PG 60John Chrysostom
Savile’s Notes on Volume Three
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

HOMILIA 1 (a). CAP. 1. Paulus servus Jesu Christi, vocatus apostolus, se gregatus in evangelium Dei, 2. quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis. 4. Moyses libris quinque a se scriptis nusquam nomen suum apposuit, neque illi qui res post illum gestas scripserunt: sed neque Matthæus, neque Joannes, non Marcus, non Lucas. At beatus Paulus omnibus epistolis suis nomen suum præmittit. Quare? Quia illi præsentibus scribebant, et inntile fuisset se præsentes declarare; hic vero procul literas mittebat epistol:e forma: quapropter necessaria erat nominis additio. Si autem in Epistola ad Hebræos id non faciat, prudenter et consilio facit. Quia enim perosus erat ipsis: ne a principio, audito nomine, sermoni aditum occluderent, illo suppresso, uti se audirent, arte pellexit. Si vero prophetæ et Salomon nomina sua apposuere, vobis exquirendum relinquo, cur alii no men apposuerint, alii secus: neque enim opus est, ut omnia a me ediscatis; sed laborandum et perqui rendum vobis est, ut ne segniores evadatis. Pantus servus Jesu Christi. Cur nomen ejus immutavit Deus, et Sandum vocavit Paulum? Ne hac etiam in parte apostolis inferior haberetur; sed ut idipsum præ rogativæ haberet, quod discipulorum coryphaus, lincque arctius cœtui jungeretury Christi vero servum se non sine causa dixit: multi namque sunt servitutis de quo dicit modi: alius secundum creationem, Servus Omnia serviunt tibi (Psal. 118. 91); itemque, meus Nabuchodonosor (Jer. 25. 9); opus namque opi fici servum est. Alius inodus est a fide, de qua ait Gratia autem Deo, quia servi eratis peccato, obedistis antem cx corde, in quam traditi estis doctrinæ forn:am, et liberati a peccato, servi facti estis justitiæ (Rom. 6. 17). Alius a vita: instituto, de quo ait: Moyses scrvus meus mortuus est (Jos. 1. 2): quamquam et Judæi omnes servi erant; sed Moyses in primis ex vitæ in stituto splendebat. Quoniam igitur Paulus omnibus servitutis modis servus erat, dignitatis maximæ loco ponit illud, Servus Jesu Christi: et dispensationis no mina obtendit, abinferioribus ad superiora ascendens. Nomen quippe Jesu ferens angelus venit de cælis, quando ille natus est de Virgine; Christus autem ab unctione dicitur, quod etiam carnis erat. Et quo, in quies, oleo unctus est? Oleo quidem non unctus est, sed Spiritu: solet autem Scriptura hujusmodi unclos vocare christos. In unctione quippe, quod præci Juuí, Spiritus est; ideo et oleum assumitur. Et ubi nam christos vocat eos, qui non sunt oleo uncti? Ubi dicit, Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. 104. 15). Tunc enim nullus erat ad unctionem olei apparatus. Vocatus apostolus. Ubique in se vocatum appellat, gratum animum exhibens, dicansque se non quærentem invenisse, sed vocatum obedivisse. Fideles vero sic appellat, vocates sanclos. (a) Savilius homilias hasce inscribit doyous (sermones), Manuscripti alii kóyou,, alii óµdias. Bene autem Homilie inseribuntur, ut et cæteræ ad populum conciones Illi namque ad fidem vocati sunt; huic vero afind concreditum, apostolatus nempe, res innumeris plena bonis, dona omnia superans illaque complectens. Ecquid est ultra dicendum, nisi quod ea, quæ Christus veniens fecit, demigrans illis commisit? Id est quod etiam Paulus clamans et apostolorum dignitatein extollens dicit: Pro Christo legatione fungimur, quasi Deo exhortante per nos (2. Cor. 5. 20); id est, vice Christi. Segregatus in evangelium Dei. Quemadmodum in domo ad diversa opera singuli segregati sunt: sic in Ecclesia diversa sunt distributa ministeria. Vide tur porro mihi hic non ipsam sortem significari, sed jum olim ipsum ad hoc deputatum fuisse innui. Quod etiam Jeremias ait de se dixisse Deum: Antequam exires de vulva, sanctificavi te, prophetam in gentibus posui te (Jer. 1. 5). Quia enim ad arrogantein et fasta plenam urbein scribebat, his omnibus ostendit Dei esse ordinationem: etenim ipse vocavit, et ipse se gregavit. Hoc autem facit, ut fide dignam et acceptam reddat epistolam. In evangelium Dei. Non ergo Mat thæus tantum et Marcus sunt evangelistæ, ut neque hic solus est apostolus, sed etiam illi; etsi per excel lentiam hic apostolus, illi evangelista vocentur. Evan gelium vero ipsum vocat non ob jam illata bona tau tum, sed etiam ob futura. Quomodo autem Deum per ipsum evangelizari ait? nam dicit, Segregatus in evan gelium Dei: Pater enim ante evangelia notus erat. Verum etsi notus erat, Judæis tantum, et ne his qui dem omnibus, ut par fuisset: neque enim ipsum esse Patrem sciebant, et multa illo indigna tunc imagina bantur. Ideo dicebat Christus: Venient veri adoratores; et, Pater tales quærit sui adoratores (Joan. 4. 25). Demum autem ipse cum Filio orbi toti manifestatus est. Quod prænuntians Christus, dicebat: Ut cogno scant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Id. 17. 3). Evangelium autem Dei vocat, ab exordio erigens anditorem. Neque enim venit triste quidpiam nuntiaturos, ut prophet, convicia, accusationes, increpationes; sed evangelia et evan gelia Dei, firmorum et immutabilium bonorum the sauros infinitos. 2. Quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis. Dominus enim dabit, inquit, verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. 67. 12); et rursum, Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Isai. 52. 7)! 2. Viden' diserte evangelii et nomen et modum in Veleri Testamento positur? Non enim verbo tantum, inquit, illud prædicamus, sed etiam operibus; si qui dem non humanum erat, sed divinum, arcamnun et omnem superaus naturam. Quia vero novitatis ipsumr accusabant, ostendit illud esse Græcis antiquius, et a prophetis prius descriptum fuisse. Quod si non ab initio dedit, in causa sunt qui id noluerunt admittere nam qui voluerunt, audiere. Abraham pater vesler, inquit, exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est (Joan. 8. 56). Quomodo igitur ait: Multi

Continue reading PG 60: Admonitio →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View