quasi incensum in conspectu tuo recte dirigantur. Ego autem quotidie exspecto diem mortis inevitabi lein. Et corpus quidem miseruin sepulturæ traditum corrumpetur, et in ea ex quibus compositum fuit dis solvetur, quod tu, vitæ largitor, suscitabis incorrupti bile in tempore regenerationis: spiritum vero meum in manus inas commendo. Requiem da ei, sancle Domine, in lumine viventium, et in babitatione læ tantium, et parentes meos, majores, fratres, famulos unos probos: quoniam, etsi peccavimus, sed non dis cessimus a te, neque expandimus manus nostras ad deum alienum; sed to agnovimus, te dileximus, in to credidimus, et te adoramus unum in Trinitate Deum in te etian) precamur, et in to salutis speni reposuimus. Miserere nostri secundum magnam mii sericordiam tuam, et serva ad caleste et æternumi regnum tuum. Etiam, quæso, Domine mi, Domine, ita sínt bæc in nobis, qui speramus in te, propter nia gnam et immensam tuam bonitatem et ob ineffabilem misericordiam et clementiam; intercessionibus glo riosissimæ, celebratissimæ, super omnes benedicta, et gratia plenæ Dominæ nostræ, sanctissimæ Deiparse et semper virginis Mariæ, cælestium et intelligibilium virtutum, et omnium qui a sæculo tibi placuerunt. Amen. Festinus venio id quod restabat ex debito persolutu rus. Etiamsi enim pauper sim, at probitati vestræ sa tisfacere tentabo. Pollicitus sum me incredulitatem Thomæ ostensurum esse: adsum jam et debitum per solvamı: nam jubet animus ut priora solvam debita, ne fœnora fœnoribus addam. Opem ergo mihi ferte ad debiti solutionem, et precamini Thomam, ut sacram dexteram suam, quæ latus Domini tetigit, labiis meis imponens, linguam meam roboret ad eorum enarra tionem quæ vos desideratis. Ego vero apostoli et mar tyris Thomæ intercessioni confidens, et primam ejus dubitationem prædico, et secundam confessionem, Ecclesie nostræ basim et fundamentam. Cum Serva tor ingressus est ad discipulos suos januis clausis, et rursus ut intraverat egressus est, Thomas solus ab crat (Joan. 20. 24). Erat autem hoc divinæ dispensa tionis opus, ut absentia discipuli majoris securitatis et firmitatis esset occasio. Nam si præsens fuisset Thomas, non certe dubitasset; si non dubitasset, non curiose perquisivisset; si non perquisivisset, non tetigisset; si non tetigisset, non Dominum et Deum declarasset; si nou Dominum et Deum decla rasset Christum, nos ipsum celebrare non didicisse mus. Itaque non præsens Thomas, nobis ad verita tein cognoscendam dux fuit, deindeque veniens nos in fide firmiores reddidit. Dicebant igitur discipuli Thomæ postremo venienti: Vidimus Dominum; vidi mus eum qui dixit: Ego sum lux mundi; vidimus eum qui dixit: Ego sum resurrectio et vita el veritas (Joan. 20. 25. et 8. 12. et 14. 6): et verborum veritatem ex rebus ipsis splendentem conspicimus. Vidimus eum qui dixit, Post tres dies resurgum (Matth. 27. 63), ct visa resurrectione, cum qui resurrexerat adoravimus andivimus illum nobis dicentem: Pax vobis, et dolo ris tempestatem in lætitiæ tranquillitatem vertimus vidimus manus ejus clavorum cuspide perforatas vidimus manus clamantes contra rabiem canum, qui dismitatem impugnant; vidimus manus quæ nobis incorruptionem texuerunt: vidimus etiam latus, quod magis quam præco quivis, vulnerati splendidam mi sericordiain prædicat. Ipsum vidimus latus, quod ar.– geli celebrant, colunt fideles, et demones borrent, Excepimus etiam divinam insufflationem divini oris ejus insufflationern spiritualem, insufflationem, quae gratiam omnem conciliat. Ordinati sumus a Domino ut potestatem habeamus dimittendi peccata, ut potestit – iem habeamus judicandi peccatores, hoc ab illo ver bum in pignus accepimus: Quorum remiseritis peccain, remilluntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. 