PG 61John Chrysostom
Table of Contentsindex
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

largiter in pauperum et ecclesiarum usum effundebant; ut hinc hodiernis pudorem incute ret. Quia vero divites illi inopes et mendicos ad Ecclesiam Antiochenam, quæ amplissimis reditibus instructa erat, remittere solebant, obnititur ille, aitque, stipem ab Ecclesia eroga tam opulentis nihil meriti conferre nisi et ipsi largiter spargerent. In quadam autem concione superioribus inserta Tomis dixerat ille, Ecclesiam Antiochenam ex proventu suo inopes, viduas et virgines ad ter mille numero quotidie alere. Has igitur Conciones in Epistolam primam Antiochiæ habitas fuisse ex ipsius Chrysostomi testimonio certo constat. 2. Occasione sumpta ex apostolicis verbis, multa sæpe interserit contra philosophos exte ros et contra idolorum cultores. Primo disputationem quamdam Platonici cum Christiano refert, col. 27, ubi ita inconsulto utrinque adhibentur argumenta, ut ambo contrariam sen tentiam asserere, suam impugnare deprehendantur. Platonem non raro aggreditur, quem dicit male de diis sentientem ipsos tamen coluisse, col. 241, iter in Siciliam instituisse, col. 36, multumque laborasse circa lineam, angulum et punctum, col. 34. Poetæ cujusdam profani et ignoti versus affert et Pythiæ turpitudinem historiamque traducit, col. 241 et 242. Socratis exemplum affert, qui dicacem et procacem uxorem patienter ferre solebat: et cum auditores in clamorem et risum erupissent, ipsos compressit Chrysostomus dicens: Magna voce ex clamastis: sed ego valde nunc ingemo, cum videam Græcos magis philosophos esse, quam nos, qui jubemur angelos tmitari, imo qui jubemur ipsum æmulari Deum in mansuetudinis ratione; col. 224. De Diagora item et Theodoro atheis, col. 36 et 37. Deque Pythagora quædam inter serit, col. 62 et 63. De Diogene Cynico ait, ipsum inanis gloriæ causa et in dolio habitasse et pannis obsitum sese ostentavisse, col. 302. Aliosque philosophos Græcos pari modo carpit. 3. Manichæos hic non semel impugnat, col. 61, 324, 326, 335, ut etiam in aliis operibus suis. Nam hujus hæreseos virus passim per Orientem serpebat. Puto autem hæreticos illos, qui Chrysostomo teste, col. 356, dicebant aliud corpus a priore diversum resurgere, Manichæos esse, qui cum assererent corpus humanum a malo deo seu a diabolo creatum fuisse, aliud et diversum ab illo resurrecturum esse comminiscebantur: hanc hæreticorum, tacito nomine, opinionem memorat etiam in Homiliis ad secundam Epistolam, col. 470. 4. Marcionistas quoque insectatur, maxime vero cum ad eum locum pervenit, ubi Paulus hæc explicatu difficilia profert: Alioqui quid facient qui baptizantur pro mortuis. Ubi quid ea de re sentiant, et quomodo id exsequantur Marcionista, sic effert Chrysostomus: Vultis pri mum dicam quomodo hanc dictionem adulterant qui morbo laborant Marcionis? Atque scio fore ut risum multum moveam; ideo tamen dicam, ut illorum morbum magis fugiatis. Nam postquam catechumenus quispiam apud illos excesserit, sub lecto mortui absconso aliquo vi vente, accedunt ad mortuum et alloquuntur, rogantque velitne accipere baptismum. Illo nihil respondente, qui est absconsus inferne pro illo dicit se velle baptizari; et sic eum baptizant pro eo qui excessit, ac si in scena luderent: tantum valuit diabolus in ignavorum animis. Deinde cum accusantur, adducunt hoc verbum, dicentes Apostolum dixisse, Qui baptizantur pro mor tuis. Contra Pneumatomachos, qui negabant Spiritum sanctum esse Deum, pugnat Chryso stomus, col. 245. Sed ea in re non multum immoratur. 5. Antiochenorum etiam Christianorum dissolutos mores orationis vi compescere nititur Chrysostomus. Etenim in connubioruin celebritate, choreæ, cymbala, tibiæ, verba et cantica obscœna turpiaque adhibebantur, multaque diaboli colluvies erat, inquit ille, col. 103, 104, 105. Hinc appetente nocte nova sponsa cum lucernis in forum ducebatur, comitantibus ver beronibus et fugitivis, qui turpia et obscena quæque proferebant; nam diebus istis omnia licebant: præsentibus etiam virginibus, quæ turpes illas cantilenas exciperent. Deinde vero si infans ex tali connubio nasceretur, superstitiosa multa videre erat: accensis enim lucer nis, queis nomina indita erant, nato nomen ejus dabant, quæ diutius lumen dedisset, hinc conjicientes futurum esse ut infans diutius viveret. Insuperque neplanta seu ligamina et cre pitacula superstitiose appendebantur, stamenque coccineum et similia. Nutrices autem et ancillæ, lutum ex balneo sumentes digitoque tingentes, in pueri fronte imprimebant, putan tes hinc malum oculum, livorem et invidiam depelli. Multa quoque alia superstitiosa usu veniebant in partus doloribus, maxime autem in funeribus, ubi præficarum agmen viderə erat, more veterum gentilium, col. 105, 106. Multi etiam apud Christianos Antiochenos erant, qui resurrectioni non credebant, qui ge nesim observabant: alii dierum observationibus, vaticiniis, auguriis et symbolis; alii liga minibus et incantationibus dediti erant. Hincque videas Oratori nostro non modicam fuisse declamandi, arguendi, et objurgandi materiam, col. 38. 6. Alia quædam a Chrysostomo sparsim dicta et enuntiata, hic paucis afferenda duximus, in Homilia decima nona, col. 160, postquam de virginitate plurima dixerat, se tamen plurima prætermisisse ratus, ad librum de Virginitate ab se editum remittit, quem librum nos Tomo I, col. 533, edidimus, Homilia autem vigesima quarta, col. 203 et sqq., præsentiam corporis Christi in Eucharistia tam aperte declarat ac repetit, ut nemo, nisi præjudicata opinione admodum detineatur, negare possit eam vere fuisse istiùs ævi sententiam. Homilia vero qua dragesima tertia ait Christianum neminem ad precationem illotis manibus accedere, qui ex terior cultus majorem animi præparationem adhibendam esse indicabat. II.1. De Homiliis in secundam ad Corinthios Epistolam. 2. Probatur illas etiam Antiochiæ habitas fuisse. 3. Marcion, Manichæus aliique hæretici confutantur. 4. Alia quædam obser vatu digna. 1. Homilias in secundam ad Corinthios Epistolam non pari elegantia atque priores, de

Page scan enlarged

Notebook

Full View