tuin minæ essent, nonne negligentior fieres? Ninivita si scivissent, minas tantum esse, pœnitentiam non egissent postquam vero pœnitentiam egerunt, intra verba minas continuerunt. Vis illas tantum minas esse? in tua potestate hæc res est: evade melior, et consistit intra minas; si vero, quod absit, contein pseris minas, rem ipsam experieris. Homines ante diluvium viventes si minas timuissent, non pœnas sustinuissent. Et nos si timuerimus minas, non sub bimus pœnas. Neque hoc fiat, sed faxit benignissi mus Deus, ut omnes nos hic jain ad meliorem frugem redacti, ineffabilia illa consequamur bona: quibus nos omnes dignos haberi contingat gratia et benigni tate Domini nostri Jesu Christi, cum que Patri una cum Spiritu sancto gloria, potentia, honor, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Nihil mihi optatius cadere potest, quam cum in germana quædam, nondum typis edita Joannis Chrysostomi opera incido; ex tanto enim doctore nihil unquam prodiit, quin cum plausu sit exci piendum. Hinc vix verbis exprimere queam quanto gaudio perfusus sim, cum Roma mihi transmissæ fuere undecim homiliæ, quas Constantinopoli, una serie, et intra breve temporis spatium habuerat Chrysostomus, quæ hactenus ignotæ fuerant, neque a scriptoribus historiæ quarti et quinti sæculi me morabantur. In iis quamplurima ad historiam istius ævi pertinentia discimus non memorata hactenus; ita ut a sæculo integro vix quidpiam his æquiparandum ex tenebris emerserit. Hæc a paucis annis ex Græcia in Vaticanam Bibliothecam translata, curantibus D. Petro Maloet tunc sodalitii nostri Procuratore Generali, et D. Josepho Avril ejus socio, in usum meum exscripta fuere, et a me Latine conversa in hac Chrysostomi operum collectione in lucem emittenda sunt. Verum·quia com mentariorum in Epistolas Pauli cursum non licet intercipere, ad sequentem duodecimum tomum post Homilias in Epistolam ad Hebræos, typis edenda transmissa fuere. Ad calcem vero hujus undecimi Tomi, pro more nostro Spuria quædam subjicimus, quæ a Savilio, perpetuis licet digna tenebris, in lucem emissa fuerant. Ne quid vero in hac nostra collectione desiderari videretur, ea omnia quæ ille vir doctus et accuratus in lucem emiserat, ad calcem tomorum edere visum fuit. Animadvertit tandem ille vir emunctæ naris, non decere hujusmodi quisquilias orbi litte DE SACRIFICIIS CAINI, DE DONIS ABELIS, ET DE GIGANTIBUS, DE DILUVIO, DE stellis, Mater ordinis est continuata series, quæ argumenti conspectum offert, et auditorum mentem sine ulla confusione servat. Ne igitur absistamus a serie; sed et lectiones cursum suum perficiant, et nos historiæ seriem servemus. In præmissis sermonibus ex Spiri tus sancti doctrina traditum est, quæ fuerit hominis formatio, qui honor, qui ordo, quæ præfectura data in res creatas. In hæc enim supervenit fraus in para diso illata, judicium cum examine factum, prolata sed clementer sententia. Hæc sequutæ sunt res Cainum et Abelem spectantes, qui eodem cultu videbantur Deum prosequi, sed diverso affectu il lum assumebant. Et hic et ille offerebat; sed alte rius oblatio doni solum speciem habebat; alterius vero quem decebat affectum et honorem exhibebat. Ilme sequuta est invidia: pictatem enim semper se quitur apud improbos invidia, apud remuneratorem corona. Occisus est Abel primus justitiæ præco, pri mus pietatis amator et cultor, qui primus veritatem coluit, et cum veritate Deum dilexit et adoravit, qui in multis imitator Christi factus est. Invenio namque sanctum Abelem plurimas Cbristi imagines referen tem. Sicut enim Servator eorum, qui post legem re novati sunt, princeps est et primus justus: sic inter veteres omnes homines princeps justitiæ est Abel. Neque in renovatione humanæ naturæ, ab omnium Domino facta, aliquid prius invenis, quam Dominicum corpus; neque in veteri hominum ordine justitiam invenis, quæ ante Abelem illaxerit. Ille princeps est veterum justorum hic princeps et novorum justo rum et sanctorum qui vere renovantur. Ideo Servator Abelis memoriam lixit ut omnis justitiæ principium.