20. 23). Arc Servatoris verba læti suscepimus, his donis fruimur: non enim poteramus non ditari cum tam divite Domino: tu vero soins pauper mansisti, absens cum esses. Quid ergo Thomas illis? Vidistis Dominum? recte. Quem ergo vidistis, magis colitis; quem conspexistis, prædicatis. Ego vero, "Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et miltam digitum meum in locum clavorum, et mitlam monum meum in latus ejus, non credam (Ibid. v. 25). Vos non credidisse tis, nisi prius vidissetis; sic nec ego credam, nisi videro. Persevera, o Thoma, in hoc desiderio, stu diose persevera, ut te vidente, ego animo sinı fir mior: persevera quærendo illum qui dixit, Quærite, et invenietis: ne leviter transeas scrutando, nisi the saurum invenias, quein desideras: persevera, pul sando januam scientiæ, cui contradici nequit, denec cam tibi aperiat, qui dixit: Pulsate, el aperietur vobis, (Matth. 7. 7). Dubitationem tuam amò, utpote qua omnem resecet dubitationem: amo tuum discendi studium, quod omnem tollat contentionem: libenter te audio dicentem: Nisi videro in manibus ejus fixu. ram clavorum, non credam. Te enim non credente ego credere disco: te ligone linguæ fodiente divini corporis arvum, ego fructum sine labore ineto, et in me ipso accumulo. Nisi videro his meis oculis sulcos in sanctis manibus ejus, quos impii fecerunt, verbis non acquiescam vestris: nisi mittam hunc meum di gitum in concava clavorum, bona verba vestra non aumittam: nisi hac mea manu tangam latus illud, nọn suspectum testem resurrectionis, vestro dogmati non credam. Verbum enim rebus omnibus firmatum, firmum est atque certum; vox autem rerum et ope rum (estimonio vacua, evanescit, ex labiis per aerem diffusa. Magistri miracula hominibus prædicaturus Sum: quomodo ergo ea, quæ non oculis percepi verbo dicam? quomodo incredulis suadebo ut cre dant ea, quæ ipse non sequutus sum? dicamine Ju dæis aut gentilibus, me Dominum meum crucifixum quidem vidisse, resuscitaturn vero non vidisse,
Spiritus, að pugnas instituit agonotheta cælestis: non corpore pugnahat, deque manus conserebat ad cer tamen, sed linguam acuebat contra eos qui manibus pugnarent. Videamus itaque athletam quomodo in omnibus imitator Domini fuerit. Eosdem enim habuit adversarios, qui contra illum audacter insurrexerant attamen Servatoris passio illorum crudelitati non fuit satis; sed adhuc sanguinem sitiebant, qui nuper Do minicum sanguinem fuderant, et qui Domini cædem perpetrarant, contra servos ejus pari erant affectu. Producamus ergo probatum illum athletam. Nam in externorum quoque agonibus, ubi de iis qui coronam retulere judicatur, electos et præcipuos solent in cer Tamina inducere, ut secundum robur et fortitudinem, qui id promeritus est, corcnatus promulgetur. Hic vero dicito, Primus propugnator, turris pietatis inex pugnabilis (hæc enim si quis de illo dixerit, non uti que aberret), institutor ille fuit per labores suos eo rum, qui post ipsum decertarunt, et prior ille coronas rapuit, posteris ostendens captu faciles esse inimi cos, qui corpus tantum impeterent, animamque sine yulnere relinquerent: nani ait: Nolite timere ab iis qui occidunt corpus, animam autem non possunt occi dere (Matt. 10. 