nescis eum qui regiæ imagini contumeliam infert, in dignitatem prototypi contumeliam vertere? an igno ras eum qui vel ligneam vel æneam statuam dejicit, non quasi ligneam materiam læserit plecti, sed quasi in ipsum regem manus extenderit de medio tolli? Materia inanimata quæ regis imaginem præfert, con tumeliam in regem transfert: forma autem vivens, quam induit Deus Verbum, si contumelia afficiatur, annon contumeliam in illum, qui ea induitur, trans feret? Dignitatem intellige, et oeconomiam ne con tumelia afficias. Verum hæc jam satis sunto: quæ vero restaut de Deo Verbo tractanda, alteri orationi reservantes, ordine quodam moderationem ejus ho nore afficiamus, et Deo gloriam referamus, Patri et Filio et Spiritui sancto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen Quem habeat auctorem hæc concio, non facile per cipitur, necnon quo tempore, qua in civitate habita fuerit. Dictam fuisse planum est contra Pneumatoma chos et Anomœos Eunomiique sectatpres, qui non ita pridem in civitate ista primas obtinuerant et Ca tholicos oppresserant. Quam rem ita describit orator bic circa medium concionis: Cum enim floreret impie tas, cum hanc urbem devastaret hæresis, absumpti erant Ecclesiæ fili……………. Verum hodie, dilecti, ejecta est po stifera illa doctrina, et ingressa est salutaris gratia. Hic omnino videtur agi de pulsis a Theodosio Magno Anomœis et Arianis, qui ecclesias multas Constanti nopoli occupabant. Illud accidit anno Christi 380 atque adeo dicta fuerit hæc homilia anno circiter 381 quæ item fuit Tillemontii sententia in Vita Chryso stouri, pag. 392 et 587. Ad hanc vero opinionem omnia quadrant. Nam Constantinopoli, ubi habita fuisse putatur homilia, plurimi erant Pneumatema IN ILLUD, IN PRINCIPIO ERAT VERBUM, ETC. chi et Anomæi multi, quos exagitat hic quisquis sit scriptor: hi ab Ecclesiis ejecti sunt; contra Catholi– cos tamen digladiabantur, quod etiam ad usque Chry sostomni tempora perseveravit, ut videre est in ejus contra Anomœos homilia Constantinopoli habita, T. 1, col. 701 et sqq. In fine autem homiliæ conciona tor totum cœtum communis patris et doctoris pre cibus commendat. Ille vero adhuc fortassis erat S. Gregorius Nazianzenus, qui eodem anno episco patum C. P. pacis servandæ causa abdicavit. Stilus omnino perplexus et ferreus, unde quidam illain Severiano Gabalorum episcopo ob dicendi alG nitàtem adscripserunt. Verum hæc Severiani concio nantis a:tatem præcedunt; neque ipse solus hoc stili vitio laborabat, ut sæpe vidimus. Interpretationem Latinam Joannis Jacobi Beureri, quod ea paraphra stice esset concinnata, rejecimus, novamque para vimus. (Joan. 1. 1): ET QUOD SPIRITUS SCRUTETUR PROFUNDA DEI (1. Cor. 2. 10): ET IN RECENS ILLUMINATOS, ET CONTRA HÆRETICOs (a). 1. Hesterna die nobis sermo in magnæ aquilæ speculationem desiit, aquilæ, inquam, illius magnæ, quæ spiritų cælum et cælestes potestates transcen dit, et a rerùm omnium apice orditur. Joannes enim nobis primo prædicavit illud, In princivio erat Ver bum, et de increata natura philosophatus est; qui rem creatam omnem plus quam aquila prætergressus est, tonitruque sonum superavit, ut qui solus æternam et ca·lestem philosophiam prædicaverit. Tonitru nam que, fratres, et terret et irrigat: irrigat nubium imbre, terret et percellit sono. Diversas ergo partes assu mit vox Joannis: irrigat Ecclesiam, et bæreticorum agmen perterrefacit. Cum enim vana loquuntur, cum contra quam ipsi sciunt quædam esse negant, cum humana lingua contra divinam Scripturam decer tant: tunc clamat Joannes, Erat, ante illud, Non erat (b). In principio erat Verbum, et Verbum erat (a) Collata cum Codice Regio 1958, qui mendis scatet, quibus missis præcipua notamus. (b) Hoc est, ni fallor: Prius dixit de verbo, Brat Ver bim, quam diceret de Joanne Baptista, Non erat ille lux. Nec video quid aliud hic possit significari, nisi forte sit mendum. apud Deum, et Deus erat Verbum, voce sua terrens adversarios: Davide testificante ac dicente, Ab in crepatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabuni (Psal. 103. 