dicit : Qui adversatur el extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei quasi Deus sedeul, osten- dens se quasi sit Deus (2. Thess. 2. 4). Et sic omnia illa mala hæresum diversarum, quæ antea audiebantur tantum, postea steterunt in loco sancto desolantia Ecclesiam Christi. Ex quo data sibi licentia, cœpc-
et OPUS IMPERFECTUM runt omnes publice habere Ecclesias. Et nos quidem exposuimus fiic auditiones præliorum, et fames, et terræmotus, et pestilentias, auditiones hæresum, inopias verbi, et concussiones Christianorum, et corruptiones morum, quæ ante præcesserunt a tem- pore Constantini, usque ad tempus Theodosii. Ab- ominationem autem desolationis diximus esse hanc ipsam hæresim, quæ occupavit sanctæ Ecclesiæ loca, et multos desolavit a fide, et ipsum exercitum Anti- christi, et cæteras hæreses, quæ cœperunt publice habere Ecclesias, locum obtinentes Ecclesiæ san- ctum. Si quis autem auditiones quidem præliorum, fames et tumultus, et pestilentias, intelligat esse om- nia hæc mala spiritualia, quæ facta sunt tempore Constantini simul et Theodosii usque nunc, abomina- tionem autem desolationis intelligat essc ipsum An- tichristum, qui postmodum venire speratur, et obti- nere loca Ecclesiarum sancta sub specie Christi, et maltos fidelium desolare: non irrationabiliter dicit. Nam sive ista hæresis, quæ jam tenuit, sive populus ille qui posunodum cum ipso Antichristo est futurus: recte exercitus intelligitur esse Antichristi. Et sic prophetæ verba significant inagis de consummatione mundi: pro- phetia tamen, sicut docet Christus, ad utrumque est dicta. Sunt autem verba illa sic: In dimidio septimi anni auferetur juge sacrificium, et abominatio desolationis sta- bit in loco sancto, usque ad consummationem temporis, el consummatio dabitur super solitudinem (Dan. 9. 27). Illic exercitus Romanus dictus est abominatio deso- lationis, quia ad desolationein redacturus fuerat Ju- daicum cultum : hic autem Antichristus dicitur ab- ontinatio desolationis, quia multorum Christianorum animas facturus est desolatas a Deo. Nam antequanı caperent Romani Jerusalem, in dimidio hebdomadis Christus per suam doctrinam tulit de medio juge sa- crificium "Jud:corum. Nam dicitur tribus annis et sex mensibus docuisse, qui numerus facit dimidium se- ptem annorum, ut illud sacrificium, quod jugiter fuerat in usu, tolleretur de medio, et offerretur sacrificium laudis in voce, et sacrificium justitiæ in operibus, el sacrificium pacis per eucharistiam. Usque ad finem autem sæculi tumultus est, quia Judaica consuetudo de sacrificiis offerendis numquam est reparanda. Itein in dimidio hebdomadis, hoc est, tribus annis et sex mensibus, hoc sacrificium Christianorum tollen- dum est ab Antichristo, confugientibus Christianis ante emn per loca deserta: non erit qui aut in eccle- siam intret, aut oblationem offerat Deo. Quoniam au- tem tribus annis et sex mensibus protendendum est Antichristi regnum, multæ scriptur: significant, maxi- me tamen in Revelatione sua Joannes. Et solitudinem illan) consummatio occupavit: Nam usque in finem tenebit Antichristus : quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (2. Thess. 2. 7. 8). De hoc enim et A po- stolus ait, dicens: Nemo vos conturbet : quia nist ve- nerit discessio primum, et revelatus fuerit homo pec- cati, filius interitus, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei quasi Deus sedeat (Ibid. v. 3. 4); et addit: Jam enim mysterium iniquitatis operatur (Ibid. v. 7). Legi quemdam sic exponentem: Quoniam omnia' inquit, quæcumque exposuit supra, signa fuerunt præcedentia diruptioneni civitatis illius et templi. Hoc autem quod dicit, Cum videritis abominationem desola- tionis, stantem in loco sancto, et omnia quæ dicuntur deinceps, signa sunt consummationis future, et ven- turi Filii Dei, qui et in abominationem desolationis ipsum tradidit Antichristum. Quod autem staturus sit in loco sancto, dicit hoc modo: Redificaturus est, inquit, sanctuarium, quod fuit in Jerosolymis quon- dain, et ibi staturus (Dun. 9. 25): ut videntes Judici credant in eum, non solum propter signa ejus, sed etiam propter reparationem templi ipsius, æstimantes prophetas in tempore illo esse impletos, qui de repa - ratione Jerusalem prophetaverunt: non intelligentes quomodo propheta de reparatione templi spiritualis loquutus est, quam Christus implevit, non de corpo- • rali quam Antichristus est impleturus. Et tunc, in qnit, implebitur ibi quod prophetavit Jeremias in Juda. Quando non crediderunt, inquit, veritati, in tempore illo loquetur populo huic et Jerusalem in spiritu se- ductionis (Jer. 4. 11. 12). Hic excitabit tribulationem super sanctos, pro eo quod non glorificabunt cum et multos occidet. Sed hoc de hac interpretatione du- bitabile mihi videtur, si locus templi illins, ex quo dirutum est jam a Deo, postmodum sanctus vocatur secundum quod et hic dicit: Cum videritis abomina- tionem desolationis stantem in loco sancto. 16. Tune qui in Judæa sunt, fryiant ad montes: 17. et qui in lecto, non descendant tollere aliquid de domo sua : 18. et qui in agro, non revertantur retro tollere tunicam suam. Tunc, quando viderimus abominationem desn- lationis stantem in loco sancto, quibus mandat fugere? Non solum illis, qui tunc fuerunt ante captivitatem Jerusalem, sed etiam nobis, qui videmus abomina - tionem desolationis jam stautem in loco sancto: id est, populuin Antichristi in locis Ecclesiæ. Ili autem visibilem hostem fugerunt pedibus, nos autem invi- sibilem hostem fugiamus actibus bonis. Quamvis enim diabolus sit spiritus, et homo corpus: tamen, numquam illos diabolus potest comprehendere, qui fugiunt eum per opera bona. Sine causa autem fugit ante eum pedibus, qui sequitur euni peccatis. Sed ut sapienter intelligamus hæc qu.e prophetice sunt dicta a Christo, breviter cognoscendum est, qualis est con- suetudo prophetarum. Frequenter ex occasione car- nali incipiebant, et sic miscebant prophetiam. Utputa, David cum fugeret a facie Absalon, ex occasione sue tribulationis incipiens dixit: Domine, quid multipli- cati sunt qui tribulant me (Psal. 3. 1)? Et introducens prophetiam dominicæ passionis, addidit ita : Ego dormivi et soporatus sum, el exsurrexi, quoniam Do- minus suscepit me (Ibid. v. 6). Illa ergo quæ dixit, Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me, et cœ- tera, quæ præcedunt, secundum bistoriam intelliga- mus. Hæc autein, quæ dixit, Ego dormivi et soporatus sum, si secundum historiam velis intelligere, nullum habent saporem, ut dicamus, David cum pateretur a filio, dormivit et surrexit. Quomodo enim dormivit, ut surgeret? Quid ergo? Necesse habemus relinquere ordinem historie, et spiritualiter intelligere de Christo. Tale est quod Petrus dicit in Actibus, interpretans, Et non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Act. 2. 27. et Psal. 15. 10): quia non poterat hoc intelli- gere de David, sed de Christo: quia David vidit cor- ruptionem, Christus autem tertia die resurgens, non vidit corruptionem. Sic intelligenda est et bæc Christi prophetia. Coepit ex occasione corporalis fugu, et quae facta est tempore illo in Jerusalem, et prophetia magis de spirituali. Ecce enim hoc quod dicit, Qui in Judæa sunt, fugiant ad montes : corporaliter se- cundum historiam, et si vis intelligere, possibile est in tempore Romanorum: in tempore autem Anti- christi de Judaea ad montes fugere corporaliter, non proderit. Primum, quia nec erit Antichristus tan- tummodo in terra Judæa, nec Judæi futuri sunt ante illum, sed ubicumque fuerint Christiani, ab illo aut a ministris ejus persequutionem passuri sunt: nec civitas alia tunc est circumsidenda, sed ubique Chri- stianus populus indagandus. lloc autem quod dicit, Qui super tectum est, non descendat tollere aliquid de domo: sive in tempore Romanorum, sive in tempora Antichristi, non potest habere corporalem intelle- ctum : quia in tempore captivitatis, aut persequutionis, quid prodest homini, si sedeat super tectum, et non descendat deorsum? Sine dubio enim, aut quando non vult deponitur, aut cum ipsa doinó succenditur. Quid ergo? Spiritualiter hæc omnia magis sunt in- telligenda, hoc modo: Tunc qui in Judea sunt, fa- giant ad montes. Tunc cum videritis abominationem de- sulationis stantem in loco sancto. Id est, Cum videritis hæresim impiam, quæ est exercitus Antichrist, stantem in locis sanctis Ecclesiæ, in illo tempore qui in Judæa sunt, fugiant ad montes : id est, qui
IN MATTHÆUM. [1OMIL. XLIX. sunt in Christianitate, conferant se ad Scripturas. Sicut enim verus Judrus est Christianus, dicente Apostolo. Non qui in manifesto Judæus est, sed qui in occulto (Rom. 2. 28. 29): sic vera Judaa Christia- nitas est, cujus nomen intelligitur confessio. Montes autem sunt Scripturæ apostolorum aut prophetarum, de quibus dictum est: Illuminas tu mirabiliter a montibus æternis (Psal. 75. 5). Et iterum de Ecclesia dicit: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. 86. 1). Et quare jubet in hoc tempore omnes Christianos conferre se ad Scripturas? Quia in tempore hoc, ex quo obtinuit hæresis illas Ecclesias, nulla probatio potest esse veræ Christianitatis, neque refugium po- iest esse Christianorum aliud, volentium cognoscere fidei veritatem, nisi Scripturæ divine. Antea enim multis modis ostendebatur, quæ esset Ecclesia Christi, et quæ gentilitas : nunc autem nullo modo cognosci- tur, volentibus cognoscere que sit vera Ecclesia Christi, nisi tantummodo per Scripturas. Quare Quia omnia hæc, quæ sunt proprie Christi in veri- tate, habent et hæreses illæ in schismate: similiter Ecclesias, similiter et ipsas Scripturas divinas, simi- liter episcopos, cæterosque ordines clericorum, si- militer baptismum, aliter eucharistiam, et cætera omnia, denique ipsum Christum. Volens ergo quis cognoscere quæ sit vera Ecclesia Christi, uude co- guoscal in tantæ confusione similitudinis, nisi tan- tummodo per Scripturas? Item antea et per signa cognoscebantur, qui erant veri Christiani, et qui falsi. Quomodo? Falsi quidem ant non poterant facere, sicut veri Christiani: aut talia non poterant, qualia veri Christiani: sed faciebant vacua, admira- tionem quidem facientia, utilitatem autem nullam habentia sicut frequenter exposuimus. Christiani autem faciebant plena, non solum admirationem fa - cientia, sed etiain omnem utilitatem habentia. Et per hæc cognoscebantur qui erant veri Christiani, qui falsi. Nunc autem signorum operatio omnino levata est magis autem et apud eos invenitur, qui falsi sunt Christiani, fieri ficta. Sicut autem Petrus apud Clementen exponit, Antichristo etiam pleno- rum signorum faciendorum est danda potestas. Item ex moribus ipsis prius intelligebatur Ecclesia Christi, quando conversatio Christianorum, aut omnium, aut multorum erat sancta, quæ apud impios non erat. Nunc autem aut tales aut pejores facti sunt Chri- stiani, quales sunt hæretici aut gentiles. Adhuc au- tein et major continentia apud illos invenitur, quam- vis in schismate sint, quam apud Christianos. Qui ergo vult cognoscere quæ sit vera Ecclesia Christi unde cognoscat, nisi tantummodo per Scripturas? Sciens ergo Doniinus tantam confusionem rerum in novissimis diebus esse futuram: ideo mandat, ut Christiani qui sunt in Christianitate, volentes firmi- tatein accipere fidei veræ, ad nullam rem fugiant, nisi ad Scripturas. Alioqui si ad alia respexe- rint, scandalizabuntur, et peribunt, non intelli- gentes quae sit vera Ecclesia. Et per hoc incident in abominationem desolationis, qua stat in sanctis Ecclesiæ locis. Et qui super tectum est, in tem- pore illo non descendat tollere aliquid de domo sau. Domus nostra est corpus nostrum. Superiora cjus sunt cor, aut caput, quæ intelliguntur domus tocta. Inferiora autem sunt venter, aut cætera oc- caltabilia membra. Tamen ut inelius intelligamus quæ sunt tecta domus, historiam de Raab proferamus. Hæc suscepit legatos Jesu Nave, et in superiori parte domus abscondit, ne inveniret rex Jericho (Josue 2). Flæc est Ecclesia, quæ aliquando meretrix fuit, quæ legatos Jesu Christi, id est, apostolos et prophetas, scripta eorum suscepit, et in superiori parte corporis sui abscondit: id est, in sensu, in memoria, et in corde, ut non inveniat eos rex mundi diabolus, ut confidenter dicere possit: In corde meo abscondi elo- quia tua, ut non peccem tibi (Psal. 118. 11). Quid ergo? Quicumque in tempore illo fuerit super tectum, id est, in rebus spiritualibus vivens, quæ sunt aut in PATROL. GR. LVI. hoc est, : capite, aut in corde: que tecta dicuntur corporis nostri, et fastigia prima : non descendat ad inferiores corporis sui partes, unde aliquid tollat: id est, non descendat ad aliquas res carnales, ut desideret aliquid quod est corporale. Alioqui comprehendet eum ab- ominatio desolationis. Et vide quia quotquot pereunt de Christianis, propter aliquain corporalem causam pereunt constitutam deorsum. Alii propter avaritiam, ut ne perdant quod habent, aut inveniant quod non habent: alii pereunt propter gulain, paupertate coacti: alii propter uxores, aut propter maritos: alii propter alias causas carnales: quæ omnia pertinent ad infe- riores corporis partes. Sicut enim viventes in carne, relinquere videmur carnem, relinquentes opera carnis, et transimus ad spiritum, facientes opera spiritus, ut recte dicatur de nobis: Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu (Rom. 8.9): sic relinquere videmur inferiora corporis nostri, opera relinquentes carnis, et ascendimus ad cor et caput, viventes secundum illas virtutes, quæ sunt in capite, aut in corde, aut in spiritu quæ omnia tecta domus nostræ dicuntur. Mandat ergo fidelibus viventibus in sanctitate, ne ali- quid concupiscant carnale, quod est descendere, ne forte per occasionem desiderii illius diabolus inveniat locum, et trahat ad abominationem desolationis, et pereant. Item. Qui est in agro, id est, aut in Seri- pturis, aut in Ecclesiis, aut in Christo, non revertalur retro tollere tunicam suam, id est, aut conversationem, aut cultum priorem. Utputa, Judæus fuisti, et factus es Christianus in agro es, ne ad Judaicum revertaris cultum. Gentilis fuisti, et factus es Christianus : no aliquid quod est gentilitatis resumas, ne per alias oc- casiones incidas in errores abominationis illius, quam bæreses illa, si vis Judaismum, habent in se : si vis gentilitatem, invenies apud eos. Propterea facile ca- dunt in illas, qui non fuerint canti secundum mandata Domini hæc præmonentis. 19. Væ autem prægnantibus el nutrientibus in illis diebus. Quia aut ventris, aut gremii pondere prægravati, non possunt expediti esse ad fugam. Si enim dimiserint infantes suos, viventium viscerum suorum patientur separationem : si autem bajulaverint, suscipient vitæ periculum. Puto hoc me- lius intelligi posse spiritualiter ad tempus Antichristi, quæ sunt spirituales prægnantes, et nutrientes Eccle- sie Christi in singulis quibusque gentibus constitutæ. Ecclesiæ, quando prædicant verbum veritatis, cre- dentes in fide concipiunt, et habent eos in gremio suo, quasi in utero, donec formentur catechizati per sin- gula membra pietatis et fidei. Cum autem formati fuerint sic, pariunt eos in baptismo: postquam autem pepererint, necesse eos habent lactare doctrinis as siduis. Sed primum videamus, quomodo Deo formant in utero Ecclesiæ hominem conceptum in fide. U¡puta, legis justitia est, abstinere a malis operibus tantum non etiam facere bona opera : Christi autem justitia non est, abstinere a malis operibus tantuin, sed etiam facere bona opera. Item legis justitia prima, et salu- taris, decen frabet mandata, quasi decem menses. Primum, cognoscere unum Deum; secundum, absti- nere ab idolis; tertium, non perjurare; quartuin colere sabbatum spirituale; quintum, honorare patreni el matrem; sextum, non occidere; septimum, non adulterari; octavum, non furtum facere; nonum, non falsum testimonium dicere; decimuin, nullami rem proximi concupiscere (Exod. 20): videlicet se- cundum mysterium nominis Jesu Christi, quod est in litera lota: id est, perfectionis indicio. Omnis ergo Ecclesia, quæ concipit hominem in utero sno per ver- bum in fide, prius debet eum formare omnibus his mandatis, quasi mensibus decem, ut discat prius abs- tinere ab omnibus malis, et sic eum maturam in baptismum parere Deo. Alioquin antequam discat ab his omnibus abstinere, si baptizaverit eum, non parit, sed immaturum projicit : sicut mulier, nisi completis noven mensibus et decimum tangens peperit, abortum facit. Propter quod nec est homo ille vitalis. Sicut et • Apud Commelin. legitur, quoniam. •