26). Hujus ergo divinæ vocia memor, quê, acuebat illum ad certɔmina, sic se ad agones athleta exuit; et lingua feriens eos, qui corpus lapidi bus impetebant, verbis suis illorum telis fortior osten ebatur: et corpore quidem excipiebat lapidum vul nera, verbis antèm acrius impetebat eos qui jacicbant, et incitabat ad bellum contra se gerendum, ut brevius apsi ad cælos iter pararent. Et consideres velim to lorum differentiam: illi namque corpus lapidibus ob ruerant; hic verbis sibi a Spiritu subministratis illo rum corda impetebat, Nemo enim, inquit, poterat re sistere sapientiæ et spiritui, quo loquebatur (Act. 6. 10). 0 linguam magis quam tuba sonantem) o animam invictam, adamante firmiorem! Populum videbat Ju daicum in athletanı coactum: et ac si umbram quam dam videret, sic presentes illos despiciebat et lapi dum grandinem in corpore excipiens exsultabat;; ac si lapidibus illis turris quædam ipsi strueretur, qua ad cælum pertingeret. Quid illa rationabili petra fir mius fuerit? quid fortius videatur illa Ecclesiæ colu mya? immotum illum fides servavit: ac si firmissimis, fulcris sustentaretur, sic mansit in vulneratus; dum corpus vulueribus variis afficeretur, et ille patientia sua animam exornaret, et pulchritudine cum cælo contenderet. Sicut enim cælum stellarını chorea ceu foribus ornatum, speciosum apparet: ita et mirabilis bic athleta, tunicam habens Dominicam, vulneribus, quasi versicoloribus indumentis opertus, decorus erat, gaudebatque quod stigmata Domini in corpore sno portaret, quasi characteres Domini. Non círcumve niebant lapides athletain; sed quasi arbor quardam in cælum pertingens, in terra radicata, sic inflexus servabatur, lapidun jactus excipiens, nec cadens. Jure huic competat propheticum illud oraculum: Ju slus ut palma florebit (Psal. 91. 13). Purpureo tinge batur colore corpus, et irrigabatur sanguinis fluentis, frequentes excipiens lapidum fluctus, multoque ma gis ut petra fide firmabatur. Respiciebat enim ad cœ lestem agonothetam, qui athletis suis manum porri git, ipsosque ad cælum trahit, ubi certaminum præ mia reposita sunt, ubi coronæ proclamantur; et fortassis ut Paulus clamabat: Sic curro, non quasi in mccrtum; sic pugno, non quasi aerem verberans (1. Cor. 9. 26): ferior, et verbis vulnero. Recordamini, in quit, patrum vestrorum qui prophetas tapidaverunt. Quem enim, inquit, non persequuti sunt patrec vestri (Act. 7. 52)? Mal:c successionis heredes estis, illo runi furorem imitantes: ut patres vestri, et vos: pa ternum excepistis sanguinarium animum. Hæc sunt Stephani, Ecclesiarum coronæ, verba; talia sunt co ronati contra adversarios tela. Et ac si quis in luco flammam excitet, sic printos martyr illorum furorem contra se magis ac niagis concitabats Videbat enim desideratum, et, desiderabat cum quem videbat, ae talibus fortasse illos alloquebatur: Exterius indumen tum in petite, et contra corpus mittite lapides: sed ignoratis, ut videtur, vos meum implere desiderium. Nam et ego ante Paulum festino exteriorem hominem exuere, ut nuda anima in cælum avolem, et æthereo trajecto pelago, regnem cum Domino. Hac sola na vigatio non habet naufragium, học marinum iter na vigantes servat sine procellis: scapha mea sine pe riculo navigat: cælestem enim habeo gubernatorem, qui spiritualibus gubernaculis suis cursum dirigit. Purpureum facite corpus meum vulneribus: nam et patres vestri tunicam Josephi purpuream sanguine fecerunt, ut et vos facitis. Par est enim ut illis sæpe repetatur martyris dictum. Illos imitati estis, qui ma lam vobis hereditatem reliquerunt: sed et illi, qui Josephum vendiderunt, a spe sua lapsi sunt; et vos, qui corporeum templum lapidatis, firmum templum edificatis pulchrius: illius frontispicium perspicio. quod a terra in cælum effertur. Hæc verba competunt Stephano, qui prius, quam apostolorum selectiores, ad agones prosiliit, et ad martyrii finem celeriore cursu properavit: qui in terra certavit, et