PG 77Cyril of Alexandria et al.
Four Letters
Printed pages · scan text
vision-corrected · Migne scan
Diplomatic text · vision-corrected transcription of the Migne scan (complete), over scholarios OCR (cleaned, language-split) — PG column chips mark the printed columns.

(Oriens Christianus, tom. II, col. 782.) Ab Eusebio Samosatensi, qui sub Valente imperatore Ecclesias Orientis clam lustrabat et ordinabat, Acacius ex monacho episcopus Berrhœensis consecratus fuit, Ecclesiamque suam quinquaginta annos curavit, monasticæ tamen vitæ norma non omissa, sed civili virtute temperata, ait Theodoretus in Histo ria religiosa, c. 2, qui et ejusdem meminit lib. v Histor. eccles., cap. 4. Annon Acacius ille presbyter et monachus, a quo Basilius epistola 144, quæ est ad clerum Berrhœensem, multa se didicisse scribit? Con stantinopolitanæ synodo generali priori interfuit. Romam subinde ad Siricium papam missus est, ut Ec clesiam Romanam et Alexandrinam Flaviano tandem Antiocheno conciliaret; quippe cui ipse cum Dio doro imprimis Tarsensi manus imposuerat contra pacta conventa quæ sacramento confirmata fuerant quæ fert Sozomenus lib. VI, cap. 21. Post vero graves in Joannem Chrysostomum inimicitias exercuit, et in conventu ad Quercum depositioni illius suffragatus est, unus e præcipuis procellæ hujus auctoribus. Anno 431 Nestorii causam adversus Cyrillum Alexandrinum præfracte defendit, etsi propter ætatem Ephe sum ad concilium generale venire non potuit. Anno 432 episcopi Orientis, Theodosii Junioris imperatoris nutu, Berrhœam ad ipsum convenere, de reconciliatione tractaturi, quod negotium non nisi anno inse quenti confectum est. Cum circa annum 379 vel 380 episcopatu inito, quinquaginta et octo annos tenue rit, obierit oportet anno 437, producta vita ad centesimum decimum sextum. Nam anno 431 vel saltemi 432 Orientis episcopi in sua ad Theodosium imp. synodica scribebant: Deo amantissimum atque sanctissimum Patrem et episcopum Acacium sanctam synodum (Ephesinam) per litteras edocuisse, quod (capitula Cyrilli) Apollinarii impietati convenirent. Hæc vero nota esse viro qui 110 vitæ annos explevit, omnem vero vitam in evangelicis certaminibus desudando transegit, et synodis multis interfuit. Legendi Theodoretus lib. iv Hist., c. 25; lib. v, c. 2, Hist. relig.; Sozomenus lib. vn, c. 27; Palladius, Dial. de vita S. Joannis Chrysostomi, acta varia ad synodum Ephesinain spectantia. Exstat supra, col. 99, inter S. Cyrilli epistolus. AD ALEXANDRUM HIERAPOLITANUM EUPHRATESLE METROPOLITANUM EPISCOPUM. Exstat in Synodico Casinensi, cap. 41, inter Opera Theodoreti, infra, tom. LXXXIV.

Continue reading PG 77: Confessio Fidei →≣ entire volume
Page scan enlarged

Notebook

Full View