modo pene omnes non parit Ecclesia secundum ea quæ diximus, sed abortos facit. Propter quod nec ha- ptizantur in veritate a Spiritu sancto. Differt enim Deus dare eis baptismum Spiritus sancti, donec dignos se præbuerint illo tali baptismate. Sed et formatum in decem illis supradictis mandatis, et abstinentem a vitiis baptizans, bene parit : tamen adhuc parvulus est alle qui baptizatus natus est Ecclesiæ filius, et tenere adhuc duorum Testamentorum quasi duarum mamillarum modica justitia est nutriendus,quasi tenero lacte secundum angustias faucimın fidei suæ • quam ipse cepit carnis natura, quam etiam gentes volentes laudabiliter vivere servant. Cum autern sic enutritur, paulatim incipit posse suscipere fortiora et spiritualia Christi mandata, quasi nutritorios et vivos panes : id est: In lege scriptum est, Non occides: ego autem dico, Nec irascaris. In lege scriptum est, Non adulteraberis; ego autem dico, Nec usque ad oculum concupiscas. In lege scriptum est, Non perjurabis: ego autem dico, Non jures omnino. In lege scriptum est, Oculum pro oculo: ego autem dico, Non resistere malo omnino. In lege scriptum est: Amabis amicum, et odies inimicum : ego autem dico, Diligite inimicos vestros (Matth. 5. 21. sqq.). Itein, Bealt pauperes, beati mansueti, beati qui tugent, beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, beati mi- sericordes, beati mundo corde, beati pacifici, beati qui persequutionem patiuntur propter justitiam (Matth. 5. 3. sqq. Luc. 6). Nam adolescenti cuidam interroganti, Quid faciam, ut vivam (Matth. 19. 16. sqq.)? sic pri- mum ei secundum legem mandavit, Non occides, non adulterabis, etc. Cum autein ille dixisset, Hæc omnia servavi a juventute mea, secundum ætatem carnalem quam nos uterum dicimus: sic ei supermandatur : Si vis perfectus esse, vade el vende omnia tua, el da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo, et veni, sequere me. Qui ergo talis est, neque mori potest quasi abor- tivas, nec seduci quasi insipiens, nec vinci quasi in- firmus, nec perire quasi parvulus: sed est vir perfectus, et adversus omnia invincibilis filius Dei. Qui autem parvuli sunt, scandalizabiles sunt. De quibus dicit Dominus in Evangelio: Amen dico vobis, quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis credentibus in me, expedit ei, ut mola asinaria suspendatur in collo ejus el demergatur in profundum maris (Marc. 9. 41 ). Et si parvuli in Ecclesia scandalizabiles sunt, quanto magis abortivi non sunt vitales? Si ergo hæc ita se habent, quare non dixit, Væ iis qui in utero habentur, el væ iis qui nutriuntur adhuc : sed, Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus? Quia quando bujusinodi abortivi abstracti ab utero Ecclesiæ, aut parvuli tales, nesciunt quid patiuntur: quando enim non sentiunt, sic pereunt. Adhuc antem ut de proprietate loquar parvulorum, gaudent seducti, ad interitum ducuntur, et rident illecti. Ideo dicit, Væ prægnantibus Ecclesiis el nutrientibus, quando ipsa de perditione illorum ta- lium lamentabuntur et plangent. Ecce quantos videmus de Ecclesia hujusmodi abortivos, et parvulos ductos ad prævaricationis interitum! Numquid aliquis eorum lacrymavit ? numquid aliquis tristatus est? Sed adhuc ex diverso abierunt gaudentes. Sed Ecclesiae dolorem perditionis eorum ipsæ lamentantur et plangunt. Ideo dicit, Væ Ecclesiis prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. Et si quidem negligentia Ecclesiarum aut im- maturi fuerint nati, aut parvuli, non habentes qui aut informaret eos, aut postmodum consummaret in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : dupliciter Væ Ecclesiis prægnantibus et nutrientibus in illis diebus : quia et in hoc sæculo dolorem patien- tur perditionis eorum, et in die judicii damnabuntur propter negligentiam et eruditionem eorum. Si autem Ecclesiae quidem competenter circa eos diligentiam inspenderunt, illi autem nec audierunt, nec ante ha- ptismum informati acquieverunt, elongantes se a con- ventu et ab omni auditu Scripturarum, et ab omni verbo doctrinæ alloquentium sacerdotum, neque post baptismum proficere voluerunt: Eeclesiis quidem va, quia sive boc, sive illo modo patientur dolorem per- ditionis eorum: illis autem multipliciter væ, quia omnis causa perditionis corum ab illis sulis requiretur in die judicii. Quoniam corporis quidem profectus non est in potestate hominis, sed Dei ; animæ autem profectus voluntarius est. Videamus ergo, ne nos im- perfectos inveniat aut nunc hæreticorum dominatio, aut tunc ipsius Antichristi. Quoniam sicut opera bona in die tentationis præstant spei virtutem: sic opera mala desperationis operantur infirmitatem. 20. Orale autem, ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Et carnaliter et spiritualiter legitur. Fugientibus enjin el in via manere necesse est, et in silvis latere, et per deserta vagari. Fuga autem vesten portare non sinit, domum intrare non permittit, ignem accendere non concedit. In hieme autem quid faciat fugiens ? Necesse est ergo, aut fugiens frigore pereat, aut ma- nens gladio moriatur. Similiter in sabbato non licebat amplius ambulare, nisi certum spatium viæ. Unde dictum est in Actibus apostolorum, Sabbali habens iter (Act.1. 12). Quid ergo faciet fugiens Judæus in sabbato? Necesse est ut aut legem prætereat fugiens, aut mor- tem suscipiat manens. Spiritualiter autem de Chri- stianis talem habent interpretationem. Hiemem di- cunt frigus infidelitatis spirituale. Qui enim non habet in corde suo ignein, de quo Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. 12. 49 ). id est, verbum divinum, de quo calefiat in fide: ille semper in hieme est, etsi fuerit in media æstate : quia dubita- tionum incursus, quasi quasdam tempestates de fide Christi patitur animia ejus, et alget. Ant in hieme est, qui in persequutione est, et tempestatem patitur im- piorum. Et ideo frigida fit fides omninm, et ad ple- num gelat, nisi iterum calefecerit eos Spiritus sancius. Item est corporale sabbatum secunduni literas legis, quod Judæi intelligebant, et conservabant, dum a cor- porali opere abstinerent, non a corporalibus malis. Et est spirituale, secundum quod gratia Christi mani- festavit: quod intelligunt Christiani et observant, abstinentes se non ab opere corporali, sed a corpo- ralibus malis. Qui ergo vacat ab opere malo, faciens opera bona, laudabiliter sabbatizat, et sanete secun- dum spiritum, et Dei consilium : qui autem recedit ab opere bona, faciens opera mala, culpabitur, et impie sabbatizat. De hoc itaque non bono sabbato loquitur Dominus in boc loco admonens, ut ne dies ille inve- niat eos in peccatis, Idoo ergo dicit, Ne fuga vestra hieme vel sabbato fiat, quia quicumque in bieme infideli tatis inventus fuerit, aut in deliciis hujus mundi sabla- tizans, et otians ab opere bono, necesse est ut tribulatio- nam tempore superatus, pereat credendo Antichristo, quoniam, sicut diximus, opera bona in persequutionibus ad fidem spei præstant virtutem. Quoniam autem de de- liciis et peccatis loquitur locus iste, manifestius adaperit evangelista Lucas. Cum enim locum istum exponeret, ita subjunxit: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Lue. 21. 34 ). Ex duabus ergo parabolis superioribus prior quidem docet nt festinemus per- fecti esse in fide Christi : quod possumus adimplere, si Scripturis et doctrine sacerdotum assidui fuerimus: quoniam qui in fide Christi et operibus bonis sunt imperfecti, ipsi sunt qui adhuc in utero habentur, aut adhuc parvuli sunt, qui facile periclitantur in tempore persequutionis, et percunt, quia dubii sunt de fide Christi; sequens autem docet, ut ne vacui invenia- mur ab operibus bonis, et ab exercitatione virtutam : quia qui sic inventi fuerint, ipsi sunt parvuli, qui in die persequutionis cito periclitantur à fide Christi : quia non habent opera bona confortantia eos in spe, nec exercitationem virtutum in sufferentia adverso- rum. Similiter et ex duabus parabolis sequentibus, prior quidem admonet, ne imperfecti inveniamur ie fide : ¡psi sunt quidem, qui dubitationis biomem pa- tiuntur; sequens autem, ut ne sine bonis operibus inveniamur in tempore illo, sabbatizantes ab opere bono. 21. Erit enim tribulatio magna, qualis non fuil ab initio`sæculi usque modo. Quoniam dixit, Va prez- gnantibus et nutrientibus : et, Videte ne fuga vestra
IN MATTILÆUM. HOMIL. XLIX. hieme aut sabbato fiat: nunc exponit quare, id est, quia Erit tribulatio magna. Usque ad Christum enim Judri etsi peccatores fuerunt, tamen filii eraut, non Irostes et ideo omnis ira quæ veniebat super cos, castigatio erat de misericordia veniens, non condem- natio de ira descendens; crucifixo autem Domino de- sierunt esse filii, et sunt facti hostes. Propterea jam non castigatio venit corrigens, sed condemnatio era- dicans. Capta est enim Jerusalem ab Assyriis, et ite- rum reparata est. Destructa est ab Antiocho, et ite- rum reædificata est. Invasa est tertio a Pompeio, et iterum reparata est. Sicut enim homo, priusquam dies mortis cjus adveniat, languere quidem potest, mori autem non potest: sic et Judæa ante Christum vexata est quidem, perdita autem non est. Postquam vero horrendum patricidium commiserunt, crucifi- gentes filii patrem, mortem inferentes, a quo accepe- runt vitam et quod majus est, occidentes servi Do- aninum, homines Deum, tali eos plaga percussit, ut numquam sanentur. Sicut illi tale facinus commise- runt, quale numquam commissum est, nec est com- mittendum sic et super illos talis sententia venit, qualis numquam venit, nec veniet. Hæc aptius est de consummatione mundi suscipere, cujus figura fuit tribulatio illa. Tunc vere talis erit tribulatio, qualis numquam fuit. Tunc dicent homines, Aperial se ter- ra, et glutial nos. Usque tunc enim omuis ira quæ ôt a Deo, ideo fit, ut fideles quidem tentet, infideles au- tem emendet: cum autem Antichristus venerit, talis veniet ira, ut et infideles omnino pereant, et fideles plenius coronentur. Cum enim multi Christianorum, credentes Antichristo, signum nominis ejus in manu dextera, et in fronte susceperint: tunc exibunt angeli cum igneis curribus volantes per aera : et invisibili maņu signabunt omnes fideles, in quibus tamen in- ventum non fuerit signum Antichristi. Ex illo jam plagæ, quæ venturæ sunt super terram, in quibus et Liniendus est mundus, jam non tangent fideles, qui signati sunt, sed illos percutient, super quos An tichristi inventum fuerit signum. Erit enim tribulatio magna, qualis nuinquam fuit. Nonne major fuit tribu- latio in diluvio, quando ab omni creatura nihil re- mansit, nisi solus Noe cum familia sua (Gen. 7)? Ilic autem etsi multi occiduntur, tamen multi eva- dent. Sed in hoc pejor erit tribulatio ista, quia illıc corporalis fuit perditio, hic autem spiritualis. Quis autem illic tornientis astrictus est, quía coluit Deum? Sed e contrario puniti sunt, quia noluerunt colere Deum. Hic autem tormentis afficiendi sunt, qui non transeunt ad diabolum, relinquentes Demn. Nonne major fuit tribulatio in Sodomis, ubi nullus evasit ab igne, nisi solus Lot (Gen. 19)? Sed illic fuit adver- sus peccatores justa Dei vindicta, hic autem erit ad- versus sanctos crudelis diaboli violentia. Quanto ergo pretiosior anima, quam corpus tanto miserabilior perditio animarum, quam corporuin. Illic perditis iniquis, evaserunt justi: hic autem punitis aut fu- gatís justis, iniqui gaudebunt. Sed et si qui prudentes sunt, cum considerant non corporalem hujus mandi statum, qui adhuc quodammodo stare videtur, quam- vis et ipse sit minoratus, sed spiritualem totius Christianitatis statum subversum intelligunt quia numquam talis fuit tribulatio spiritualis, qualis facta est nunc ex tempore hæresum corrumpentium uni- versa. Perierunt, sicut diximus, omnes in diluvio, sed corporaliter perierunt. Perierunt omnes spiri- tualiter ante Christum, præter Judæos, sed igno- rantia perierunt : nunc autein in scientia perie- runt, et pereunt. Multum enim interest inter illos, qui in ignorantia sunt, et in ignorantia perierunt : et inter istos, qui in veritate quidem nati sunt, propier aliquid autem mundiale scientes ad mendacia trans- ierunt, et perierunt in eis, et pereunt. Illi enim for- sitan aliquo modo habebunt remissionem; isti autein nullain remissionem habebunt, neque in hoc sæculo, veque in futuro: quoniam ipsi sunt qui blasphemave- “unt, et blasphemant in Spiritum sanctum, Illi enim judicandi sunt, quia veritatem non quæsierunt; isti autern condemnandi, quia spreverunt. Levior enim culpa est veritatem non apprehendere, quam conte mnere apprehensam. 22. Et nisi Deus breviasset dies illos, non fieret salva omnis caro. Abbreviabuntur dies, ut atrocitas tribulationum breviata compendio tem- peretur. Breviatos autem dies intelligimus, non men- sura, sed numero. Sicut enim longitudinem dierum, quain dicit propheta, Domum tuam decet sanclitas in longitudinem dierum (Psal. 92. 5), non per longos dies intelligimus, sed nultos; sic et breviati dies non breves dies sunt intelligendi, sed panci. Omnis caro. Frequenter enim Scripturæ pro hominibus animas ponunt: sicut ibi, Septuaginta animæ intraverunt in Egyptum (Deut. 10. 22). Frequenter pro hominibus dicitur caro, sicut ibi, Orationem meam exaudi, ad te omnis caro veniet (Psal. 61. 2). Quando ergo et ani- mas appellat, spirituales et perfectos bomines vult ostendere ubicumque autem carnem, carnales ho- nines et infirmos. Ergo dicendo, Non fieret salva omnis caro, vult nobis ostendere, quia non solum spi- rituales homines et perfecti, sed etiam mediocres homines et infirmi de illo persequutionis periculo sunt liberandi, non virtate fidei, aut merito operum snorum, sed velociter subveniente Christi adventu. Non enim propter peccatores dimittit diutius, ut etiam electi periclitentur, sed propter electos festi- naturus est, at neque mediocres deficiant: quia promptior est Deus ad liberandos bonos, quam ad perdendos malos. Nam et aurifex, si invenerit aurum sordibus mixtum, non propter sordes etiam aurum contemnit, sed propter modicum aurum contentus est etiam sordes accipere. Sed et semper dies mali san- ctorum abbreviantur. De iniquis scriptum est: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. 54. 24). De justis autem : Non dabit in æternum fluctua- tionem justo (Ibid. v. 23). Accipe autem mihi ad do- cumentum ipsa tempora auni. Ab æquinoctio vernali duodecimi mensis incipiunt paulatim tepescere aeres per singulos dies, usque ad mensem tertium, et dies fieri noctibus longiores; item ab æquinoctio aulu- mnali mensis septimi incipiunt paulatim iterum fri- gescere aeres per singulos dies, et noctes fieri lon- giores diebus usque ad mensem nonum, quando ce- lebratur Christi natalis; et sic inveniuntur novem quidem mensibus aeres quidem temperati, et dies prolixiores, tribus autem mensibus aeres glaciales, et dies breves. Vides quomodo Deus misericorditer dispensavit, ut dies quidem mali inveniantur et pauci, boni autem plures et longi. Si ergo statum mundi bujus, qui ad usum omnium hominum communis babetur, sic Deus misericorditer dispensavit: quanto magis statum vitæ eorum cum majori dispensat mi- sericordia, ut et voluntas eorum in malis tentata cla- rescat, et virtus voluntatis eorum velociter Deo sub- veniente non patiatur defectionem ? Secundum quod et Apostolus dicit : Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis sustinere, sed faciel cum tentatione elium proventum, ut possitis evadere (1. Cor. 10. 13). 23. Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, ecce illic, nolite credere. Qua ratione supra quidem, priusquam de abominatione desola- tionis exponeret, sic dicit: Videte ne quis vos seducat : multi enim venient in nomine meo dicentes, quia Ego sum Christus (Matth. 24. 4. 5); hic autem, postquam de ab- ominatione desolationis statura in loco sancto loquu- tus est, ita dicit: Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, ecce illic, nolite credere. Si memor es quia abominationen desolationis interpretati sumus staturam in loco sancto banc impiam hæresim oc- cupaturam loca Christianorum, intelligis quoniam eleganter est dictum. Per hanc enim significabat quo- modo et priusquam hæresis ista abominationis loca sancta obtinerei, et priusquam diversarum hæresum constituerentur Ecclesia, seductio quorumdam erat futura : sicut et factum est. Et postquam obtinuissot,
et hæresum diversarum Ecclesiæ constitutæ fuissent, eo amplius seductio quorumdam erat futura: sicut et fit. Nam prius nudi dogmatum sermones faciebant errorem, nunc autem multarum hæresum ipsæ Ec- clesiæ constitutæ. Ideo tunc uniuscujusque dogmatis nudum verbum dicebant: Ego sum verbum veritatis, Ego sum Christus. Nunc autem singulatim professores bæresum diversarum dicunt, Ecce hic est Christus, id est, Ecclesia, et illic, id est, Ecclesia: quia jam non audiendo dogmatum verba, sed videndo eorum Eccle- sias, Christiani scandalizantur infirmi. Adhuc autem de Antichristo ostendit per hæc verba, quia in illo tempore sancti in maitis tribulationibus constituti, fortiter desiderabunt Christi adventum, jam non sus- tinente carnis natura. Aliquotiens diximus, quod diabolus non ingeral genus tentationis in hominem, sed desiderium unjuscujusque considerat, et secun- dum quod viderit hominem desiderantem aliquid, ex eo accipit occasionem tentandi. Unde et Christum cum esurientem sensisset, tentavit in ſaine. Et Adam et flevam cum vidisset divinitatis amoreın babentes, divinitatis promissione seduxit. Et Judam cum inve- nisset avarum, pecuniae cupiditate ad proditionem Salvatoris attraxit. Sampsonem cum invenisset ama- torem feminarum, per mulierem præcipitavit (Ju- dic. 16). Sic ergo et tunc diabolus videns sanctos in angustiis constitutos, et fortiter desiderantes Christi adventum, primum quidem propter intolerabiles per- sequutiones, deinde propter repromissionem tempo- ris illius de adventu Christi, quæ facta fuerat in Scripturis, ideo sub nomine Christi et prophetaruin tentabat seducere sanctos. Et quos diversis cruciati- bus non potuit superare, victus in sua credulitate, ar- mabat se fraude, dicens per suos ministros: Ecce hic est Christus, ecce illic. Nam quando aliqua rerum con- turbatio fit, tunc abundant mendacia. Unusquisque enim dum aut timet adversa, aut desiderat prospera, ipse sibi novas general famas. Et ita diabolus sus- pensas animas hominum inventa occasique dela- dit, hoc nuntians in auribus hominum, hoc osten- tans ante oculos eorum, quod unumquemque aut timere aut desiderare cognoverit. Sicut enim ægrotus in doloribus positus, omni homini ostendenti sibi aliquid ad remedium, facile credit, non dijudicans personas me- dicantium, neque discutiens artificia eorum: ipsa eniin doloris anxietas omnia omnibus credere cogit: sic et tunc sancti in necessitate persequationum positi, et quasi ægroti, desiderantes refrigerium Christi, omni- bus referentibus aliquid de Christo, facile credent. Ipsa enim pressure necessitas credere cogit. 21. Ex- surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna : non inutilia, neque vana, quæ ministri diaboli facere solent : sed magna, id est, útilia et plena, quæ sancti facere solebant. Nam in tempore quidem apostolorum et postmodum, ministri quidem Christi utilia et plena signa faciebant ex parte dextra : qualia sunt, cacos illuminare, et alia hujusmodi ſa- cere ministri autem diaboli inutilia faciebant, et vana ex parte sinistra, quæ admirationem quidem vi❤ dentibus excitarent, ad utilitatem autem nullius pro- ficerent. Et erat inter ministros Christi et ministros diaboli ex hoc judicare, qui inutilia, et qui utilia fa- cerent signa. In Ane autem temporis concedenda est potestas diabolo, sicut in historia Clementis Petrus exponit, ut faciat signa utilia, et ex ea parte qua prius facere consueverant sancti, ut jam ministros Christi non per hoc cognoscanus, quia utilia faciunt signa, sed quia omnino non hæc faciunt signa. Qua autem ratione hoc ordinavit Deus, attende: quia non semper tempus vocationis est, sicut ait Sapientia : Tempus congregandi lapides, tempus dispergendi (Eccle. 3. 5). Tempus ergo fuit congregandorum lapidum, quando lapides vivi, id est, fideles, ab infidelitate vocabantur ad fidein. Tempus autem erit dispergendi lapides, quando Ecclesia tradetur ad tentationem, ut lapides, id est, Christiani, qui non proficiunt in ædificationem corporis Christi, foras projiciantur. Donec ergo fuit vocatio ad fidem ex infidelitate, fece- runt signa et servi Christi: quia signa divinæ voca- tionis testimonia sunt, ut prædicationis veritas mira- culis commendetur; cessante autem vocatione, inci- piet seductio revocans homines a fide ad infidelitatem. Incipiente ergo seductione, tradenda sunt seductionis adjutoria diabolo, id est, potestas faciendorum signo- rum, ut signis et prodigiis mendacia sua pro veritate commendet. Sed forte dicis : Si Deus concessit dia- bolo virtutem faciendorum signorum, quomodo ipse mandat, ne seducantur sancti? si ergo non vult at seducantur, ut quid diabolo dat seducendi virtutem? si autem vult ut seducantur aliqui, quare omnibus mandat ne seducantur? Audi. Concedit diabolo se- ducendi virtutem, ut ne mali inter bonos remaneant apud Christum : mandat autem, ut ne boni inter malos transeant ad diabolum. Nam sicut crudele est fideles cum infidelibus perire, sic indignum est fide- les cum infidelibus glorificari. Ita ul in errorem mil- tant, si fieri potest, etiam electos. Non dixit, Ut seducant, si fieri potest, etiam electos, sed, In errorem miltani. Frequenter enim sancți videntes aliquas operationes diaboli absconditas sub specie pietatis, dum non pos- sunt intelligere profundas insidias inimici, contar- bantur in corde sun, ac scandalizantur, et dicunt : Quid sit hoc quod ita fit? Non tamen cito flectuntur, ul credant: el si sensu vincuntur quasi homines, fide autem stant quasi invicti. Magnitudinem autem si- gnorum ostendere valens, ideo dicit, Ut, si fieri po- test: quoniam quantum ad magnitudinem signorum illorum potest fieri ut seducantur etiam electi: sed ideo non seducuntur, quia perire non possunt, quos Deus præordinavit ad vitam. Dum ergo signorum magnitudinem prædicit, in conservandis fidelibus, Dei potentia demonstratur. Et de tempore hæresum nibi- lominus conveniunt intelligi hæc. Falsi enim Chri- stiani sunt falsæ veritates bæresum: falsi auten prophetæ, prædicatores veritatum falsarum. Dant autem signa, eadem facientes in simulatione, que faciunt fideles in veritate. Nain et castitati student, et jejunia celebrant, et eleemosynas faciunt, et omnem ecclesiasticum canonem supplent. Aul non tibi videa- tur magna esse signa seductionis, cum videas diabo- lum facientem opera Dei? 25. Ecce prædizi vobis. Contestationis verba sunt hire, ut ne aliquis dicat Vidi eum talia facientem signa, qualia ipse Christus fecit, et ideo credidi, existimans illum esse Christum. Propterea dicit, Ecce prædixi vobis: ut excusationem ignorantia tollat ab hominibus, et præcedens conte- statio justam faciat pœnam sequentem. Misericordia enim est, mandatis prævenire periculum. Non enim vult quempiam perire, qui omnibus monstrat perditio. nis adventum. 26. Si autem dixerint vobis, Ecce in solitudine est, nolite exire: ecce in domibus, nolite cre- dere. Hoc nunc tertium de-cavendis seductionibus dat mandatum. Primum est, Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes, Ego sum Christus. Secundum, Tunc dicent robis, Ecce hic est Christus, ecce illic, molite credere. Tertium, præsens, dicens: Si dixerint vobis, Ecce in solitudine est, nolite exire: erce in domibus, nolite credere: Ut in ore duo- rum vel trium testium stet omne verbum (Matth. 18. 16), nutrina denuntiatio inexcusabilen faciat negligen- tem. Primum ergo mandatum dedit de seductionibus futuris, priusquam abominatio desolationis constituIE- retur in loco, et priusquam hæresum ædificarentur Ecclesiae. Secundum autem de seductionibus post foturis, sicut jam diximus supra. Tertium vero mani- festissime de tempore furentis Antichristi, dicens : Si quis vobis dixerit, Ecce in solitudine est, nolite exire. Seducere enim vos volunt. Sed dicat aliquis, Quid enim? si fideles tunc non exierint in desertum, aut non intraverint in domos: numquid per hoc ipsum poterunt declinare periculum, maxime cum tane Au- tichristus universa ubique contineat, et intus et foris, et in civitate et in deserto? Sed vide quoniam hære dicens ostendit, quia tunc fideles latentes erunt in