in cælis proclamatus est: qui loquentes inimicos vicit. pro lapidantibus vero oravit, et hac in re Dominum imi tatus, agonothetæ dicit: Domine Jesu Christe, suscipe spiritum meum (Ibid. 58 ). Perfectum est mihi, in quit, certamen, suscipe coronandum in cælis, suscipe præmiator athletam: ad coronas enim curro, et lin rum certaminum præmia reportare studeo. His nos primus ille martyr excepit, ex verbis et certaminibus conspicuus, caput martyrum, corona Ecclesiarum, qui Dominum currens adire festinat, et ei qui se iu cælis vocal respondet per illam divinam vocem: Ubi ego sum, illic el minister meus (Joan. 12. 26). Quæ sursum sunt sapite, inquit, ubi Christus in dextera Pa tris sedet (Col. 3. 2). Illum desiderabat thronum re gium, ad illa currebat bravia supeṛnæ vocationis illa desiderabat dona regia, a cœlesti Rege suis cer tatoribus distributa. Quis ergo serino sufficiat ad tantum et talem athletam pro merito celebrandum, qui per opera prædicatur, et sicut columna indelebi lem reliquit suorum præclare gestorum memoriam? Hujus amorem æmulemur, et virtutem imitemur, ut et repositis fruamur coronis, gratia unigeniti Fili Dei, quicum Patri gloria, cum sancto Spiritu, nunc et semper, et in sæcula. Amen. Externi quidem coronas hominibus nectere volen tes, rosas, lilia et reliquos terrenos florès colligere curant: hæc est lex terrenorum coronas nectentiumn. Nos vero coronam parantos beato Stephano, ex ipso Stephano spirituales flores decerpainus, ut coronain gratiarum Stephani capiti nectainus. Pratum enim est beatus Stephanus, omni fragrantia plenum, sall guine Christi irrigatum, Spiritus sancti unguentis madidum, bonumque odorein in omnia effundens. Ecce Stephani memoria; et omnia sanctitate repleta sunt: cælum, quod spiritum suscepit; terra, quæ curpus excepit; aer simul et omnia bono unguenti odore repleta sunt. Nos autem illum habemus pro nobis intercedentent, Ecclesia ornamentum, pietatis athletam, Christi discipulum), Judæorum profligato rem, martyrum principem, viduarum patronum, pau perum nutritorem, afflictorum consolatorem, sancta Christi civitatis custodem, proborum diaconorum co ronam, columnam Ecclesiæ, martyrum decus, orbis gloria, fidei firmamentum, `custodem animarum no Strarum, qui pro persecutoribus precatur, et pro la pidantibus defensionem parat, et ideo angelica gratia in vultu decoratus. Omnes enim, inquit, qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam fuciem augeli
homines, accipe veteris testimonii argumentum. Dicit Isaias propheta Jerosolyme: Exhortabitur te qui no minavit te (Baruch. 4. 22). Intellige igitur: ex hortatur te Pater, exhortatur Filius; dicit enim Spiritus Domini super me propterea unxit me; evangelizare pauperibus misit me, exhortari omnes Ingentes (Isal. 61.4). Quin et Servator, ut osten dat parem Spiritus gloriam, ait: Cum abiero, alium Paracletum mittam (Joan. 16. 7): alius autem non fuerit nisi alius præmittatur. Apparet igitur Spi ritus sanetns in specie linguarum ignis. Cur ergo linguae? Ob prædicationis utilitatem. Quia enim lingua opus habebant apostoli, ut fines orbis im plerent per prædicationem, quam operaturus erat Spiritus sanctus, figura datur secundum donum. Alio quin autem id cum veteri exemplo consonat. Quia enim tunc gigantes cum Deo pugnabant, et turrim excitare volebant, linguas Deus misit, et malum illo rum consensum divisit. Mittit quoque nunc operatio nes linguarum, ut dispertitum orbem: copulet. Erat que res stupenda: linguæ orbem diviserunt, et linguæ orbem copularunt, linguæ ob prædicationem. Cur igner? Quia pullulans impictas, et totiin mundum colligans instar spinarum continebat, mittit ignens linguas que spinam impictatis consumant. Ipse enim est qui dicit: Ignem venimittere in terram (Luc. 12. 