PG 61John Chrysostom
Title Page
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

Præfatio {l. – 1. De II omiliarum harumce præstantia, 2. deque prologo ad easdem. 3. Quidam eum negant esse Chrysostomi. 1. Inter præstantissima Joannis Chrysostomi opera accensentur Homiliæ in Epistolam utramque Pauli ad Corinthios, ac cum primis elegantia et gravitate concertare possunt; maxime vero Homiliæ in primam Epistolam, quas Homiliis ad secundam multi putant esse anteferendas, si tropos et accurationem spectaveris. In prioribus namque diligenter omnia fusioreque stylo persequitur, salibusque frequenter utitur, ac vel minutiora discutit; nus quam certe majori studio elaboratas homilias deprehendas: qua in re fortasse quidam ho dierni lectores redundare illum et ultra metas nonnumquam progredi dixerint. Verum ille, quod præcipuum est oratoris munus, auditorum ingenium et caplum tam solerter explora verat, ut sibi eorum animos conciliaret, gratam concionis admurmurationem plaususque frequentes, ut in orationum decursu videas. Ad hæc vero in Homiliis ad primam Epistolam plurima occurrunt, pugnæ nempe et velitationes frequentes contra philosophos exteros et falsorum deorum cultores et contra hæreticos nonnullos, ac singularia quædam ad istius ævi mores et usum pertinentia, aliaque de quibus mox carptim agemus. 2. Antequam enim ulterius progrediamur, ipsum operis exordium, sive prologus concio aibus præmissus, moram infert, nec parum negotii facessit. Sub initium enim ista legimus Multa autem in hac urbe, nempe Corintho, passus est Paulus, et Christus in illa apparens ei dixit: Ne taceas, sed loquere:quia multus est mihi populus in hac civitate.» Et mansit ibi duos anos. In hac quoque dæmon exiit, quem Judæi adjurantes, gravia ab illo passi sunt: in hae item quidam panitentia ducti libros magicos combusserunt; et visa sunt quinquaginta millia (denariorum): in hac demum, Gallione proconsule in tribunali sedente, Paulus verbera tus est. 3. His conspectis quidam viri docti, an Chrysostomus prologi hujusce auctor fuerit, du bitavere. Num Chrysostomus, inquiunt, in lectione sacræ Scripturæ ita versatus, ignorare po tuit, hæc quæ referuntur de Judæis filiis Scevæ, ut dæmonem ejicerent nomen Domini Jesu invocantibus et male multatis; deque iis qui libros magicos combusserunt, quorum pretium erat quinquaginta millium denariorum: hæc, inquam, non Corinthi, sed Ephesi gesta esse, ut ex Actuum libro, cap.19, liquet? An Chrysostomus dixerit etiam Paulum in conspectu Gallionis verberatum fuisse? id quod in 18 Actuum capite non de Paulo, sed de Sosthene dicitur? Fa teor certe his continenter positis erroribus me non parum moveri. Licet enim Chrysostomus non infrequenter memoria labatur, et alium pro alio Scripturæ librum commemoret, hic certe major lapsus deprehenditur. Verum, hoc dempto loco, prologus tam apte concinnatus est, ut mihi ipse Chrysostomus loqui videatur; et quod me magis, ut ne doctis illis viris omnino as sentiar, detinet, ita desinit prologus, ut idem scriptor homiliam primam incipiens eadem se rie pergere deprehendatur. Quod enim aliquando memoria labatur in hoc ipso Tomo videre potes, col. 614, lin. 46, ubi Milesios pro Ephesiis posuit, similiaque alibi non raro deprehen das. Rem tamen eruditi lectoris judicio permitto. $1.1. Homilia in Epistolam primam ad Corinthios Antiochiæ habitæ fuere, ipso teste Chry sostomo. 2. Multa scitu dignissima complectuntur circa philosophos exteros: 3. circa hære ticos, Manichæos nempe et Marcionistas. 4. Ridiculus Marcionistarum ritus. 5. Contra An tiochenorum Christianorum mores. 6. Alia quædamı observantur. 1. Non abs re fuerit hic referre qua permotus occasione Chrysostomus in Homilia vige sima prima se Antiochiæ concionari declaraverit, col. 178. Divites multi erant in istac urbe, avari. neque ad stipem pauperibus erogandam propensi. Isti inopes quosque obvios, ne teruncio quidem oblato abigebant. Illi vero ut opulentos illos flecterent, dira quæque tenta bant. Alii filios excæcare, ut ad commiserationem moverent; alii spectaculi causa, detrito rum calceorum coria mandere; alii acutos clavos in caput infigere; hi in aquis gelu concre tis nudo ventre immorari; illi his etiam absurdiora et acerbiora sustinere. Hujusmodi vero spectaculis illi opibus circumfluentes commoli, pecuuiam largiter effundebant tis, quos ob secrantes antea repulerant. Illos autem acerrime, ut par erat, insectatur S. doctor; utque exemplo illos ad meliorem frugem reducat, Antiochenos illos priscos in memoriam revocat, qui temporibus apostolicis floruerant, et qui primi Christianorum nomine appellati, bona sua

Continue reading PG 61: Elenchus →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View