IN MATTILEUM. HOMIL. XLIX locis quibusdam secretioribus, Deo eos abscondente potius quam loco, sicut scriptum est: Abscondes in abscondito vultus tui a conturbatione hominum. Prote- ges ros in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum (Psal. 30. 21). Præmonet ergo eos, ne forte lunc audito Christi adventu, per homines seductores pro- cedant ad palam, et aut in deserto comprehendantur egressi, aut in domibus concludantur ingressi. Quid enim faciat in solitudine Christi adventus ? numquid magis amat solitudines locorum, quam congregationes hominum? aut numquid homines timet, ut in solitudine lateat? Si enim quando passurus advenit, non timuit reges aut judices, sed inter impios populos prædica- vit pietatis sermonem: quomodo tunc timebit, cum venerit judicare peccatores? Si quis vobis dixerit, Ecce in domibus, nolite credere. Injuriam enim facitis Divinitati, si in domibus illam quæritis, quæ implet celum et terram: aut si latere putatis qui venit su- perbis resistere, et humiles exaltare. In primo enini adventu ideo celatus venit corpore, ut probaret fide- les in secundo autem adventu veniet manifestus in gloria, ut remuneret fidem eoruin. Ideo tunc neces- sarium erat ut quæreretur: nunc autem non est quærendus ut credatur, sed quærit ipse a quibus creditus est. Spiritualiter autem de novissimis tem- poribus hæc ita sunt exponenda. Sunt hæreses, quæ mendacia sua quodamniodo Scripturaruin colorant auctoritatibus: quædam autem, quæ omnino ita contra Seripturas habentur, ne colorare valeant mendacia sua de Scripturis divinis. Solitudines ergo appellat hæreses illas, quaruin dogmata omnino deserta sunt aScripturis. Donis autem, hæreses quæ Scripturarum colorantur exemplis, quamvis non sint domus veræ, tamen vel videntur. Aut ita : Domus dicit hæreses, soli- tudinem autem Judæam, secundum quod scriptum est de illa Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. 25. 38). Aut ita : Solitudines dicit omnes hæreses desolatas a veritate, domus autem Ecclesias Christi ac si dicat: Non dico, si dixerint vobis. Ecce in hæreticis Ecclesiis illis, vel in illis apparuit Christus, sed etiamsi in ipsis veris Ecclesiis, quæ et Dei sunt, id est,domus vestræ, dixerint vobis Christum apparuisse, molite eis credere dicentibus ista de me, quia non est digna divinitatis meæ notitia hæc: ostendens per hæc, quomodo ex ipsis Ecclesiis veris frequenter exeunt seductores, propterea nec ipsis omnino credendum est, nisi ea dicant vel faciant, quæ convenientia sunt Scripturis. Vos ergo nolite exire, nolite credere. Non mandat illis, ut ne exeant de domibus, vel civitatibus. Nec in domo enim, aut in civitate sedentibus sanctis, ista dicenda sunt: sed, Nolite exire de regula veritatis, quan tradidi vobis: nolite credere: quia sicut fumus ante ignem præcedit, ante victoriam pugna: sic et ante gloriam Christi, tentatio Antichristi. 27. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occiden- tem, ita erit adventus Filii hominis. Manifestum et velocem adventum Christi ostendere volens, fulguris similitudinem introduxit.Sicut enim cum exierit fulgur, non solum videtur ab hominibus, sed adhuc secundum qualitatem fulgoris sui non digne aspicitur: sic et cum venerit Christus, non solum eum omnes aspicient, sed secundum mensuram gloriæ ejus neque poterunt eum sufficienter aspicere. Et non soluin maguitudo ejus omnem locum implebit, sed adhuc magnitudine ejus deficiet omnis locus, sicut scriptum est: Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Alluxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et com- mota est terra (Psal. 96. 3. 4). Quem ergo peccatores videbunt, etiam nolentes: quomodo non videbunt eum sancti desiderantes? Et sicut in ictu oculi fulgur universa pertransit, sic et Filius Dei, non veniens adhuc, sed etiam venisse videbitur. Si enim sol, qui ad ministerium nostrum creatus est, tantam habet splendoris virtutem, ut in quacumque parte cœli fue- rit, ubique appareat quasi præsens : quanto magis Sol spiritualis Christus, cum venerit, in toto videbitur muundo, magis autem mundus in eo videbitur? Apo- stolus autem ait: Quem suis temporibus ostendet beatus, et solus, et potens (1. Tim. 6. 15): non dixit, Quen mittet. Christus enim, cum sit ubique, non venit ab loco ad locum, sed ubique ostenditur, qui erat celatus ubique. 28. Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquila. De vulturibus enim dicit Scriptura in Job quoniam ubicunque fuerit corpus, illic invenientur vulturum pulli (Job 39. 30). floc enim naturale est vulturum, sicut dicunt quidam, ut etiam transmarina cadavera seutiant. Quoniam ergo turpes aves sunt vultures, ideo vulturinis quidem moribus aptavit nomina aquilarum, ut in moribus quidem vulturum, sanctorum congregatio ostendatur ad Christi adven- tum, in aquilis autein regalibus, regalis sanctorum dignitas ostendatur. Ideo enim sancti aquilis assimi- lantur, quia sicut filii aquilarum ad solein probantur, ut siquidem recto aspectu intendere potuerint contrá radios solis, intelligantur esse legitimi ; si autem non potuerint, cognoscantur adulterini: sic et filii Dei ad Christi justitiam comprobantur: si enim potue- rint pleno corde justitie verba suscipere, intelli- guntur esse legitinii; si autem non potuerint, co- gnoscuntur de diabolo esse nati. 29. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stella cadent de cælo. Patrefamilias noriente, tota domus ejus tur- batur, ominis familia plangit, et conscissis tunicis suis, nigris se cooperiunt vestimentis: sie et humano genere, propter quod fuerant omnia creata, circa exitum constituto, totus contristatur mundus, universa cæli ministeria lugent, et candore deposito, pro vestibus luctuosis tenebris vestientur. Nam Sol ob- scurabitur, et luna non dabit lumen suum: aut propter indignam persequutionem sanctorum dolentes, aut super impiorum pessima opera indignantes, aut novissimam in eis Dei iracundiam demoustrantes, ut adhuc viventibus impiis super terram jamı gustus detur infernalium tenebrarum. Sive hoc, sive illo modo, merito nox interveniens inter diem et diem, prædicet, quia post modicum nova dies resurrectionis est nascitura. Dividetur enim, ne istius sæculi et illius una videatur esse natura. Sicut enim omnes carnales morimur, ut spirituales surgamus: sic et illa dies te- nebris interciditur quasi quadam morte, ut nova iterum renascatur. Aut certe quia spiritualiter iniqui- tas nox intelligitur, justitia autem dies. Ex nativitate autem Christi lux orta est, dicente propheta: Ad ve- sperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia (Psal. 29. 6). Mane Christi tempus vocatur. Hæc dies justitiæ in exitu mundi finitur, iniquitatum et erro- rum tenebris obscurata. De qua et Dominus ad apo- stolos dicit Ambulate dum lumen habetis, ne vos le- nebræ comprehendunt (Joan. 12. 35). Sol obscurabitur, id est, notitia Christi silebit. Luna non dabit lumen suum, id est, Ecclesia sanctitatis suæ claritatem non demonstrabit. Stella cadent de cælo, id est, qui vi- dentur sancti transgredientur, et cadent de dignitate cælesti. Nam quod de diabolo dictum est, Quomodo cecidit Lucifer de cœlo, qui mune oriebatur (Isui. 14. 12)? sic interpretantur apostoli, vel sancti, non de altitudine cæli ad teriam, sed de angelica dignitate ad ignominiam tenebrarum. Quomodo autem multi transgredientur Christianorum, significat Daniel: Et de eruditis, inquit, cadent multi (Dan. 11. 35). Sicut ergo tempestas suscitat nubila, nubila autem coope- riunt solem sic impiorum persequutio suscitabit transgressionem, transgressio autein Christianitatis obscurabit candorem. Unde propheta dicit in alio loco Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem (Joel 2. 31): id est, Eeclesia, aut propter assiduam. occisionem sanctorum, aut quia ipsi Christiani contra justitiam Christianitatis inter seipsos furentes bella- bunt. Hoc et si de tempore hæresis hujus scriptum intelligatur, expositionem habet convenienten. Quo- modo? Ex quo obtinuit hæresis ista sanctum Eccle- six locum, quasi abominatio desolationis, et Anti- Christi exercitus constituts, Christi solia veritas est
- OPUS IMPERFECTUM obscurata: Ecclesia fidei sux splendorem non potuit dare clarum, et Christiani multi, qui erant stellæ rationabiles, ceciderunt a firmamento Scripturarum sanctarum. 30. Tunc apparebit signum Filii hominis in cælo. Quidam putant crucem Christi ostendendam esse in cælo verius autem est, ipsum Christum in corpore suo habentem testimonia passionis: id est, vulnera lances et clavorum; ut impleatur illud quod dictum est, Et videbunt in quem pupugerunt (Apocal. 1. 7). Denique in quo loco præsens evangelista ponit, dicens: Apparebit signum Filii hominis: alii evange- liste hoc solum dixerunt: Et videbunt Filium hominis venientem (Harc. 13. 26. et Luc. 21. 27): videlicet ostendentes signum Christi esse ipsum corpus Christi, qui in signo corporis sui cognoscendus est, a quibus crucifixus est. Unde in Actibus ad apostolos angelus sic dicit: Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic venict iterum, quemadmodum vidistis eum euntem in cælum (Act. 1. 11). Non sic portatus in tali nube: nec enim cum tali gloria ascendit, cum quali venturus est judicare : sed, Sic veniet, hoc est, similiter cum hoc corpore, cum quo ascendit. Vides ergo, quia quasi signum datur apostolis corpus ejus, dicens : Sic veniet. Vulnera Christus quare servavit. · Vis autem scire quia ad signum passionis suæ vulnera corporis sui servavit? Audi post resurrectionem dicentem ad Thomam Infer digitum tuum huc, et vide manus meas et affer manum tuam, et mille in latus meum, et noli esse încredulus, sed fidelis (Joan. 20. 27). Qui mortuum corpus suum suscitavit, qui tulit costam de latere Adæ, et supplevit carnem: numquid etiam non potuit corpus suum sanare, et integrum susci- tare? Sed corpus quidem suscitavit, vulnera autem ejus servavit, ut in die judicii proficerent ad testimo- nium passionis contra Judæos, et omnes, qui dene- gantes Filium Dei crucifixum in corpore, judaizant. Propterea quasi_manifesto signo convenienter sub- jungit, dicens: Tunc plangent se omnes tribus terræ. Plangent enim se Judæi, videntes viventem et viviß- rantein, quem quasi hominem mortuum æstimabant, et convincentes se corpore vulnerato, scelus suum denegare non poterunt. Plangent se et gentiles, qui vanis philosophorum disputationibus decepti, irra- tionabilem stultitiam putaverunt esse, Deum colere crucifixum, et detulerunt creaturæ gloriam Creatoris. Lugent et Christiani peccatores, qui magis dilexe- runt mundum, quam Christum, cum audierint eum hæc verba dicentem ad se: Ego propter vos homo factus sum. Propter vos alligatus, et delusus, et casus, et crucifixus sum. Ubi est tantarum mearum injuriarum fructus? Ecce pretium sanguinis mei, quem dedi pro redemptione animarum vestrarum. Ubi est servitus vestra, quain mihi pro pretio san- guinis mel debetis? Ego super gloriam meam vos habui, cum essem Deus, apparens homo, et viliorem me omnibus rebus vestris fecistis. Nam oinnein rem vilissimam terræ amplius dilexistis, quam justitiam meam et fidem. Plangent se hæretici, qui purum ho- minem orucifixum dixerunt, cum viderint ipsum esse judicem, in quem compunxerunt Judri. Quomodo enim arguat Judæos quasi interfectores Filii Dei, si non Filius Dei, sed purus homo est crucifixus? Et tunc plangent se omnes tribus terræ, quia nec resistendi virtus est contra cum, et fugiendi nulla facultas ante faciem ejus, nec pœnitentiæ locus: ex angustia om- nium rerum nihil eis remanet præter luctum. Merito plangent se, quia tunc neque pecuniæ divitibus pro- sunt ad eleemosynam faciendani, neque parentes justi pro parentibus intercedunt, neque ipsi angeli pro hominibus, sicut solebant, faciunt verbum: quia non recipit natura judicii misericordiam, sicut nec tempus misericordiæ judicium, dicente propheta: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. 100. 1). Misericordia in priori adventu, judicium in se cundo. In priori adventu, volentibus apostolis ignein de cælo deponere, dixit: Nescitis cujus spiritus estis. Filius enimi kominis non venit judicare mundum, sed salvare (Luc. 9. 53. 56). De secundo autem sie dicit : Nam Filius hominis veniet in majestate Patris sui, et tune reddet unicuique secundum opera ejus. Et vide- bunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute et gloria multa (Matth. 16. 27). 31. Et millet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis. Si quando rex terrenus processum aliquem aut expeditionem mandat in po- pulo, diguitates omnes moventur, et exercitus exer- citatur, tota civitas fervet: quanto magis Rege cœ- lesti exsurgente judicare vivos et mortuos, virtutes angelicæ commoventur? Terribiles ministri terribė- liorem Dominum procedentes: Cherubim et Sera- phim præparentur ad sedem unius, et rationabilis thronus vivam sapientiam portaturus. Nec enim potest esse res mortua, quæ bajulat vitain. Ante ipsum pro candelabris fulgura viva præcedent, et pro tubis horrenda tonitrua. Qualis rex, talis et præpa- ratio regis. Vere magna vox tubæ terribilis, cui om- nia obaudiunt elementa, quæ petras scindit, inferos aperit, clausuras tenebrarum pertransit, portas areas conterit, vectes adamantinos et ferrens confringet, vincula mortis dirumpet, et de profundo abyssi ani mas liberatas corporibus suis assignat. Hæc omnia citius consumet in opere, quam sagita transit in aere, dicente Apostolo: In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Tuba enim canel, et mortui resurgent incorrupti (4. Cor. 15. 52). In illa voce pulvis jam dissoluius corporum mortuorum in nova menibra constringitur. In iHa voce quasi una persona obnoxia totum mare discutitur, ut si quid apud se retinet de humanis ossibus, sine contradictione restituat. In illa voce a quatuor partibus mundi spiritus congre- gatur, qui resuscitet populum dormientein. 32. A fien autem discite parabolam. Quare non ex aliis ar- boribus, sed potius de ficu sumit similitudinem æsta tis? Quia postquam alia arbores vernare corperint, frequenter evenit ut accedens frigus præcidal asta- tein, et iterum arbores indurescunt: ficus autem, quia pene post oinnes arbores vernat, difficile post ficum frigus intervenit. Ideo ergo sic comparată est Ecclesia illi tempori, propter indubitabilem se- culi novi adventuin. Sed quæ est ista assimilatio rei, videamus. Ficus bono verni temporis temperamento mollescit ad folia, Ecclesia autem miserabili perse- quutione afflicta compellitur ad mortem. Sed Domi- nus hanc assimilationem jucunditatis ex ficu non ad afflictionem corporalem retulit, sed ad spiritua- lem profectum aniinarum. Nam quando carnalia lio- minis amiguntur, tunc spiritualia ejus florent, sicut ait Apostolus: Et vos suscepistis verbum Dei in tribu- latione multa, cum gaudio Spiritus sancti (1. Thess. 1. 6). Sicut enim vernali flatu arbores laxantur in folia et fructus: sic persequutionibus excitantur animæ: ad virtutem. Ideo autem semper ficus Ecclesiæ simila- tur: quia sicut ficus sub uno cortice plurima grana Intra viscera dulcedinis inclusa constringit: sic Ec- clesia sub uno corpore multos Christianos intra viscera Sure caritatis congregatos complectitur. Deinde et alia ratione. Omnis arbor pene in uno tempore fructum præbet nam intra paucos dies et maturescunt, et cadunt; ficus autem ex quo cœperit fructus afferre, usque ad hiemem fructificare non cessat: nam alii colliguntur maturi, et alii hinc procedunt. Sic Ec- clesia ex quo cœperit sanctos offerre, usque ad finem Sæculi non cessabit. Nam per singula tempora alii dormiunt, alii autem nascuntur. De hac autem fica sub alia specie interpretationem fecimus apud Mar- cum, æstimantes ubique quod verum est, non affir- mantes ut secundum quod visum fuerit unicuique, hoc probetur. 34. Amen dico vobis, non præteribil ge- neratio hæc, donec omnia fiant. Res dubia semper facit hominem negligentem. Nam quod sine dubio venturum nobis esse cognoscimus, ad id nosmetipsos magnanimiter confortamus. Ne ergo audientes apo- stoli, certum periculum pro incerto suscipiant, et dubitantes de ejus adventu, semetipsos in negligentia
