(Halæ, sumptibus librariæ Orphanotrophei MDCCCXXXVI. ) Schola Antiochena, quæ a Dorotheo et Luciano, presbyteris, sub finem sæculi tertii condita est, cum en via incederet quam priores doctores Antiocheni inierant, theologiam sensim ac paulatim ita sladiis suis persecuta est, ut indole sua peculiari admodum splendeat summamque vim in Ecclesiam Græcam exhibuerit. Frustra enim Ecclesiæ Græcæ, veteris maxime, rationes perspicere conaberis, nisi theologiam Antiochenam probe cognoveris. Nec nimium dixi, imo tota theologia Græca, quæ qui dem quid sibi vellet sciebat neque infausto torpore tenebatur, me judice per temporum decursum tri partita erat, Alexandrina, Antiochena et quæ mediam quamdam -viam iniit. Cum igitur tanta vis schols Antiochenæ fuerit, maxime dolendum quod non ea luce qua Alexandrina collustrata est. Hec demum ætate de ea nonnulli VV. DD. accuratius disputaverunt, qui quanquam in nonnullis peccaverunt, magna sua laude hæc studia excitaverunt. Ego vero quo diatias in historia ecclesiastica perscrutanda versabar et quo magis vim ac gravitatem schole Antiochenæ perspiciebam, eo majori studio in ejus res inquisivi, quæ in maxima monumento rum historicorum penuria ita quodammodo dilucidari possunt, ut quales diversis temporibus singuli scholæ illius doctores fuerint anquiras. In hac vero perdifficili disquisitione, et tempora probe discer nenda, et ea quæ singulorum doctorum propria sunt neque in ipsam scholam cadunt. Quæ cum ita sint, operæ pretium me facturum putavi, si in rebus Theodori Antiocheni, Mopsuestiæ episcopi, qui theologiam Antiochenam ad eam quam nacta est perfectionem evexit, meam qualemcunque curam collocarem atque de ejus vita, seriptis, Scripturæ sacræ interpretatione, doctrina, postremo de ejus fatis post fata accuratius commentarer. Accipe, Lector benevole, hanc primam de Theodoro com mentationem («) eamque bipartitam. Ac vitam quidem Theodori in tanta monumentorum historicorum paucitale nemo describere potest; quæ vero de vita bujus viri certe aut probabiliter dici posse vide rentur, sedulo congessi et examinavi, ne levioribus quidem rebus, ut par erat, omrissis. Quo pauciora de viro quodam clarissimo edax tempus reliqua fecit, eo majori studio ea etsi levissima congerere decet atque perscrutari, quo qualis fuerit si non docere, conjectura certe assequi possis. Naguus enim vir vel ex iis, paucis licet, quæ de eo reliqua facta sunt cognosci potest. Vir doctus autem et clarissimus Ecclesiæ doctor fere libris suis censeri potest, de quibus si satis accurate dispu taveris, ejus res magna ex parte illustraveris. Quanquam ne tum quidem hujusmodi disputatio inutilis est, si librorum illorum fere pauca fragmenta supersunt. Quid quod ex solis eorum titulis aliquid ef cias? Ad Theodorum autem ut revertar, difficillimum erat ac magni laboris, de ejus scriptis exponere, căm quæ huc pertinerent nondum satis accurate congesta atque examinata essent, ipsa vero disqui sús, quam nullus vir doctus usque adhuc tam late patere voluit, în tanto veterum silentio spinosa esset, in qua ne optarem potius quam docerem cavendum erat. Non solum autem quæ historica fida ☎gna essent disquisivi, verum etiam bæc ipsa recte intelligere atque ex ils ea quæ recte effici posse (a) Quæ de Theodori commentariis in Psalmos et in libros Novi Testamenti disputavi, ea integra fere superrime separatim edidi, ut honores Licentiati theologiæ rite impetrarem.