lunc librum in fine hujusce Tomi sexti publicare compellimur, quia sequens, nempe septimus Tomus, verum Chrysostomi in Matthæum Commentarium complectitur, qui verus Commentarius ita amplus est, vix ut possit uno in volumine comprehendi to tus. Quamobrem ne, quod Morellus fecit, in octavum Tomum, ante Commentarium in Joannem, hoc im perfectum Opus amandare cogamur, e re putavimus fore, si illum in fine hujus sexti Tomi locaremus. Na cti sumus Codicem Carthusianorum Vallis Dei, quem sponte sua obtulerat mihi D. Innocentius Le Tellier ejusdem Carthusiæ Prior, quo non ita pridem defun cto ejus successor D. Joannes Baptista Soucanye per humaniter ejus mihi copiam fecit. Etsi porro Codex non tantæ sit vetustatis, est tamen accurate descri ptus, nobisque admodum utilis fuit. Ingentem controversiarum ansam dedit hic Com mentarius, quem idcirco vocant Opus imperfectum in Matthæum, quia non est plenus perfectusque com mentarius; sed multa desiderantur in medio et fine. Disputatum autem est præcipue, an vere Chrysostoini esset, necne et an bic quisquis sit Interpres, ca tholicus, an hæreticus, Arianusve esset. Ea autem de re hoc nobis agendum incumbit; referendum nempe, quid Erasmus de hoc Opere senserit, quid Joannes Mahusius ex ordine Fratrum Minorum, quid Sixtus Senensis, Baronius, Tillemontius. Deinde disquiretur an hic quisquis sit scriptor possit ab hæresi purgari an sit Chrysostomus, necne: de teinpore quoque agetur, de stylo, et de apocryphis libris ab ipso lau datis, etc. Primo autein Erasmi hac de re judicium afferimus, quale habetur in Editione Chrysostomi Ba sileensi anni 1530, Tomo tertio, p. 473, ubi quorum dam etiam, qui præcesserant, sententiam refert. § 1. — Erasmi opinio circa Opus imperfectum in Mat theum. ‹ Primum nulla dubitatio est hoc opus non esse ‹ Chrysostomi, quod quoniam hactenus illius titulo ‹ frequenter excusam est, noluimus præteriniltere, ‹ præsertim cum sit hominis eruditi et facundi et in 1 divinis literis sic exercitati, ut mea quidem senten à tia hac in parte non cedat Chrysostomo. Suspicor illum Latine scripsisse, licet et Græce noverit. Ser emo, quod ad voces attinet, impurus est. Is tum erat stylus ecclesiasticus, et populo ut communis, ita ‹ gratus. Cætera sunt hominis diserti. Itaque piacu «lum fuisset, si hoc opus intercidisset, quod tamen ‹ in vetustis exemplaribus et varium hactenus habe ‹ batur, nec uno modo mutilum. Nos proximam Edi ‹ tionem, quæ fuit optima, sequuti sumus, sed enm ‹ vetustis exemplaribus collatam. Quis fuerit auctor quibusve temporibus vixerit, divinare nihil refert. Ipse testatur se scripsisse, posteaquam Ecclesia sub Christianis Cæsaribus, innumeris hæresibus concuteretur. Cæterum præterquam quod interdum ‹ in enarrandis Scripturis habet non nihil Origenic.e ‹ libertatis, inspersæ sunt aliquot sententiæ, quæ non multum abhorrent a dogmatibus improbatis. Quz e rum aliquot indicabo lectori, quo sit in legendo cau tior. Non sunt homiliæ, sed nescio quis ita disse cuit opus. Homilia 1, quod legiinus, Spiritus san clus superveniet in te, vult intelligi de Christo, nion de Paracleto: quamquam locus mihi videtur cor ruptus. Eadem, Non cognovit eam, id est, non co ● gnovit illius dignitatem ante partum, post partumi cognovit illius eminentiam, coacte interpretatur. ‹ Homilia 3 circa finem dicit, incredulos non esse ‹ per naturain paleas, sed propria voluntate, quasi fides esset in nostra voluntate ac non potius donum Dei, aut quasi non sine gratia nascamur omnes filii iræ. Hoc tamen excusari potest. Homilia 4 circa ‹ finem (Sic: sed non habetur in hac homilia) aperto negat æqualitatern Filii et Spiritus sancti, quem ‹ Filii ministrum appellat. Hoc, opinor, Origenicum ‹ est. In quibusdam Codicibus hunc locum nescio ‹ quis tentarat emendare; sed frustra, cum in aliis locis idem pronuntiet aperte, velut Homilia 20, nt ‹ fatetur distinctionem personarum, ita palam negat cillarum æqualitatem: idque paulo post repetit. Item Homilia 48 Homoousianos recenset inter hæreticus. Et Homilia 45 ita loquitur de hæreticis: Quando vides ‹ hæreticos, tres per omnia æquales dicentes ejusdem ‹ esse substantiæ, ejusdem esse auctoritatis, sine princi
‹ explanationum, in Decretis summorum Pontificum,
et in Summis theologicis magui nominis theologo
rum: in quibus multæ ex his sententiis, diligen
tissime expense, ab omni erroris suspicione vindi
© cantur.
