PG 62John Chrysostom
Title Page
Printed text · machine OCR
machine OCR · Migne scan
Diplomatic text · scholarios OCR (cleaned, language-split) — vision transcription pending — PG column chips mark the printed columns.

rum partibus, nullus Arianus episcopus esset, Meletius et Paulinus, episcopi mansere, ac perseverante schismate, ambæ partes se rixis, dicteriis et contumeliis lacerabant. Hæc haud dubie deplorat Chrysostomus, hanc ceu calamitatem omnium maximam, fusis etiam lacrymis prosequitur, tantam ille miseriam perhorrescit ut præsentem. Quod certe nonnisi de Antiochena Ecclesia intelligi potest. Aliud etiam nec leve indicium est, quo probetur Antiochiæ habitas homilias fuisse; quod videlicet monachos in montibus asperam sanctamque vitam agentes passim laudet; quod in Constantinopolitanis homiliis vix deprehendas; imo vero monachos Constantinopoli vi cinos sæpe graviterque insectatur, utpote qui a prisco vitæ instituto non parum deflexis sent; in vicinis autem Constantinopoli montibus, si bene memini, monachos esse nusquam dicit. Hic vero passim illos encomiis celebrat, et Homilia vigesima prima Julianum quem dam admirandum memorat monachum, qui cum in civitates ingrederetur, id quod perra rum erat, miro omnium concursu et populi frequentia excipiebatur. Antiochenorum mores pravos sæpe insectatur, ut et alibi passim vidimus, illa maxime quæ ab ethnicis et idololatris promanarant, ut sortes et incantationes, col. 48, fatum etiam et metempsychosin, col. 92: dicebantque illi omnia nulla geri providentia; alii vero Deum esse corpus impune asserebant. De ominibus autem et præsagiis quæ dicit digna sunt, quæ hic referantur: Multis terroribus, inquit, plena est eorum anima. Ut puta, hic aut ille primus mihi occurrit domo exeunti, omnino contingere oportet mala innumerabilia. Nunc servus exsecrandus dans mihi calceos, primum porrexit partem sinistram, graves significantur ca lamitates et contumeliæ. Ego ipse exiens, sinistro priori processi pede: hoc quoque est si gnum calamitatum. Et hæc quidem domi sunt mala: foras autem egresso, dexter mihi oculus inferne salit hoc est indicium lacrymarum. Mulieres quoque, quando sonant calami, ad texturæ recta ligna allisi, vel cum ipsæ pectine discriminant, hoc pro signo habent. Rursus quando subtegmen pectine concutiunt, et id faciunt vehementius; deinde qui sunt superne calami ob intensum ictum edunt strepitum, allisi ad rectum structuræ lignum, hoc habent pro signo et alia innumerabilia digna quæ rideantur. Et si asinus exclamaverit, et si gal lus, et si quis sternutaverit, et quodvis aliud, tanquam decies mille vincti vinculis, ut dixi, tanquam qui teneantur in tenebris, omnia habent suspecta, et sunt magis serviles quam in numera mancipia. In homilia autem vigesima, ubi de instituenda uxore multa profert præclara et lectu dignissima, luxum et fastum Antiochenorum vehementer insectatur, quorum plurimi licet vilioris sortis homines, qui magnas sibi paraverant facultates, auro onusti cum uxoribus prodibant, in curru mulis albis juncto, gregibus famulorum et agminibus eunuchorum sti pati. Jum acerrime invehitur in eos qui nuptiales cærimonias Christianis indignas induxe rant; saltationes et tripudia, impudicas cantilenas, et cætera traducit, quæ nuptialem torum dehonestarent. In uxores quoque illorum aspere invehitur, quæ in famulas et ancillas ita sæviebant, ut ligatas et nudatas coram maritis acerrime verberarent, col. 110, Thessalidas vocantes, quæ vox apud Aristophanem veneficas et præstigiatrices signi ficat. Sic ille Antiochenos incessit, qui intemperantius suis opibus utebantur; tum etiam non paucos, qui bonís alienis imminerent. Ad alia vero jam veniendum. In homilia octava, om

Page scan enlarged

Notebook

Full View