7). In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quia enim passionis expers est verbi generatio, Verbum appel lat, ut per ea quæ in te sunt, ea quæ supra te sunt te doceat. Nam sicut mens verbum gignens, sine passione gignit, non secatur, non effluit, non corpo reum quidpiam patitur: sic divina et passionis ex pers generatio ineffabilis et incomprehensibilis est, non secatur, non dividitur; sed dum ab impiis et incredulis hæreticis male secatur, a piis sine divi sione recte servatur. Cur noluit evangelista dicere, In principio erat Filius? Ne filii nomen passioni ob noxiam generationem induceret: sed illum dicit Verbum, ut generationem sine passione declaret. Ac ne prolatitium esse verbum putares, subjunxit: Et Deus erat Verbum: ut verbi nomine impassibilita tem, Dei vero nomine dignitatem intelligeres. Deinde ejus exposita generatione, Creatoris dignitatem et potentiam inducit: Omnia per ipsum facta suni
Pater sapientiam revelavit, annon illam capere po tuit? annon poterat Christus apostolis dicere, cum illos jussit baptizare, Euntes baptizate gentes in no mine geniti et ingeniti? Sed mysticarum traditionum sapientius nonien invenit. Divina circumscribis, fidem tollis, et quæstionem inducis. Sed time, o inimiice Petrus claves tenet: quia enim dixit, Tu es Christus Filius Dei, claves accepit. Quos viderit Petrus Filiumı dicentes, iis portam regni aperit: quotquot autemi viderit ipsum rem esse creatam dicentes et blasphe mantes, iis portam Ecclesiæ occludit. Non prius enim claves accepit, quam diceret, Tu es Filius Dei: tunc et ille audit ab ipso: Beatus es, Simon Barjona: tibi dūbo claves regni cælorum (Matth. 16. 17). Post confessio contendis, hæretice, cum Judæis gloriam Unigeniti occultare? Illi resurrectionem quantum in ipsis fuit occultarunt: tu divinitatem quantum potes occultas. At neque illi veritatem sibi vindicare possunt, ne que tu pietatem perspectam habes. Audi ergo pro phetam dicentem: Operuit cælos virtus ejus, et laude ejus plena est terra (Ilabac. 3. 3). Laude, non com prehensione; fide, non perscrutatione; caritate non perquisitione. Non ad perquirendum, sed ad cre dendum instituti sumus: credentes illuminamur, non curiose perquirentes baptizamur. Ne te deci piant cœtus hæreticorum: baptismium quippe habent, sed non illuminationem; et baptizantur corpore, sed anima non illuminantur. Sicut enim Simon ba ptizatus, non illuminatus est, et isti pari modo de-nem potestas; post fidem traditur Ecclesia et regnum. prehenduntur. Exsultent ergo spiritus apostolorum, qui spirituali sagena tantum hunc populum ceperunt per Spiritum sanctum. Nunc impleta est in oculis nostris prophetica vox: In novissimis diebus, dicit Deus, non ultra dicent, Ecce arca testamenti sancti Israel; id est, cultus antiquus; neque ascendel in cor eorum lestamentum arca (Jerem. 3. 