Neque his qui¿quam obest recens edictum Pauli
Papæ quarti, quippe quod non simpliciter et oinni
(no rejecit_universum hoc opus, tot jam sæculis
‹ communi Ecclesiæ assensu comprobatum; sed ea
dumtaxat hujus operis exemplaria interdicit, que
præter auctoris mentem ab hæreticis vitiata inve
niuntur, et his, quibus nunc scatent, fecibus in
quinata. Has autem fæces et sordes non auctoris
‹ culpa, sed hæreticorum fraude in hos commenta
rius irrepsisse, triplici indicio persuadent, primo,
quod exemplaria quædam vetustissima nihil conti
neant hujusmodi errorum, sed alia manu omnia
‹ habent adscripta in marginibus. Secundo, quod
«quidquid hæreticum est, ita per illationem sit ger
‹ mane lectioni assutnm, ut, si resecetur, ne latum
quidem unguem inutetur sententia: quod sane fieri
‹ non posset, si ab ipso auctore ingenué fuisset intex
‹ tum: quemadmodum nec humano corpori mem
«brum aliquod auferri potest absque deforini totius
structuræ mutilatione. Tertio, quod credibile non
sit, auctorem, qui nec amnens, nec obliviosus fue
rit, iisdemn de rebus, et iisdem pene locis scriben
tein sibiipsi contraria sensisse et dixisse, præsertim
vero in his, de quibus ut Arianus accusatur. Quo
‹ modo enim verisimile fuerit eum cum Arianis do
inæqualitate et diversa Patris et Filii substantia con
‹ venisse, qui adversus Arianos unitatem et sequali
‹ tatem utriusque multis locis defendit? præcipue ve
ero Hom. 44, "super illis verbis, VÆ VOBIS, SCRIBÆ ET
↑ PHARISÆI, QUI CLAUDITIS REGNUM CÆLORUM. Ubi hæc
‹ scribit: Sic et modo hæretici sacerdotes claudunt ja
● nuam veritatis. Idco, quando legunt in populo suo
‹ aliquid tale, QUI ME MISIT MAJOR ME EST, perversa
interpretatione claudunt januam veritatis, dicentes
● Filium minorem Patre: cum tamen secundum dispen
‹ sationem carnis dicatur minor. Et Hom. 28, in expo
‹ sitione illius sententi:e, OMNIA MIHI TRADITA SUNT ▲
PATRE meo, proponeus ac dissolvens argumentam
‹ eoruin, qui ex his verbis adstruebaut Filiumn Patre
‹ minorem, sic inquit: quo illi tradita sunt omnia,
‹ si unus est Pater et Filius: aut quare habere non po
terat, nisi tradita illi fuissent, si per omnia Putri suo
+ erat æqualis? Nam sígnificatio traditionis tam unita
‹ tis rationem, quam æqualitatis excludit. Respondeo,
Tradila sunt ei secundum quod minoratus est paulo mi
‹ nus ab angelis: nam secundum illud, quod non rapi
‹ num arbitratus est esse se æqualem Deo, Deus unus el
æqualis est ei, qui tradidit omnia. Et Homilia 45,
exponens illud Matth:ei 25, et vos implete MENSU
RAM PATRUM VESTRORUM, ait: Quando vides hæreticos,
tres per omnia æquales dicentes, non ejusdem esse
‹ substantiæ, non ejusdem esse auctoritatis, sine prin
cipio omnes hos, aliqua parte distantes a se, ne mire
ris: implent enim mensuram patrum suorum genti
lium, quonium illi similiter multos deos colebant.
Quibus quidem verbis quid apertius dici polnit
adversus Arianam sententiam, quæ huic auctori
adscribitur? Hæc igitur est super his commentariis
‹ controversia: de qua judicent me doctiores: ego,
quid addam, nihil habeo, nisi hoc ipsum Opus diser
‹ tuni et doctum esse, ac dignum quod assidue lega
‹tur, si tamen prius diligentissime expurgatum fue
‹ rit ab iis erroribus, quos in sexto libro in censuris
super Matthæei expositoribus annotavimus. Floruit
‹ auctor hie, ut ex 33 et 39 ejus lomiliis coiligiður,
post tempora Theodosii Augusti: scripsitque etiam
‹ in alios evangelistas consimilis industrie commen
● tarios. ›
Hic aliqua habes ex iis quæ Joannes Mahiusius supra
dixerat; sed stylo paulum elegantiore. Mahusii porro
sententiam whili fecisse videntur Baronius et alii
non pauci, qui hunc scriptorem pro Ariano ex hæro
tico habueruIK.