49); ignem qui non deleat: Dei enim ignis non urit, sed Fanctificat. Ideo Isaiæ missus est unus Cherubino rum, qui carbonem ignis ex altari sumptum habebat, et cum imposuit labiis ejus dixit illi: Ecce abstuli iniquitates tuas et peccata tua (Isui. 6. 7). Hanc igitur solemnitatem adventus sancti Spiritus celebrantes, gloriam_emittamus Patri et Filio Spiritui sancto. Honora Spiritus adventum: honoratur autem Spiritus adventus per remissionem peccatorum. Ubi enin Spiritus sanctus, ibi remissio; ait quippe Dominus Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis pec cuta, remittuntur eis (Joan. 20. 22. 23). Spiritus sau clus prædicatur qui liberat: liberat quippe later, liberal Filius, liberat Spiritus sanctus: servis autem libertatem dare non potest, non dat enim quod non habet. Ideo ut dircas novam libertatem Filii et Spi ritus, Servator de seipso ait: Nisi Filius vos libern vcrit, servi estis. Reddidit sibi ipsi libertatem. Rur sum Paulus dicit: Sic speculamur quasi a Domini Spiritu: Dominus enim Spiritus est, ubi autem Spiri tus Domini est, ibi libertas (2. Cor. 5. 18. 17). Ali quando Spiritus sanctus dicitur, aliquando Spiritus Domini, aliquando Patris, non confuse prædicatum, sed inseparabilem a divina substantia significat. Fi lius vocat ipsum Spirituin Patris: Nolite cogitare quid loquamuni; non enim vos estis qui loquimini, sed Spi ritus Patris (Matth. 10. 19. 20). Filius dicit, Spiritus Patris. Paulus dicit, Spiritus Filii: Quoniam eslis Filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vesira, clamantem: Abba Pater (Gal. 4. 6). Vivificat Fitus, vivificat et Spiritus. Dicit enim: Sicut Pater suscital mortuos et vivificat: ita et Filius quos vult vivifical (Joan. 5. 21). Vidisti Patrem et Filium vivificantes? Vide iterum apostolum, imo ipsum Servatorem per eum dicentem: Spiritus est qui vivifical, caro autem non prodest quidquam (Joan. 6. 64). Adhuc bre vius loquar. Ordinationes Ecclesiarum á Paulo modo Patri adscribuntur, modo Filio, modo Spiritui: ut cum dicit de Patre ad dignitates in Ecclesia ordiname Posuit Deus in Ecclesia primo apostolos, secundo pro phetas, tertio doctores (1. Cor. 12. 28), etc. Hic Pa tri ordinationes adscribit, quia ipse est qui auctorita tem dat et constituit. Alibi vero id ipse Paulus Filio adscribit; dicit enim: Qui descendil ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia: et ipse dedit alios quidem apostolos, alios vero prophetas, alios pastores et doctores (Ephes. 4. 10. 11). Vide dieti auctoritatem. Non dixit, Subministravit; sed, Dedit ex propria auctoritate, non divisa vel separata 2 Patris regno; nam quæ vult Pater, vult Filius; quæ vult Filius, in his sibi complacet Pater. Quæ ad scripsit Patri et Filio ipse Spiritui sancto attribuit, advocans Ephesios presbyteros et dicens illis: ipse Paulus est qui loquitur et ait: Attendite vobis ipsis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit epi scopos regere Ecclesiam (Act. 20. 28). Vide dicti coll sonantiam. Non dixit de Patre, Posuit; de Spiritu, Ordinavit; sed eadem atitur voce: Posuit Deus et Pater in Ecclesia; posuit Spiritus sanctus in Eccle sia. Legem dat Pater in Ecclesia, legem dat ut Rer sæculorum, de quo alt David: Ut facerera voluntalem Ixam, Dens meus, volui, et legem tuam in medio cor dis mei (Psal. 39. 9). Legem dat ergo Pater, legem dat Filius. Audi Paulum dicentem: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. 6. 