OPERUM QUÆ IN HOC TOMO LVIII CONTINENTUR. Homiliarum in Matthæum continuatio. Fragmentum in quo explicantur illæ quatuordecim generationes quæ ante captivi tatem numerantur; necnon quatuordecim aliæ quæ post captivitatem recen sentur. col. Forsitan miraberis, Lector benevole, quod dum in omnibus tum præcedentibus tum subsecuturis S. Joann em Chrysostomum SS. Patribus versio Latina ad textum Græcum columna ad columnam accedit, in hacce nostra ejus dem 3. Doctoris editione, pagina Latina juxta Græcam paginam tantum ponatur. Hæc causa fuit et quidem unica, quod priusquam nobis in animo fuisset integram SS. Patrum Ecclesiæ Græcæ traditionem contexere, jam quindecim abhinc annis seorsim edideramus Latine tantum S. J. Chrysostomi opera, litterisque mandaveramus immobilibus. Res cum ita se haberent, et nec in manu esset litteras immobiles movere, neque in animo bujusce editionis mero Latinæ novem delere volumina quæ jam integre typis immobilibus mandata erant et pluris quam sexaginta millibus constiterant francis, bunc feliciter invenimus modum, non tamen sine opera et impensa, hæc aptandi huic editioni novæ, quæ sic lingua tum Græca tum Latina ditata evadit. Pauca nunc de ipsa homiliarum in Matthæum editione prænotanda. Chrysostomi nobis aureas in Matthæum homilias typis mandare parantibus, de recenti hajus operis editione, Can tabrigiæ ab eruditissimo viro Friderico Field adornata, indicium factum est. Quam editionem statim arcessitam sum ma diligentia examinantes explorantesque, non potuimus quin omnibus aliis facile illam anteponeremus, doctissimo recensori locum inter criticos honestissimum adscribentes. Nemo enim unquam exstitit ita sagax indefessusque codicum omnium basce homilias continentium investigator et judex; nemo tantam locis obscuris lucem, mutilis in tegritatem, perturbatis ordinationem, solcecis puritatem, dubiis firmitatem, quo demum cumque modo male haben tibus sanitatem contulit. Textum igitur Græcum, qualem ediderat summus ille vir, et nos expressimus, variarum lectionum Adnotationumque paucissimis tantum, quæ minoris videbantur momenti, ob necessitates, ut aiunt, typo graphicas, obiter exclusis. Præterea, cum Latina Benedictinorum interpretatio a nostro jam textu Græco sæpissime dissonaret, ipsam quidem sexcentis in locis correximus, sub judice tamen lectore litem aliquando relinquentes; notarum autem quas margini adscripserat Montefalconius, alias, ut quæ novæ huic recensioni congruerent, integras servavimus; alias, ubi opus fuit, et ad correctiones nostras quadrarent, refinximus, nunc taciti, nunc etiam subscri ptionem, EDIT., vel, EDIT. PATROL., adhibentes. Cum vero textus Latinus stereotypice apud nos servatus jam cum Græcis propter Aniani interpretationem paginam inferiorem obtinentem quadrare non posset, banc interpretationem ad calcem operis mandavimus et stanneas paginas frustatim dissectas et iterum agglutinatas e regione textus Græci posuimus. Ut autem paginarum series nu meralis non turbaretur, columnam 89, in qua desinebat Anianus, cum sequenti 175 junximus. Parisiis. Ex Typis L. MIGNE.