' IN MATTHIEUM. HOMIL. L. ponant, ideo sermonem suum juramento confirmans dicit: Amen dico vobis, non transibit generatio hæc, donec omnia fiant. Quia contra magnum periculum magna præparatio est necessaria: magna autem præ- paratio assiduam admonitionem requirit, et cautam. Et sciendum est, quia non illud vult Christus apostolis Buis ostendere, quia jam in continenti futura est tentatio illa, sed quia omnino futura est. Ergo non illos homines dicit, qui illo in tempore fuerant nati, sed familiam gentis ipsius. Generatio ista : id est, aut facientium hanc tentationem aut patientium, aut peccatorum hominum, aut dæmonum, qui operantur in eis. Nam utrique non cessabunt esse in sæculo, donec consummatio fiat, ut dicat illis, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. 25. 41). Necesse est enim, ut quamdiu fides tentatur, tentatio reservetur. Aut certe Christianorum generationem dicit, id est, Generatio ista mortalis non transibit ad immortalita- tem Donec, id est, nisi hæc fuerint consuminata, ut postea immortalis et impassibilis flat. 55. Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. Quia cælum ét terra ad ministerium vestrum creata sunt, verba autem mea ad gubernationem vestrain disposita. Calum et terra vanitati subjecta sunt, di- cente Apostolo Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. 8. 20). Naturaliter autem veritas nescit mell- tiri, nec potest aliquando perire. Homilia l. ex capite xxiv. 36. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, neque Filius, nisi solus Pater. 37. Sic- ut enim in diebus Noe, ita erit et adventus Filii homi- nis. 38. Sicut enim erant in dicbus ante diluvium com- edentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, 39. et non cogno- vérunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. Usque nunc exposuit signa consummationis, præcedentia ante consummationem : nunc docet, quia subitus veniet novissimus mundi in- teritus hominibus nihil adhuc tale fieri suspicantibus, secundum quod dicit et Apostolus: Cum dixerint pax el securitas, tunc repentmus illis superveniet interitus (1. Thess. 5. 3). Et de die illo incerto ad cumulum etiam seipsum ponit dicens : De die autem illa et hora nemo scit. Id est, non solum aliquis liominum, sed neque angelorum quisquam, nec ipse Filius, nisi solus Puter ut nemo ferat moleste, quia diem illum Deus posuit in incerto, cum de ipso sit Filius incertus. Simile aliquid scriptum est et in Actibus apostolorum. Nam cum interrogassent eum discipuli ejus, Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel (Act. 1.6. 7)? respondit eis: Non est vestrum nosse temporu vel nio- menta quæ Pater posuit in sua potestate. Opportune ex boc loco convenit admonere, cum multi homines, maxime qui videntur docti, cum interrogati fuerint aliquam quæstionem, si contingeret eos ignorare quod quæritur erubescentes ne videantur aliquid ignorare, quia totum scire putantur, colorant falsa pro veris, et dicunt aliis, quod non audierunt a Christo. Pro- pterea considerantes hunc locum, non deberent eru- bescere aliquid mysteriorum Dei se ignorare, cum legant, ipsum Chri tum non erubescentem suam ignorantiam confiteri ad respondendum, quia De die illa et hora nemo scit, neque angeli, neque Filius : maxime cum sit mysteriorum Dei multa profunditas : nec tamen mentitur, quando ipsum quod scit, a Patre accepit. Merito suam scientiam denegat, que non ex eo sicut et alibi cum esset bonus, bonum se dene- gavit, quia bonitas ejus erat ex Patre. Et ne propter dispensationem humanam æstimetur scire se negasse, non dixit, Neque Filius hominis: quia secundum di- vinitatem dixisset, non secundum humanam naturam. Nam inter Filium Dei et Filium hominis nihil interest. Ecce senectutis signa cognoscimus, diem autem ulti- inum ignoramus: sic et labentis signa scimus, finem ejus non agnoscitnus. Sicut enim quando videmus kominem senein, scimus quia propemodum moriturus est, quando autem, nescimus: sic et mundum quando perturbatum videmus, casurum cognoscimus, diem autein ignoramus. Mysterium Dei scire expedit quidem hominibus. Nam et servus fidior fit circa obsequium domini sui, cum cœperit secreta sua committere. Sed illud scire bonum est, quod proficit ad ædificationem scienti: hoc autem scire. quod nihil nobis prodest, magis nocet, et superfluum est. Deus ergo, quia non oninia mysteria dicit hominibus, non invidet scientiæ nostræ sed quia non omnium mysteriorum scientia nobis prodest. Sicut enim in diebus Noe, sic erit et ad- ventus Filii hominis. Sicut erant in diebus ante diluvium manducantes et bibentes, et nubentes, et nuptui tradentes. Quod dicit, Sicut fuit in diebus Noe, manducabant et bibebant, nubebant et nuptui tradebant ; non velat manducare, aut bibere, aut nubere. Nec enim fas est ut destruat quod ipse constituit: sed jubet nos, ut quod carnaliter facimus, ad Dei gloriam facientes, spiritualiter faciamus, ut carnalia nostra propter spi rituale propositum spiritualia flant. Quis est, qui ad gloriam Dei manducat et bibit? Qui de manu Dei ac- cepisse æstimat quod manducat et bibit. Quis autem de manu Dei se accepisse æstimat? Qui operatur ju- stitiam, et Deum tiniet offendere. Nam et servus ille quasi servus fidelis manducat in domo, qui considerat ideo accepisse a domino, ut opus domini operetur. Nam qui Deum non timet offendere, ille sine dubio non æstimat a Deo se accepisse quod bibit; sed pro- pter hoe solum manducat, quia caro est. Quis autem est, qui ad gloriam Dei nubit? Qui nubit aut propter desiderium bonorum fitiorum, aut periculum peccati timens.. Quis est, qui propter desiderium bonorum filioruin nubit? Qui postquam habuerit filios, circa Dei disciplinam continet eos. Alioquin qui filios ne- gligit, ille non desideravit Deo generare, sed diabolo. Quis est, qui propter periculum peccati nubit? Qui postquam nupserit, matrimonium caste conservat. Qui autem propter matrimonium indifferenter abutitur amoribus suis, ille non propter tutelam animæ nupsit, sed propter abundantem lasciviam carnis. Qui ergo sic manducat et bibit, non tantum manducare et bi- bere videtur, quantum Dei gloriam operari: quia non sibi servit, sed Deo. Et qui sic nubit, non tantum vi- detur nubere, quantum Dei gloriam operari : quando non sibi, sed Deo multiplicat, et sine peccato conser- vat. Hoc ergo dicere vult. Sicut ante diluvium, rece- dente ab hominibus Dei timore, nihil faciebant homi- nes ad gloriain Dei, sed omnia propter solam carnem : sive enim manducabant aut bibebant, non ad gloriam Dei manducabant aut bibebant, sicut mandat Aposto- lus (1. Cor. 10. 3. 4), sed propter solam voluptatem carnalem sic erit circa sæculi finem. Sicut enim ho- : mines, qui in totum carni subjecti sunt, quamvis ha- beant animam; tamen solummodo carnes dicuntur, testante Scriptura : Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam sunt carnes (Gen. 6. 3). In quibus autem pars animæ prævalet, quamvis sint car- nales, spirituales dicuntur, sicut dicit Apostolus: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiri- tus Dei habitel in vobis (Rom. 8. 9). Sic opera homi- num, quamvis sint spiritualia, si facta fuerint propter causam carnis, utputa, si quis opus bonum propter homines faciat, invenitur esse carnale: et quamvis sit carnale, si propter causam spiritualem fuerit fa- ctum, id est, propter gloriam Dei, invenitur spirituale esse propter causam spiritualem. Sicut fuit in diebus Noe (Gen. 7). Id est, sic erit generalis interitus, sie subitaneus. Sicut tunc omnis creatura deleta est, sola autem arca evasit, de trabibus quadratis facta, octo animas bajulans: ita et in consummatione omnes hæreses interibunt, una tantummodo arca salvabitur, id est, Ecclesia Christi, de justis hominibus congregata. Sicut tunc quicquid fuit extra arcam, periit, sic et in fine quicumque fuerit extra unam Ecclesiam veritatis, peribit. Quæ Ecclesia habet octo rectores, septem spiritus, quos enumerat Isaias (Cap. 11. v. 2. 3), et unigenitus Deus: sic et Salomon dicit : Sapientia adie-
ficavit sibi domum, et suffulsit columnis septem (Prov. 9. 1) et ipse qui suffulsit, octavus. Subitaneus au- tem, non ante nuntiatus, sive ab ullo creditus. Et quid mirum, si periturum mundum audiunt et non credunt? Ecce morituros se esse quotidie audiunt homines, quotidie alios mortuos vident, et tamen non credunt se morituros. Si autem se crederent moritu- ros, non facerent ea pro quibus moriuntur, id est, morte digna non facerent. Si ergo illud, quod quoti- die fieri vident in aliis, de se futurum esse nou cre- aunt, quomodo illud credent futurum, quod adhuc numquam factum est? 40. Tunc duo erunt in agro; unus assumetur, et alter relinquetur. Estimo neminem dubitare sensatum, hæc præcipue in parabolis esse dicta, et spiritualiter ea intelligi oportere. Et prima quidem parabola posita est de popularibus justis, et peccatoribus. Secunda de doctoribus piis et impiis, quando omnes homines aut discentes sunt, aut do- centes. Et Lucas quidem evangelista exponit de duo- bus in lecto, et de duobus ad molam: præsens autem Maubæus de duobus in agro, et de duobus ad molam, Ubi enim Lucas (Cap. 17. v. 34) posuit duo in lecto ibi Matthæus posuit duo in agro. Ex quo intelligere nobis datur, quoniam lectum et agrum ambo evange- listæ id ipsum intelligere voluerunt: quoniam qui in corpore sunt, et in mundo sunt: et qui in mundo sunt, in corpore sunt. Mundus enim nihil aliud intel- ligitur, nisi homio; propter quod agrum intelligere convenit mundum hunc, sicut Dominus interpretatus est supra in parabola zizaniorum seminatorum in agro (Matth. 13. 38). Duo ergo in agro, omnes Christiani in mundo viventes eodein, non tamen iisdem actibus conversantes. Et justi quidem assumentur, peccatores autem derelinquentur. Omnes justi in uno homine fi- gurantur, et omnes peccatores in uno. 41. Duæ molen- tes ad molam; una assumetur, et una relinquetur. Quæ sunt istæ mulieres molentes? Puto, Ecclesiæ, quarum una est, de qua Dominus dicit : Simile est regnum cælorum fermento, quod accipiens mulier miscuit in tri- bus fermenti mensuris (Matth. 13. 33). Sicut enim, quamvis multi sint justi, et peccatores, tamen quo- niam omnium due sunt partes, in duabus ponuntur personis sic et Ecclesiæ hæresum quamvis multæ sint, tamen omuium hæresum una Ecclesia dicitur, et una Christianorum. Una ergo mulier molens est Ecclesia Christi. Mola est orbis terrarum, propter ro- tunditatem suam, sicut scriptum est de ea: Vox toni- trui tui in rota (Psal. 76. 19). Lapis superior est ver- bun veritatis, quod descendit de calo, ut terrena omnia complectatur, et protegat simul, et premat, et molat dicitur autem lapis, propter fortitudinem suam. Subterior autem lapis est omne verbum impie- tatis, quod lapis dicitur propter duritiam suam, quod de spiritu mundi a deorsun ascendit, ut susci- piat omnia desursum venientia grana, et adversetur verbo veritatis. Hæc ergo Ecclesia molens, id est, pradicans, circumducit verbum veritatis, id est, supe- riorem lapidem cælestem; et circumducit per orbem terrarum, et circumducit super omne genus huma- num, ut quotienscumque sub gremio verbi desuper mi- serit Deus, molat eos, id est, catechizet, et cogat eos deponere corticem veteris hominis inutilem et insua- vem : ut exuti fiant pura niedulla et spiritus, id est, ut jam non sint caro, sed spiritus: et flat similago mundissima, et digna ad sacrificium Dei, secunduin quod admonebat Apostolus, dicens: Exuite vos vele- rem hominem, qui corrumpitur in concupiscentiis, reno- vamini autem spiritu sensus vestri (Ephes. 4. 22. 23). Sicut ergo grana in cortice, nisi molita fuerint, et de- posuerint cortices, et furfures, et processerint secun- dum quod sunt abintus, quamvis aquam acceperint, non conjunguntur ad alterutrum, ut fiat ex oninibus unus pains, quamvis et fermentatum acceperint, nou fermentantur: sic et homines, nisi moliti fuerint sub verbo, id est, catechizati, ut depositis corporibus, spirituales efficiantur, quamvis et aquam baptismatis acceperint, quamvis verbum fidci fuerit missum in eos, sicut fermentum : non conveniunt in idipsum, nec possunt sapere unum, ut unum corpus efficiantur, quia moliti non sunt. Sicut ergo inter duos lapides molares teritur triticum, et separatur a cortice sno, et fit similago munda: sic fideles in medio desuper quidem urgente se verbo Dei ad fidem et justitiam, inde autem verbo impio se compellente ad infidelita- tein atque peccatum conteruntur, et carnalia sua uni- versa deponunt, et spirituales efficiuntur. Sed et illa mulier videtur molere, et verbuin mendacii leve et fragile circumducit: propterea neque molet, quia non habet virtutein divinain verbum eorum, nec est lapis superior. Quomodo enim mendacium mendacio adver- satur, aut iniquitas iniquitati, ut molatur aliquis inter cas? Propterea populus eorum molitus non est. Con- sidera autem et intelliges. Si deponunt carnalia, fiunt spirituales, et moliti sunt. Si sunt in idipsum fidei, omnes moliti sunt. Si autem secundum veterem ho- minem sunt, si altera iterum sapiunt, quomodo mo- liti sunt? Desuper enim verbum veritatis non com- pellit eos ad fidem, quasi lapis superior; nec enim habent eum desubtus autem verbuin impietatis non tribulat eos, quia volentes requiescunt in eo. Quo- modo ergo molantur, quando non stringit subterius verbum, nec premit superius? Hæc ergo sumetur, quæ et videtur Ecclesia, et est : illa autem relinquetur, quæ videtur, et non est. Quidam autem et hoc modo exponit. Molentes sunt filii Israel, mola autem est verbum legis : quod volvunt et molunt, sunt Dei mandata in lege, quæ quasi tritici grana minutatim quidem molentes, id est, quantum ad se diligenter mandata Dei tractantes, numquam tamen ex eis pa- nem nutritorium proferentes. Panis autem nutritorius est unigenitus Deus Verbum, qui intus in mandatis Dei habetur secundum prophetiam inclusus, quem fili Israel carnaliter interpretantes numquam prof rebant ad manifestum. Filiorum autem Israel molen- tium, una videtur quidem esse synagoga, vere autem duæ sunt. Una quidem iniquorum, et secundum car- nem Judæoruin: altera autemi sanctorum, et sccun- dum spiritumi Judacorum. Hanc ergo sanctorum Ju- dæorum et spiritualium synagogam molentem, et su- pervacuam, et sine profectu molam legis trahentem, assumet Deus in fine sæculi hujus jam occumbentis, et liberabit eam de mola: illam autem alteram se- cundum meritum infidelitatis et perversitatis ejus re- linquet. Homilia lj. ex capite xxiv. 42. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit, etc. Qua enim ratione homini absconditus est dies mortis ipsius? Videlicet, ut sem- per benefaciat, semper mortem suam sperans. Eadem ratione et ab omnibus hominibus absconditus est dies adventus Christi, videlicet ut non una generatio sal- vetur, sciens adventum ipsius, sed omnes, dunt in singulis quibusque generationibus Christi adventus speratur. Ideo et interrogantibus se discipulis suis, Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? re- spondit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate (Act. 1. 6. 7). 43. Illud autem scitote, quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Paterfamilias est unusquisque secundum animam in domo Patris sui, fur autem diabolus est : domus autem, nostra corpora : januæ sunt, os et au• res fenestræ autem, oculi. Sicut ergo per januas et fenestras cito ingreditur latro, et spoliat patremfami- lias: sic per os et aures et oculos hominis facile inve- nit diabolus occasionem ad animam, et facit eam ca- ptivam sicut et in Jeremia tale aliquid scriptum est Quia mors intravit per fenestrus nostras (Ja. 9. 21). Si vis ergo esse securus, pone seram januæ tuż, id est, legem divini timoris ori tuo, ut dicas cum propheta Dixi: Custodiam vias meas, ut non delin- quam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. 58. 2). Item Sapientia docet: Obstrue aures tuas spri»
IN MATTHÆUM. HOMIL. LI. nis, ne audias verba maligna (Eccli. 28. 28). Sed quo- niam fragiles sunt nostræ seræ, nisi Deus illas serva- verit: quia Nisi Dominus custodierit civitatem, in va- mum vigilat qui custodit eam (Psal. 126. 1): rogenius Deum pariter cum propheta: Pone, Domine, casio- diam ori meo, et ostium circumstanti labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiæ (Psal. 140. 3. 4). Pone seras super fenestras oculoruin tuorum, ut di- cas cum castissimo Job: Posui testamentum oculis meis, ut non sentirem in virginem (Job 31. 1). Item, Si concupivi agrum proximi mei, ego seminem, et ulii metent (Ibid. v. 8). Itein quia fragiles sunt seræ fe- nestrarum nostrarum, Dominum invocemus cum pro- pheta dicentes: Inclina cor meum in testimonia tua, el non in avaritiam. Averte oculos meos ne videant vanita- tem (Psul. 118. 36. 37). Quid ergo? nescit anima quando per istos introitus fur ingreditur super eain ? Vere nescit. Et quidem quando ducitur ad peccatum, scit: quando autem ingreditur, nescit. Ideo vigilare debet, et claudere omnes istos introitus os quidem narrationibus sanctis, aures auditionibus piis, oculos consideratione mirandorum operum Dei, mentem co- gitationibus occupare cælestibus. Non enim sufficit, ut non loquatur, vel audiat, vel videat vel cogitet mala. Qui enim hæc agit, clausit introitus suos, et implevit, et oppilavit malis adversus bona, ut ne lo- cuin habeat introeundi bonus spiritus: qui autem mala quidem deponit ab eis, bona autem non suscipit, ille dicitur apertos habere introitus. Propterea vacantes cos inveniens inimicus, intrat ad animam. Propter quod opus est, ut justi introitus non solum vacent a malis, sed etiam ut sint clausi, et pleni, et oppilati bonis adversus mala, ut malus non inveniat locum introeundi. Unde et sapienter Petrus dicit apud Cle- nientem, quomodo debet quis incessanter quæ Dei sunt cogitare et loqui: quoniam si mens fuerit in his oc- cupata, malus non invenit locum ad mentem. Conse- quenter Propheta non dixit tantum : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; sed addidit: sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus medi- tabitur die ac nocte (Psal. 1. 1. 2). Et Paulus cum dict, Non est nobis colluctatio adversus carnem el sui. ɲ.inem, non dixit tantum, Deponite mala : sed, Suscipite omnem armatuṛam Dei, ut possitis resistere in die malo (Ephes. 6. 12. 