PG 64John Chrysostom
From the Letters of Isidore of Pelusium
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

quod in ecclesia ita se jactet, dicens, Quid dicam? insanio: et, oportuisse illum interpretari, quænam essent illæ furiæ, et quid sibi velit illud, Quid dicam? insanio. Has enim voces Ecclesia ignorat. Sexto, quod licentiam peccantibus sic præbeat, dicens: Si iterum peccaveris, iterum te pœniteat, et quoties pecca veris, veni ad me, et ego te sanabo: septimo, quod in ecclesia blasphemet dicens, Christum orantem, ideo exauditum non fuisse, quod non ut oportebat orasset octavo, quod ad seditionem populuni concitaret, etiam adversus synodum: nono, quod ex gentibus quosdam, qui Christianis mala multa intulerant, suscepisset, et in ecclesia haberet atque defenderet: decimo, quod aliorum provincias invadat, ibique ordinet episcopos undecimo, quod episcopos injuria afficiat, et expin gatos domo sua pelli jubeat: duodecimo, quod cleri cos inusitatis contumeliis afficiat: decimo tertio, quod aliorum deposita vi rapuerit: decimo quarto, quod sine conventu et præter cleri sententiam ordi nationes facial decimo quinto, quod origenistas receperit, eos antem, qui cum Ecclesia communica rent, cum commendatitiis venientes litteris et in car cerem conjectos, non liberaverit, imo nec ibi mo rientes inviserit: decimo sexto, quod servos alienos, nondum manumissos, imo etiam accusatos, ordinarit episcopos decimo septimo, quod hunc ipsum l-aa cium inale sæpe mulciarit.. Harum itaque accusatio num primam, utpote jam, ut putabant, examinatam, perquirere noluerunt: secunda vero et septima excussæ fuerunt. Deinde examinata rursus fuit accu satio a Joanne Diacono facta. In hoc vero capite Arsacius archipresbyter, qui ipsi Chrysostomo Suc cessit, et Atticus presbyter, nescio quomodo testes fuerunt, et contra sanctum testificati sunt, ut et Elpidius presbyter. Tidem et cum ipsis Acacius pres byter in quarto capite contra eum testimonium tule runt. His itaque examinatis, iidem prædicti presby teri, et cum illis etiam Eudæmon et Onesinius sententiam accelerari postularunt. Ac primus in sy nodo Paulus, Heraclea episcopus, omnes sententiam ferre rogavit. Atque, ut illis visum fuit, statutum est sanctum virum esse deponendum, incipiente Gymnasio episcopo, et finiente Theophilo Alexandrino: qui omnes quadraginta quinque numero erant. Deinde missa est ad clerum Constantinopolitanum Synodi nomine epistola de sancti viri depositione etiamque Imperatoribus nuntiata res fuit. Ad hæc vero tres oblati libelli fuere a Gerontio, a Faustino et ab Eugnomonio, qui se injuste a Joanne depositos fuisse querebantur. Datum est etiam rescriptum Imperato rum ad synodum. Atque in his duodecima actio com pletur tertia decima vero, ut dictum est, causain spectat Heraclidis, Ephesi episcopi. Lectæ sunt (a) Epistolæ S. Patris Joannis Chry. sostomi, quas injuste et inhumaniter in exilium missus ad varios scripsit: in quibus longe utiliores sunt eæ, quas ad piissimam Olympiadem diaconissam septemdecim numero scripsit, et ad Innocentium pontificem romanum: in quibus etiam qua:cumque pertulit, quantum per epistolam licet, enarrat. Utitur etiam in his epistolis usitata sibi dicendi forma clarus enim est atque perspicuus atque floridus. et voluptati persuadendi vim addit. Cæterum accuratius scriptæ videntur ad Olympiadem litter:, etsi ad epi stolarem forinam non ita concinnatæ sunt, rerum et negotiorum conditione dictionum legi vim inferente. Hic autem potius (Basilius Seleucia) videtur esse quam magnus ille Basilius, Cæsarea epi scopus, beatissimi Joannis Chrysostomi amicus et contubernalis, ad quem etiam librum de Sacerdotio composuit. Multa enim vestigia illius sermonum et sententiarum, in iis maxime que spectant ad Seri pturam sacram, in Basilii orationibus comparent ûterque enim in eodem disciplinarum fonte quæ utilia erant hausit. Et figurarum ille emphaticus et familiaris usus consuctudinis cum Joanne, et lectio nis ejus operum haud leve est argumentum. Utitur enim iis etiam divinus ille vir, licet temperanter et opportune, et fastum qui ex illis nascitur, simplici tate temperat et ingenio emollit, et orationem totam civili sermoni similem efficit. .... Joannis Chrysostomi, ex Commentario in Epis tolam ad Galatas. Ait ille, cum dicitur Deum Verbum in carne passum esse, eam esse sententiam Eccle siæ; contra vero si dicatur illum in natura Deitatis pati, id blasphemum esse et rejiciendum. Incipit (Eunapius) historiam ab imperio Claudii (c), in quem desinit historia Dexippi; desinit vero in im perium Honorii et Arcadii, filiorum Theodosii, finem que historia facit, quo tempore, Joanne ChrysostomO ab Ecclesia depulso, Arsacius archiepiscopalem sedem occupavit. Narrat autem hic Anonymus, qui de Paschate ser mones habuit, Dominum et Deum nostrum Christum, cæteris vitæ suæ annis legale Pascha celebravisse; sed non eo anno quo traditus fuit. Illud vero consi derandum est. Nam Chrysostomus et Ecclesia dicunt ipsum legale pascha celebravisse ante mysticam cœ nam. Cod. 170. Vide quæ diximus in præfatione ad libros de Sacerdotio, t. I. (c) Cod. 77, p. 53, b. Alios admiratione perculsos fuisse non dicam; illud enim fortasse multis non tanti pretij esse videa tur; sed ipsum proferam Libanium, eloquentia apud omnes celeberrimum, qui præclari Joannis linguam laudat, ac sententiarum pulchritudinem atque frequen tiam. Cujus rei argumentum est epistola, in qua non modo ipsum beatum prædicat ob eloquentiam tan tam, sed etiam ipsos, qui ab eo celebrantur impera tores, quod talem nacti sint oratorem. Est autein epistola hujus inodi LIBANIUS JOANNI (Epist. 1576). Cum copiosam tuam et elegantem orationem (a) accepissem, viris quibusdam et ipsis dicendi artificibus eam legi: quorum nullus erat qui non tripudiaret, et (a) Scilicet orationem quam dixerat, cum adhuc junior esset, in laudem Theodosii et liberorum ejus. Non pro certo habet Valesius hanc epistolam non fuisse scriptam ad alterum Joannem a Chrysostomo distinctum. clamorem ederet, eaque omnia faceret, quæ homines admiratione perculsi facere solent. Ego igitur volup tate affectus sum, quod ad forensem artem exhiben dam demonstrationes quoque adjungas: atque et te beatum prædico, qui ad hunc modum landare queas; et eos qui talem præconem nacti sunt, hoc e»l, et patrem qui imperium dedit, et filios qui accepe. runt. ›

Page scan enlarged

Notebook

Full View