16). Quare? Quia ecce ego mittam multos venatores et piscatores (Je rem. 16.16). Circumscripsit arcam illam veterem (a), et induxit arcam Ecclesiæ quæ numquam perit. Mit tam multos venatores et piscatores. O novam piscatio nem! qui heri captus est, hodie piscatur: repleta enim est terra gloria Christi, et impleti sunt fide or bis fines. Ne itaque propter carnis œconomiam con tumeliis afficias dignitatem. Judaris exiit rumor, venditam fuisse resurrectionem, et fama percrebuit, discipulos illum furatos esse. Illi contra corpus ejus sententiam mortis tulerunt, bi theologiam ejus pro virili annuntiant. Verum illorum opera error hodie diffunditur; ab Ecclesia vero vita æterna prædicatur. Et, si vis, habes veterem imaginem: ut enim cum Josephi fratres ipsi insidiati sunt, Jacob et ejus fa milia ipsum valde higebat; sed Ægyptus illum ha bebat viventem ac regnantem: hic apud Jacobum ut mortuus lugebatur; in Ægypto autem vivus regia bat sic et nunc apud Judaros et furentes hæreticos mortuus ille putatur; theologiam enim perimunt qui fidem tollunt et quæstiones movent; apud nos autem regnat vivus, et ut decet adoratur. At vere firmum validumque est Dei verbum, invicta apostolorum doctrina. Itaque non frustra laborat Pauli vox veri tatis causam agens. Age, beate Paule, pro veritate concitatus, indignare pro fide, iratusque dic hare. ticis Undenam Aristotelica edocti estis? quis Pla tonem Evangeliis prætulit? quis fidei praedictionem, ejecit, et incredulam quaestionem induxit? ubinam illud, ingenitus et genitus, didicisti? Reliquisti Patrem, respuisti Filii nomen, indignam putasti Spiritus di gnitatem, ad humana verba te convertis. Probe dixit Jeremias, Periit fides ex ore eorum (Jer. 7. 28). Quid dixit Petrus et beatus prædicatus est? Tu es Christus Filius Dei (Matth. 16. 16). Non dixit, Tu es proles ingeniti; sed, ſu es Christus Filius Dei. Cum ipsi (a) Id est, ne ultra monstraretur effecit. 3. Verum alii contra Filium pugnant, alii contra Spiritum sanctum aciem instruunt. Verum nihil prodest quod Christum confiteantur, dum Spiritum sanctup) negant sicut nibil prodest iis qui Patrem confitentur, et Filium negant. Nam et Juda:i Patrem confitentur, qui negant Filium, neque habent vitam æternam. Qui Christi gloriam despicit, non accepta bilis est apud Patrem. Attende diligenter. Nam et amici Jobi cum Deo conveniebant, sed Jobum con demnarunt: Deus vero, licet illi causam suam de ſenderent, non probavit eos, sed dixit: Cur loquuti estis contra servum meum Fob (Job 42. 7)? Si Deus amicos, qui contra Jobem loquuti fuerant et se gloria affecerant, non approbavit, an eos qui Filium negant, licet se confiteantur, probaturus est? Minime sane nan, Qui odit me, inquit, et Patrem meum odit (Joan. 15. “3). Similiterque sicut Pater oblatum sibi hono rem non recipit, si Filius non bonoretur, sic nec Pater nec Filius, si Spiritus sanctus contemnatur. Paulus certe hæretica zizania pullulantia invenit, sed quæ numquain aperte eruperunt. Nam Ephesi in Asia cum quosdam reperisset qui baptizati fuerant, dixit eis: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? Responderunt illi, Neque si Spiritus sanctus est audi vimus (Act. 19. 2). Ilinc præclara illa vox, In quo *ergo baptizati estis? Petrus itemque Paulus Eccle siam doceant, non nectendas esse illa hæreticas quæ stiones. Unde nefaria illa Eunomii a pellatio? unde hæretica semina? Sane periit veritas apud impios et Aristotelica doctrina obtinuit. Humanæ naturæ ter minos usurpas circa divinam et non genitam natu ram, et genitam dicis? Tu vero, inquit, quid esso Patrem dicis? Ingenitum dico, sed non sicut tu as seris: ingenitum dico Patrem, quia non fuit genitus. Sed et ego Adamum ingenitum dico, quia non gevi tus, sed formatus est. Ne auditores alienis percellas dictis: hæc figmenta sunt. Ingenitus est Pater: multa quoque alia ingenita sunt. Ingenitum quippe est quodcumque non genitum fuit: ingenitum quo que dicitur quod quidem fit, sed nondum factum est. Resurrectio mortuorum nunc ingenita est: fiet enim, sed nondum facta est, estque incondita, cum nondum sit genita. Dicitur quoque ingenitum quod nec factum, neque umquam faciendum est, coque