13): id est, Omnia opera bona facite. Sicut enim vas quamdiu plenum est de aliquo, non recipit supermissum: si autem vacuum fuerit, recipit omne quod mittitur: sic homo quam- diu occupatus est malis, non recipit bonum: et si oc- cupatus fuerit bonis, repellit malum: si autem nec isto, nec illo se occupaverit, id est, si neque bonis, neque nialis intenderit, omnis spiritus intrat in eum). Intrans autem, non statim ducit eum ad peccatum, sed primum delectat eum in malis, et sensum deside- riis carnalibus alligat, et postea ducit ad peccatum, quando jam, etsi intelligit malum esse quod facit, non potest resistere contra malum. Si ergo, te negli- gente domum corporis hoc modo servare, ingressus fuerit fur diabolus, et furatus fuerit vestimenta justi- tiarum, quibus te renatuin in baptismo induit Deus: si furatus fuerit aurum intellectus tui, si divinorum eloquiorum argentum, quod forsitan cum multo fabri- casti labore si linteamina gratiarum quæ tibi dedit Deus, cum te adoptaret in filium, cæterasque divitias spirituales tollens, te dormiente, feceritque te men- dicum et nudum, sicut serpens Adam: quid facies? quomodo nudus ante conspectum Domini tui accedes (Gen. 3)? Et ille quidem nudatus abscondit se inter ligna paradisi tu autein sub qua sci»sura petrarum te abscondes a facie Domini, cum venerit confringere terram? Et Adam quidem a Deo quæsitus est et in- ventus, tu autem abjicieris et peribis: quia ille igno- rans serpentis versutiam, per simplicitatem nudatus est suam tu autem sciens, tot Scripturis admonitus, per negligentiam factus es nudus. Propter quod ille quidem mortalitate vestitus est ad tempus, tu autem in æternum ipse tradendus es morti, maxime si le comprehenderit finis, priusquam tibi per pœniten- tiam altera texes vestimenta. Nam prima gratis præ- statur a Deo : secunda autem vix, et cum ninio re- paratur labore et luctu, quomodo hæc parabola est. Veniamnus itaque ad ipsam parabolæ causam. Omnis homo, si sciret, quando dies Domini venturus est su- per eum sicut fur (sed insperate veniens sicut fur), præveniret, et non sineret perfodi domium suam. Non dico quia repelleret a se furem, sed faceret justitiam, ut veniente sententia Dei, non perfoderetur quasi ignorans, sed vocaretur quasi jam præparatus ad ex- itum. Quando animæ peccatrices delectantur in cor- pore, et tamquam in suo proprio domicilio gaudent, venicus cum sententia Dei angelus mortis perfodit corpus, et animam violenter divellit ab eo animæ autem justæ, quæ non delectantur in corpore, sed quasi in exsilio sunt, in eas veniente sententia, non perfodiuntur, sed vocantur gaudentes. 45. Quis enim fi- delis servus et prudens, quem constituit dominus ejus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Cum de vigi- lante et non vigilante super domum suam Dominus lo- queretur, sciens quoniam plerunque sacerdotes mali populum obdormire faciunt in peccatis, boni autem ex- citant a negligentiæ somno, et faciunt vigilare in ope- ribus bonis quasi assidua tuba doctrinæ suæ exci- tans ad bona opera animas auditorum, consequenter de bonis et justis sacerdotibus introducit sermonein, dicens : Quis est fidelis servus et prudens? Si enimi pa- terfamilias super possessionem suam villicum ponit, ut_non_cum singulis colonis habeat causam, sed de solo villico onnium exigat rationem : si ergo inter colonos aliqua indisciplinatio fuerit foeda, unusquis- que pro suo delicto reus efficitur, villicus autem pro omnium delictis; et si bene reditum suum reddide- rint, unusquisque quidem pro sua fide laudatur, vil- licus autem pro fide omnium remuneratur : sic et Deus in populo ideo ordinat sacerdotes, "t actuum eorum ipsi discutiant rationem. Ideoque peccante populo unusquisque quidem pro suo peccato punitur, sacerdos autem pro peccatis omnium. Et bene agente populo unusquisque quidem pro suo bono remunera- tur, sacerdos autem pro bonis omnium. Quis est servus fidelis et prudens? Rem quidem laudabilem proponit, rarissimam autem, ut quis fidelis inveniatur et pru- dens. Ecce si quæras fideles, id est, Deum timentes : et sos quidem non multos invenies, tamen adhuc facile invenis item si prudentes quæras, invenies multos fidelis autem et prudens difficile invenitur : quomodo qui fideles sunt, id est, Deum timentes, dif- ficile sunt et prudentes: et qui prudentes inveniun- tur, difficile sunt et Deum timentes. Quanto ergo ra- rior invenitur fidelis et prudens, tanto qui inventus fuerit, beatior est. Prudentem autem dico, non scien- tein et doctum, sed sensatum et mente acutum, qui potest reruin ponderare naturas, et secundum quod potest, rationabiliter omnia agere. Plerique autem sunt habentes scientiam multam, sed nec se sapien- ter regunt, nec scientiam suam sapienter dispensant. Et omnis quidem prudens potest et scientiam habere ex parte, non autem et omnis sciens sapientiam po- test habere: quoniam sapientia uniuscujusque in actu probatur, scientia autem in sermone. Fidelis quidem quæritur propter Deum, ut timeat Deum : prudens autem propter homines, ut populum Dei sa- pienter gubernet. Quoniam ergo Deo non tantum pru- dentia hominis, quantum conscientia placet: homini bus autem non tantum conscientia, quantum sapientia prodest si fuerit tantum quis fidelis, laicum quidemn facit, sacerdotem autein non facit, nisi fuerit ßdelis et prudens. Ergo fidelis quæritur, ut faciat priusquam dicat prudens autem, postquam fecerit, dicat, et dicat intelligens cui qualis doctrina conveniat, et quando. Item fidelis quæritur, ut memor sit paupe- rum, sicut Paulus (Rom. 15. 26): prudens autem, nt intelligat cui et quomodo debeat dispensare. Et hoc est quod dicit, dare cibos in tempore et spirituales et
niam super omnia bona sua constituet eum. Omninm quidem bonorum magna est gratia, inter omnes alt- tem maxima est sacerdotalis dignitas, si quis eam immaculate custodiat. Nam si super omnia opera sija pretiosiores existimat Deus animas hominum : quanto magis credibile est, ut super omnia bona sua consti- tuat eum, qui confert Deo lucrum animarum ? Nou solum autem omnibus bonis suis meliorem judicat hominem, sed etiam sui ipsius impassibilitati præ. posuit salutem humanam. Ideo magnus est, qui bene regit hereditatem ejus, quam proprio sanguine acqui. sivit. 48. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo, Moram facit dominus meus venire: 49. et inci- pial percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis. Percutere est injuste percutere: qui an- tem propter justam causam percutit, etsi percutiat, percutere non videtur. Percutit enim, non ut suun do- lorem vindicet, sed ut illius animam salvet. Si autem propter Deum percutere percussio esse videretur, nunquam diceret Deus, Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. 13. 24). Nam et alibi non absolute dicit : Qui iratus fuerit fratri suo, reus erit judicio (Malik. 5. 22) : sed, Qui sine causă iratus fuerit. Sicut justa ira non est ira, sed diligentia : sic justa percussio non est percussio, sed correctio. Manducare et bibere sic intelligendnum est, sicut supra interpretati sumus de manducantibus et bibentibus ante diluvium, id est, male manducare et bibere. Propter quod non simplici- ter dicit manducare et bibere, sed, Cum ebriis: id est, cum peccatoribus, qui tenebrosoruin actuum vitio ebrii sunt, de quibus et Paulus dicit: Nam qui dor- miunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocle ebrii sunt (1. Thess. 5. 7). Vides ergo, quia manducare et bibere sacerdotibus non est peccatum, sed cum ebriis manducare et bibere : id est, sic manducare, quomodo ebrii illi desiderant. Non enim jubet nos Scriptura malorum personas abominari, sed volunta- tes. Nam et Christus cum publicanis et peccatoribus manducavit, sed non sic quomodo publicani et pec- catores volebant. Nec vitium suuin aliquis Scripturæ illius auctoritate defendat, quæ jubet sacerdotem ho- spitalen esse debere. Hospitalitas enim non circa deliciosos cibos et magnos ostenditur, sed circa as- siduas susceptiones impotentium peregrinorum, ut hospitalitas nostra non ab hominibus laudetur, sed a Deo sentiatur. Nam deliciosa convivia magis luxuriam accusant, quam humanitatem commendant. Dicit enim Salomon: Ne delecteris in multa epulutione, nec in turpibus et modicis (Eccli. 37. 32). Ergo nec multum permittitur, nec modicum et pretiosum. 50. Veniet dominus ejus hora qua nescit, 51. et dividet eum, par- temque ejus cum hypocritis et infidelibus ponet. Dividet eum : id est, de consortio Christianorum, ut ne- que cum sanctis glorificetur, neque cum iis, qui me- diocriter deliquerunt, mediocriter puniatur: sed jun- get eum cum hypocritis et infidelibus, ut quoruin imitatus est mores, ipsorum puniatur interitu. Quo- modo sacerdos super omnem populum glorifica tur, si benefecerit, non solum propter suam justi. tiam, sed propter omnium, quia causa est ipse justi- tir universorum : ita et peccans super omnes punitur, non solum propter suuin peccatum, sed etiam pro- pter omnium: quia ipse causa fit omnibus ad peccan dum. Ideo autem non solum hypocritas dixit, sed etiam infideles: quia si omnes quidem hypocrite infideles sunt, non tamen omnes infideles bypocrite sunt. Ecce enim gentiles infideles quidem sunt, by- pocrite autem non sunt: quia non se fingunt colere Christum, cum non colant, sed manifestum sequun- tur errorem. Hypocritæ autem sunt Judæi et hure- tici illi autem, quia dicunt so Judicos, cum non sint, sed sant synagoga satame: isti autem, quia fingunt se esse Christianos, cum sint Antichristi, id est, contra Christum. Item si quis videtur in Eccle- sia esse, et agat contra Ecclesiain: et illa talis hypo-- crita dicitur esse. OPUS IMPERFECTUM corporales spirituales quidem animabus, corporales autem corporibus. Quoniam autem in Ecclesia non solum sunt pauperes in corporalibus rebus, sed etiam in spiritualibus multo pauperiores: Ut det cibos in tempore, id est, in tempore opportuno. Quid est, in tempore opportuno? Quasi est aliquod tempus, quando non est opportunum docere, cum dicat Salomon : Doctrina et flagella in omni tempore (Eccli. 22. 6). Sed puto hoc intelligendum tempus opportunum doctrinæ, quomodo dicit et propheta: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isai. 49. 8). Quando misericordia Dei non est ac- ceptabilis? Sed præcipue tunc est acceptabilis, quando necessitatis et angustiae tempus est: sic- ut et semper pluvia bona est, maxine tamen grata est teinpore siccitatis. Et visitatio amicorum semper suavis est, multo tamen suavior in tempore luctus sic doctrina et consolatio sacerdotis semper opportuna est, maxime autem in tempore persequu- tionis. Sciens ergo Christus sanctos suos sine tenta- tione numquam futuros, ideo dicit, In tempore op- portuno quia qui semper ægrotat, semper illi ars inedici opportuna videtur. Nam sicut navis tunc præ- cipue gubernatorem necessarium habet, quando tem- pestatein patitur : quando autem prosperata est, ipsa se dirigit; et miles tunc præcipue necessariam habet annonam de rege, quando bellum et periculum instat : quando autem pax est, undecumque possunt se mi- lites sustentare: sic Ecclesiae præcipue in tempore persequutionis doctrinam sacerdotis necessariam ha- bent, quasi spirituales milites spiritualem annonam : quando autein securitas est, unicuique naturalis suflì- cit intellectus. Nam in persequutionibus, quando naturalis ille intellectus deficit in timore carnali, necessarius est sermo doctoris: ut quod deficit in timore periculi, reparetur per exhortationem do- etrinæ. Sicut autem tubicen, commisso bello, pu- gnantem exercitum circuit, et bellicos cantus in tuba decantans, milites animat ad virtutem: sic et sacer- dos, persequutione imminente, exponens in populo fortissimoruin martyrum gloriosa pericula, et inenar- rabiles regni cælestis coronas vincentibus præpara- tas, Christianum populum ad virtutem patientiæ vehementer accendit. Aut ita : In tempore oppor- tuno, ut in persequutione magis instanter de veri- tate fidei doceamus, quam de justitia conversa - tionis in pace autem magis assidue de justitia con- versationis, quam de veritate fidei. Quoniam in per- sequutionibus quidem plus necessaria est doctrina fidei, quam conversationis: in pace autein plus neces- saria est doctrina conversationis, quam fidei. Quo- niam in persequutionibus non propter conversatio- nem suam bonam aut malam veniunt Christianis in periculum, sed propter fidei confessionem : in pace autem non propter fidem suam veram periclitantur Christiani, sed propter conversationem: quoniam in persequutione fides Christianorum periclitatur, in pace autem justitia. 46. Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. Quomodo? Sicut superins diximus, in fide, in sapientia, in tem- pore opportano. In fide, ut credamus sic esse, sicut docemus. Ille autem credendo docet, qui facit quod docet : qui autem non facit bonum, non credit bono. Qui non credit in bono, non docet in fide: qui au- tem cum fide non prædical, non solum non est beatus ille servus, sed multum infelix: quia alios quidem do- cet, se antem negligit. Sic prudenter, quia non sem- per omnia, neque omnibus omnia sunt dicenda. Frequenter illa, quæ alios ædificant, alios destruunt. Sicut infantibus esca mutatur secundum ætatem, sic in populo secundum virtutem doctrina temperatur, præmonente Apostolo Et ego, fratres, non potui vo- bis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis polum dedi, non escam (1. Cor. 3. 1. 2). In tempore, ne importune oblata doctrina non prosit, sed noceat, sicul esca cruciat aut extra tempus accepta. 47. Amen dico vobis, qua-
Homilia lij. ex capite xxv. IN MATTHÆUM. NOMIL. LII. 1. Tunc simile est regnum cælorum decem virginibus, et reliqua. Notandum quod priorem quidem parabo- Jam de doctoribus dicit, hanc autem de popularibus : tainen etsi spiritualem intellectum habeat parabola, nhi nocet interpretari eam etiam carnaliter. Tunc simile erit, cum diebus suis completis solutus fuerit mundus, cum venerit Judex omnium occultorum. Modo autem interiin omnes homines nobis invicem mentimur. Alii fingunt se justos, cum sint iniqui; alii humiliant se ut peccatores, cum sint sancti : alii autem turpes actus suos usque ad mortem abscon dunt, amplius homines erubescentes, quam Deum ti- mentes, et semper sunt in vulnere, duin pro tempore nolunt apparere vulnerati. Qui autem Deum timet, homines non erubescit. Nec enim pejor potest esse timor terrenus, quam pœna celestis. Quibus simile erit? Decem virginibus. Quidam putant bic virgines dici, de quibus Apostolus loquitur, Ut sint sanctæ et corpore el spiritu (1. Cor. 7. 34 ). Et sapiens quidem virgo est, quae et corpore et animo virgo est, ut ne- que habeat virum neque habere desideret. Quid enim si aut parentes ejus propter votum suum in virgini- tate eam tenuerunt, cum ipsa tamen post volum nu- bere voluerit? quid si pro aliqua occasione quæsita non est talis? Hæc si non est nupta, voluntatem ta- men nubendi habuit, corpore quidem virgo est, animo autem nupta: quia corpus opere sordidatur, animus autem voluntate. Quamvis frequenter, occa- sione necessitatis carnalis, Deus præstet hominibus anisericordiam spiritualem: si tamen postea voluntas necessitati consentiat, non solum autem ut non con- cupiscat, sed etiam abstineat se ab omni re mala, ut neque faciat, neque loquatur, neque cogitet quod dis- pliceat Deo quia corpus fornicatur, quando cuin viro conjungitur : anima autem, quando diaboli vo- luntatibus sociatur. Que hæc non servat, fatua est ipsa virgo. Et vere fatua est, quæ per solam virgini- Latern corporis putat se Deo placere. Ecce enim quemadmodum cuin manducas et bibis, non anima manducat, sed corpus : res enim incorporalis corpo- rali cibo non pascitur: sic cum vir mulieri, aut mu- lier viro conjungitur, non anima copulatur, sed cor- pus. Propterea frequenter fit, ut nupta si alias non peccet, melior sit, quam illa, quæ virgo est, et alias peccat. Quoniam si illa non peccat quæ nupta est, corpore quidem nupta est, anino autem virgo est, Que autein alias peccat, et virgo est: corpore qui- den virgo est, animo autem fornicaria. Sed ne de- sperare faciamus etiam virgines bonas, quia diximus per concupiscentianı animas fornicari, sciendum est quod aliud est concupiscere, aliud velle. Concupi- scerc, passionis est, velle autem arbitrii. Frequen- ter enim concupiscimus etiam quod nolumus. Si ergo concupiscentiæ non consentit voluntas, concu- piscentia sola non damnat, magis autem et glorio- siorem facit virginitatis coronam. Nunc veniamus ad spiritualem ejus narrationem. Decem virgines omnes homines dicit, quorum vita decem sensibus sustentatur, quinque carnalibus, et quinque spiritua- libus; oinnium enim hominum duæ sunt partes. Aut enim peccatores sunt, aut justi. Peccatores, qui se- cundum carnales ambulant sensus : justi, qui secun- dum spirituales. Ergo et omne genus peccatorum in quinque dividitur, et omne genus justorum in quinque, secundum nuncrum sensuum, non secundum nume- rum hominum. Ilas autem virgines dividendas profert Christus, quando et justi ab injustis et sancti a perver- sis per verbum suum dividendi sunt: ut quinque quidem ponantur ad dexteram justi Judicis, hoc est, sapientes: quinque autem ad sinistram, id est, fatuæ. Secundum autein mysterium et Moses in duabus la- bulis legem suscepit decem verborum : quinque quidem mandata in tabula una, quinque autem in ta- bula altera. Sicut ergo tabule testamenti illius in uno quidem hærebant, tamen non poterat fieri ut ambæ fierent ad dexteram legentis: sed necesse erat ut una quidem cum quinque esset ad dexteram, al- tera autem cum quinque aliis e set ad sinistram: sic omnes Christiani in una tenentur vocatione. Non est autem possibile, ut omnes ad dexteram fiant se- dentis sed necesse est, ut justi quidem fiant ad dexteram, id est, quinque sapientes: injusti autem ad sinistram, id est, insipientes. Quidam putant hanc parabolam ad omnes pertinere, et ad hæreticos, et ad Judaeos, praeterquam ad gentiles: quoniam illi idolorum cultura corrupti sunt, et virgines dici non possunt. Vere autem nec ad Judæos pertinet, nec ad hereticos: quia non possunt Judei dici virgines, qui projecto et crucifixo sponso, adulterum super se diabolum susceperunt. Neque hæretici virgines dici possunt, qui et ipsi adulterino sensu corrupti sunt, et virginitatem veritatis Christi adulterino sermone corrumpunt. Sed ad Christianum tantummodo popu- lum pertinet, de quibus scriptum est: Statui vos uni viro virginem castan exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens seduxit Ilevam astutia sua, sic corrum- pantur sensus vestri a castitate, quæ est in Christo Jesu (2. Cor. 11. 2, 3). Fatuæ autem virgines sunt, que fidem quidem Christi integram habent, opera autem justitie non habent. Judæi vero et hæretici neque fidem habent, neque opera possunt habere. Sed et si operum oleum habeant, nihil eis prodest : quia lampades fidei non habent, quas accendant. Tunc simile erit. Bene, Tunc : quia interiin non ap- paret quæ prudentes sint, quæ fature: quousque Lune multæ fatue fient prudentes, et multæ quæ vi- dentur prudentes, fatua efficientur. Quæ acceperunt lampades suas. Lampas dicitur fides, quia sicut lam- pas illuminat doinum in qua est, sic fides illuminat animam cujus est. Accenditur autem hæc lainpas igne divini verbi. Verbum enim Dei ignis est, sicut dicit Dominus Ignem veni mittere in terram (Luc. 13. 49). Item dicente apostolo: Fides ex auditu, au- ditus autem per verbum Dei (Rom. 10. 17). Accipiunt autem homines hanc lampadem, quando venientes ad Christum, per sacerdotes accipiunt traditam sibi veritatis doctrinam. Aut sicut alius putat, verbum Dei, quod accepinius accedentes ad Christum, lu- cerna est, secundum quod scriptum est: Lucerna pe- dibus meis verbum tuum (Psal. 118. 105). Oleum au- tem doctrina sacerdotum, aut cæterarum Scriptura- rum. Quoniam sicut lucerna, nisi ei subministraveris oleum, exstinguetur: sic verbum fidei nostræ, quod credentes accepimus, nisi assiduis nutriatur doctri- nis, aut meditationibus Scripturarum, exstinguitur et non satis illuminat animam. Aut oleum dicitur opus misericordiæ. Quia sicut oleum lumen lampadis fovet, sic opera bona subministrant confidentiam fidei, et vigorem accendunt. Et venerunt obviam sponso et sponse. Bene ait, Venerunt, quando ex il¦a die, qua homo credit Christo, quasi de seipso egres- sus, et de mundo, ire videtur obviam Christo: quia quotidie Christi exspectat adventum. Sicut enim qui obviam vadit alicui, in via stat, et exspectat eum quamdiu veniat ita qui credit in Christum, sic de- bet vivere in hoc sæculo, quasi peregrinus, et non in suis, sed in transitu positus. Propterea et Judæi ex- ituri de Egypto, expediti et præcincti agnum jussi sunt manducare (Exod. 12): et ad exeundum parati, ostendentes nobis, quomodo quicumque nostri Agni eucharistiain manducant, ita debent semper esse ex- pediti, quasi quotidie exituri de mundo. Nec mire ris, quia dixit ire obviam sponso et sponsæ, cum Ecclesia inter nos habeatur sponsa. Sicut enim Chri- stus cum sit inter nos, tamen venturus dicitur, cum apparuerit in gloria: sic et Ecclesia quamvis sit in- ter nos, tamen ventura dicitur, cum apparuerit in gloria sua. Propterea dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo : cum autem Christus apparuerit vila vestra, tunc el vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. 3. 3). 3. Fatnæ autem accipientes lampades suas, nan sumpsernut