2). Ostendit Patrem legislatorem, ostendit ei Fi lium legiślatorèm; ipseque Spiritui sancto eandem prærogativam dat; imo non dat, sod rechiit, dicens Lex enim spiritus vitæ liberavit me in Christo Jesu (Rom. 8. 2). non quod tres sint legislatores: una enim est lex, et unus legislator: unus Deus, etiamsi in tribus personis praedicetur. Et quomodo, inquies, Pater dici potest Deus, et Deus Filius, et Spiritus sanctus Deus, ita ut tres dii non sint? Ubi communis est natura, communia et nomina dignitatis. Exempli causa: Dens ca, quas in multitudinem divisa sunt, ex una natura uno vocat nomine; et cum irascitur hominibus, omnem hominem iræ subjectum; unum vocat hominem; et cum mundo reconciliatur, quasi unum hominem alloquitur. Exempli causa, in ducit diluvium ob peccata Deus, et ait: Non perma nebit Spiritus mens in hominibus his. Delebo kominen quem feci (Gen. 6. 3. 7). Quanıquam non imus erat, sed innumera millia; naturæ vero nomine omnes ut unum vocavit, totum mundum at unum homineın, communionem substantian. Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quonima visilus cum (Psal. 8. 5)? ait David: non quod unum homine:u visitaret, totum enim orbem excitavit. Uno autem brevi Moysis dicto utar. Quia egressus est Pharao versus mare, et ex divina lege supplicium subiit. Pharao cadit cum mille curribus in mari, multique homines submersi sunt cum illo, et equi molti Moyses vero sciens esse hominum omnium naturamı unam, ait: Cantemus Domino; gloriose enim magni ficatus est, equum el ascensorem dejecit in maře (Exod. 45. 1). Multitudinem virorum ob naturæ communio nem unum bominem vocavit. Si ergo in hominibus, ubi confusa est notitia, ubi diversæ formæ et species; neque enim unumi sunt, neque animus unus, sed diversi sermones, et tamen ob naturæ communione unus homo dicitur: ubi indivisa est dignitas, unum regnum, una potestas propria, ibi Trinitatem unum dico Deum. An vero, quia dico Deum et Deum et Deum, tres dico deos; et quia dico Dominum et Dominun et Dominum, tres dico dominos? nequa quam. Dicit enim Apostolus Dominum Patrem, Do minum Filium, et Dominum Spiritum sanctum, ut etiam David: Dixit Dominus Domino meo, Sede dextris meis (Psal. 109. 1). Si vero Dominus Domino, Apostolus quoque dicit: Dominus autem Spiritus est (2. Cor. 3. 17). Si ergo Pater Dominus, Filius Do minus, et Spiritus Dominus, quomodo tu, o Apostole, legislator veritatis, pietatis patronus, Ephesiis clamas dicens: Unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. 4. 5)? Unus Dominus, secundum sanctifica tionem Seraphinorum; clamant enim: Sanctus, sunctus, sanctus Dominus (Isai. 6. 3). Quod si con tendant hæretici aliam esse dominationem Patris, aliam Filii, mitor quomodo duobus esse servi do minis ferant Servatoris enim vox est: Nemo polest duobus dominis servire (Matth. 6. 24). Si vero po testatem dividis, quomodo regno servis? Neque enim duæ possunt dignitates simul coli, nisi par sit honor: nemo enim simul adorat regem et præfectum. Ubi enim par est dignitas, par est etiam adoratio in æquali” dignitate non est pugna: inæqualitas pugnam excitat; æqualitas pacem stabilit. Non cOM
bulationes. Nam quo cognovit affectum hominis pro pensum esse, eo et ipse bellum fert, et callide aciem instruit. Ideo, frater mi, caute vigila, et semper lectioni incumbere stude, ut discas quomodo eff giendi sint laquei inimici, et quomodo sit acqui renda vita æterna. Divinarum namque lectio Scriptu rarum mentem errantem coercet, et dat Dei notitiam scriptum est enim, Vocate, et cognoscite quoniam ego sxm Deus (Psal. 45. 