PG 60John Chrysostom
Preface to the Homilies on the Epistle to the Romansapparatus
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over Migne facsimile OCR floor (pageview) — PG column chips mark the printed columns.
col. 385–386page 1 of 3
PG 60:385Ρωμαίους μάλιστα ἡ Ἰωάννου τοῦ πανσόφου σοφία τεθησαύρισται· οἶμαι γὰρ, καὶ μή τις πρὸς χάριν λε γειν νομιζέτω, ὅτι εἰ ὁ Παῦλος ὁ θεσπέσιος ᾿Αττικήν είληφε γλώτταν, ὥστε ἑαυτὸν ἑρμηνεῦσαι, οὐκ ἂν ἄλλως ἡρμήνευσεν, ἢ ὡς ὁ προειρημένος ἀοίδιμος ἀνήρ· οὕτω καὶ ἐνθυμήμασι, καὶ κάλλει καὶ κυριολε λέγεις; ὁρᾷς πάντας ἡμᾶς ὑπὸ τοῖς αὐτοῖς τείχεσιν ὄντας, ὑπὸ τὸν αὐτὸν τῆς ἐκκλησίας σηκόν, ὑπὸ τὴν αὐτὴν μάνδραν μεθ᾽ ὁμονοίας ἑστῶτας, οὐδένα μαχόμενον, ὑπὸ τῷ αὐτῷ ποιμένι, κοινῇ βοῶντας, κοινή τῶν λεγομένων ἀκροωμένους, κοινῇ τὰς εὐχὰς ἀναπέμποντας, καὶ μάχης μέμνησαι καὶ στάσεως; Μάχης μέμνημαι, καὶ οὐ μαίνομαι οὐδὲ ἐξέστηκα. Ορῶ μὲν γὰρ & ὁρῶ, καὶ οἶδα, ὅτι ὑπὸ τὸν σηκὸν τὸν αὐτόν
col. 387–388page 2 of 3