b. a Georg. Syncell. Chronogr. p. o ed. Bonn. b Additur in Vind., c Additur in Cod. Vind.,
cum eo? Ecce nunc quæ prædixi tibi adsunt. Quid facis, miser? cur non audisti verba mea¹? Ecce ve nit te quæsiturus et ligaturus, et propter te captivus ero. Egredere, si potes, occurre et obsiste illi. Ego enim tibi opem ferre non valeo. Tum diabolus illi Miserere mei interim, ne aperias: aliquando aver titur; interim pro me concerta, licet illusus sim. Quis enim non illuderetur ex hujusmodi verbis illius. Aliquando enim mortein timens dicebat, Tristis est anima mea usque ad mortem; aliquando supplicatio nem Patri offerebat, dicens, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. 26. 38. 39). Hæc verba inescarunt me. Reponit ille: Hæc ego quoque miser suspicabar, ipsum mortem timentem dolore affici. Hæc illis dicentibus, Virtutes perseverabant dicentes, Attollite portas, principes, vestras, et eleva mini,portæ æternales, et introibit Rex gloriæ. Et pro phete vocem Regis gloriæ audientes gaudebant et exsultabant. Joannes dicebat, Nonne dicebam vobis quod venturus esset nos educturus? Omnes lætaban tur, et inferno dicebant: Aperi portas tuas ut in grediatur Rex glorie. Infernus nolebat. Respondens David propheta dixit: Sinite illum: oportet enim impleri prophetiam meam. Cum enim essem in terra, prævidebam id quod factum est, nempe eum non sponte aperturum esse, et dicebam: Dominus conterens bella, Dominus contrivit portas æreas, et ve cles ferreos confregit (Psal. 106. 16). Et statim acce dens Dominus, portas contrivit, et vectes confregit, Virtutes inferni conculcavit, et dolores mortis sol vit, stimulos inferni comminuit: et impletum est illud quod scriptum est: Ubi est, inferne, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus (1. Cor. 15. 55)? Occur rerunt illi prophetæ gaudentes, exsultantes, hymnos canentes et dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini: hosanna in excelsis (Matth. 21. 9). Tunc ac cipiens diabolum Dominus ligavit illum vinculis in solubilibus, et deduxit illum ad infima loca inferni; et substravit ignem inexstinguibilem, vermes im mortales et illic inclusus est flens et gemens³. Do minus autem eductis ex inferno prophetis omnibus, dixit, Ite in paradisum. Illi vero gaudentes exsilie runt ex inferno. Primus David citharam pulsans letus dicebat: Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro (Psal. 94. 1): quia Rex noster pro nobis in bello vicit. Et omnes responderunt, Alleluia. Rursusque idem: Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Dco in voce exsultationis (Psal. 46. 2): quia Rex noster pro nobis in bello vicit. Et sic Hic in Cod. Vind. additur: Eadem pervicacia laborasti ab initio, et ideo cecidisti de cælis sicul fulgur. In Cod. Vind. additur: Prophetæ antem eum deriden tes dicebant: Ego ponam supra nubes thronum meum, et similis ero Allissimo.» Et ad se invicem dicebant: «l'e nite, derideamus inimicum nostram.» Et accedentes con culcabant caput ejus irridentes eu n. exsultantes in paradisum currebant: illicque in gressi, invenerunt latronem, et stupefacti sunt; ipsique dicebant: Quis te huc induxit? quis tibi portas aperuit? quid operatus, prius quain nos huc ingressus es? an quæ hic sunt furaturus et expila turus venisti? non satis tibi fuit terrena rapuisse, an etiam cælestia rapturus es? Dic nobis, quis te huc induxit? Non invidemus tibi quod ingressus sis, sed causam exquirimus. Respondit ille: Non propter opera mea dignus fui qui huc intrarem; sed clemens et misericors Dominus me huc induxit. Nihil boni penes me habui, quapropter me morti damnarunt Judæi cum immortali Rege: et cum vellent me oc cidere, me potius vivificarunt cum Christo crucifi gentes. Vidi signa in cruce facta, et intelligens ipsum esse Filium Dei, clamavi voce magna dicens: Me mento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. 