§. IV. - Baronii sententia de Opere imperfecto in
Matthæum, Hist. Eccl. T. V, ad annum 407. Tille
montii eadem de re opinio.
‹ Haud æquo animo pati possunius adscriptas fuis
‹ se sanctissimo viro ejus titulo hactenus consignatas
‹ quinquaginta quatuor Homilias, quas Opus imper
fectum nominant, ut distinguant a consummato in
‹ eumdem evangelistam Commentario, nonaginta el
‹ unai homilias complectente Quis enim non jure
coinmoveatur, cum videat adscribi sanctissimo viro
‹ ab incerto auctore, sed certo hæretico, hæretico
‹rumque deterrino, compositas homilias illas puru
‹ lentas, heresum scatentes verminibus, quæ ne pi
lum quidem Chrysostomi vel in dictione, vel in
sententiis, vel in dogmatibus, habent: sed sparsas
hæreses Manich corum, Montanistarum, Arianorum,
ac Donatistarum continent: atque plane in omnibus
‹ se prodat auctor longe longius ab Ecclesia Catho
lica alienum: qui Catholicæ Ecclesie toto orbe
diffusæ sæpe detrahat, et vix in paucis veritatem
‹ reperiri contendat?» Hactenus Baronius.
Tillemontius porro de Opere imperfecto bæc habet,
quæ nos Latine convertinius: «Non diu disserendumi
puto de Opere illo imperfecto. Putatur certe potius
‹ Latine scriptum fuisse, quam ex Græco Latine trans
latuin. At certum omnino est, quamtunivis contra
‹ disceptetur, fuisse Arianum, Arianicæ hæresi addi
⚫ctissimum. Diuturna ac forte non ita utili perquisi
tione opus esset ad explorandum quo tempore ille
‹ vixerit. Certum utique est scripsisse post Theodo
‹ sium Magnum, qui Arianismuin everterat, ut hic
scriptor conqueritur. Quod autem ille de decimis
fructuum habet ad postrema Arianismi tempora, ad
septimum circiter sacculum, ablegandum ipsum esse
‹ suadet, quandoquidem hæc heresis ad usque finem
sexti sæculi in flispania substitit reguavitque: hic
o vero scriptor sæpe conqueritur Ecclesiam suam op
‹primi atque vexari. Et sane ex cogitandi modo, ex
● imaginandi vi, et insolita disserendi ratione, Hispa
‹nus esse facile crederetur. Ex aliis tamen locis an
‹ tiquior fuisse credatur. Videtur porro episcopus
fuisse; sed ex Ecclesia sua pulsus, commentarios
‹ que etiam in Marcum et Lucam fecisse deprehendi
lur.
‹ Putavere quidam harreses illas omnes, quæ passim
in hoc opere occurrunt, ab hæreticis insertas fuisse,
demptisque illis additamentis, perfectam adhuc et
‹ planam manere sententiam, manuscriptosque adbuc
chaberi Codices, ubi illa additamenta in margine
‹ et altera manu descripta sunt. Si res ita se habeat,
emiror nullain ad istorum Codicum fidem factam
‹ fuisse editionem. In ecclesiasticæ rei commodum
‹ auctor hujusmodi ad Catholicas partes accederet;
e auctor, inquam, qui in aliqua existimatione habetur,
‹et forte majore, quam mereatur. Nisi enim hujus
● modi editio a viris fide dignis emissa prodeat, vix
gumento repudiatur, quod credi nequeat, episcopum Jerosolymitanum Jerosolymam posuisse ad occiden tem Galilæx. S. V. Hoc Opus non potest Chrysostomi esse: cujus sit scriptoris, el quo tempore scriptum, disquiritur. Imperfectum illud Opus nec esse, nec esse posse Chrysostomi, certum est; omnia hic spuritatis signa adsunt, stylus perplexus, rudis atque strigosus, mirum quantum a Chiysostomi stylo differat, dictionis forina, tropi, ordiendi et claudendi ratio: ita ut ne cogitave rit quidem hoc sancto doctori adscribere quisquis ejus scripta vel mediocriter frequentaverit; ut taceani hæresim Arianam passim in his Homiliis occurrentem, aliosque errores, de quibus omnibus mox dicetur. Ad hæc autem hic scriptor haud dubie Latine scripsit, ut patet tum ex styli ratione ipsa, tum ex Scripturæ sa cræ locis, quorum pars maxima ex Bibliis Latinis excerpta fuit; sed quod nullam dubitandi ansam re linquit, hic quisquis sit auctor, Græci Biblici textum, ut a suo diversum, aliquando adhibet. Jure quæratur an ille ipse scriptor, ut hæresi su:D anctoritatem conciliaret, nomen Chrysostomi operi suo præposuerit, an vero anonymum opus ediderit, cui postea nomen Chrysostomi a quopiam præmissum fuerit. Certum quidem est jam a priscis temporibus Chrysostomi nomine insignitum opus fuisse, ut argui tur ex loco Nicolai | Papa in responsis ad consulta Bulgarorum, Tom. 8 Concil. Labbæi p. 518, num. 31, ubi dicitur: «Qui consensus si solus in nuptiis forte defuerit, cætera omnia etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur; Joanne Chrysostomo magno doctore te stante, qui ait: Matrimonium non facit coitus, sed voluntas. › Quem locum habes in homilia 32 circa amedium. Quamobrem forte credatur ipsum auctorem operi suo nomen Joannis Constantinopolitani præmi sisse, ut errores suos tanti doctoris auctoritate firma ret. Verum illud non sua vacat difficultate. Si porro Chrysostomi nomen ementitus sit hic scri ptor, non ideo inferendum erit ipsum episcopum fuis se, quod dicat Homil. 