11). Audis, frater, eum qui sincero corde divinis Scripturis incumbit, Dei no titiam accipere. Quare, mi frater, ne animam tuam negligas, sed lectioni et orationi incumbe, ut mens una illuminetur, utque sis perfectus et integer, in nullo deficiens. Alii gloriantur in colloquiis proce ruin, principuin el regum; tu vero gloriare cum angelis Dei, cum Spiritu sancto colloquia per di vinas Scripturas miscens: nam Spiritus sanctus est qui loquitur per illas. Cura igitur ut in divinis Scripturis verscris, et in sanctis precibus perseveres. Quoties enim cum Deo per illas versuris, toties corpus, auima, spiritusque tuus sanctificantur. Ilec cum scias, mi frater, te quoties illis das operam san elificari, frequentius illas adi. Etiamsi vero manus operari non cessent, mente precare. Etenim beata Anna, mater prophetæ Samuelis, orabat, et labia ipsins movebantur: oratio autem ejus in aures Domini Sabaoth ingrediebatur: nam petitio ejus ipsi concessa fuit. Quapropter, frater mi, etsi ma mus opere non vacent, mente precare: nam vel tacentes Deus audit. Si vero legere nescias, illic as sidue verseris, ubi audire et juvari potes: scriptum est enim: Si videris hominem prudentein, diluculo illum adi, el gradus janne ipsius teral pes tuus (Eccli. 6. 36). Illud enim utile est, frater mi, non modo iis qui nesciunt, sed etiam iis qui sciunt legere. Multi enim sunt qui legunt nec intelligunt ea que le gnut. Vide ergo, frater, ne donum negligas tibi a Christo collatum, sed id cura et exquire, quomodo placere possis Deo. ut beatitudinem consequaris scriptum est enim: Beati qui scrutantur testimonia ejns, in toto corde exquirent eum (Psal. 118. 2). Vide ne te interpellet inimicus quando vis legere, duin tibi injustitiam proponit, teque in tentationes injicit ac dicit: Hané rem prius facito, quæ certe modica est, et postea sine sollicitudine leges. Cum hæc suggerit, et te ad opus manuum incitat, hæc omnia injicit, ut te avertat a lectione tibi utili. Cum enim videt diabolus quempiam studiose legen tem, et hinc utilitatem accipientem, bisce machinis et aliis illum impetit, ut impediat ipsum. Tu ergo ne morem geras illi, sed esto sicut cervus sitiens, et ire cupiens ad fontes aquarum, id est ad Scriptu ras sacras, ut ex illis, bibas, et sitim tuam te per affectus adurentem refrigerent. Bibe etiam utilitatem inde manantem: exempli causa: cum Dominus concesserit tibi ut dicta intelligas, ne transcurras, sed illa mediteris et inscribas in corde tuo, et in memoria perpetuo serves. Scriptum est enim: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermo nes tuos (Psal. 118. 16); ac rursum, In corde meo nb scondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Ibid. v. 11); ac rursum, In quo corriget adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos (Ibid. v. 9). Vides, fra ter, quod cuin recordatur homo sermonuin Dei, tune corrigat viam suami. Quis enim est qui recorde tur ser:nonum Dei, nec se corrigat, nisi fortasse improbus ille et miser sit, qui nec omnino vere re cordetur, imo etiam eorum obliviscatur, quorum re cordari videtur? Hujusmodi homini dicit Deus: Quare IN enarras justitius meas, et assumia testamentum meum per os luum (Psal. 49. 16)? Inbet ergo au ferri ab eo illa, quæ videtur habere (Matth. 25. 29). Hic enim videtur fidem habere (nam se Christianun. vocal), operibus autem illam negat, et est infideli deterior. Ideo jubet auferri ab eo Spiritum sanctum, quem accepit in die redemptionis, et quem videtur hibere. Efficiturque talis homo ut lagena vini fracta, quæ vinum perdit: omnes autem qui vident, nsc sciunt quid acciderit, putant plenam esse; sed si res exploretur, tane ab omnibus vacua deprehendi tur. Sic ergo talis homo, in illa judicii die esamina tus, esse comperitur: tuneque manifesta oranibas erunt ejus opera. Tales sunt ii qui dicent Regi in die illa: Domine, nonne nomine tuo virtutes multas fecimus? