lum ascendunt: tunc avaritia tabescit, et qui omnem subjit laborem, ut opes colligeret. propriis ipse ma nibus omnia que habet abjicit, et divitias suas mari elargitur. Sed statim illum interroga: Quid facis, mi homo? cur insanis? cur pecunias in cassum abjicis? deposita tua mare non custodit: non sicut terra se mina recipit, et multo plura reddit: non recipit semina, ut reddat manipulos. Cur ergo ingrato ele amento inutiliter fœneraris? cur infidelibus fluctibus creditum deponis? cur mari, quod nihil reddit, de positum tribuis? Deo fœnerari noluisti, et in pelagus immane opes conjicis? Quid ergo statim ille respon det? Malo animam servare, quain totum mundum Incrari. Nunc nosti illud, Quam dubit homo commuta tionem pro anima sua? nunc didicisti dictum Christi sic admonentis: Quid proderit homini, si universum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum palia tur (Matth. 16. 26)? At non te erudivit lex? Erudiat saltem te timor. Non erudivit te Dei doctrina? Eru diat te mare furens. O actionem non consequentem! o necessitatem omnes erudientem! Mare vi omnia accipit; Deus ad regnum cælorum hortans, vix par tem minimam obtinet? mari credis, nihil tibi bonum promittenti, et Deo non obsequeris centuplum tibi promittenti et largienti? Vis alteram tibi talis necessi tatis imaginem apponam? oportet enim et per terribi lia, et per bona, undique animæ tuæ prodesse. Cogita igitur et eos, qui in terra negotiantur, qui nihil non agunt et movent ut aliquid lucrentur, qui jurare au dent et omni perjurio uti, ut obolum sibi addant: hi certe Dei leges adulterant. Prophetæ prædicant, et illi aures claudunt: magistri clamant, et illi monita sub sannant. Quid vero illis demum accidit? non omnibus enim, sed illis tantum. Talis quippe negotiator sæpe incidit in latrones: et is qui ad divitias inhiabat, et pecuniarum inexplebili amore tenebatur, statim hunc morbum deponit, et largus efficitur: videt enim gla dium, quo invaditur a latrone, et affectum eliminat irruit latro, et ille demum liberalis invenitur, et sua adhibitis precibus tradit. Quid ergo tunc latroni dicit? Omnia accipe, et animam solum vitamque largire. llic etiam audiatur: Et jam nosti quam dabit komo commutationem pro anima sua. Latroni quæcumque vult das cum precibus, licet in omnibus te lædat; Dev autem modicum quid commodato accipere vo lenti non fœneraris, qui tamen tibi largiter omnia confert et terrena et cælestia; sed neque tam times Deum, quam latronem? Ensem nudum times, ge hennæ vero ignem quem Deus comminatur conte-. mais. Ne, quæso, ne tales sint quidam ex nostris; non enim tales vos estis, utpote Christi amantes nostis enim omnia quæ hominibus eventura sunt, Animas vestras in tuto ponite ante excessum ex bac vita, et agnoscite eum, qui in sacris Evangeliis dixit Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam conse quentur (Matth. 5. 7). Ipsi ergo miseranti, nutrienti, nec exprobranti Deo gloriam referamus, simulque Patri et sanctissimo vivificoque Spiritui, uunc et semper, et in sæcula sæculoruin. Anien. [837] Hic magnam cernis spuriorum seriem, quam libenter in tenebris reliquissemus, nisi illa edidisset vir diligentissimus et sagacissimus Henricus Savilius. Qui si ea antequam ederet examinasset, procul du bio ea, vel saltem magnam illorum partem cum blattis et tineis certare sivisset; non pauca enim ille similiter rejecit ut videas T. 8, in notis p. 857. Sed cum plurima ipsi confertim ex bibliothecis Europæ et Orientis accederent, ea ille, non tanto adhibito examine, urgentibus typographis, publici juris faciebat. Tanta porro erat ubique S. Joannis Chrysostomi existimatio, ut innumeri pene scriptores, cum non ex EPISTOLA AD MONACHOS UTILITATIS ET VIGILANTE PLENA. Ait divinus Apostolus, Sine intermissione orate, sine ira el disceptationibus (1 Thess. 5. 17. et 1 Tim. 2. 8). Et recte dixit sanctus ille, Sine disceptationibus: om nis enim disceptatio mentem separat a Deo, etsi vi detur esse bona; sed tota diabolus est, ne dicam dia boli esse. Totum enim hoc certamen diaboli est, ut separet et segreget mentem a Deo, et ad mundanas trahat curas et voluptates: atque intus in corde præ cepta et bona opera dictat, et alias quasdam rationa biles, imo potius irrationabiles cogitationes, quibus nullo modo attendendum est. Totus enim animæ agon est ut non separetur mens a Deo, nec consential im puris cogitationibus, neque attendat iis, quæ in corde depingit versutus ille et antiquus pictor diabolus. Aliquando figuras, interdum habitus et colores, et post hæc omnia vultus etiam efformat diabolus: et deceptus miser homo uno in loco stans, putat se alibi esse, sibique videtur aliquos respicere et personas alloqui, negotia ordinare, quæ sunt diabolicæ falla ciæ. Cavendum igitur: mens gubernanda et frenanda est, omnisque cogitatio ac maligni operatio castiganda per invocationem nominis Domini nostri Jesu Chri sti et ubi corpus est, ibi mens esto; ut inter Deum et cor nihil intermedium nec murus quispiam repe riatur, aut sepes, quæ cor obscuret et separet a Deo. Si quando autem mentem abripiat, non oportet in cogitationibus illis immorari: ne consensus in actum reputetur coram Domino in die judicii, cum judicabit Dominus abscondita hominum. Vacate igitur semper, et perseverate apud Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri: et nihil aliud quærite, quâm mi sericordiam a Domino gloriae. Dum vero misericor diam quæritis, in humili et compuncto corde quærite, et clamate a mane usque ad vesperam, si fieri potest, et in nocte tota: Domine Jesu Christe, Fili Dei, mi serere nostri: et mentem vestram ad hoc vi compel lite usque ad mortem: multa enim violentia eget hoc opus, quia Angusta est porta el arcta via, quæ ducit ad vitam (Matth. 7. 14), et violenti ingrediuntur in eam