8 paulo post initium: Nos autem qui sumus uniuscujusque regionis pastores; sed si ementitus sit Chrysostomum, ementitus etiam fuerit episcopum. Cum autem dixit initio Homiliæ 32 se corpore absentem esse, sese fingere potuit Chrysosto mum exsulein, quod fecit et ille qui Epistolam ad Casarium Monachum Chrysostomo adscripsit, ut Eu tychianam hæresim tanti doctoris testimonio contir maret. Hinc liquet non posse ex allatis verbis argui bunc auctorem episcopum fuisse; si tamen ille nomen Joannis operi suo præfixerit, id quod certe verisimile BON est. Atenim quomodo potuit se Chrysostomum esse fingere ille, qui ait Homil. 52 circa medium: «Nam si considerentus ex quo Christus in ca:lum ascendit, et quantum vivebant homines ante diluvium, et prope tantum spatium est, quanto tempore erat vita unius cujusque eorum.» Id est, tot fere anui erant a Christi ascensione, quot annis vivere solebant viri antedilu viani; atqui ante diluvium vita hominum erat non gentorum, imo plurium aunorum; unde sequi videtur euin, qui hanc temporis notam posuit, non potuisse se Chrysostomum esse fingere, vel nomen suum huic operi præmittere. Neque tamen potest hæc nota ut verba sonant, accipi; nam præterquam quod id signi ficat vox prope hic adhibita, certum est hunc librum nono sæculo, quasi Chrysostomi esset, jam diu in usu fuisse. Ad hæc autem illa quæ de Theodosio Ma guo et de tempore subsequenti, de gentilium religioue quasi adhuc vigente, deque Arianismo Ecclesias, epi scopos, aujue presbyteros passim habente; hæc, in quam, omnia, non ad nonum vel octavum, imo vix ad septimum sæculum referri posse videntur: quare illa anuorum computatio oscitanter haud dubie facta fuerit. Nota vero in qua de Theodosio agitur hæc habet Homil. 49 paulo post initium ‹ Et nos quidem ex posuimus hic auditiones præliorum, et fames, et ter ræ motus, et pestilentias, auditiones bæresum, et inopias verbi, et concussiones Christianorum, et cor ruptiones morum, quæ ante præcesserunt a tempore Constantini usque ad tempus Theodosii. Abominatio nem autem desolationis diximus esse hanc ipsam hæ resim, quæ occupavit sanctæ Ecclesia: loca, et multos desolavit a fide, et ipsum exercitum Antichristi, et cæteras hereses, qua corperunt publice habere Ec clesias, locum obtinentes Ecclesi:e sanctum. Si quis autem auditiones quidem præliorum, fames et tumul tus, et pestilentias intelligat esse oninia hæc mala spiritualia, quæ facta sunt tempore Constantini simul et Theodosii usque nunc: aboininationem antèm de solationis intelligat esse ipsum Antichristum, qui post modum venire speratur, et obtinere loca Ecclesiarumı sancta sub specie Christi, ca multos fidelium desolare, non irrationabiliter dicit.» Sic ille afflictas res Arianorum deplorat, quæ sub Constantino per Nicænam fidem depulse, sub Theo dosio autem Magno prostratæ sunt, ita ut ab illo tem pore usque nunc, sive usque ad auctoris tempus illæ pessum semper ierint. Hoc autem decantat ille fere per totum librum: nain vere Arianus erat, ut mox probabitur. Idipsum etiam ait in flomil. 49 paulo ante medium, nempe tempore Theodosii expugnatum fuisse Ecclesiain, scilicet Arianismum, quem ipse unam ve ram Ecclesiam esse pugnabat; quod in eadem Homi lia indicat infra: Hæresis Homoousianorum, inquit, non solum Christi Ecclesiæ adversatur, sed et omnibus kæresim non similiter sapientibus. Hoc plurimis in locis repetit. His perpensis opinor vel circa finem sexti vel septimo sæculo scriptum hoc opus fuisse. Tille montius autein, qui illam priorem temporis notamı non animadverterat, hæc circa tempus scripsit: «Cer tum utique est illum scripsisse post Theodosium Ma guum, qui Arianismum everterat, ut hic scriptor conqueritur. Quod autein ille de decimis fructuum habet, ad postema Arianismi tempora, ad septimum