canones, num Jubeat Dominus it. baptismo dimittere homicidii seelus. Advertens enim Cainum dolo occi disse fratrem snum, et in septem crimina incidisse (primus enim inter homines occidit, primus simulavit, primus mentitus est, primus terram sanguine polluit, primus portas mortis aperuit: nondum enim mors degn Staverat hominem, nisi Cain per invidiam hunc partiim edidisset) attendens ergo Petrus cædem a Caino per aclam septem culpis esse obnoxiam, accedit ad Do minum, arcano modo interrogans: Si peccaverit in me frater meus, quoties dimittam ei? usque seplies? Id est, Jubes in baptismate fratricidæ Caini scelera dimittam ei? Dominus autem quid ait ad ipsum? Non modo scelos Caini septies in baptismate dimit tes, sed etiam illud Lamechi septuagies septics: in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. IN ILLUD JUDÆORUM DICTUM, DEMONIUM HABES; ET IN ILLUD, NOLITE JUDicare secuNDUM FACIEM (Joan. 7. 20. et 24). Quemadmodum luna lucida obscuritatem noctis albo colore tingens, iis qui in terra et in mari iter agunt nautis et viatoribus facem pulcre præferens, sine obice procedendi dat facultatem: sic et Ecclesiæ doctor, ins iar lunæ, divinæ cognitionis fulgorem verbis illustrans, cum eos qui in hujus vitæ pelago voluptatum salsugi nem transcurrunt, tum eos qui in Christiana vita ince dunt, ad veritatem Christum transmittit. Solet vero divina Scriptura Ecclesix doctores, qui honeste vitam ducunt, secundum imaginem lunam et stellas vocare, ut ait David propheta: Lunam et stellas, quæ tu funda sti (Psal. 8. 4). Clarius autem videre est ex Apostoli verbis sanctorum discrimen, quod ordine quodam solis, lunæ et stellarum nomine significatur: Alia, inquit, est claritas solis, alia claritas lunæ, et alia cla ritas stellarum: stella differt a stella in claritate (1. Cor. 45. 41). Et nos itaque instar minimæ stellæ lucentes, evangelicarum sententiarum fulgura vobis ostenda mus. Dicebant ergo, inquit, Judici Domino: Dæmo nium habes; ille vero, Nolite judicare secundum fa ciem, sed justum judicium judicate. O Judæi, me dicitis dæmonium habere: opera mea cum vestris conferte, et vestræ conscientiæ examini subjicientes, dicite, Quis habeat dæmonium, egone, an vos? Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Vos per mare Rubrum, ut per herbosum campum transeuntes et in deserto ineffabili modo dulcem aquam ex petra mananteni accepistis, et ex medio aere co turnicem decidentem: et post tot tantaque ac plura alia accepta bona, Moyse in montem ascendente, conflato vitulo legionem dæmonuin adorastis; ego autem veniens, legionem illam dæmonum ab homini bus abegi. Quis ergo dæmonium habet? ego, an vos? dicite. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Vos filios et filias vestras dæmoniis immolatis; ego vero filium viduæ et filiam principis synagogæ mortuos suscitavi: illum in arca jacentem tactu manus, vim curationis ad intus positum immit tens, sanum reddidi; illam verbo ex morte seu ex somno excitavi. Quis ergo dæmonium habet? ego, an vos? Nolite judicare secundum faciem, sed justum judi cium judicate. Vos ex confictis Jezabelis verbis occiso Nabuthe, lætitiæ genitricem vineam in arvum olerum mutastis, infirmorum cibum secundum Apostolum, Qui autem infirmus est, olus manducat (Rom. 14.2): ego vero eis, qui instar humilium olerum, in infirmitatem delapsi erant, in ictu oculi ad sanitatem restitutis, panis cælestis alimentum dedi, ac rursus in eumdem ordinem restitui dicens: Ego sum vitis, vos palmites Joan. 15. 5). Quis ergo dæmonium habet? ego, an vos? Nolim judicare secundum faciem, sed justun judicium judicate. Vos Isaiam lignea serra, secuistis et dissolvistis: ego vero dissolutain morte humanam naturam per participationein ligni crucis coaptans suscitavi. Quis ergo dæmonium habet? ego, an vos? dicite. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicule. Vos Jeremiam prophetam in lacum coni conjicientes suffocastis: ego vero propheticum verbum in cœno voluptatum vestrarum emortuum retraxi, et in animabus obsequentium stabilivi. Quis ergo dæmonium habet? ego, an vos? dieite. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Vos magnum illum Zachariam inter templum et altare occidistis Zacharias autein significat memoriale Dei ego autem veniens, hunc Zachariam, memoriale Dei, a vobis inter templum et altare occisum; id est, inter corpus et animam (nam templum animæ est corpus, et altare Dei aniina, in qua oblatio rationa bilis cultus et thymiamata orationum emittuntur ); hoc memoriale Dei vivificans, in cordibus hominuin locavi, ut omnes qui reciperent sacrificia offerrent Deo. Quis ergo habet dæmonium? ego, an vos? dicite. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Recordati sunt autem discipuli Domini hujus dicti. Cum enim a Scribis et Pharisæis prohiberentur, ne docerent in nomine Christi: Nonne præcipiendo præcepimus vobis, ne doceretis in nomine Jesu? et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra (Act. 5. 28): tunc respondent illi, monentes simul ne judicarent injuste, ac dicentes: Si justum est vos potius audire, quam Deum, judicate (Act. 4. 19). Vide quoque prophetam, dilecte, in Psalmo qui modo nobis cantatus fuit, clarissime de Domini in carne adventu loquentem, ac monentem, non judicandum esse injuste: Deus, inquit, stetit in synagoga deorum, in medio autem devs dijudicabit (Psal. 81. 1). Quis autein fuerit Deus qui stetit in synagoga deorum, nisi omnino Christus, qui stetit in synagoga Judæorum, qui olim dii fuerant? ad quos responsum fuit: Ego dixi, Dii estis. Quantum enim ad Dei benignitatem pertinebat, deos illos voca vit: quantum vero spectabat ad ipsorum nequitian, sicut homines moriebantur, et quasi unns de principi bus cadebant; principibus vero, non terrenis homini bus, sed ex iis qui ex cælestibus fornicibus deciderant, de quibus ait Paulus: Non est nobis colluctatio adver sus sanguinem et carnem, sed adversus principatus et potestates et mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiæ in cœlestibus (Ephes. 6. 12). Igitur, Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicabit. Deos ex iis, qui olim dii erant, Judæis, dijudicabit. Aitque illis Spiritus sanctus: Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis (Psal. 81. 2) et Dominus dicit: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Deinde rursus Spiritus sanctus: Judicate pupillo et egeno. Vide mihi quomodo circa Christum omnia inducat, omnia doceat, volens illorum iniquitatem tollere: nam ait: Judicale pupillo et egeno, humilem et pauperem justificate (Isai. 1. 17). Sed fortasse dicet quispiam auditorum, videri nos in dubio versari, quod Dominus pupillus audiat. Nam quod egenus sit, facile disci potest ex verbis Apostoli Qui propter nos egenus factus est, cum dives essel (2. Cor. 8. 9): sed quis pupillus sit, nisi is, qui nec patrem nec matrem habeat? Audi vero Apostolum de Christo dicentem: Sine patre, sine matre, sine ge nealogia (Hebr. 7. 3). Sine patre in terra est Domi nus secundum humanitatem; sine matre in cælis secundum divinitatem. Judicate pupillo et egeno, qui propter nos egenus factus est. Omnibus enim onunia factus est plus quain apostolus, ut omnes lucrifacerel