23. 42. 43). Et statim ille supplicationem meam ad mittens dixit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Et dedit mihi signum crucis dicens: Hoc accipiens ito in paradisum, et si tibi ingressum prohibeat flammeus gladius, ostende illi regium signum, et portas tibi aperiet. Veni, et statim atque me vidit flammeus gladius, qui custodit paradisum, januas clausit. Ego vero dixí: Rex qui nunc cruci fixus est me misit, et ostendi signum crucis, et sta tim aperuit mihi, Ingressus ego neminem inveni, menteque obstupui, et apud me dicebam: Ubi sunt Abrahain, Isaac, et reliqua multitudo sanctorum pro phetarum? Mirante me et hæc cogitante, ecce ad dexteram partem orientis apparuerunt duo viri anti qui dierum, forma mirabiles, et electi vultu. Et inter rogarunt me: Quis es tu? Non es Abraham; illius enim babitus sacerdotalis erat. Non es Moyses; ille namque voce gracili, et tardus lingua erat, tua vero lingua expedita est. Quis es tu? videris esse latro: habitus quippe tuns latronem sapit. Et confessus sum me esse latronen, et Dominum paradisi me huc intro duxisse, quia comes illi fui in morte, quam pro nobis subiit. Dixique illis: Vos quinai estis, quaso? Re spondit mihi unus ex illis: Ego sum Elias Thesbi tes, et curru igneo huc advectus sum, necdum vidi mortem; hic qui mecum est Enoch, huc verbo Dei translatus est. Hæc audientes prophetæ, glorifica runt Deum ob tale donin peccatoribus concessum. Dominus vero, qui mortem spoliavit, infernum cal cavit, et lignum ligno sanavit, qui confregit portas, et vectes contrivit, diabolumque ligavit, ac mundum liberavit, omnes in cælum adduxit, postquam hæc a mortuis resurrexisset. Itaque celebremus incarna tum, glorificemus crucifixum, gratias agamus resur genti, ut etiam nos ex caligine peccatorum nostro ruin eruat, et regni sui heredes aciat. Ipsum enim decet honor et adoratio cum Patre qui sine principio est, et sancto vivificoque Spiritu, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. Amor pecuniæ ad avaritiam tendit, sed per elee mosynam sanatur, si ad pœnitentiam currat. Forni cationis morbus ad peccatum inducit, sed hunc curat poenitentiæ luctus, et sole puriorem animam exhibet, castitatis virtutibus fulgentem. Latrocinii inhumani tatem sanat, cum latro sanguinaria opera mutat, et Christo clamat: Ne prives me, Christe, regno luo, et anima ejus intrat in paradisum. Idololatriæ quoque error suam habet medelam, cum Christum prædica tum fideliter suscipit, et iniquitatis errorem abdicat, piæque religionis gratiam in se complectitur, per baptisma quod terno Dei nomine sempiternam Tri Aitatem significat. Odii fraterni cœnum abluitur, quando evangelicum illud oraculum probo cum ani mo assumitur: Beati pacifici, quoniamipsi filii Dei vo cabuntur (Matth. 5. 9). Quis non gaudet, dum Dei et Patris vocatur filius? Quia Deus formavit hominem, ac benigno nutu mundum conservat, ejusque volun tati cedunt omnia: ex bonitatis excessu visibilia ex nihilo produxit, hominemque posuit creaturarum suarum economum, ut fidelis manens accipiat mer cedem quinque talentorum, et imperet decem civita tibus, quæ in Evangeliis memorantur. Si quis vero piger inveniatur, cui unum talentum commissum sit; illudque absconderit, nec duplex pretium domino attulerit; id est cum sensibili spiritualem etiam bo minem; et inceperit dicere: Timui quia homo auste rus es (Luc. 19. 21), et reliqua verba ingrata et im proba tunc auferetur ab eo id quod habet, et ejicictur in caminum iguis. Hic enim mundus in