oleum secum. Sicut lampas non ex oleo accenditur, sed ab igne, per oleum tamen nutritur, et nisi oleum ei subininistraveris, exstinguitur: sic et fides non ex operibus nutritur, vel accenditur, sed ex verbo Dei, sicut ait Apostolus, tamen per bona opera nutritur : et nisi subministraveris ei opera bona, deficit. Sicut enim non potest in Deum sperare, nisi qui aliqua opera bona facit: sic non potest credere Deo, nisi qui facit aliquid dignum Deo. Inde est, quod pecca- tores non credunt Deo, sive cum de gloria sanctorum quis eis loquatur, sive de poena peccatorum : et dumn non credunt futurum esse quod dicitur, neque de bono futuro delectantur, neque de malo terrentur. Vere falui sunt omnes homines, qui aut solum exi- stimant sibi posse sufficere ad salutem, quia credunt in Christum, et Christiani dicuntur, et non festinant semetipsos bonis operibus commendare: nec au- diunt Jacobum dicentem Quia fides sine operibus mortua est (Jacobi 2.20). 5. Moram autem faciente spon- so, dormitaverunt omnes virgines, et dormierunt. Hoc significat sermo, quia tardante consummatione non solum peccatores, sed etiam justi et spirituales ad negligentiam sunt revolvendi, et relicta via virtutis, ad carnalia delectamenta sunt aliquatenus transituri, ut et illud impleatur quod propheta dicebat: Sal- vum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quo- niam diminuti sunt fideles a filiis hominum (Psal. 11. 2). Et hoc est quod Christus dicebat: Pulas, cum venerit Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. 18. 8)? Nam vigilare est justitiain facere, dor- mire autem negligere est eam, sicut dicit: Vigilate ergo, quia nescitis qua hora veniet Dominus (Matth. 24. 42). Et vere non tardat, sed quantum ad no- stram inconstantiam tardare videtur. Nam si consi- deremus, ex quo Christus in cælum ascendit, et quantum vivebant homines ante diluvium, et prope tantum spatium est, quanto tempore erat vita uniu3- cujusque eorum. Si quis autem oculos habet aper- tos, intelligit quia mysterium bujus verbi in nobis inipletum est. Onne enim studiumi spirituale relin- quinus, et ad carnalia delectamenta transimus. Quein enim invenies modo, non dicam laicum, sed aut pre- sbyterum, aut episcopum, qui ad perfectum con- teinnat sæculi bona, credens consummationem esse propinquam? Unusquisque enim dicit in corde sun, infidelitatis spiritu prævalente: Ecce ex quo Chri- stus fuit in terris, semper dicitur, Consuminatio ve- niet, et ecce nondum venit. Ne forte non præpa- randi causa, sed terrendi ista Scripturæ loquuntur ? Qui autem non vere credit consummationem esse propinquam, non ex verbis quæ dicit, aut audit, sed ex operibus quæ agit, cognoscitur. Qui enim vere credit consummationem esse propinquam, nihil curat de niundo, nec in posterum aliquid servat: quia nec peregre exiturus aliquid secum portat in via, nisi forte panem, quem necessarium habet in via. 6. Me- dia nocte clamor factus est, quasi clamor præcurren- tium et prætubantiuin angelorum. Qui clamor? Ecce sponsus venit, exite obviani ei. Unde putas jubet exire? de domibus, de civitatibus? Non; nec enim est ratio : sed ut exeant de mundo, exeant de iniqua carnis na- tura. Ex eo quod Apostolus (1. Cor. 15. 52) ait, in novissima tuba mortuos suscitandos: datur nobis occasio æstimandi, clamorem illum esse, de qno Do- minus dicit Ecce clamor factus est. Estimenius cla- moreni esse tubarum præcedentium, quas Joannes in Revelatione sua (Apoc. 1. 10. 4. et c. 8. per totum) exposuit, quarum tubarum clamores sunt ipsa signa, quæ fiunt ab eis. Qui ergo intelligit illa signa claman- tia sæculi finem, ille audit clamorem tubarum cla- mantium, quia venit sponsus, quarum vocem_non corporis auris audit, sed animæ intellectus. 7. Tunc surrexerunt omnes virgines illæ. Hoc est, cum clamor factus fuerit, non solum justi, sed etiam peccatores de somino negligentiæ surgent. Tunc incipient timere et festinare, tine credent quia vere finiendus est mundus. Nam quemadmodum securitas etiam dili- . ubi gentes homines negligentes facit: sic timor præsen- tis periculi etiam negligentes homines exhibet dili- gentes; sed nihil eis proderit_diligentia illa, quam generat timor, non fides. Tune_intelligent, quia nihil est quod vixerunt in mundo. Tune incipient sa pere, quando nihil eis proderit sapuisse. Et compo- suerunt lampades suas. Id est, tunc incipient omnes aspicere et discutere fidem suam: tunc considera- bunt singuli opera sua, qui bene fecerunt, qui male, et interrogabunt conscientias suas. Quemadmodum enim superventuro sponso festinat se sponsa compo- nere, ne forte ex aliqua parte displiceat sponso : ita singuli semetipsos judicabunt apud se. lloc est enim præparare fides suas. Quod si semper nos ita judica- remus, quemadmodum tunc judicaturi sumus num- quain peccaremus in Deum. Sicut ergo virgo defor- nis et debilis sine causa se componit, sic et tune peccatores sine causa se præparabunt. Naturalem rem loquitur. Sicut rex cum tyranno bellum facto- rus, si voluerit aspicere exercitum, et considerare arma illorum, jubet mitti tubam, ut fiant admoniti; tunc omnes milites festinant arma sua aspicere, sit gladius ejus, ubi lorica sit posita, ubi jacet scu- tum et qui securitatis tempore arma sua studuit immaculata custodire, paratus et lætus currit ad in- spectionem et qui tempore securitatis gladium suum æruginare dimiserit, ant loricam sordescere, scutum frangi aut rumpi, cum audierit tubam, et ipse quidem excitatus timore festinat limare gladium suum, detergere loricam, ligare aut stringere scu- tum, sed non poterit celare negligentiam suam, quia urgens necessitas non permittit longi temporis opus implere sic et domino absente malus servus non aspicit opera sua, quod facit, quid non facit, ant quomodo credit: nec cogitat, quia venturus est do- minus ejus, et opera perspecturus, et fidem: sed cum viderit eum venientem de longe, tunc aspicit opera sua, tunc incipit festinare, sed nihil ei proderit fe- stinatio ejus, quia multorum dierum negligentia non potest una hora expleri. 8. Fatuæ autem sapientibus dixerunt Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur. Exstinguitur lampas hominis, quando fides ejus deficit ac desperat. Sicut enim qui bene sibi conscius est, fiducialiter et magnanimiter agit: quemadmodum si quis infuso olco addat lu- men lucernæ, sic et ille consideratione operum bo- norum suorum semetipsum confortat, et fidei suæ addit audaciam. Qui autein sibi male conscius est, semper pusillanimis ac timidus est. Et quemadmo- dum subducto oleo minuitur lumen lucernæ, sic et ille consideratione operum suorum malorum semet- ipsum confundit, el infidelitati suæ adhuc diffiden- tiam addit. Ideo ergo timentes peccatores ad sanctos dicturi sunt: Date nobis de oleo vestro : hoc est, Vos sancti, qui habetis opera larga justitiæ sufficientia vo- bis non solum ad evadendam pœnam, sed etiam ad gloriam consequendam, accommodate nobis auxilium operum bonorum vestrorum : id est, Intercedite pro nobis peccatoribus ad Dominum, quia justitia vestra sufficiens est et vos glorificare, et nos excusare. 9. Responderunt autem prudentes, dicentes : Ne forte nec nobis, nec vobis sufficiat. Ostendit in iis verbis, quod ita futurum est terribile judicium illud, ut nulla in- nocentia sibi confidat. Et vere quis est homo natus de muliere, qui credit justum se esse inveniendom in conspectu illius, de quo beatissimus Job dicit : Stellæ in conspectu ejus non sunt mundæ, et cœlum sine crimine non est (Job 25. 5). Si ergo impeccabi- lis natura stellarum et cæli, quantum ad justitiam Dei, invenitur esse peccatrix: quomodo ante eum homo appareat justus, cujus et sine voluntate pec candi natura ipsa peccatum est ? dicente Apo- stolo: Ego autem carnalis sum, venumdatus sub pec- cato : quod enim operor, non intelligo; non enim quod volo, hoc ago: sed quod nolo, illud ago; et jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. 7. 11-17). Tantus timor tunc erit omuiwa,
nobis. Nihil prodest ex necessitate repetita confessio ejus, qui ex voluntate nec semel confessus est. Nam voluntaria confessio et modica sufficit Deo : ex neces- sitate autem, neque magna. 12. At ille respondens ait : Amen dico vobis, nescio vos qui estis. Signa spiritus mei in vobis non video. Sicut enim qui immundum spiritum habet, bona opera facere non potest : sic qui Spiritum sanctum habet, opera non facit mala. Quare igitur vos opera non facitis bona, sed mala? Imaginem meam non cognosco in vobis. Imago au- tem mea est fugere malum, et sequi bonum: vos autem econtra fugistis bonum, et operati estis ma- lumn. Non potestis meorum militum præmia acci- pere, qui tyranni vexilla portatis. Non possum meos dicere, in quibus meum nihil cognosco. IN MATTHEUM HOMIL. LIII. etiam sanctorum, ut nemo speret se justum invenien- dum, sed adhuc timeat ne forte reus exsistat. Quis enim potest ad perfectum dijudicare conscientiam suam, et cognoscere cor suum, cum scriptum sit, Quia de omni verbo otioso reddituri sumus rationem (Malth. 12. 36)? Quomodo ergo pro peccatoribus tune in- tercedant sancti, cum timeant ipsi de sc? Nam sicut tempus misericordiæ judicium non suscipit, sic et tempus judicii misericordiam non recipit. "Ideo in primo adventu, cum tempus esset misericordiae, di- centibus apostolis super inhumanitatem civitatis ali- cujus Vis dicamus, ut descendat ignis de cœlo? re- spondit Jesus: Nescitis cujus spiritus estis. Non enim veni judicare mundum, sed salvare (Luc. 9. 54. 56): ostendens quia cum venerit in secundo adventu, ju- dicii tempus similiter locum misericordiæ non habe- bit. Ubi autem misericordia locum non habet, nce intercessio valet. Aut hæc ideo dicit, Quoniam indignæ sunt passiones hujus temporis ad futurum gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. 8. 18). Si ergo major crit gloria, quæ præparata est sanctis a Deo, quain quod unusquisque sanctorum meretur: quomodo sufficiat et aliis ad salutem uniuscujusque opus eorum, cum nec sibi soli sufficiat ad gloriam illam justo judicio consequendam? Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Venditores operum bonorum, vel doctrinæ, sacer- dotes sunt, qui præcepta justitie in populo dant, quasi pretium aliquod accipientes fidein ipsorum, qui peccatores per poenitentiain solvunt, pretio confes- Bionis corum placati. Aut certe hoc pretium doctrinæ accipiunt, quando sic docentes cos audierit populus. Populus quidem per obedientiam suam mercatus est sibi salutem, sacerdotes autein, qui docuerunt et la- boraverunt circa eos, recipient à Deo doctrinæ suæ labores. Bonum ergo est consilium sanctorum ad pec- catores, ut eant ad sacerdotes, et fideliter audiant eos et cum audierint, faciant, et habebit virtutem olei fides eorum, si tamen habuerint tempus. 10. Abeuntibus autem eis, ccce venit sponsus: et quæ pa- ratæ erant, intraverunt cum eo, et clausa est janua. Ostenditur nobis per hæc verba, quod illo in tem- pore inter angustias diversorum terrorum videntes se peccatores, anxiabuntur, et current huc et illuc ad sacerdotes, doctrinam et pœnitentiam sibi quæ- rentes. Alii autem interrogantes, quid cos oporteat facere, sed festinante judicio, et nécessitatibus aliis super alias venientibus, cum non sit docendi licentia, nec tempus faciende justitiæ, aut agendæ pœniten- tiae, festinatio corum vacua erit. Hoc enim et in quotidiano usu videmus fieri. Quotidie enim sacerdo- tes clamant in ecclesia: Qui peccavit, poenitentiam agat: qui non peccavit, permaneat in Deo. Neque seducant vos honores et divitiae temporales: quia tempus vestrum prope est : et si consummatio vestra tardaverit, mors vestra non tardat. Et nemo credit, nemo obaudit. Cum autem venerit super illos mors festinant et anxiantur, vocant sacerdotes, pœniten- tiam volunt agere, quando jam pœnitentiæ locus non est. Itaque dum exponunt peccata sua, dum accipiunt poenitentiæ tempus, et præcepta justitiæ, capitur anima eorum, et vadunt vacui, magis autem ligati justo jndicio Dei : quia non propter odium peccato- rum displicentes sibi volebant pœnitentiam agere, sed propter mortis timorem. Adhuc enim si vivere potuissent, non sibi displicuissent. Alius autem ven- ditores olei, id est, boni operis, pauperes dicit. Hor- tantur ergo prudentes virgines fatuas, ut eant ad pauperes, si patitur eas tempus, ut facientes eis bona justitiæ, misericordiam consequantur ab eis: quo- niam per misericordias factas in eos, olei, id est, misericordiæ merces acquiritur. Ille autem dum va- dunt, volentes tunc aliquid boni facere, propter quod possint cum fiducia occurrere Christo, venturus est Christus repente, et nihil eis proderit anxietas illa, tunc incipientibus bene agere, cum tempus bene agendi concluditur. 11. Novissime autem venerunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi Homilia liij. ex cap. xxv. 14. Sicut enim homo peregre proficiscens vocavil servos suos, etc. Homo peregre profectus, Christus est, post victoriam passionis ad Patrem iturus: vo)- luntate misericordia homo, non necessitate natura. Cominendat autem Christus dilectionem suam, quain habet in sanctis. Ad regna enim celestia ascensu- rus, et ad Patrem suum iturus, unde descenderat, peregre se iturum dicit, propter caritatein sancto- rum, quos relinquebat in terris, cum magis peregre esset in mundo, sicut ipse testatur dicens: Incola enim ego sum in terra apud te (Psal. 118. 19). Quando enim venit in mundum Jesus, adhuc peregrinus erat, neminem habens sui nominis confessorem: post- quam autem venit, et discipulos acquisivit, jai pa- terfamilias erat: et ideo proficiscens de mundo, per- egre proficiscebatur. Vis autem scire quantum diligat fideles suos? Considera quid passus est pro eis. Si enim magis quam gloriam suam illos amavit, quasi homo moriens propter eos quid mirum, si majore dilectione tenebatur sanctoruin, quos relinquebat in terris, quam dilectione gloria, quam habebat in cat- lis? Et tradidit illis bona sua. Non invideos aliis plus dedit, aliis minus, fed considerans diversitatein ſidei eorum. Qui autem invidus est, aut parcus, omnibus est parcus et invidus. Neque quasi acceptor persona- rum fecit differentiam gratiaruin. Vis scire? Consi- dera quomodo pene æqualiter remuneravit eum, qui minus obtulit, et eum, qui amplius. Si enim acce- ptor personarum fuisset, utique non tantum in danda gratia, quantum in reddenda mercede esset æqualis ambobus. Manifestum est, quod in danda gratia non personas aspexit, sed virtutem uniuscujusque consi- deravit ne supra virtutem opus injungens, ipse oc- casio offensionis exsisteret, et non esset reus qui pec- cavit, si supra virtutem pondus imposuisset. Volens ergo Dominus socios nos habere in regno cælesti, opera nobis diversarum justitiarum commisit: non quia non habeat potestatem et sine operibus nos glo- rificare, sed ideo opus præmisit, quia sicut opera sine præmiis vacua sunt, sic præmia sine operibus sunt ingrata. 16. Statim autem abiit qui quinque tu- lenta acceperat, et acquisivit alia quinque. De talemo agnitionis Christi acquisivit unam justitiam bene vi- vendo. De presbyterio autem ipso acquisivit justitiam sollicite præsidendo Ecclesiae. De verbo acquisivit justitiam, verbum veritatis sinceriter praedicando. De baptismo lucratus est secundum Christi regulam ba- ptizando, et dignos filios cum judicio Ecclesiæ ac- quirendo. De sacrificio acquisivit justitiam, tam mundum et immaculatum sacrificium populo offeren- do, et pro peccatis populi exorando. 17. Similiter et ille qui duo talenta accepit, lucratus est alia duo. kl est, duas justitias. Unam bene vivendo, quam ac- quisivit a fide Christi: alteram sinceriter ministran- do, quam fecit ex ministerio diaconatus. 18. Qui autem unum accepit, abiens fodit in terrum. Pri- mum videamus, ut quid neque ille, qui duo talenta habuit, abscondisse talenta sua proponitur, cum multi diaconi inveniantur inutiies: neque ille, qui