col. 389–390page 3 of 3

fuerint, definire non ausus est. Nos autem quasi certum et exploratum habendum putamus, illas Antiochiæ habitas fuisse. Tillemontii enim objectio nos a tali ferenda sententia abducere non potest. Cur enim Chry sostomus, fatente Tillemontio, bis clare indicet se Antiochiæ concionari, quid ultra quæramus? et cur tam levi conjectura a Chrysostomi testimonio sequendo delineamur? Annum, quo hasce homilias Joannes adornavit et dixit, ne conjectura quidem assequi valemus; noe unum sine errandi periculo dicere possumus, nonnisi post annum 388 potuisse Chrysostomum his manumi et operam admovere: annis namque illis prioribus, queis concionatoris officio functus est, tot edidit con ciones et homilias, ut ipsis alias adjicere non licuerit. Cum porro Julianus, qui Pelagii errores tuebatur, ad peccatum originale tollendum Chrysostomi auctori tate usus esset; Augustinus, qui hunc hæreseos propugnatorem egregie depulit, ex homilia decima Chry sostomi multa confertim attulit libro 1 contra Julianum, eaque Latine conversa, quæ nobis hic apponere visum est, annotatis in margine locis, unde hæc excerpsit Augustinus. [121, (a) Lege etiam quemadmodum exponit idem ipse vir sanctus eumdem ipsum Apostoli locum, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum (Rom. v, 12). Ibi enim luce clarius in hu jus fidei Catholicæ veritate versatur. Quod totum quia longum est huic operi intexere, paucis inde contingam Manifestum, inquit, quoniam non ipsum peccatum, quod ex legis transgressione, sed illud peccatum, quod ex Adæ inobedientia, hoc erat, quod omnia contaminavit. Et paulo post: Regnavit, inquit, mors ab Adaru usque ad Moysen, et in eos, qui non peccaverunt. Quomodo regnavit? In similitudine transgressionis Adæ, qui est forma futuri (Ibid., 14). Propterea et forma est Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quo niam sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est causa mortis, quæ per cibum inducta est: ita et Christus iis, qui ex ipso sunt, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor justitiæ, quam per crucem nobis omnibus condonavit (b). Alio in loco eodem scrmone: Ut cum tibi dixerit Judæus, inquit, Quomodo unius virtute Christi mundus salvatus est? possis ei dicere: Quemad modum uno inobediente Adam mundus damnatus est. Quanquam non sint æqualia, gratia atque peccatum, neque paria sint mors atque vita, non æqualis Deus ac diabolus (c). Item post paululum: Sed non quem admodum delictum, inquit, ita et gratia. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit (Ibid. 15). Quod enim dicit, inquit, hu jusmodi est: Si peccatum valuit, et peccatum unius hominis; gratia et Dei gratia, et non solum Patris, sed etiam Filii, quemadinodum non amplius prævalebit? Multo enim hoc rationabilius. Nam alium pro alio damınari, non valde videtur habere rationem: alium autem pro alio salvari, et decentius magis et ra tionabilius apparet. Si igitur illud factum est, multo magis hoc (d). Itemque alibi in consequentibus; Judi cium, inquit, ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Ibid., 16). Hoc idem est, inquit, quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem potuit peccatum inducere; gratia autem non unum illud tantummodo interfecit peccatum, sed etiam post illud introeuntia peccata. Et paulo post de hoc ipso: Quoniam ergo, inquit, plura introducta sunt bona, et non solum illud interfectum est peccatum, sed etiam omnia reliqua, ostendit dicens: Gratia autem ex multis delictis in justificationem. Et post paululum ait: Primo enim dixit: Quoniam si unius peccatum interfecit omnes, multo magis et unius gratia poterit salvare. Post hæc autem ostendit, inquit, quoniam non illud solum interfectum est peccatum per gratiam, sed etiam omnia reliqua: et non solum, peccata interfecta sunt, sed etiam et tributa justitia est: et non tantum solum profuit Christus, quantum nocuit Adam, sed multo amplius atque ma gis (e). Post hæc in eodem cum de baptismo ageret, interposuit verba Apostoli, dicentis: An ignoratis, in quit, fratres, quoniam quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per baptismum in morte. Quid est: In morte ejus baptizati sumus? Ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est baptisma. Quod ergo crux Christo et sepulcrum, hoc nobis baptisma factum est; tametsi non in eisdem ipsis. Ipse namque carne et mortuus est et sepultus; nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit: Complantati morti; sed, Similitudini mortis. Mors namque et hoc et illud, sed non eidem ipsi subjacet, sed hæc quidem carnis Christi, nostra autem peccati. Quemadmodum ergo illa vera, et hæc (f). [422] His adjicere visum est illa, quæ Savilius circa suam Homiliarum Chrysostomi in Epistolas Pauli Editionem, notis præmisit. Putat ille Honas Chrysostomi in Epistolam ad Romanos Antiochiæ habitas fuisse, quam nos sententiam amplexi sumus. Verum ille non eodem quo nos xpitnply ad illam propugnan dam sententiam usus est. (a) Augustin, contra Julianum 1. 1, c. 27, p. 513. Joan. Chrysost. homil. 10 in Epist. ad Rom., col 475. (c) Ibid. (d) Ibid. col. 476. (c) Ibid. (ſ) Ibid. col 480.

Page scan enlarged

Notebook

Full View