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vo bis, nescio vos (Matth. 7. 22. 23). Vides, frater, talem hominem nullam`misericordiam obtinere. Tu ergo recordare verborum quæ audis, et dirige viam tuam. Cave sinas oblivionem venire, et abripi ea a corde tuo cave sinas aves descendere, et edere semen Dei: ipse namque dicit semen esse verbum quod audistis. Absconde semen in sinu terra; id est, absconde verbum in medio cordis ui, nt fru ctum Domino ferat in timore. Cum vero legeris, accurate et cum labore lege, cum attentione multa versum decurrens, neque cures solum folia evol vere; sed, si opus sit, ne segnis esto, bis, ter aut pluries eumdem legere versum, ut viin ejus intelli gas. Cum autem sessurus lecturusque es, vel alium legentem auditorus, primo Dominum precare di cens Domine Jesu Christe, aperi aures et oculos cordis mei, ut audiam verbum tuum, et intelligam et faciamı voluntatem tuam, Domine, quia ad vena ego sum in terra. Ne abscondas a me mandata tua, sed Revela oculos meos, considerabo mirabilia de lege Ina (Psal. 118. 18): in te enim speravi, Deus mens, ut tu illamines cor meum. Etiam, frater mi, ob secro, sic semper precare Deum, ut mentem tosm illuminet, et ostendat tibi sermonuin suorum virtu tem. Multi enim in errorem deducti sunt, pruden tiæ suæ fidentes; el Dicentes se sapientes esse, stulti facti sunt (Rom 1. 22), non intelligentes ea quæ scripta erant, et inciderunt in blasphemiam et per ierunt. Si ergo dum legis invenias verbum intellects difficile, cave ne te doceat malignus dicere in teipso Non ita se res habet, ut hic dicitur; quomodo potest ita esse? et similia: sed, si Deo credis, crede etiam verbis ejus, et dic maligno illi: Vade retro me, Satana ego enim scio Eloquia Domini esse eloquia casla, argentum igne examinatum, purgatum sepia plum (Psal. 11. 7), nihilque in eis esse tortuosum ant obliquum, sed omnia bona intelligentibus: ego antem indoctus sam et non cognosco: scio tamen illa spiritualiter scripta esse: dicit enim Apostolus Lex spiritualis est (Rom. 7. 14). Deinde respice in calum, et dic: Domine, credo verbis fuis: non contradico, sed confido in verbis Spiritus sancti. Tu ergo, Domine, salvum me fac ut inveniam gra tiam coram te. Ego enim nihil aliud quæro, nisi ut salvus sim, et consequar misericordiam tuam, o mi sericors, quia tum est regnum et imperium in sæ cula. Amen. Posside, frater, quietem, quasi murum firmum: quies enim te affectibus superiorem red dit: tu enim superne pugnas, illa vero inferne. Posside ergo cam timore Dei quietem, nec tibi noce bunt omnia tela inimici: quies enim cum timore Dei conjuncta, est currus igneus. Id tibi persuadicat Elias propheta, qui dilexit quieter et timorem Dei et quasi in cœlum assumptus est. O quies, profecins mionachorum! o quies, scala, cælestis! o quies, via ad regnum exlorum! o quies, compunctionis mater { o quies, speculum peccatorum, quæ ostendit lo mini delicta sna! o quies quæ lacrymas non impe dit! o quies, mansuetudinis genitrix! o quies, bu militatis contubernalis! o quies, cum timore Dei conjuncta, quæ mentem illustrat 1o quies, cogita tionum exploratrix, et discretionis adjutrix! o quies, mater omnis boni, jejunii fulcrum, et gulæ impedi mentum o quies, qua orationi et lectioni incum bitur o quics, serenitas cogitationum et portus tranquillus I o quies, qua sollicitudine vacat anima! o quies, jugum suave et onus leve, quæ dat requiem, et portal eum qui te gestat! quies, lætitia animæ et cordis! o quies, oculorum, aurium et linguæ