accepit quinque, cum multi doctores inveniantur inutiles, sed ille tantum qui unum accepit, id est, populus? Attende. Deus secundum præscientiam suam, licet sciat qui justi futuri sint, et qui injusti : tamen omnes vocat ad fidem, dans eis gratiam cre- dendi in Christum, quod est talentum bonis quidem ad salutem, malis autem ad præjudicium, ut inexcu- sabiles fiant. Diaconis autem et doctoribus secunduni prævidentiam suam, illis videtur Deus injungere ministerium diaconatus aut presbyteratus, qui sunt justi: qui autem inveniuntur injusti, illos homines ordinasse videntur, non Deus. Ab exitu ergo rei co- gnoscitur qui a Deo ordinatus est, et qui ab homini- bus. Qui enim ministerium suum bene consumnjave- rit, apparet quia ex Deo fuerat ordinatus: qui au- tem ministerium suum non bene consummaverit, ex hominibus ordinatus est. Quomodo autem quidam sacerdotes ex hominibus ordinantur, manifeste in libro octavo Canonum apostolorum dicitur. Qui au- tem ex hominibus ordinatus est, quantum ad Deum non est diaconus aut sacerdos. Ergo in sacerdotibus quidem et diaconis non est inventus ut perdat talenta, qui secundum præscientiam ordinatur à Deo. In po- pularibus autem evenit, quomodo etiam qui peccator futurus est, a Deo accepit fidei gratiam. Secundum hæc ergo quæ diximus, si presbyter aut diaconus peccator inventus fuerit: quoniam quantum ad præ- scientiam Dei (sicut jam diximus) non ex Deo, sed ex homimbus factus videtur presbyter aut diaconus, quasi laicus invenitur inter eos qui unum talentum fidei acceperunt. Ac per hoc nenio ordinatus a Deo peccat, nisi ut qui unum talentum accepit a Deo. Ideo autem gratia fidei omnibus a Deo præstatur, gratia autem clericatus non omnibus, sed dignis : quia in illa causa salutis est, in ista autem dispensa- tio inysterii. Nam et paterfamilias annonam quidem omnibus servis præstat, negotia autem sua non om- nibus committit. Abscondit auteni talentum suum in terra, qui accipicns notitiam Christi, contemnit vi- tam spiritualem, et in terrenis actibus et deliciis conversans, obruit illud in carne sua, et sollicitudi- nibus mundi quasi spinis suffocat fidei suæ bonuin, et non facit fructum. Hoc est enim, talentum in terra abscondere, quod est semen verbi inter spinas suf- focare. Sciendum est autem quod ille, qui fodit gra- tiam suam in terram, non peccare proponit, sed justitiam non facere. Qui enim peccat, non abscon- dere videtur gratiam, sed corrumpere. Si ergo in tenebras exteriores mittuntur, qui accepto verbo fi- dei, carnaliter vivendo, fructum justitiæ non fece- runt: putas in quales tenebras sunt ituri, qui ipsum talentum fidei sue peccando perdiderunt? Iste qui fodit talentum suum, similis est virginibus fatuis, quæ habentes lampades, oleum non habebant: tain enim illæ, quam iste putaverunt sibi ad salutem hoc solum, quod credebant in Christum, posse sufficere. Nam vere talentum non perdidit, id est, domini sui, tamen reus est damni. Non enim propter hoc soluni unusquisque fit Christianus, ut sit Christianus, ser- vans talentum fidei suæ, sed ut operetur justitiam Christo. Sicut enim qui seminandi causa accipiens semen, tempore seminationis non seninaverit, damnum facit domino suo: etsi non perdiderit se- men est tamen tantum damnum, quantum poterat lucruin facere, si opportuno tempore seminasset : sic qui accipit fidem Christi, et in hoc sæculo semi- nationis non fuerit operatus. justitiam, etsi fidem suam non perdiderit, tamen tantum videtur pec- casse, quantuin potuit justitiam facere, si non ne glexisset. 19. Post multum vero temporis venit dominus servorum iliorum. Primum videamus quare interim Dominus ascendit in cælum, post modi- cum iterum reversurus, et semper cum sanctis futurus? Ut videlicet absente eo fideles gloriam sibi et vitam æternam acquirant per fidem et opera. Præsente enim Christo nec tentari fideles poterant nec probari, si essent veri fideles : quoníam si sit prææsens, non creditur, sed videtur: cum autem ab- sens fuerit, non videtur, sed creditur, dom time- tur. Christo igitur præsente, etsi tentationem ali- quam sustinerent propter euni ant justitiam face rent, opus tamen eoruin non videbatur esse in fide, sed in oculis. Ideo nec poterant sibi mercedem fidei per justitiam acquirere, nisi ascendisset ab eis. Nam Servus fidelis domino absente probatur: præsente autem domino quicquid fecerit non est lans servi, sed domini. mam, . Christus propter utilitatem nostram ascendit.—Vides ergo quia non propter suam utilitatem Christus ascendit, sed propter nostram. Tempus autem differt largum ut longior detur hominibus justitia faciendæ licentia. 20. Ei accedens qui quinque talenta acceperat, dixit: Domine, quinque talenta tradidisti mihi. Vide, bonns servus, non quasi glorians in opere suo, non primum lucri talentorum niemoriam facit, sed primum me- morat que accepit, postea quæ invenit: ut ostendat non studii sui aut laboris esse quod acquisivit, sed beneficiorum domiui sui, quibus acquisisit Tamquam si dicat: Domine, ego, quantum ad meum stadium et laborem, nec modicam quidem justitiam facere potuissem, nisi gratia tua fuisset mecum. Sicut dico- bat ille qui dicit: Sed plus omnibus laboruri; non an- tem ego, sed gratia Dei mecum (1. Cor. 15. 10). 21. Ait ei dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui. Pauca sunt admodum. Si quis de magna massa tritici modicam dederit drach- aut de maguo vase vini modicum dederit gustum sic de magno thesauro regni cœlestis nio- dica nobis per Spiritum sanctum_arrha præstatur. Propter quod dicebat Apostolus: Ex parté enim co- gnoscimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, destruentur ea quæ ex parte sunt (1. Cor. 13. 9. 10). Non dixit, Intra ad gaudium do- mini tui: sed, In gaudium domini tui, ut possessor sit gaudii tui, non tantum spectator, et jam non quasi minister domini, in gaudio ejus, sed particeps gau- diorum. Sicut et alibi ipse dicebat: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum, ut videant gloriam meam quam mihi dedisti (Joan. 17. 24). Quid ergo dignam facimus in hoc sæculo, ut participes Domini nostri in regnis cælestibus fieri mereamur ? Ideo juste dicit Apostolus: Existimo enim quod non sunt condign® pas- siones hujus temporis ad futuram gloriam, que revela- bitur in nobis (Rom. 8. 18). 22. Accedens autem et qui duo talenta acceperat, ait : Domine, duo talenta tradı- disti mihi, ecce alia duo. Et si minor in opere, won minor in voluntate. Videns autem dominus quia ser vo illi non voluntas operandi minor fuit, sed virtus fidei: nam et ille voluit similiter amplius operari, sed magis desideriis ejus non suffecit modica fides : ideo justus judex, etsi non similia lucra suscepit ab illo, quemadmodum ab isto, tamen sic benevolentia istum suscepit, quemadmodum et illum : quia Christus non magis operum remunerator est, quam voluntatum. Nec putet ergo diaconus, quod ex eo quod diaconus est, beatior erit, quam laicus studiosus: non enim dignitas apud Deum honorabitur, sed voluntas. Nec diacono se beatiorem debet putare presbyter ex co quod presbyter est, quain se, si fuerit bonus diaco- nus quoniam gradus ministerii ex Deo est, perfecta antem voluntas ex nobis. Propterea non sumus judi- candi, quia non fecimus quod in parte nostra non est: sed ex eo sumus judicandi, quod in nobis est posse, si volumus. 24. Accedens autem et qui unum talentum acceperut, ait : Domine, scio quia homo durus es, melis ubi non seminasti, et congregas ubi non spar- sisti. O nialitia peccatorum, quæ neque futuri judicii terrore mutatur 1 Qui enim peccatum sumin debuerat simpliciter confiteri, ut dominum, quem male agendo irritaverat, simpliciter confitendo leniret: econtra non solum non confitetur, sed adhuc excusat. Et dum vult unum excusare peccatum, addit et alia duo, Primum, quia peccavit : secundo, quia excusat: ser-
IN MATTILÆUM IIOMIL. LIII. tio, quia et injuriam demino facit. Propterea sciens propheta quami mala sit excusatio peccatorum, dicit · Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusanduz excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem (Psal. 140. 4). Dic ergo, serve mendax, quomodo metit Christus, nbi non seminavit? Quis enim hominum est, vel gentilium, vel Judæorum, queni non sufficienter spiritualibus et corporalibus sensibus adornavit, cui non dedit scientiam boni et mali, cui non dedit posse fugere malum, et apprehendere bo- num, si vult? Sicut enim nullus est homo, cui aliquid corporis membrorum minus sit ad usum corporalem: sie non est, cui minus sit aliquid sensus aut potentiæ ad intelligentiam boui et mali, et ad omne opus bo- num faciendum quodcumque voluerit. Si igitur etiam in gentibus seminavit gratiam suam, ex quibus nullus justitiæ colligitur fructus : quomodo in te metit quod non seminavit, quem quasi aratro spirituali crucis suæ verbo aravit, quem doctrina justitiæ seminavit, quem Spiritu sancto irrigavit? Tot semina suscipiens gratiarum, vel unum fructum justitiæ non debuisti offerre? Nam Deus hominem ex duplici creans natura, corporis et animæ : in corpore quidem creavit quin- que sensus, et motus quosdain concupiscentiarum, nascentium ex occasione sensuum prædictorum: in anima autem creavit judicia et virtutes, ut intelligat malarum rerum et bonarum discretionein, ut possit resistere motibus suis corporalibus. Qui ergo se- cundum delectationes carnales vivere elegerunt, ne- que considerant in anima sua judicia et virtutes esse creatas : nec enim experiuntur ea si sint, sed tantum sensus carnales, concupiscentiarum nascen- tium ex occasione sensuun prædictorum exse- quuntur, ex quo fit, ut sic arbitrentur et dicant, quia omnia bona carnalia et mundialia ideo creavit Deus, ut omnibus eis utamur. Nam si vere non sunt creata in nobis secundum animam judicia et virtutes, qui- bus possumus resistere motibus concupiscentiarum nostrarum carnalium: certum est, quia ideo creata sunt bona carnalia, ut utamur illis. Si autein creatini est in nobis, et intelligere cos, et posse resistere eis : sine dubio non ideo creata sunt corporalia bona et mundialia, ut eis utamur, sed ut resistentes eis, nie- liori studio acquiramus nobis mercedem. Nam nec intelligere malum et bonum in nobis esset creaturn, nisi prius creatum fuisset et posse resistere malo. Ut quid enim homini datum fuisset intelligere, si non fuisset ei datum et posse facere quod intelligit melius esse? Numquid animalibus Deus creavit intelligere quod honestius et laudabilius est? Non, quia nec creavit in eis posse facere aliquid quod melius est. Sic nec homini creasset intelligere, nisi creasset ei et quod intelligit facere posse. 26. Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve nequam et piger, sciebas quia meto ubi non seminavi, el congrego ubi non sparsi. 27. Oportuit ergo te committere pecuniam meam numu- luriis, et veniens ego recepissem eam cum usuris. Ne- quam dicitur, quia contumeliam reddidit domino pro lionore piger, quia talentum non duplicavit. Et ideo pro eo quidem quasi superbus, pro hoc autem quasi negligens condemnatur. Vere nequam, quia largitatem domini quasi violentiam accusavit. Nec enim Deus ideo gratiam intellectus, aut notitiam sui homini de- dit, desiderans gloriam sibi acquiri per euni: sed nt per gratiam Dei ipse sibi vitain æternam et gloriam mereatur, el societatem cælestis regni cum Deo. Hoc sine dubio intelligitur ex ipsa præcedentium remune- ratione justorum. Si enim propter se dedisset gratiain hominibus, numquam, a servis pauca suscipiens, red- deret multa. Sed malitia excæcatus, dum voluit sa- pientiam Dei fallere, majoribus se iratus vinculis alli- gavit, dicens: Metis ubi non seminasti. Si enim vere talem scivit dominum suum, co magis debuit festi- mare, ut per diligentiam suam avaritiam domini sui faceret, ne per negligentiam injustitiam ejus magis ad iracundiam provocaret : quia austeritas non con- temuitur, sed timetur. Qui autem timet, non contein- ' . nere, sed placare festinat, sciens quomodo qui medių, ubi non seminat, magis vult nictire, ubi seminavit. Oportuit ergo te committers pecuniam meam numulariis, el veniens ego recepissem eam cum usuris. Quidam pu- tant tres istos omnes doctores esse, differentes autem gratias habuisse : et hunc tertium ideo argui, quia non docuit alios gratiam scientiæ, quam habebat. Et quamvis omnis homo rationalis constitutus numula- rius dici possit, tamen nescio si habeat rationem, qui sic minimus est, ut unius talenti gratiam habeat. Qui numularius est, non indiget ejus: si autem est qui illius magisterio opus habeat, ille sine dubio numula- rius non est. Cauti enim hominis est, numularium esse, qui differentias pensat verborum. Ergo necesse est hunc tertium intelligere popularem, sicut diximus supra. Mensa est omnis Scriptura divina, sicut et ali- bi exposuimus, secundum quod dicit propheta de Scriptura Veteris Testamenti Judæis scandalmı fa- cla Fiat mensa eorum coram ipsis in iaqueum, et in retributionem, et in scandalum (Psal. 68. 23). Non enin mensa eorum corporalis facta eis in scandalum, sed Scriptura legis eorum. Legentes enim in lege Maledictus omnis qui pendet in liguo (Deut. 21. 23): et videntes Jesum crucifixum, contra legem æstima- verunt credere in Jesum crucifixum, quem lex male- dictum annuntiabat: non intelligentes, quia nostrani maledictionein in ligno susceperat, ut nos liberaret a maledictione, quam susceperamus per lignum : et sic facta est eis mensa eorum, id est, Scriptura legis eorum, in scandalum. Item videntes eunt in sabbatis operantem, leprosos tangentem, a quibus omnibus abstinere lex diligenter præcipiebat, scandalizati sunt in eum, dicentes: Hic homo non est ex Deo, qui sab- batum non custodit (Joan. 9. 16): non intelligentes. quia corporale quidem solvebat, spirituale autem im- plebat. Et hoc inodo facta est eis meusa eorum, id est, Scriptura legis eorum, in scandalum. Ergo mensa est omnis Scriptura divina, in qua panis verbi nutriens animas positus est, supra quam omnes Christiani recumbunt, et epulantur in spiritu. Nu- mularii autem præsidentes mens illi sunt sacerdotes fideles et prudentes: qui cum viderint fidem et actus Christianorum, accipiunt judicium de Scripturis, quasi de mensa, et ponderant eos, et æstimant, et intelligunt si digni sunt Deo, aut non. Et si habent charagma, id est, figuram et imaginem mundi, sunt ipsius, et oportet eos abjicere. Huic mensa qui com- miserit fidem suam, quam baptizatus suscepit a Christo, ut in Ecclesia permanent, Scripturas aut le- gat, aut audiat incessanter ex fide, ut alloquutionibus sacerdotum numquam fraudetur. Impossibile enim est, ut non multiplicetur fides ipsius. Paulatim eaim de die in diem timor Domini generatur, sensus ejus illuminatur, scientia ejus crescit, confirmatur in fide, excitatur ad desiderium regni cælestis, apprehendit eum zelus antiquorum sanctorum quos legit, excitatur et ipse plerumque ad easdem virtutes. Vides quantain usuram facit augmentata ſides, data ad mensam Scripturarum sanctarum. Sicut enim pecunia huc corporalis quidem, si sit in sacculo, inclusa ipsa est semper; si autem fuerit agitata de manu in manum, usu ipso multiplicatur, unde usura dicitur ab usu : sic et fides Christi, siquidem otiosa teneatur in corde, non solum ipsa manet quæ fuit, sed adhuc minoratur in otio, et torpescit, et segnis efficitur et paulatim per actus carnales exinanita ad nihi- lum vadit si autem exercitata fuerit Scripturis et loquutionibus assiduis suscitata, operibus bo- nis vivificata, non solum dico, multiplicabitur, sed numquam desinet crescere, donec vivet homo. Nunquid nos ex nobis hoc dicimus? Ipse denique propheta in principio Psalmorum suorum hunc an- nuntiat esse beatum. Nam cum dixisset, Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et în cathedra pestilentiæ non sedit: addit, Et in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. 1.1. 2). Et quod sit lucrum medita-
Monis hujusmodi, subinfert, dicens : Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet, et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur (Psal. 1.3). 28. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. 29. Ommi enim habenti dabitur, et abundabit. Peccator agnoscens Christum, habet hane ipsam gratiam, quod cognoscit Christum : sed cum venerit in judicium Christi, dividitur a consortio co- gnoscentium Christum : et sic tollitur ab eo, quod vi- debatur habere, quamvis vere non habebat. Quomodo qui cognoscit Christum, et peccat, videtur quidem habere scientiam Christi, vere autem non habet · et insa notitia Christi additur homini justo qui habebat. Ille vere habet scientiam Christi, qui justitiam facit. Et quomodo ei additur scientia Christi super scien- tiani ? Ut qui videbat per speculum in ænigmate, vi- deat facie ad faciem : et qui cognoscebat ex parte, co- gnoscat sicut cognitus est (1. Cor. 13. 12) Sed aliter intelligitur. Qui fidem habet, et bonam in Domino voluntatem, ctiam si quid minus in opere quasi ha- buerit, nihilominus reinuneratur a Judice bono: qui autem fidem non habet, aut bonam in Domino volun- tatem, etiam cæteras virtutes, quas videtur natura- liter possidere, perdit. Eleganter ait, Quod videtur habere, auferetur ab eo. Quicquid enim boni sine fide Christi est, non ei imputatur, qui male usus est co. Sicut sunt multi, qui videntur quidem aut mansueti, aut humiles esse: sed quia non sunt hoc propter Deum, licet videatur esse aliquod bonum eorum, non autem est: quia quod non est ex fide, peccatum est. 30. Et hunc nequam servum projicite in tenebras exte- riores. Considerandum est, ut quid non dixit, Mittite eum in tenebras inferiores: sed, In tenebras exterio- res. Quidam dicunt non tantum esse infernum deor- sum, sed extra mundum istum esse aliqua tenebrosis- sima loca et ignea, in quibus puniuntur qui digni sunt. Forte ergo ideo dixit exteriores tenebras, et non inferiores. Qui considerat quomodo sequens para- bola parabolæ huic præcedenti conjuncta est, et quo- modo pars est parabolæ hujus: nec enim alterius rei parabola est, nisi ipsius: non sine ratione requirit : quia quod ait : Post multum temporis veniens dominus servorum illorum, posuit cum eis rationem : non de se- cundo dicit adventu, quando venturus est cum maje- state: sed de adventn, qui frequenter solet venire ad omnes Christianos, quibus gratiam dedit suæ cogni- tionis : et discutit eos, et ponit rationem cum eis, ut judicet ens, et justos ab iniquis discernat, sicut expo- suimus supra in parabola ubi dicit: Simile est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis (Matth. 18. 23). Habet autem alia parabola sic: 31. Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, el omncs angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ, 32. et congregabuntur ante eum omnes gentes. Ac si dicat : Interiín quidem sic veniet, sic po- net rationem cum servis suis, sic discutiet eos, sicut exposui in ista parabola. Cum autem venerit Filius hominis in majestate Patris sui cum angelis suis, tune sedebit super sedem majestatis suæ, tamquam non semper veniens cum majestate Patris veniat, nec cum angelis suis, nec semper veniens sedeat in sede ma- jestatis suæ, sed tunc tantummodo fict hoc. Sed et illud vide, quomodo in hac parabola peccatorein non in ignem, nec in aliquam pœnam, sed tantum in te- nebras exteriores mitti precepit: in illa autem, cum venerit in majestate Patris, jam non tantum in tene- bras exteriores, sed et in ignem mittet, et pœnas. Item in hac parabola justum in gaudium jubet intrare, in illa autem in regnum. Adhuc autem quod ait, Ac- cedcns antem et qui unum talentum acceperat ait : Scie bam quia homo durus es, melis quod non seminasti, et congregas quod non sparsisi: putas in secundo adventu, cuin venerit sic terribiliter cum gloria sua, stabit pec- cator ante eunt, et talia dicet? Absit. Maxime cum nee æstiment viri prudentes personale tunc fore judi- cium, ut per singulos homines Christus quidem inter- roget, peccator autem respondeat, et gesta narratio- num conficiantur: sed verius est quod ait Apostolus, quia in cogitationibus suis judicabitur unusquisque di- cens: Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente sibi conscientia eorum, et in se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defen- dentibus, cum judicabit Deus occulta hominum secun- dum evangelium meum per Jesum Christum (Rom. 2. 15. 16). Ergo in hoc sæculo, quamdiu sunt Chri- stiani in corporibus suis, venit Christus ad eos, el ponit rationem cum eis invisibiliter, et interrogat eos in cogitationibus eorum, et audit eos in ipsis loquentes, sicut scriptum est de utroque. De hoc quidem, quia In cogitationibus impii interrogatio erit (Sapient. 1.9); de illo autem, Quia cogitatio hominis confitebitur (Psal. 75. 11). Ututa, dicit in Psalmo : Viduam et pupillos interfecerunt, et advenam occiderunt, et dixerunt, Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob (Psal. 93. 6. 7): non quia talia fuerunt specialiter verba illorum, sed quia tales sunt cogitationes hominum facicntium mala. Nec enim facerent mala, si cogitarent, Deum aut intelligere aut videre que faciunt. Sic et bic, non quia talia specialiter sint dicta hominis justi, aut pec- catoris sed quia tales sunt cogitationes eoruin, et cogitationes eorum quasi dicta ponuntur. Omnis enim vir justus, qui facit opera bona solum propter Deum, cum venerit in recordationem actuum suorum bono- rum, necesse habet venire frequenter, aut Deo mo- vente cogitationes cordis ejus in eo, aut diabolo, præ- termisso Deo nescio tamen, cum venerit considerans intra se et actus suos bonos, et naturam carnis suæ malevolam, sic loquitur in cogitationibus suis: Non ego hæc feci. Nec enim credibile sine Deo naturam carnis injustam facere opus justuin, sed virtus gratiæ Christi, quam dedit hominibus per fidem nominis sui. Et talis cogitatio ejus fit confessio ante Christum, au- dientem tacitas cogitationum loquentium voces. Item oninis peccator, qui fecit opera mala, cum venerit in recordationem acluuin suorum malorum: necesse cnim habet venire frequenter, sive ipso Christo mo- vente cogitationes cordis ejus in eo, sive diabolo, Dei perinissione scio tamen, veniens nunquam seipsum reprehendit in cogitationibus suis, numquam seipsum accusat, numquam se judicat reum, sicui solent facere si deliquerint justi: alioquin et compunctus emenda- retur; sed excusat se semper in cogitationibus suis, et absolvere se festinat a reatu peccatorum suorum. Aut enim naturalibus necessitatibus imputat quod peccavit, aut plus ab omnibus Deum exigere dicit, quam ipsa patitur hominum habitudo. Non potest enim bona cogitare, qui mala opera facit: sicut nee mala cogitare potest, qui facit bona propter Deum. Et bonus quidem forsitan interdum mala cogitat : quoniam omnis homo etsi secundum voluntatem ani- ma bonus est, tamen secundum naturam carnis ma- lus est. Malus autem impossibile est ut cogitet bona, quoniam et secundum naturam carnis malus est, et secundum animæ voluntatem perversus, et talis co- gitatio maligna fit. Quando ením peccator nihil boni posse facere arbitratur, impediente natura, nisi tan- tum cognoscere Deum et Christum Filium ejus : nonue cogitationibus suis hoc dicere videtur ad Chri- stuni? Quia nihil boni posse facere creasti me, nisi solum cognoscere: ecce habes beneficium tuum. Et hoc ipsum quasi nibil æstimans dicit, quod Christum cognoscit. Similiter et judicia Christi, et occulta de hominibus aut bonis, aut malis, quasi responsa po- nuntur id est, non quia specialiter sic Christus re- spondit, sed quia talia sunt judicia Christi invisibiliter judicantis. Congratulatur autem justus apud seipsum : primum, quia talia opera fecit: deinde, quia nihil eorum sibi imputavit, sed omnia Christo; propter quod superadditur ei gratia Spiritus sancti, et intro- ducit eum in suum gaudium, ut sic gaudeat in futu- ræ spe gloriae suae, sicut gaudet et Christus. Nam quantum largior fuerit spes hominis, tantum cordis ejus gaudium plenum est. Sicut in alio loco Dominus