circiter saculum ablegandum ipsum esse suadel; quandoquidem hæc hæresis ad usque finem sexti sæ culi in Hispania substitit regnavitque: bic vero scri ptor sæpe conqueritur Ecclesiam suam opprimi atque vexari. Et sane ex cogitandi modo, ex imaginandi vi et insolita disserendi ratione, Hispanus esse facile putaretur. Ex aliis tamen locis antiquior esse creda tur. ▸ Jam non quæram quo tempore decimæ in Ecclesia solvi cœperint, neque enim id puto ad institutum per tinere nostrum. Nam hic scriptor cum decimas com ineniorat, non de decimis fructuum agħ, quales in Ecclesia institutæ fuerunt; sed de portionibus ec clesiasticorum, quæ a priscis Christianis dabantur, quas decimas appellat, quia de decimis Veteris Testa menti hic agitur, ubi illud evangelicum explicatur Væ vobis qui décimatis mentham et nethum etcyminum. Hujus occasione dicti ait scriptor iste: Sacerdotes ergo avaritia pleni, si quis de populo decimas 11011 obtulisset, ita eum corripiebant, quasi magnum cri men fecisset, quia decimam alicujus rei vel salter minimæ non obtulisset. Si quis autem de populo in Deum peccabat.... Demo curabat corripere eum Sic et modo fit. Ecce enim episcopus, si debitum ho noris non acceperit a presbytero, aut presbyter, si non acceperit a diacono, aut diaconus a lectore, ira scitur ac turbatur. Si autem viderit aut episcopus presbyterum..... Et portiones quisque suas secundum dignitatem suanı vigilanter aspiciunt et defendunt, et secundum dignitatem suam curam impendere, circa obsequium Ecclesiæ non attendunt. Si populus decimas non obtulerit, murmurant omnes: et si peccantem populum viderint, non murmurant contra eum. Quam compendiose in tribus his (nempe judicio et miseri cordia et fide) complexus est et conditiones hominum, et quæ necessaria sunt hominibus ad salutem. › Ilæe postrenia verba, si populus decimas non obtulerit, etc., perspicue referuntur ad locum Evangelii ubi de deci
mis agitur, quæ sub Veteri Testamento solvebantur; neque hinc puto colligi posse decimas tunc temporis a Christianis solutas fuisse. Quod autein adjicit Tille montius, hæc ab Hispano dici posse, quia hæresis Ariana in Hispania ad usque finem sexti sæculi viguit, illud, inquam, potest hoc argumento refelli. Si Hispa mus erat ille, et si septimo sæculo scripsit, non debuit Arianæ hæreseos exstinctionem ad Theodosiuin refer re. Ariana quippe hæresis ibl sub regibus Arianis viguerat, et a Reccaredo subsequentibusque regibus oppressa fuit. Contra vero hic scriptor se sub Romano imperio dogere non semel subindicat, ut in locis su pra inemoratis, necnon in alia Homilia 38 circa me dium, ubi ait: «Quia sicut nummus habet charagma Caesaris, sic homo habet charagma Dei: et quemad modum solidus, qui non habet charagma Cæsaris, reprobus est, Ita et homo, qui non ostendit in se imaginem Dei, reprobus æstimatur. Quod autem ea quæ supra dicta sunt confirmare videtur, cum hæc scriberentur, adhuc gentilium reli gio vigebat, ut arguitur ex iis quæ leguntur Homilia 10 circa medium: Ut puta, si bene doceant sacer dotes, et melius vivant, videntes gentiles dicunt Benedictus Deus, qui tales habet servos. Vere enim corum Deus verus Deus est... Nam disciplina Do mini ex moribus familiæ demonstratur. Non sicut nostri philosophi qui magna loquuntur, et nec modica faciunt. Et lomilia 13 circa medium: Quos orant gentiles videamus, ut sciamus quare sic orant. Orant dæmones, qui etsi audiunt, exaudire non possunt orant reges mortuos, Jovem, Mercurium cæteros que. Et Homilia 20 ante finen: «Si autem de fun damento fidei aliquid fuerit passus: id est, si præ varicatus fuerit et ad gentiles aut hæreticos transierit, tunc est ruina ejus magna.» Hujusmodi non pauca deprehenduntur, maximeque in fine Homiliæ 26, ubi hortatur ut a gentilium consortio caveatur. §. VI. Hunc scriptorem vere Arianum et Anomæum fuisse probatur. Ilic scriptor quisquis sit sese manifeste prodit Aria num et Anomæum. Cumque jam a multis retro sæcu lis, atque, ut credere est, ab ipso auctoris tempore ipsiusque manu, Chrysostomi, sive Joannis Constan tinopolitani nomen præfixum habuerit, multi in tot loca Arianismum præ se ferentia incidentes, ea vel quibusdam mutatis in Catholicam sententiam redu cere conati sunt, vel penitus sustulerunt; alii postea qui in hæc