nescis eum qui regiæ imagini contumeliam infert, in dignitatem prototypi contumeliam vertere? an igno ras eum qui vel ligneam vel æneam statuam dejicit, non quasi ligneam materiam læserit plecti, sed quasi in ipsum regem manus extenderit de medio tolli? Materia inanimata quæ regis imaginem præfert, con tumeliam in regem transfert: forma autem vivens, quam induit Deus Verbum, si contumelia afficiatur, annon contumeliam in illum, qui ea induitur, trans feret? Dignitatem intellige, et oeconomiam ne con tumelia afficias. Verum hæc jam satis sunto: quæ vero restaut de Deo Verbo tractanda, alteri orationi reservantes, ordine quodam moderationem ejus ho nore afficiamus, et Deo gloriam referamus, Patri et Filio et Spiritui sancto, nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen Quem habeat auctorem hæc concio, non facile per cipitur, necnon quo tempore, qua in civitate habita fuerit. Dictam fuisse planum est contra Pneumatoma chos et Anomœos Eunomiique sectatpres, qui non ita pridem in civitate ista primas obtinuerant et Ca tholicos oppresserant. Quam rem ita describit orator bic circa medium concionis: Cum enim floreret impie tas, cum hanc urbem devastaret hæresis, absumpti erant Ecclesiæ fili……………. Verum hodie, dilecti, ejecta est po stifera illa doctrina, et ingressa est salutaris gratia. Hic omnino videtur agi de pulsis a Theodosio Magno Anomœis et Arianis, qui ecclesias multas Constanti nopoli occupabant. Illud accidit anno Christi 380 atque adeo dicta fuerit hæc homilia anno circiter 381 quæ item fuit Tillemontii sententia in Vita Chryso stouri, pag. 392 et 587. Ad hanc vero opinionem omnia quadrant. Nam Constantinopoli, ubi habita fuisse putatur homilia, plurimi erant Pneumatema IN ILLUD, IN PRINCIPIO ERAT VERBUM, ETC. chi et Anomæi multi, quos exagitat hic quisquis sit scriptor: hi ab Ecclesiis ejecti sunt; contra Catholi– cos tamen digladiabantur, quod etiam ad usque Chry sostomni tempora perseveravit, ut videre est in ejus contra Anomœos homilia Constantinopoli habita, T. 1, col. 701 et sqq. In fine autem homiliæ conciona tor totum cœtum communis patris et doctoris pre cibus commendat. Ille vero adhuc fortassis erat S. Gregorius Nazianzenus, qui eodem anno episco patum C. P. pacis servandæ causa abdicavit. Stilus omnino perplexus et ferreus, unde quidam illain Severiano Gabalorum episcopo ob dicendi alG nitàtem adscripserunt. Verum hæc Severiani concio nantis a:tatem præcedunt; neque ipse solus hoc stili vitio laborabat, ut sæpe vidimus. Interpretationem Latinam Joannis Jacobi Beureri, quod ea paraphra stice esset concinnata, rejecimus, novamque para vimus. (Joan. 1. 1): ET QUOD SPIRITUS SCRUTETUR PROFUNDA DEI (1. Cor. 2. 10): ET IN RECENS ILLUMINATOS, ET CONTRA HÆRETICOs (a). 1. Hesterna die nobis sermo in magnæ aquilæ speculationem desiit, aquilæ, inquam, illius magnæ, quæ spiritų cælum et cælestes potestates transcen dit, et a rerùm omnium apice orditur. Joannes enim nobis primo prædicavit illud, In princivio erat Ver bum, et de increata natura philosophatus est; qui rem creatam omnem plus quam aquila prætergressus est, tonitruque sonum superavit, ut qui solus æternam et ca·lestem philosophiam prædicaverit. Tonitru nam que, fratres, et terret et irrigat: irrigat nubium imbre, terret et percellit sono. Diversas ergo partes assu mit vox Joannis: irrigat Ecclesiam, et bæreticorum agmen perterrefacit. Cum enim vana loquuntur, cum contra quam ipsi sciunt quædam esse negant, cum humana lingua contra divinam Scripturam decer tant: tunc clamat Joannes, Erat, ante illud, Non erat (b). In principio erat Verbum, et Verbum erat (a) Collata cum Codice Regio 1958, qui mendis scatet, quibus missis præcipua notamus. (b) Hoc est, ni fallor: Prius dixit de verbo, Brat Ver bim, quam diceret de Joanne Baptista, Non erat ille lux. Nec video quid aliud hic possit significari, nisi forte sit mendum. apud Deum, et Deus erat Verbum, voce sua terrens adversarios: Davide testificante ac dicente, Ab in crepatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabuni (Psal. 103. 7). In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quia enim passionis expers est verbi generatio, Verbum appel lat, ut per ea quæ in te sunt, ea quæ supra te sunt te doceat. Nam sicut mens verbum gignens, sine passione gignit, non secatur, non effluit, non corpo reum quidpiam patitur: sic divina et passionis ex pers generatio ineffabilis et incomprehensibilis est, non secatur, non dividitur; sed dum ab impiis et incredulis hæreticis male secatur, a piis sine divi sione recte servatur. Cur noluit evangelista dicere, In principio erat Filius? Ne filii nomen passioni ob noxiam generationem induceret: sed illum dicit Verbum, ut generationem sine passione declaret. Ac ne prolatitium esse verbum putares, subjunxit: Et Deus erat Verbum: ut verbi nomine impassibilita tem, Dei vero nomine dignitatem intelligeres. Deinde ejus exposita generatione, Creatoris dignitatem et potentiam inducit: Omnia per ipsum facta suni