IN MATTILÆUM NIOMIL. LIV. dicit discipulis suis: Hæc loquutus sum vobis, ut gau- dium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur (Joan. 15. 11), id est. spes vestra. Spes enim plena hominis, plenum est gaudium cordis ipsius. Peccator autem qualia diximus cogitans, graviter fert: primum, quia mala fecit: deinde, quia ingratus est, nullam vir- Entem se æstimans accepisse ad faciendum opera bona, nisi nudam notitiam ejus. Propter quod jubet tolli ab eo etiam hoc ipsum quod cognoscat Christum, et mittit eum in tenebras exteriores. Jubet autem, sicut arbitror, malignos spiritus ministrantes sibi ad mala, qui obscurantes mentein ejus et obligantes opera ejus, et consilia simul, quod est manus et pedes, ut nihil ulterius boni aut consiliari possit, aut agere, mittunt eum foras. Ubi foras? Extra Ecclesiam Christi, extra Adem veritatis, extra conventum sanctorum, in hære- ses tenebrosas, ubi non apparet lux veritatis, sol jn- stitiæ numquam splendet. Non enim dixit, In tenebras inferiores, ut infernales intelligamus: sed, In tenebras exteriores, ut hæreses intelligamus præ cæteris plus tenebrosas. Aut certe quamdiu quidein peccator mala operatur, aut cogitat, in tenebris est, sed in tenebris propinquioribus quando autem in hæresim quam- dam projicitur, tunc projicitur in tenebras exteriores. Hontilla liv. ex cap. xxv. 31. Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes ungeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ, etc. Criminosas personas judex audi- turus in publico, tribunal suum collocat in excelso, circa se constituit vexilla regalia, ante conspectum sunm ponit super mensam calliculam, unde tribus di- gitis mortem horninum scribat aut vitam : hinc inde oficiales ordinate consistunt, in medio secretario po- nuntur genera horrenda pœnarum, quæ non solum pati, sed et videre tormentuni est. Stant juxta parati tortores, crudeliores aspectu quam manibus. Tota ju- dicii facies cujusdam schematis terrore vestitur. Et cum ad medium productæ fuerint criminosa personæ, ante interrogationem judicis ipsius, judicii terribili discutiuntur aspect. Similiter et Dominus se ad ju- dicium venturuin promittit similiter cum tremore non cum simili terrore. Nam et bona et mala similiter ordinata sunt in terra sicut in cælo, non tamen simi- lia. Ergo videntes in terra pœnas, et glorias, non si- miles putare debemus in cælo: sed cum sint talia su- per terram, multo majora suspicari debemus in cælo. Quantum enim Deus distat ab homine, tantum cæ- leste judicium a terreno. Istius enim judicii splendor in schemate, illius autem judicii majestas in veritate, testante propheta: Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in cir- cuitu ejus tempestas valida (Psal. 49. 3). Manifeste, inquit, non jam celatus in corpore, sicut antea, ut vix eum etiam boni cognoscerent: sed manifestus in gloria, ut etiam mali eum confiteantur inviti : ut qui contempserunt eum, in humilitate, cognoscant eum in potestate. Et qui scire noluerunt quain dulcis est misericordia ejus, sentiant quam gravis est ira ipsius. Deus noster, et non silebit. Non dixit, Et silebit, os- tendens quia ipse quidem de se tacebit, sed ipsa gloria ejus de ipso loquatur. Aliquando transfiguratum eum in monte videntes apostoli, acceperunt manda- tnm ne cui dicerent (Matth. 17. 9), ne videretur Christus per potentian) subjugare sibi populum, et non per fidem. Tunc autem jain nemo tacebit, quia non est venturus adhuc tentare fideles, sed jam per- dere infideles. Tunc prædicatores necessarii non erunt. Nam etsi vox omnium taceat, visio ipsa clama- bit, sicut ipse de secundo suo adventu dicit: Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem, sic erit adventus Filii kominis (Matth. 24. 27). Tunc se debit super sedem majestatis suæ. Scimus certissime. quia sedes Christi homines sunt. Cum ergo de primo adventu et ascensu Christi dicat propheta, sedi.se cum super sedem sanctam suatn, hoc modo: Ascen- dit Deus in strepitu, Dominus in você tubæ: Deus sedet super sødem sanctam suam (Psal. 46. 6. 9): quoinodo PATROL. GR. LVI. hic secundum suum adventum exponens, dieit, Tune sedebit super sødem gloriæ suæ ? Sed vide quia in pri- mo adventu sedem Christi sanctam dixit, in secundo autem gloriosam. Quomodo? in primo adventu mun- davit nos per verbum, lavit per aquam, sanctificavit per Spiritum: in secundo autein glorificabit per resur rectionem, cum transformaverit corpus humilitatis nostræ, ut fiat conforme corpori gloriæ ejus (Philipp. 3. 21): cum seminati fuerint homines in infirmitate, et surrexerint in gloria : cum seminati fuerint corpo- rales, et surrexerint spirituales (1. Cor. 15. 43. 44): tunc sedebit in sede gloriæ suæ, cum sedes ejus hod modo facta fuerit gloriosa. 32. Et congregabuntur ante eum omnes gentes. Quia omnibus gentibus cognitionis suæ gratiani condonavit, judicans juste in utroque, ut nec boni, sine doctrina veritatis, bonitatis suæ fructus amittant: nec mali, propter excusationem ignorantiæ, malitiæ suæ pœnas effugiant. Nam sicut in nocte re- rum facies non apparet, sed et gemma quasi lapis vi- detur, et lapis quasi gemina existimatur: sic et ante adventum Christi humanorum cordium differentia non apparebat, sed et mali quasi boni sustentabantur, et boni quasi mali contemnebantur. At ubi illuminatio Evangelii ad omnes gentes prædicata pervenit, tune manifestata est qualitas omnium voluntatum, tune omnes gentes inexcusabiles facte sunt. Et ideo tune juste ad judicium congregabuntur omnes, quia qui mandatum præmittit, tacite judicium futurum esse denuntiat. Tunc segregabit eos ab invicem, sicul segre- gat pastor oves ab hadis.Tunc enim homines mixti sunt, et non solum mixti, quomodo in iisdem locis simul conversentur justi cum impiis, sed etiam confusi sunt, quomodo inter justos et impios, quantum ad lin- nines discretio non apparet. Sicut in tempore hiemis inter virides et aridas arbores discretio non est; can autem venerit tempus illud heatum vernale, discer- nuntur: ita nunc unusquisque secundum fidem suam et secundum opera sua manifestabitur, impiis quidem nulla proferentibus folia, nullum ostendentibus fru- rtum sancti autem et foliis vestientur vitæ æternæ, et fructibus onerabuntur gloria. Et hoc modo segrega- buntur a Domino cælesti pastore. Et pastor quidem corporalis segregat secundum naturas corporum, Chri- stus autern secundum genera animarum segregat ho- nines. Oves sunt homines justi, propter mansuetudi- »eņɔ, quia ipsi neminem lædunt: propter patientiam, quia cum ab aliis læsi fuerint, sustiment. Et sicut oves, quando ligantur, aut tacent, aut in simplicitate ba- lant sic et sancti, cum læduntur, aut tacent, aut certe in benignitate probati, preces transmittunt ad Deum. Et sicut ovis ad mortem ducitur, et non cla- mat ; vita ejus tollitur, et mansuetudo ejus non im- mutatur: sic et sancti maledicuntur, et non remalo- dicunt percutiuntur, et non repercutiunt : bona eorum diripiuntur, et illi non contradicunt: dolorem sentiunt, et clamorem non emittunt. Et quid opus est clamoribus, cum ille qui nocet, non miseretur, etiamsi clamaveris? ille autem qui misericors est, miseretur, etiamsi non clamaveris, audit et videt? Hædos autem homines peccatores dicit, quia in capris naturaliter hæc insunt vitia : libido præ cæteris animalibus, su perbia, rixa. Semper enim se percutientes incedunt et modo humero pulsante, interdum cornu percutiunt. Item invidi sibi alterutri invident: sicut significa! Salomon de invidis, dicens: Sicut capra, sic aspicit ruinam proximi sui (Eccle. 11. 32). Item jactanies sunt et gloriantes, sicut idem significat Salomon, di- cens: Tria sunt, quæ securiter ambulant, leo inter ju- menta, gallus inter gallinas, et hircus præcedens capras (Prov. 30. 29-31). Item capræ multum trahuntur concupiscentia gulæ. Propter gulam namque suam per saxa et præcipitia ambulant, et super præcipitia se suspendunt. Item clamoribus super omnia garrulæ. In omnibus his vitiis peccatores abundant, et ideo hædis.sunt assimilati. Adhuc quæro, quare nou corum similes introduxit ætates, dicens: Ita separabit eos, sicut oves ab hireis: aut ita, Sicut agnos ab hædis?
OPUS IMPERFECTUM IN MATTHÆUM. Sed videte quomodo volens ostendere, sauctos perfe- etos in omnibus, ponendos ad dexterain: et impios om- nino infructuosos, ad sinistram: ideo sanctos, oves: impios autem hædos vocavit. Quomodo agni, etsi natura mansueti sunt, tamen non sunt omnino fru- etiferi propter ætatem: fructum enim adhuc non ha- bent lactis et lanæ. Item capræ etsi malignæ sunt ex natura, tamen ex aliqua parte fructiferæ sunt per ætatem; lactis enim abundantiores exhibent fructus. Hædi autem et mali sunt ex natura, et omnino infru- ctuosi sunt ex ætate. 33. Et statuet oves ad dexteram внат, hædos autem ad sinistram. Quando aliquis ante conspectum regis aut judicis introducitur, ex ipso Boco, ubi stare jubetur, intelligit, si propter bonum Introductus est, aut propter malum. Si enim propter bonum, statim vocatur in proximo: si propter malum, longe stare jubetur: sic et istos, Deus justos quidem ad dextrain constituet, et peccatores ad sinistram : nt unusquisque meritorum suorum conditionem ex ipsius loci qualitate cognoscat, et ante judicii senten- tiam pœnam confusionis excipiat. Merito justos ad dextram collocat, quia numquam cognoverunt sini - stram: merito impios ad sinistram, quia numquam co- gnoscere voluerunt dexteram partem. Vias enim, quæ a dextris sunt, novit Dominus; perversæ autem sunt, quæ a sinistris sunt (Prov. 4. 27). Ecce enim, si tu consistas in publico pariter cum amico, et veniens aliquis illum salutet, et te contemnat, aut separans illum a te, cum illo loquatur, aut familiariter cum illo jocetur: nonne tu relictus solus, stas aporiatus in pu- blico, et gravioren existimas illam confusionem, quam mortem ? Et quomodo putas impios confunden- dos in die judicii, quando ante conspectum angelo- rum, segregatis justis, fuerint derelicti? Nonne, etsi nihil ulterius paterentur, illa sola verecundia suffice- ret eis ad poenam ? Apostolus autem dicit sancto; jam collocatos esse ad dexteram virtutis per ascen- sionem et sessionem Domini Salvatoris (Ephes. 1. 20). Nam sicut in carne sua omnem carnem suscepit, et crucifixus omnem carnem crucifixit in se, et resur- gens omnem resuscitavit in se : sic ascendens, el se- dens ad dexteram Dei, omnes ad dexteram collocavit. Quomodo hic dicit, quia tunc statuet oves quidem ad dexteram, hædos autem ad sinistrain? Sed vide quia nunc nos collocavit ad dexteram, ad agendum ea, quæ sunt dexteræ partis : postca autem statuet ad dexte- ram suam, ad conregnandum. 34. Tunc dicet illis qui ad dexteram. Et quare non illis ante, qui sunt ad si- nistram? Quia paratior est Deus semper ad benefa- ciendum, quam ad malefaciendum. Nam bona bonis secunduin propositum suum præstat, quia bonus est: malis autem mala contra propositum suum facit in- vitus, quia judex est. Quicquid autem: homo contra naturam suain agit, pigrius agit. Si enim Christus delectaretur in pana peccatorum, numquam seipsum pro peccatoribus tradidisset. Venite, inquit, benedicti Patris mei: possidete paratum vobis regnum a consti- tutione mundi. Quia dedistis quæ semper habere non poteratis, recipite quæ in perpetuum possideatis. Me- rito centuplum super cælum, qui unum seminastis in terra. Non enim quantum justitia hominum potest mereri, tale creatum est regnum cælorum : sed quale Dei virtus potuit præparare. Si enim secundum an- gustias humanæ justitiæ regnum cælorum creare vo- fuisset, utique post opera hoininum illud creasset : nunc autem, quoniam non secundum mercedem ho. minum, sed secundum suam largitatem constituit mercedem sanctorum : ideo antequain sanctos crea- ret in sæculo, regnum cælorum præparavit in cælo. Propterea et quos ante constitutionem mundi suos esse cognoscit, tantis eos laboribus onerat, et tamdiu laborare facit, donec digni efficiantur regno cælesti. quia non secundum modicitatem hominum regnum Dei exinanitur, sed secundum magnitudinem regni homines sublevantur. 35. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et cætera quæ sequuntur. Hodie si amicus tuus, aut colonus, aliquod tibi offerat munus, verbi gratia, aliquod vestimentum : tu autem despiciens illud, eo ipso vidente, des illud uni ex circumstanti- bus tibi servis, nonne munus vilescere facis, et con- fundis graviter offerentem? Si vero suscipiens manus illius, statin vestieris te, et processeris cum ipso ve- stimento, magniticas munns, et nimis la:tificas offeren- tem. Putas, quanto gaudio extolluntur sancti, quando in conspectu omnium angelorum, quod fecerunt ho minibus, ipse Dominus fatetur se accepisse ? Jam tale videtur opus eorum, non quale datum est, sed qualis persona illius qui accepit. 37. Tunc respondebunt es justi dicentes: Domine, 38. quando te vidimus hospi- tem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus le ? Quando autem te vidimus esurientem, et pavimus: aut sitientem, et potavimus? 39 Quando te vidimus infir- mum, aut in carcere, et venimus ad te? O humilitas, quorum nec post mortem deficiet! Homo euim malus etiam falsis laudibus delectatur, vir autem bonus etiam debitam sibi laudem fugit. Ecce si per errorein persone veniens aliquis, pro altero alteri vano bo- mini gratias agit pro beneficio quodam, quamvis in conscientia sua cognoscat se nihil tale fecisse, tamen tacet et congaudet, audiens quæ non sunt sua: si vern bono alicui gratias agit, quamvis bonus ille intelligat verum esse quod de se dicitur, tamen refugit, et re- pellit audire etiam ea quæ sibi debentur. Sic et sancti debitam sibi laudem tunc repellentes dicunt: Quando te vidimus esurientem? 40. El respondens rex, dicel eis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum fratrum meorum minimorum, mihi fecistis. O bonitas Christi ! Esto, quamdiu in corpore contemptibilis erat in mundo, fuerat verisimilis ratio, ut propter similitudinem visionis fratres suos homines appellaret: quid autem dicamus, quod in illa gloria constitutus, adhuc contentus est eos dicere fratres, quibus sufficeret ad laudem, si bo- nos servos illos vocaret? Detrahet sibi quod habet, ut illis præstet quod non habent. Ecce homo si ex hu- mili generatur, et Deo præstante ad aliquam ascen- derit dignitaten, erubescit generationem suam audire. Si quis dixerit eum illius esse filium, indignatur se- ipsum confiteri quod est, ut appareat quod non est. Et Christus adhuc gloriabitur, fratres suos dicendo, se- dens in majestate. Et merito: quia veniens in judicio gloriæ, non mutavit voluntatem priorem. Hoc potest intelligi et de doctoribus, qui esurientibus justitiam de- derunt cibum doctrinæ, quo nutrirentur, et pinguesce- rent in actibus bonis : qui sitientibus Dei agnitionem, potum veritatis ministraverunt. Aut certe cibave- runt eos, in verbo docentes: polaverunt autein, in Spiritu sancto baptizantes animas peregrinas in mundo. Omnes enim animæ recte peregrine sunt in hoc mundo, que possunt dicere: Quoniam advena sum ego apud te in terra, el peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. 38. 13). Verbum enim fidei pro- dicantes, colligunt animas ex dispersione alicujus erroris, et faciunt eas domesticas et cives sancto- rum. Ipsum colligunt Christum, qui nudos, et adhuc sine aliquo indumento justitiæ, docendo justitiam, vestiunt, sicut scriptum est: Induite vos viscera mi sericordiæ, fidem, pacem, caritatem (Coloss. 3. 12), aut Christum, baptizantes eos in Christo, sicut scri- plum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christur induistis (Gal. 3. 27). Et qui tales infirmos et morbo carnalium vitiorum languentes visitat, et medica- mento curat doctrinæ, Christum curat in eis : quia sicut in integris animabus Christus integer est, sic in languentibus languet. Sed et qui venit ad eos, qui vivi descenderunt in infernum, opera infernalia fa- cientes, id est, qui sunt in carcere, et sunt jam sub custodia demonum, sicut dicit Scriptura: Descen- dant in infernum viventes (Psal. 54. 16): veniens au- ten per verbum educit eos de illo carcere infernali, ut liberet eos de custodia dæmonum ut possint dicere gratias agentes: Domine Deus, clamari ad le, et sanasti me: Domine, revocasti ab inferis animam meam (Psal. 29. 5.4): ad Christum venit in carcere. Si enim hæc omnia corporaliter corporibus ministrare