truncata ac mutata exemplaria inciderunt, ea quæ sublata fuerant in margine scripserunt. Hu jusmodi exemplaria quædam se vidisse testatur supra Erasmus. Quidam autein hujusmodi errores et alios quoque diversi generis conspicati, nomen Joannis Chrysostomi sustulerunt. Mahusius vero Francisca nus, qui bunc Commentarium Joanni Chrysostomo asserere in animo habebat, secundum aliquod exem plar castigatum, ut ille putabat, hunc Commentarium edidit. Sed frustra cessit conatus ejus: nam in exern plari adhuc ipsius Arianismus deprehenditur, ut infra dicemus. Etenim illi, qui opus emaculare conati sunt, id non ita feliciter sunt exsequuti, ut paulo post com monstrabitur. Scripsit autem hic auctor, cum post Theodosii tem pora Arianorum Anomœorumque reliquiæ paulatim exstinguerentur, id curantibus scilicet episcopis aliis que Catholicis, quos ille ut hæreticos et hæreticorum deterrimos passim insectatur, dum sectæ suæ jam ad exiguum numerum redacta sortem deplorat. Porro virus hæresis suæ passim depromit. Sic Homilia 19 post medium: Fructus eorum nulli procedunt ad usum: umbra refrigerii non est in eis. Et verum est quidem, quia spinas et tribulos omnes iniquos hære ticos appellavit: tamen forsitan sciens Dominus hanc hæresim esse prævalituram præ omnibus, tribulos eos appellavit, quasi Trinitatis professores, et trian gulam impietatein in sua perfidia bajulantes. › Hic ¿stem loquitur de Trinitate personarum æqualium, quam damnabant Ariani, et quam hie scriptor supe repudiat. Hoc impium dictum reliquit in editione sua Mahusius, etsi manifeste Ecclesiam Catholicam impetat, quam hic et alibi prævaluisse, et supra cæ teras hæreses principatum obtinuisse dicit, et quidem a tempore Theodosit, quando certissime fides Catholica supra omnes sectas prævaluit. Et Homil. 22 paulo ante finem: Sed forte dicit hæreticus, volens osten dere Patrem et Filium unum vel æqualem: Non est ita intelligendus hic loens, sed sic: Si ego sub pelo state constitutus, possum jubere eis, qui sub mea sunt potestate quanto magis tu,» etc. Hie porro oninia quæ hæresim Arianam sapiebant sustulit Mabusius. Et Homilia 28 paulo ante medium, in hæc verba, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, sic habet: que illi traditu sunt, si unus est Pater et Filius? Ant quare habere non poterat, nisi tradita illi fuissent, si per omnia Patri suo erat æqualis? Hunc porro locum in tactum reliquit Mahusius, quia paulo infra quædam adjiciuntur, quæ videntur ad Catholicam doctrinain accedere. Sed clare Homilia 34 paulo post medium, in hæc verba, Dixit Dominus vineæ procuratori suo: «Cui procuratori? Sine dubio Filius dicit Spiritui sancto. Et si volueris, concedo tibi ut Pater Filio dicat, Non quæro utrum Filius sit Patris procurator, aut Spiritus sanctus Filii sed hoc dico, quia procurator domus et paterfamilias, nec ejusdem substantiæ possunt esse, nec una persona esse, nec æqualis dignitas Si ergo alter paterfamilias, alter procurator patris familias, quomodo locum habebit ternitas tua? Si autem ejus dem substantiæ iste est, et est minor, injuriam facit substantiæ. Si vero non æqualis dignitas, quomode una substantia?» Hæc porro omnia sustulit Mahusius, licet primi auctoris et stylum, et seriem, et doctrinam exhibeant. Homilia vero trigesima quinta circa medium in hæc verba, Non est meum dare vobis, ita loquitur Quid ergo? mentitus est Christus dicens, Non est meum? Non. Omnis enim qui habet potestatem, si acceptam habet ab alio, illius est vere qui dedit. Nam quid habebat Filius proprium, cum ipse non esset sous, sed Patris? Ergo inter eum cujus non est, el inter eum cujus est, nec una persona est, nec æqualis potestas. Si enim unus Deus et Pater et Filius, aut certe potest, aut certe non potest. Quis vidit talemi unum Deum celestem colere, qui in dimidio potens est, et in dimidio impotens? Aut quis illos pulet æquales, quorum non est æqualis potestas? ▸ Hec postrema ab his verbis, Ergo inter eum, etc., abstulit Mahusius. Homilia vero quadragesima quinta ante finem in hæc verba, Implete mensuram patrum vestrorum, hæc ait: Consequenter et hæreticis dicitur boc. Quando enim vides hæreticos, tres per omnia æqua les dicentes ejusdem esse substantiæ, ejusden aucto ritatis, sine principio omnes, hos aliqua parte distan tes a se, non mireris: implent enim mensuram patrum suorum gentilium, quoniam et illi similiter multos deos colebant. Quando vides eos, tres unam personam dicentes, et ipsam esse Deum Patrem Deum Filium, Denm Spiritum sanctum, non mireris Judæorum enim patruin suorum implent mensuram. Sic enim et illi semper unum Deuin Patrem colebant, Filium non confitentes Deum post Patrent. Quando vides eos confitentes ac dicentes, quia Filius de ip‹a Patris substantia processit, sicut et omnis filius cor poralis de corpore patris, et actum carnaleın appli cant spiritui impassibili et invisibili: cognosce quia mensuram implent patrum suorum gentilium. Et illi enim tales deos colebant, qui secundum carnem el generabantur et generabant. Quando vides eos dicen tes, purum hominem crucifixum et anima et corpore, non Deum in corpore solum, in quo nulla esset divi nitas: scito quoniam implent mensuram Judæoruin patrum suoruin: nam et illi purum hominem se cru cifixisse credentes, dicebant ad apostolos: Ecco
enim implevistis Jerusalem doctrina vestra, et vullis inducere suver nos sanguinem istius hominis. Si enim homo purus est passus, dimitto: quia nos mors ho minis, non Dei, salvarit. Sed dico, Judæi tale pec catum fecerunt, quale facit qui hominem occidit, non Deum. Quando vides eos persequentes et facientes oinnia quæ diximus, non mireris: implent enim mensurain Judæorum et gentilium patrum suorum. › Et hunc quoque locum Mahusius tōtum sustulit. In vectum autem fuisse in textum scriptoris, quis credi derit umquam? Hic enim Catholicis non solum ma ledicitur, sed etiam ipsis bæretica dogmata falso adscribuntur. Ubi animadvertendum est in reliqua homilia contra hæreticos, scilicet Homoousianos et Catholicos multa dici, quasi Ecclesiam veran perse. quentes, qui, inquit ille, rumpentes viscera matris, processerunt ad principatum. Quinam autem erant illi qui tempore Theodosii pervenerant ad principatum, nisi Catholici? Nam queritur ille a tempore Theodosii ad suum tempus, usque nunc, illam sectam præva luisse. Ac per totam ferme Homiliam sequentem in hæreticos illos invehitur qui suo patrumque suorum tempore grassati sunt. Quanta pussi sunt, inquit, ab hæreticis patres nostri. In Homilia autem 48 tota fraus eorum, qui seriem auctoris sæpe vel detruncarunt vel interpolarunt, detegitur. Sic vero circa medium legitur: Nani omnis hæresis impia adversus eas hæreses videtur insurgere, quæ non sapiunt similiter; ut puta hæresis Fotini (sic) non solum Christi Ecclesie adversatur, sed omnibus hæresibus aliter sapientibus. Hæresis Ilomoousianorum non solum Christi Ecclesiæ adver satur, sed et omnibus hæresibus non similiter sapien tibus. › Manifestum est, in hunc locuin, mutato tantum hæreseos sive hæreticorum nomine, repetitionem inve clam fuisse: nam idem ipsum pene iisdem verbis dicitur de hæresi Photini et de hæresi Homoousianorum, alterutrum autem in seriem invectum fuisse certissi Dium est. Omnis autem suspicio, ne dicam certitudo, cadit in hæresim Photini, quæ sæpe quarto sæculo in Ecclesia proscripta, ac pene oppressa, numquam ita viguit, ut posset Ecclesiæ Dei, omnibusque aliis hæ resibus tantum negotii facessere; sed exploratum habeo eos qui hunc scriptorem, qui se Arianum toties professus est, ad Catholicain sententiam, demptis mutatisque compluribus locis, reducere sunt conati, illa de Photino iis quæ de Homoousianis dicuntur substituere voluisse, ut auctoren Commentarii vel invitum Catholicum redderent: ac postea casu nescio quo factum esse ut utraque clausula in textu maneret in omnibus exemplaribus quæ vidi, uno excepto Ma busii Edito, ubi ea, quæ de Homoousianis dicuntur, pro more sublata sunt. Quod autem Homoousianos hic sive Catholicos scriptor impetere velit, liquidum est ex iis quæ initio Homiliæ sequentis 49 leguntur ubi hic scriptor de abominatione desolationis agens deque Antichristo, hac habet: «Exercitus autem Antichristi sunt omnes hæreses, præcipue ista, quæ obtinuit Ecclesiæ locum, et stetit in loco sancto, ita ut videatur quasi verbuin veritatis stetisse, cum non sit verbuın veritatis, sed abominatio desolationis, id est, exercitus Antichristi, qui multorum animas red didit desolatas Deo. Et hoc est forte, quod Apostolus dicit: Qui adversatur et extollitur supra omne quod di citur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei quasi Deus sedeat, ostendens se quasi sit Deus. Et sic omnia mala hæresum diversarum, quæ antea audiebantur tantum, postea steterunt in loco sancto desolantia Ec clesiam Christi. ‹ Quæ est autem illa hæresis, quæ tinuit Ecclesiæ locuin et stetit in loco sancto, idque a tempore Theodosii, ut alibi dicit ipse, nisi Catholica Ecclesia, quam ipse Homoousianorum hæresin vocat? Et quis hæc de Photinianis hæreticorum obscurissimis dicta esse credat? ob. §. VII. Errores alii qui in hoc opere deprehen→ dunlur. Cum quis ab Ecclesiæ unitate secessit, nihil mi rum si in varios errores delabatur: aïnissa quippo ancora, navis quoquoversum fertur. Hic itaque scri ptor quem Arianum fuisse demonstravimus, diversos errores ubique spargit, quorum quosdam ipsosque præcipuos hic tangere non gravabimur. Perinde atque Donatiste dicit Anonymus, bapti smum hæreticorum nullum esse, denuoque baptizan dos illos esse qui ab hæreticis baptizati fuere; sic Homilia quinta paulo ante finem: Ex tunc coepli Je sus prædicare, ex quo in aqua quidem baptizatus est a Joanne: in Spiritu autem a Patre, ut possit ‹le se ipso alios baptizare, secundum hominem dico, quia si non fuisset baptizatus, alios baptizare non poterat. Quomodo autem nudus vestiat nudum, aut quomodo mendicus faciat alterum divitem? sic et ipse qui ba plizatus non est, quomodo alteri potest baptismum dare? Secundum hoc et de hæreticis dicimus: quia ubi est fides, illic est Ecclesia: ubi Ecclesia, ibi sa cerdos ubi sacerdos, ibi baptismum: ubi bapti smum, ibi Christianus. Ubi autem fides non est, ibi nec Ecclesia est: ubi Ecclesia non est, nec sacerdos est: ubi sacerdos non est, nec baptismum: ubi ba ptismum non est, nec Christianus fit aliquis. Quid ergo reprehendit quasi secundum baptismum, qui non intelligit quod est primum? Hunc quoque lo cum prætermisit Mahusius, quia in quodam exemplari deerat; nimirum quidam ex iis qui Chrysostomi opus esse censebant, hac quasi Chrysostonio indigna sus tulerant. Similiterque in medio Homiliæ tertiæ su pra, duo loca, quæ eadem ipsa de baptismo repe tendo efferebant, abstulit, quæ tamen loca et ad se riem pertinent, et a primo auctore, uti quidem existimo, posita fuerant. Primis Ecclesiæ sæculis cum gentiles furerent in Christianos, cautum erat ne Christiani sese idolola tris offerrent, neve infensos Christiano nomini ad orirentur et palam coram illis Christum confiterentur et prædicarent, ne graves hoc pacto contra Chri stianus persequutiones excitarentur. Hic autem scri ptor Homilia 23 circa medium dicit eos qui veritatem quoquo modo tacent esse proditores veritatis: ‹ Hæc autem diximus, inquit, quoniam multi Christianorum palam quidem transgredi veritatem putant peccatum, tacere autem veritatem coram infidelibus non putant esse peccatum et propterea multi inveniuntur in isto reatu….. Vide quoniam non solum ille transgres. sor est veritatis, qui palam denegat veritatem, sed etiam ille, qui propter timorem eorum, qui possunt occidere corpus, tacet veritateın. › Homilia vero undecima circa mediuni de Euchari stia hæc prave dicuntur: Si ergo hæc vasa sancti ficata ad privatos usus transferre sic periculosum est, in quibus non est verum corpus Christi, sed myste rium corporis ejus continetur: quanto magis vasa corporis nostri, quæ sibi Deus ad habitaculum præ paravit, non debemus locum dare diabolo agendi in eis. Hic porro locus in quibusdam exemplaribus deest; vereque alibi ad Catholicam de Eucharistia do ctrinam magis accedit hic Anonymus. Homilia porro trigesima secunda circa medium de secundis nuptiis ita temere loquitur: «Et apostoli præceperunt secundas adire nuptias propter inconti nentiam hominum. Nam secundam quidem accipere, secundum præceptum Apostoli est. Secundum autem veritatis rationem, vere fornicatio est; sed dum per mittente Deo publice et licenter committitur, fit honesta fornicatio.» Hujusmodi forte non pauca observabit studiosus le clor: nam, ut notat supra Erasmus, niilias habet hie scriptor sententias suspectas et improbatas; et alio quin qui semel a fide descivit, quid mirum si passim erret vel temere loquatur? §. VIII. De stylo Anonymi hujusce. Multa decerpsit ex libris apocryphis. Etsi non ineruditus sit iste quisquis sit auctor,